Aquinatis - super Mt 63

63

Lectio 2

In parte praecedenti repulit dominus intendentes venire ad gloriam propter temporis antiquitatem, hic repellit eum, qui intendit venire propter carnis originem.

Primo ergo ponitur occasio petitionis; secundo petitio; tertio responsio.

Occasio fuit denuntiatio passionis christi.

Et primo denuntiat locum; secundo passionem; tertio resurrectionem.

Dicit et ascendens iesus ierosolymam etc.. Supra XIX, 1 dictum est, quod relicta Galilaea venit in Iudaeam, et non statim ascendit ierosolymam, sed postmodum imminente passione; unde dicit et ascendens, idest cum erat in promptu ascendendi. Ierosolyma erat locus altus.

Accepit duodecim discipulos secreto etc..

Et quare dicit secreto? propter duo. Primo quia magna eis ostendere volebat, ideo omnibus non erant communicanda; Sup. XIII, 11: vobis datum est nosse mysterium regni caelorum.

Item propter vitandum scandalum, quia viri qui nondum perfecti erant, aversi fuissent ab eo, si audissent mortem eius; mulieres provocatae fuissent ad lacrimas. Item sciendum quod Iudas nondum malum conceperat; ideo dominus eum a societate non repulit.

Et ait illis: ecce ascendimus ierosolymam etc.. Hic notatur firmitas sui propositi, unde ecce, idest sum in eodem proposito, et in eadem voluntate, quia non mutor; Eccli. XXVII, V. 12: stultus ut luna mutatur, sapiens autem in sapientia manet sicut sol. Item propria voluntate; Is. LIII, 7: oblatus est, quia ipse voluit.

Tangit locum, quia ierosolymam; Lc. XIII, V. 33: non capit prophetam perire extra ierusalem.

Et quare? quia erat locus legalis et sacerdotalis: et utrumque conveniebat christo; quia sicut sacerdos verus debebat immolare pro populo, sic et christus hostiam obtulit pro mundo. Item per passionem regnum acquisivit.

Item ierosolyma interpretatur visio pacis; ad Col. I, 20: pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris, sive quae in caelis sunt.

Consequenter praenuntiatur passio.

Et frequenter commemoravit suam passionem, ut eam reduceret ad memoriam.

Et tangit tria ad passionem pertinentia, quia passus est a discipulo traditionem et filius hominis tradetur, scilicet a discipulo.

De ista traditione habetur infra XXVII, 10 et in Ps. XL, 10: qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Item a principibus sacerdotum et Scribis condemnationem; unde et condemnabunt eum morte; iob XXXIV, 17: quomodo tu eum, qui iustus est, in tantum condemnas? Sap. II, 20: morte turpissima condemnemus eum. Et tradent eum gentibus, quia Iudaei in manus gentium eum tradiderunt; unde dixit Pilatus: gens tua et pontifices tui tradiderunt te mihi.

Et tria tangit quae fecerunt ei, contra tria quae maxime appetunt homines, scilicet honorem, quietem et vitam. Contra honorem, illusus est; unde dicit ad illudendum; Ier. XX, V. 7: factus sum in derisum tota die; et in Ps. XXXVII, 12: amici mei et proximi mei adversum me appropinquaverunt et steterunt.

Contra quietem, flagellatus est; unde ad flagellandum; Is. L, 6: faciem meam dedi percutientibus, et genas meas vellentibus. Item contra tertium, occisus; unde et crucifigendum; ad Phil. II, 8: christus factus est pro nobis obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

Deinde agit de resurrectione et tertia die resurget. Hoc autem fecit deus pater; unde Act. II, 24: quem deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Et tertia die.

Secundum Augustinum significatum est quod suum simplum destruxit nostrum duplum; os.

Cap. VI, 3: vivificabit nos post duos dies, et die tertia suscitabit nos.

Tunc accessit ad eum mater filiorum zebedaei. Hic ponitur petitio occasionata.

Et primo ponitur petitio in generali; secundo explicatur, ibi at illi etc..

