Aquinatis - super Mt 48


Capitulus 15

49

(
Mt 15)


Lectio 1

Supra dominus sub figuris virtutem suae doctrinae ostendit, nunc ostendit sufficientiam eius.

Ostenditur autem dupliciter.

Primo, quod non requirit observantias legis; secundo quod non solum uni genti Iudaeorum data sit, sed et gentilibus, ibi egressus inde iesus secessit in partes tyri et sidonis.

Circa primum tria facit.

Primo tanguntur circumstantiae accusationis; secundo accusatio; tertio expositio.

Secunda ibi quare discipuli transgrediuntur traditiones seniorum? tertia ibi: non enim lavant manus suas cum panem manducant.

Aggravatur autem malitia eorum ex tribus. Primo ex tempore, quia tunc quando haec signa faciebat et miracula, ipsi faciebant signa iniquitatis, unde malignabantur.

Supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus etc.. Item redditur aggravatio ex loco, quia cum Iudaei essent diffusi per Iudaeam, illi tamen qui erant in ierusalem, erant sapientes, et tamen erant deteriores.

Is. XXVI, 10: in terra sanctorum iniqua gessit, non videbit gloriam domini.

Item aggravatur ex conditione personarum, quia de magnis venerunt Scribae, qui erant magis litterati, et Pharisaei, qui reputabantur magis sancti. Ier. V, 5: ibo ad optimates, et loquar eis; ipsi enim cognoverunt viam domini.

Deinde ponitur id in quo accusabant eos: quare discipuli tui transgrediuntur traditiones seniorum? praeceptum erat, ut habetur Deut. IV, 2: non addetis ad verbum, quod vobis loquor, nec auferetis ex eo.

Unde addentes traditiones, contra legem faciebant; non quod non liceret constituere aliquid, sed quod ita praecipiebant observari sicut legem domini.

Non enim lavant manus suas etc.. Hic exponitur, quae sunt eorum traditiones.

Hoc tamen exponitur magis Mc. VII, V. 2: ibi enim dicitur, quod cum vidissent quosdam de discipulis eius communibus manibus, idest non lotis, manducare panes, vituperaverunt.

Et potest hoc esse ad litteram, quia non lavabant manus. Quare? quia ita solliciti erant verbo dei, quod etiam tempus non habebant: unde ex sollicitudine circa spiritualia non se lavabant eo modo sicut Iudaei, sicut habetur marci VII, 4 quod omnes Iudaei nisi crebro lavent manus, non manducant: ideo discipuli non lavabant secundum ritum eorum.

Unde carnaliter intelligebant quod dicitur Is. I, 16: lavamini, mundi estote. Unde ipsi ad litteram intelligebant, lavantes quod erat exterius, et non quod interius.

Ipse autem respondens ait illis.

Dominus duo facit: quia non respondet excusando discipulos, sed ostendit quod ipsi non sunt digni, qui reprehenderent eos. Supra VII, 5: hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo. Constat, quod transgredi mandatum dei est gravius quam traditiones hominum: et ideo qui transgrediebantur mandata dei, in maioribus delinquebant.

Ideo primo ostendit eos transgressores legis; secundo quod mandatum transgrediuntur.

Dicit ergo quare vos transgredimini mandatum dei, et non observatis, propter traditionem vestram? Rom. X, 3: ignorantes dei iustitiam, et suam quaerentes statuere, iustitiae dei non sunt subiecti. Is. III, V. 8: lingua eorum et adinventiones eorum contra dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius.

Deinde cum dicit nam deus dixit etc., ponit quod est istud mandatum, quod est scilicet de honoratione parentum.

Et primo ponit mandatum; secundo poenam.

Unde dicit nam deus dixit: honora patrem et matrem tuam. Et notandum, quod honor non est nisi reverentia exhibita in testimonium virtutis.

Ille enim exhibet reverentia, qui quae necessaria sunt administrat: unde non solum tenetur homo assurgere, sed etiam necessaria ministrare.

Eccli. II, 21: qui timent dominum, custodient mandata illius. Et quod debeatur talis honor, patet, quia tobias mutuavit gabelo, quod agere praeceperat dominus.

Ex. XX, 12 statim addit poenam: ut sis longaevus super terram. Item Lev. XX, 9.

Addit poenam transgressoribus: qui maledixerit patri suo et matri suae, morte moriatur. Et sic in benedictione non solum intelligitur, quod ore benedicas, sed etiam quod benedictionem impendas; prov.