Dicit ergo tunc accessit ad eum mater filiorum zebedaei. Filii isti fuerunt ioannes et Iacobus, mater eorum fuit Salome: unde Salome nomen est mulieris. In marco habetur quod filii petierunt, hic habetur quod mater; sed verum est quod mater petiit inducta a filiis. Adorans, quia cum humilitate petiit: sciebat enim quod semper deo placet humilis deprecatio; Ps. Ci, 18: respexit in orationem humilium. Et Iudith IX, 1: et prosternens se domino, clamabat ad dominum.

Et petens aliquid, dari ab eo: idest rogo te ut des id quod volo: et haec petitio non est admittenda, et qui hoc concedit, fatue concedit. Legitur de Herode, quod istud concessit filiae Herodiadis, et non revocavit.

Salomon autem matri concessit; sed quia sapiens fuit, incautum promissum revocavit.

Ideo christus sapientior his noluit concedere nisi exprimeretur; supra XII, 42: et ecce plusquam Salomon hic.

Ideo sequitur explicatio petitionis et ait illi: dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram, in regno tuo.

Sed est quaestio, unde haec mulier hoc conceperat. Audierat de passione et resurrectione, unde aliquid carnale conceperat, quod statim cum gloria deberet esse in ierusalem; ideo petere voluit filiis suis eminentiam. Item audierat quod duodecim erant iudicaturi; ideo praeponere suos volebat, unde ad litteram intelligebat.

Et sciendum quod Iacobus et ioannes magis honorabantur a christo post Petrum; ideo Petrum voluerunt excludere.

Aliter dicit chrysostomus, quod ista petiit aliquid spirituale, et in hoc fuit laudanda, quia matres plus petunt temporale quam spirituale; unde mater si videat filium peccantem, non tantum dolet, quantum si videt infirmantem.

Unde per dexteram spiritualia significantur, terrena per sinistram. Vel possumus intelligere per dexteram et sinistram activam vitam et contemplativam; ideo petit istos perfici in utraque vita; Cant. C. II, 6: laeva eius sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.

Respondens autem iesus dixit.

Hic ponitur responsio; deinde murmur aliorum, ibi et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus.

Et circa primum tria facit.

Primo increpat eorum stultitiam; secundo examinat eorum promptitudinem, ibi potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? tertio repellit petitionem, ibi sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis.

Sed quid est? ipsi non petebant, sed mater. Novit dominus quod illa petebat inducta ab illis, ideo eis respondet, sicut supra XVI, 23 dixerat dominus Petro: nescis quid dicis.

Nescitis quid petatis; quasi dicat: temporalia non debetis petere, sed excellentiam spiritualem.

Vel si intelligerent spirituale, petebant quod super omnem creaturam haberent eminentiam, quia sedere a dextris nulli creaturae convenit, ut habetur ad Hebr. I, 13: ad quem Angelorum dixit aliquando: sede a dextris meis? unde sedere a dextris excedit omnem creaturam.

Vel aliter, secundum Hilarium: nescitis quid petatis; quia iam concessi vobis quod petitis, quia dictum est supra XIX, 28: sedebitis super sedes duodecim etc.. Vel aliter: nescitis, quia vocavi vos ad dexteram, et vos petitis quod unus sit ad sinistram? vel diabolus sicut per mulierem ad sinistram traxerat hominem, volebat istos per mulierem reducere ad sinistram; sed hoc non potuit, ex quo salus per mulierem facta Est. Vel nescitis quia de praemio contenditis sine merito praecedente. Ideo considerare debetis, quod ad praemium non venitur nisi per meritum; ideo volo vos primo examinare si potestis pati etc..

Unde dicit potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? hic examinat eos, et provocat eos ad passionem leviter, quia passionem nominat calicem. De isto dicitur in Ps. Cxv, 13: calicem salutaris accipiam; et sequitur: pretiosa in conspectu domini mors sanctorum eius. Et dicitur calix, quia inebriat. Item dicit quem ego bibiturus sum; I Petr. II, 21: christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.

Dicunt ei: possumus. Et quare sic respondent? propter tria. Primo ex amore ad christum, quia ita adhaerebant christo, quod mors eos ab ipso separare non posset, sicut dixit Petrus infra XXVI, 35: et si oportuerit me mori tecum, non te negabo.

Item ex ignorantia, quia vires suas non considerabant, quia quibus aliquando ante factum videtur leve, in ipso actu deficiunt.

Item dixerunt ex cupiditate assequendi quod petierant. Unde credebant statim assequi quod petebant, ideo statim concedunt possumus hoc ex cupiditate.

Consequenter repellit petitionem.

Et primo futuram passionem praenuntiat; secundo respondet ad petitionem.

Dicit ergo calicem meum bibetis. Sed quid est? verum est quod Iacobus bibit; unde in Act. XII, 2: occidit autem Iacobum fratrem ioannis gladio. Sed ioannes est mortuus sine calice passionis.

Sed dicendum quod non bibit usque ad mortem, sed flagellatus fuit, in oleo positus, et relegatus. Item multas poenas passus est, et sic non fuit immunis a potu calicis.

Sedere autem ad dexteram. Hic respondet ad petitionem gloriae. Si dixisset dominus: dabo vobis, tristati essent alii.

Si negasset, ipsi effecti essent tristes; ideo dixit sedere autem ad dexteram meam, vel sinistram, non est meum dare vobis; sed quibus paratum est a patre meo.

Ex hoc loco argumentati sunt Ariani, quod non est aequalis dignitas patris et filii. Hieronymus et alii exponunt quod ipse dat cum patre. Unde vult dicere non est meum dare vobis, quasi dicat: eminentia dignitatis non datur personae, sed merito, et hoc secundum praedestinationem divinam. I Cor. II, 9: oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit deus diligentibus se. Io. XIV, 3: si abiero, et paravero vobis locum etc.. Unde ex quo parat pater, et ipse.

Vel non est meum dare vobis, sine meritis, sed personis ex merito acquirentibus, sed meum ex praedestinatione, quae est mihi a patre meo.

Et Augustinus sic: Salome erat soror matris christi: et quia credebant impetrare per personam magis coniunctam, ideo credebant quod deberet eis dare, quia coniuncti ei erant secundum carnem. Sed in ipso in una persona erant duae naturae; unde dicit non est meum, scilicet secundum potestatem quam habeo a patre, ideo dabo secundum quod disposuit pater meus.

Audientes decem indignati sunt de duobus fratribus. Supra dominus repressit indiscretam petitionem discipulorum; hic ponit indignationem aliorum. Et primo ponitur indignatio; secundo reprimitur verbo; tertio facto.

Secunda ibi iesus autem vocavit eos ad se, et ait; tertia ibi sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.

Considerandum quod sicut ex quadam elatione duo fratres superiores esse volebant, sic ex quadam elatione isti indignati sunt. Prov. I, 10: inter superbos semper sunt iurgia.

Sed quare de duobus fratribus? quia non ipsi petierunt, sed mater. Sed intellexerunt discipuli ex verbis domini quod mater petierat ad vocem eorum.

Sed quare non ante sunt indignati? dicit chrysostomus quod reverebantur magistrum, unde expectabant sententiam domini; sed quando audierunt magistrum reprehendentem, tunc indignati sunt.

Consequenter reprehendit eos. Et primo ponit in medium exemplum gentilium; secundo docet exemplum non esse sequendum, ibi scitis quia principes gentium dominantur eorum; tertio ponit quod est imitandum, ibi non ita erit inter vos.

Dicit ergo iesus autem vocavit eos, dans humilitatis exemplum. Supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Et ait: scitis quia principes gentium dominantur eorum. Apud Iudaeos gentiles abominabiles erant, ut habetur supra XVIII, 17: sit tibi sicut ethnicus et publicanus.

Unde horrorem incutit principes gentium dominantur eorum, ut notetur quod hoc exemplum non est imitandum.