C. XX, 20: qui maledixit patri suo et matri, extinguetur lumen eius in mediis tenebris.

Sed quia posuit incitativum ex parte poenae, quare non posuit praemium ex obedientia? quia homines magis terrentur a poena, quam desiderent praemium; nam et brutum a poena terretur. Ex hoc enim habetur, quod si qui detrahunt patri et matri, sunt digni morte; ergo qui movent alios eis detrahere, sunt digni morte; quare non sunt digni accusatione.

Ergo vos non estis digni accusare eos.

Vos autem dicitis etc.. Hic tangit quomodo transgrediuntur. Et primo hoc ostendit; secundo auctoritatem ponit.

Et circa primum ostendit ritum suum secundo quid sequebatur.

Dicit vos dicitis, quicumque dixerit patri vel matri etc.. Multis modis hoc legitur. Uno modo, ut sit constructio perfecta, et tunc sic quicumque, idest quivis, dixerit, idest dicere poterit. Alio modo, ut sit imperfecta, sic quicumque dixerit etc. Supple, servat mandatum, et est immunis a poena.

Quid est hoc dictum? tripliciter exponitur.

Rabanus dicebat, quod spirituale bonum praeferendum est temporali; ideo dicebant his qui habebant patres pauperes, ut dicerent eis: pater, non displiceat tibi si non do tibi necessaria, quia munus quod offero, proficit tibi spiritualiter. Sed hoc non erat verum, secundum illud: dona iniquorum non probat altissimus. Et prov.

C. XXVIII, 24: qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre et non dicit hoc esse peccatum, particeps homicidae Est. Ideo si aliquis habet patrem, vel matrem, et non possent vivere sine eo, qui diceret ei, vade ultra mare, vel intra religionem, in hanc sententiam incidit.

Alia est expositio. Hieronymus autem legit interrogative, idest numquid proderit tibi? habetur Lev. XXII, 2, quod alienigena non poterat sumere quae consecrata erant domino, ideo filios qui habebant patres pauperes, monebant quod offerrent deo. Et si patres vellent sustentari ex eis, dicerent eis: si aliquid accipias ex illo quod deo debeo offerre, numquid proderit tibi? non, immo magis erit tibi in damnationem.

Augustinus sic exponit. Dicebant Iudaei, quod pueri dum erant sub tutela patris, eis tenebantur. Unde quando parvi sunt filii, patres offerunt pro filiis, et valet eis; sed quando liberi arbitrii sunt, tunc non valet devotio aliena. Unde dicebant quod omnis qui ad hunc statum potest pervenire et patri suo dicere munus quod ex me est, tibi proderit; non tenebatur patri.

Sed ex ista doctrina sequuntur duo inconvenientia. Unum contra proximum, aliud contra dominum. Contra proximum, quia qui sic diceret, et qui sic instructus est, non honorificat patrem suum. Unde Rom. I, V. 30: inventores malorum, parentibus non obedientes. Et sequitur: qui talia agunt digni sunt morte. Item contra deum; unde dicit et irritum fecistis mandatum dei, quasi dicat: non solum fecistis contra proximum, immo etiam irritum fecistis mandatum dei propter traditionem vestram.

Hypocritae. Proprie dicebantur hypocritae, qui intrabant theatrum, et habebant unam personam, et simulabant aliam cum larvis. Isti ergo hypocritae sunt, qui exterius aliud praetendunt quam habeant interius; unde interius intendebant lucra, exterius movebant homines ad offerendum deo. Iob c. XXXVI, 13: simulatores et callidi provocant iram dei, neque clamabunt cum vincti fuerint.

Bene prophetavit de vobis Isaias. Hoc habetur Is. XXIX, 13.

Primo ponit duplicitatem eorum; secundo inutilitatem servitii, ibi sine causa autem colunt me.

Dicit ergo populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.

Et hoc ad litteram, quia honorabant labiis, sed corde longe erant a deo; quia christum in nomine dei venientem non recipiebant. Vel sic. Populus hic labiis me honorat etc., quod enim dicunt, quod homo debet offerre deo, videtur quod honorent deum, cor autem eorum longe est, quia non tendebant ad honorem dei, sed ad cupiditatem: unde quanto cupiditas maior, tanto caritas minor. Hoc habetur Ier. XII, 2: prope es tu ori eorum, et longe a renibus eorum.

Sed numquid ista fictio valet eis? non, quia non placet domino; unde sequitur sine causa autem colunt me.

Sed quid est hoc dictum? ieiunare est doctrina hominum, et canones sunt traditiones hominum; numquid qui haec docent, sine causa colunt deum? intelligendum est in praeiudicium mandatorum dei. Iob XXXII, 21: deum homini non aequabo. Act. V, 29: obedire oportet magis deo quam hominibus.

Quare? quia deus decipi non potest. Is. I, V. 13: ne offeratis sacrificium frustra. Ex hoc habemus quod homo magis debeat sibi conscientiam facere de transgressione mandati, quam de transgressione ecclesiasticae constitutionis.

Et convocatis ad se turbis, dixit eis etc.. Supra ostendit dominus Pharisaeos calumniantes esse indignos quod reprehenderent discipulos, quia maioribus erant involuti peccatis; nunc autem praetermittens eos, instruit alios, ut impleatur quod dictum est supra XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Et primo instruit turbas; secundo discipulos, ibi tunc accedentes discipuli etc..

Et circa primum duo facit.

Primo praeparat ad audiendum; secundo dat doctrinam suam.

Secunda ibi non quod intrat in os coinquinat hominem.

Notandum quod ad audiendum aliquem alium requiritur attentio, per quam homo ad interiora revocetur, et in se congregetur.

Et hoc facit, cum dicit et convocatis eis, quia oportet quod ad ipsum congregemur; Ps. XXXIII, 6: accedite ad eum, et illuminamini. Secundo necessaria est diligentia in audiendo, ideo dicit audite; Prov. I, V. 5: audiens sapiens sapientior erit. Item requiritur intellectus, unde dicit et intelligite; Ps. Xciii, 8: intelligite, insipientes in populo, et stulti, aliquando sapite.

Consequenter proponit altissimam doctrinam, quae est perfectio moralis vitae. Unde notandum quod aliquid immutatur ab exteriori, ut aqua calefit ab igne: aliquid ab interiori, ut homo mutatur per peccatum.

Quantumcumque enim moveatur exterius, non est peccatum nisi consentiat homo interius; iob XXXVII, 9: ab interioribus provenit tempestas.

Unde primo ostendit quod non ab exterioribus, secundo quod ab interiori.

Dicit ergo non quod intrat in os coinquinat hominem.

Contra, illud obiicitur quod habetur per veterem legem; habetur enim Lev. XI, quod multa cibaria prohibentur, unde homines fiebant immundi.

Respondet Augustinus contra faustum dicens, quod aliquid dicitur immundum dupliciter.

Uno modo secundum naturam suam: et sic nulla sunt immunda, secundum illud I ad Tim. IV, 4: omnis creatura dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. Item aliquid potest esse immundum secundum significationem. Et sic potest aliqua res esse signum immunditiae et munditiae: ut si accipiamus porcum et agnum in sua natura, utrumque est bonum; tamen sua significatione porcus significat immunditiam, agnus innocentiam: ideo quantum ad significationem unum est mundum, aliud immundum.

Et quia ante adventum christi erat tempus, in quo vivebant sub figuris, quia non adhuc patebat veritas, ideo illae observantiae erant servandae, et cadebant sub praecepto.

Sed quia in adventu christi veritas manifestabatur, cessabat figura; ideo etc..

Sed iterum restat alia quaestio, quia habetur Act. XV, 20, quod apostoli praeceperunt, quod conversi abstinerent a suffocato et sanguine. Ergo videtur quod veritate manente, debeant teneri illae observantiae.

Antiqui dixerunt quod istud ad litteram intelligendum est, quod adhuc ab istis abstinendum est, quia immunda sunt. Sed hoc nihil est, quia contradicit auctoritati apostoli ad titum I, 15: omnia munda mundis. Aliqui dixerunt quod istud partim ad litteram intelligendum est, partim moraliter: quod enim dicitur de fornicatione, illud ad litteram prohibuerunt; quod autem a sanguine, hoc intelligendum est, quod sanguis innoxius non effunderetur; quod vero dicitur de suffocato, sic intelligendum erat, ut nullus alii calumniam inferret.

Sed non debet sic intelligi, quamvis sit expositio vera. Versabatur enim quaestio, utrum gentiles conversi tenerentur ad ista quae prohibuerunt apostoli. Ideo oportet intelligi secundum quod Iudaeis erat consuetum.

Ideo aliter dicendum est, quod apostoli aliquid considerabant, et prohibebant, vel quia secundum se illicitum, vel quia occasio scandali; unde fornicationem quasi illicitam prohibuerunt; sanguinem autem ne scandalum aliis facerent, ut scilicet scandalum tolleretur.

Et hoc sonant verba apostoli I ad Cor. VIII, 9: videte autem ne haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis.

Item si obiicitur: ponatur quod aliquis in Quadragesima comedat carnes, nonne coinquinatur? dicendum quod non ex cibo, sed ex violatione praecepti; Rom. XIV, 17: regnum dei non est esca et potus.

Sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Hic videtur tangere solum peccata quae ex ore procedunt, et haec coinquinant; Lc. XIX, 22: ex ore tuo te iudico, serve nequam. Et supra VII, 2: ex ore tuo iudicaberis.

Sed dicendum, quod proprium officium oris est dicere. Est autem duplex dicere, exterius ore corporali, et interius ore mentis, de quo Ps. XIII, 1: dixit insipiens in corde suo: non est deus. Sic ergo per os potest intelligi os cordis, scilicet mens hominis, et sic omne peccatum est ex ore; quia numquam est peccatum nisi ex proposito mentis. Sic ergo quod procedit ex ore, scilicet cordis, hoc coinquinat, quia peccatum adeo est voluntarium, quod si non sit voluntarium, non est peccatum.

Tunc accedentes discipuli eius etc.. Hic instruit de scandalo vitando, et de principali quaestione, ibi respondens autem Petrus.

Circa primum duo.

Primo ponitur quaestio discipulorum; secundo christi responsio.

Hic intelligendum quod Pharisaei et discipuli audierunt hoc verbum, in quo intelligebant, quod omnes suas traditiones subverteret, non autem praecepta domini; ideo abominantes nihil dixerunt, sed turbationem habuerunt: ideo discipuli dixerunt scis quia Pharisaei, audito verbo hoc, scandalizati sunt? hoc verbum scandalum, frequenter invenitur in Scripturis; unde videndum quid significet.

Scandalum in Graeco idem est quod offendiculum, ut lapis in via; unde offendiculum dicitur, ubi est occasio ruinae. Sed aliquando aliquis scandalizat active, aliquando passive.

Active scandalum dicitur, quando est aliquod factum, quod est non solum in se malum, sed etiam aliis offendiculum: ideo scandalum dicitur dictum, vel factum minus rectum praebens occasionem ruinae. Et non dicit cogitatum, quia oportet quod sit patens. Item non dicit malum, sed minus rectum, quia oportet quod habeat speciem mali; I Thess. V, 22: ab omni specie mali abstinete vos. Item est scandalum passivum, ut si aliquis bonum verbum dicat, vel oret, alius scandalizetur, et accipit sibi occasionem ruinae: unde dominus non scandalizavit, sed ipsi ceperunt occasionem. Unde dixerunt discipuli sui, quod Pharisaei inde ceperunt scandalum, et hoc praenunciatum erat per Is. VIII, 14: et erit vobis in sanctificationem, in lapidem autem offensionis, et in petram scandali.

At ille respondens ait. Hic ponitur responsio domini, et ostendit eorum scandalum contemnendum primo quia alieni a deo; secundo quia nocivi hominibus, ibi sinite illos: caeci sunt et duces caecorum.

Dicit ergo at ille respondens ait: omnis plantatio quam non plantavit pater meus caelestis, eradicabitur. Ex verbis istis illi qui posuerunt duas naturas, voluerunt confirmare errorem suum, quia malam naturam a malo deo dixerunt, bonam a bono; unde dicunt: si aliquis de mala creatione sit, etsi videatur facere bona, non potest perseverare.

Sed non est sic: nam, ut dicit Hieronymus, contrarium habetur Ier. II, 21: ego te plantavi vineam electam, omne semen verum; quomodo ergo conversa es in amaritudinem? hoc ergo patet, quod non est a deo. Sic ergo conversa est per istam plantationem non natura; sed aliquid superveniens intelligitur, et hoc est perversa voluntas; unde natura semper remanet, sed voluntas perversa eradicatur.

Unde potest ista plantatio intelligi de traditione hominum, quae est eradicanda, si sit contra deum; sed traditio quae est a deo, numquam est eradicanda. Unde omnis plantatio, idest traditio quae non est a deo patre meo, eradicabitur. Et hoc habetur Act. V, V. 39 de Gamaliele qui dixit: si fuerit hoc a deo, non poteritis contradicere.

Hoc patet etiam in omnibus. Videbis aliquem qui bona opera facit fundata in caritate, ad Eph. III, 17: in caritate radicati et fundati: et haec non possunt eradicari. Sed alia quae non habent bonum fundamentum, ut dare eleemosynam propter vanitatem, eradicantur; unde Eccli. XIV, 20: omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui facit illud, corruet in illo. Unde sic intelligendum est Sap. IV, 3: adulterinae plantationes non dabunt radices altas.

Contra hoc habetur I ad Cor. III, 6, ubi dicit Paulus: ego plantavi, Apollo rigavit.

Ergo Paulus eradicabitur. Dico, quod Paulus non plantavit ut principalis, sed ut minister.

Sequitur sinite illos, caeci sunt.

Hic ostendit scandalum eorum contemnendum, quia nocivi sunt hominibus. Et primo docet contemnendum; secundo praesumptionem eorum; tertio nocumentum.

Circa primum: dicitis quod ita scandalizentur, sinite eos, et non curetis.

Sed numquid non est curandum de scandalo? nonne dominus ut vitaret scandalum, misit Petrum ad mare, ut solveret tributum? dicendum quod scandalum aliquando oritur ex veritate; unde illud vitandum est scandalum quod potest vitari sine praeiudicio veritatis, vitae, vel doctrinae, vel iustitiae. Unde iudex non debet dimittere iudicium, si aliquis inde scandalizatur. Sed tamen distinguendum, quia aliqui scandalizantur ex infirmitate, aliqui ex certa malitia. Scandalum pusillorum vitandum est, veritate servata; et tamen potest homo differre, vel remittere.

Sed si ex malitia, non: et sic isti scandalizantur.

Unde si non ex malitia scandalizarentur, non dixisset dominus sinite illos, sed potius, instruite eos. Ad titum III, 10: haereticum hominem post secundam monitionem devita; Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est curata.

Et quare caeci sunt? spiritualiter caeci sunt ignorantes; Is. LVI, 10: speculatores eius omnes caeci. Et quia ex certa malitia, non solum sunt caeci, sed etiam duces caecorum, et magistri, iob XIX, 4: si ignoravi, mecum erit ignorantia mea. Quod sint duces caecorum, hoc est bonum; sed quod caeci, hoc est malum. Si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadunt.

Iob. XL, 8: absconde eos in pulvere, scilicet quantum ad corpus.

Respondens autem Petrus. Instruit eos hic de principali quaestione; ubi tria facit: quia primo ponitur petitio Petri; secundo increpatio; tertio doctrina.

Secunda ibi at ille dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? tertia ibi non intelligitis etc..

Dicit ergo respondens autem Petrus dixit ei: edissere nobis parabolam hanc. Petrus consuetus erat audire parabolas multas ab eo; ideo credebat, quod loqueretur parabolice: vel quia Petrus nutritus erat in observantiis legalibus, sicut dixit in actibus apostolorum cap. X, 14: absit a me, domine, numquam coinquinatum intravit in os meum: ideo credebat, quod ad litteram non diceret, sed parabolice. Prov. I, 6: animadvertet parabolam, et interpretationem, et verba sapientum, et aenigmata eorum.

At ille dixit: adhuc et vos sine intellectu estis? dominus enim omnibus in Petro respondit, qui pro omnibus loquebatur.

Hic reprehendit eos. Sed quare? una ratio est, quam ponit Hieronymus, quia quod palam dictum est, parabolice dictum putant.

Sicut enim reprehendendus est, qui manifestat occulta, sic e converso, qui occultat manifesta; Ps. XXXI, 9: nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus etc.. Alia ratio est chrysostomi, quia videbatur zelare pro Iudaeis, quia nutritus in legis doctrina; ideo videbatur inde tristari.

Consequenter exponit. Et primo exponit quod dixerat, scilicet quod intrat in os; secundo secundum quod dixerat, scilicet sed quod exit de ore, hoc coinquinat hominem; tertio concludit intentionem.

Dicit ergo non intelligitis quod omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur? et quare sic dicit dominus? dicit chrysostomus, quod loquitur eis quasi assuetis in observantiis legis. Erat autem intentio legis, quod dum cibus erat in ore indigestus, immundus erat; sed cum digestus, mundus. Unde semper dicitur in lege, immundus erit usque ad vesperum. Ideo ponamus quod servari debeant istae observantiae, non tamen reddunt hominem immundum, nisi ad tempus. Unde quod transit, non potest immundare eos. Vel aliter. Nihil potest immundare animam, quod non contingit eam. Cibus autem non contingit animam; et hoc est signum, quia in ventrem vadit, et in secessum emittitur.

Sed, sicut dicit Hieronymus, contra hoc obiiciunt aliqui, dicentes dominum esse ignarum naturalis scientiae, quia non totum in secessum transmittitur.

Unde quidam volentes sic intelligere, quod totum emittatur, volunt quod nihil convertatur in humanam naturam, sed solum quod tractum est ab Adam multiplicetur, et hoc resurget. Unde quod ex cibis est, secundum eos non resurget. Unde et artifices plumbum ponunt cum auro, ut plumbum consumatur, aurum conservetur. Sic resistunt cibi, ne calor naturalis consumat illud, quod est de virtute naturae.

Sed hoc videtur impossibile, quia non potest aliquid maius fieri, nisi per rarefactionem, quia nihil aliud est rarefieri, nisi assumere maiorem quantitatem. Item homo communiter se habet cum animalibus in sensitiva et in nutritiva, in vegetativa cum plantis. Sed sic est quod ista augentur et nutriuntur ex nutrimento. Ergo et homines eodem modo augentur et nutriuntur.

Quid est ergo quod dicit, quod in secessum emittitur? dicit Hieronymus quod non solum intelligitur superfluitas immunda, immo quocumque modo fiat, sive per fimum, sive alio modo.

Et hoc etiam secundum philosophum, quia licet secundum speciem maneat, tamen secundum materiam fluit, ut si ignis in specie remaneat, sed materia consumitur.

Potest etiam sic dici omne quod intrat in os, in ventrem vadit, aliquid: unde aliquando in Scriptura totum pro parte sumitur.

Quae autem procedunt de ore: iam dictum est, quod per os intelligitur mens. De corde exeunt, et ea coinquinant hominem: quia peccata cordis sunt cogitationes et affectus; Is. I, 16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Item ponit peccata quae sunt contra praecepta secundae tabulae homicidia, adulteria, fornicationes, furta. Item peccata oris contra proximum falsa testimonia; blasphemiae, contra praecepta primae tabulae. Unde haec sunt, quae coinquinant hominem, quia haec a mente procedunt.

Non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. Hic concludit, et ponit hanc conclusionem, ut principali intentioni respondeat. Item quia discipuli non erant intelligentes, ideo concludit quod contra traditionem solum dicebatur.

50

Lectio 2

Supra ostensa est sufficientia: eius doctrinae, quia observantiam legis non requirit; hic ostendit quod non coarctatur ad unum populum, sed etiam ad salutem gentilium sufficit.

Ostenditur autem triplex effectus in gentilibus.

Primo in liberatione a potestate Daemonis; secundo ab infirmitatibus peccatorum; tertio in spirituali refectione.

Secunda ibi et cum transisset inde iesus venit secus mare Galilaeae; tertia ibi iesus autem, convocatis discipulis suis, dixit.

Ostenditur ergo liberatio a potestate Daemonum, quia mulierem obsessam a diabolo liberavit.

Primo locus describitur; secundo instantia mulieris; tertio exauditio.

Secunda ibi et ecce mulier chananaea etc.. Tertia ibi tunc respondens iesus ait illi etc..

Dicit ergo et egressus venit in partes tyri et sidonis. Tyrus et sidon sunt duae civitates gentilium. Quia a Iudaeis repellebatur, ideo ad gentes secessit, secundum illud Act. XIII, 46: vobis oportebat primum loqui regnum dei; sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicatis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes. Et primo ostendit dominus eminere conversionem observatorum legis; secundo transitum ad gentes, quod significatum fuit Act. X, 15, ubi dicitur quod cum Petrus esset apud Cornelium, vidit linteum etc. Et dictum est ei: quod deus purificat, tu ne immundum dixeris etc..

Et ecce mulier. Hic ponitur instantia mulieris. Circa cuius petitionem tria significantur.

Primo pietas; secundo fides; tertio humilitas: et haec necessaria sunt ad impetrandum.

Secunda ibi at illa venit et adoravit eum; tertia ibi at illa dixit, etiam, domine.

Primo ponitur interpellatio; secundo adiutorium discipulorum, ibi et accedentes discipuli eius rogabant eum.

Circa primum primo ponitur pietas mulieris; secundo taciturnitas christi, ibi qui non respondit ei verbum.

Dicit ergo et ecce mulier chananaea.

Sex possumus notare. Primo conversio petentis; Eccli. XVIII, 23: ante orationem praepara animam tuam, et noli esse quasi homo qui tentat deum. Praeparat enim animam quando a vitiis se mundat; Is. I, 15: cum multiplicaveritis orationes, non exaudiam vos; manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Et hoc designatur per hoc nomen chananaea, quae idem est quod mutata; Ps. Lxxvi, 11: haec est mutatio dexterae excelsi. Item qui convertitur, debet non solum vitare peccatum, sed etiam occasionem peccati; Eccli. XXI, V. 2: quasi a facie colubri, fuge peccatum.

Secundo notanda est devotio, quia clamabat.

Clamor magnum affectum designat; Ps. Cxix, V. 1: ad dominum, cum tribularer, clamavi.

Tertio notatur pietas, quia alienam miseriam suam reputabat, unde dicit miserere mei, et hoc est magna misericordia; iob XXX, 25: flebam super eum qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Item tangitur humilitas, quia petiit ex confidentia misericordiae dei; Dan. IX, 4: custodiens pactum et misericordiam diligentibus te, et custodientibus mandata tua. Quarto tangitur fides, quae necessaria est ad petitionem; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Item confitetur divinam naturam in eo, in hoc quod dicit domine; Ps. Xcix, 3: scitote, quoniam dominus ipse est deus. Item humanam fili David, qui ex semine David; ad Rom. I, V. 3: qui factus est ei ex semine David secundum carnem. Item expositio propriae necessitatis. Filia mea male, idest graviter, a Daemonio vexatur. Et potest esse typus totius ecclesiae gentilium, vel cuiuslibet pro conscientia, quae a Daemonio vexatur, cum contra conscientiam operatur; Lc. VI, 18: et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.

Et dicit male, in quo aggravat peccatum; II Paralip. Ult.: peccavi, domine, peccavi, et iniquitatem meam agnosco, ne simul perdas me cum iniquitatibus meis.

Consequenter ponitur taciturnitas christi qui non respondit ei verbum. Sed hoc videtur mirabile quod fons pietatis tacuit.

Et assignatur triplex ratio. Prima ne videretur ire contra illud quod supra dixerat: in viam gentium ne abieritis. Ideo prompte noluit exaudire; nihilominus tamen quia multum institit, accepit quod petivit.

Ideo datur intelligi quod propter instantiam petitionis impetratur quod supra legem est: erat enim de lege, quod soli Iudaei salvarentur; sed ista per instantiam suam impetravit quod erat supra legem.

Secunda ratio est, ut magis cresceret devotio.

Hab. I, 2: usquequo clamabo, et non exaudies, vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? quare ostendisti mihi iniquitatem et dolorem, videre praedam et iniustitiam contra me? tertia ratio, ut daret occasionem discipulis, ut et ipsi intercederent pro ea: quia quantumcumque sit aliquis bonus, indiget tamen orationibus aliorum.

Statim sequitur intercessio discipulorum.

Et primo ponitur eorum petitio; secundo christi responsio.

Dicit ergo et accedentes discipuli eius rogabant eum. Et quare accesserunt? una ratio est, quia nesciebant quare tantum retardabat; secunda, moti erant misericordia; item, non poterant pati mulieris importunitatem; Lc. XI, 8: si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget, et dabit illi quotquot habet necessarios. Discipuli non dicunt sana eam, sed dimitte eam; idest dicas ei: nihil faciam tibi. Et iste est modus loquendi: quoniam cum intendimus unum, dicitur contrarium.

Sed obiicitur, quia marci VII, 25 dicitur quod ingressa est in domum, et ibi petiit.

Quid est ergo quod hic dicitur quia clamat post nos? Augustinus dicit quod sine dubio primo in domo fuit, et ibi dixit miserere mei, et tunc recessit iesus: et illa sequuta est eum.

Tunc sequitur responsio christi ipse autem respondens etc.. Satis videbatur mulier pietatem ostendisse, sed haec videbatur naturalis, ideo dominus exigebat professionem fidei. Ideo abiiciebat eam, et dixit non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Hebraeorum erat peculiaris, unde dicebant: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Et illae oves perierant, quia abducti erant per diversas observantias; unde supra IX, 26: videns turbas misertus est eis, quia erant vexati et iacentes sicut oves non habentes pastorem; Ps. Cxviii, V. 176: erravi sicut ovis quae periit.

Sed quid est quod dicit non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel? nonne habetur Is. XLIX, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae? ergo non solum ad Iudaeos missus est, sed et ad gentes.

Dicendum quod ad omnes missus est, ut omnes in unum congregaret, sed missus est primo ad Iudaeos, ut Iudaeos ad gentes transferret; Rom. XV, 8: dico autem christum iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem dei, ad confirmandas promissiones patrum.

At illa venit, et adoravit, unde ingerit se. Et primo ponitur professio istius; secundo responsio.

Ponitur professio, quia deum recognovit, quia eum adoravit. Licet enim haberet repulsus apostolorum, tamen ingessit se, et adoravit. In hoc deum recognoscit; Deut. VIII, V. 19: dominum deum tuum adorabis, et illi soli servies; Ps. Lxv, 4: omnis terra adoret te, deus etc.. Adiuva me. Non dicit, ora pro me, sed, tu adiuva me, quia potes; ps.

Cxx, 2: auxilium meum a domino qui fecit caelum et terram etc..

Qui respondens dixit: non est bonum sumere panem filiorum, et mittere canibus. Hoc additur ad probandum humilitatem, quia iam constabat satis de fide, ostendens excellentiam Iudaeorum ad gentes: tunc enim probatur humilitas, quando patitur quod exprobretur gens sua; unde dicit non est bonum etc.. Iudaei vocabantur filii, unde: filios enutrivi et exaltavi; ipsi autem spreverunt me: quia ipsi instructi erant in mandatis dei, Io. X, 34. Panis est doctrina; Eccli. XV, 3: cibavit eos pane vitae et intellectus. Panis iste potest dici miracula domini, vel documenta legis. Hic ergo panis fidelibus, scilicet Iudaeis, debetur. Non est ergo bonum sumere panem filiorum, idest Iudaeorum, qui iamdiu sunt filii, et mittere canibus, scilicet gentilibus: quia sicut canis est animal immundum, sic gentes. Unde supra VII, 6: nolite sanctum dare canibus.

Unde non adhuc totaliter repudiaverunt, sed, sicut dicit Hieronymus, conveniens est quod Iudaei canes dicantur, secundum illud Ps. XXI, V. 17: circumdederunt me canes multi. Et Eph. IV, 28: nos autem filii sumus.

At illa dixit: etiam, domine.

Hic tangitur mira humilitas mulieris, et sapientia.

Visus est contumeliam inferre genti suae, sed humilitatis est, quod concedit contumeliam dictam. Unde dicit etiam, domine.

Item maior ostenditur humilitas, quia ipse dominus dixerat canes, sed ista dixit catellos; unde dicit nam et catelli edunt de micis.

Item dominus vocaverat filios Iudaeos, sed ista dominos: unde dicit quae cadunt de mensa dominorum. Et humiliter ita scivit compellere dominum; quasi dicat, non peto, domine, quod tot beneficia conferas nobis, quot Iudaeis, sed de micis des nobis; eccli.

C. XXXV, 21: oratio humiliantis se penetrat caelos. Et Ps. Ci, 18: respexit in orationem humilium.

Ideo dominus exaudivit tunc respondens iesus ait illi etc.. Et tria facit.

Primo ponitur eius commendatio; secundo exauditio; tertio effectus.

Quando se humiliat, dicit magna est fides tua. Magna, quia magna credit. Item propter rectitudinem; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Item magna propter fervorem. Unde si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: transi hinc illuc, et transibit.

Ideo sequitur exauditio fiat tibi sicut vis; Ps. Cxliv, 19: voluntatem timentium se faciet.

Sequitur effectus et sanata est filia eius ex illa hora. Unde principio, Gen. I, 3, dixit, fiat lux, et facta est lux: sic et hic, fiat tibi; illud enim verbum fuit verbum aeternum; Eccle. VIII, 4: sermo eius potestate plenus Est.


Aquinatis - super Mt 48