Sed notandum quod duplex est praeeminentia, scilicet dignitatis et potestatis: et utramque tangit cum dicit principes gentium dominantur eorum etc.. Illi sunt principes qui ex officio praesunt.

Sed quid est? numquid dominari est malum? dominari aliquando dicitur pro praeesse; et sic non accipitur hic: aliquando prout correlative se habet ad servum, unde idem est quod serviliter sibi servum subiicere; et sic sumitur hic. Principes enim instituti sunt ad hoc ut bonum procurent subditis; si vero volunt eos in servitutem redigere, tunc abutuntur, quia utuntur liberis ut servis: liber enim est qui est causa sui, servus qui causa alterius. Et quia hoc consuetum est apud gentiles, et adhuc est apud aliquos, ideo dicit principes gentium dominantur eorum, idest in servitutem redigunt subditos. Ez. XXII, 27: principes tui in medio eius quasi lupi rapaces.

Item aliqui habent eminentiam non in dignitate, sed in potestate, ut aliqui nobiles.

Et consuetum est quod qui potestatem habent, non utuntur ad beneficium, sed potestatem exercent in eos, scilicet ad opprimendum, non ad iustitiam.

Sed dominus illam consuetudinem non vult in ecclesia sua; ideo dicit non ita erit inter vos, idest non debet aliquis esse inter vos quasi dominativus; I Petr. V, 3: neque ut dominantes in cleris.

Sed quicumque. Contra haec duo facit duo, sed quicumque voluerit inter vos maior fieri; et istud refertur ad secundum dictum scilicet et qui maiores sunt potestatem exercent inter eos; idest sic desideret quis habere praesidentiam in ecclesia spiritus sancti, ut sit sicut minister; I Petr. IV, 10: unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores, ut quantum plus habebis, plus in utilibus expendas.

Ideo qui voluerit maior fieri inter vos, idest in ecclesia, fiat ut minister, idest ministret in necessitate aliorum.

Quantum autem ad id quod dicitur principes gentium dominantur eorum; dicit: et quicumque voluerit inter vos primus esse, erit vester servus; idest, si aliquis desiderat habere primatum in ecclesia, sciat quod illud non est habere dominium, sed servitutem. Servi enim est quod totum se ad servitium domini impendat: sic praelati ecclesiae totum quicquid habent, quicquid sunt, subditis debent; I ad Cor. IX, 19: cum essem liber ex omnibus, omnium me servum feci; II ad Cor. IV, 5: nos autem servos vestros per iesum. Unde secundum chrysostomum miserum Est. Ita ergo dictum est, quod non est agendum secundum consuetudinem gentilium.

Quia ergo possent dicere, quid sequemur? dicit, sequimini me: et ostendit se ministrum dicens sicut filius hominis non venit ministrari, sed ministrare.

Sed contra. Nonne habetur supra IV, 11, quod accesserunt Angeli et ministrabant ei? unde Io. XII, 2 dicitur quod martha ministrabat.

Dico quod licet ministratum fuerit ei, non tamen ad hoc venit. Sed ad quid? ut ipse ministraret, idest abundantiam gloriae aliis impenderet. Apostolus Rom. XV, 8: dico autem christum iesum ministrum fuisse circumcisionis. Et in Lc. XXII, 27: ego sum in medio vestrum sicut qui ministrat.

Sed dices: est ne servus, cum sit princeps? ita. Servus enim dicitur qui accipitur in pretium: et ipse fecit se pretium, et dedit se redemptionem pro multis; unde venit ministrare, et dare animam suam, idest vitam corporalem, redemptionem pro multis. Non dicit pro omnibus, quia quantum ad sufficientiam, pro omnibus; quantum vero ad efficientiam, pro multis, scilicet pro electis.

Unde Io. XV, 13: maiorem caritatem nemo habet ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Ier. XII, 7: dedi dilectam animam meam in manibus inimicorum eius.

Et egredientibus illis ab iericho secuta est eum turba multa. Repressa est indignatio discipulorum verbo, hic reprimit facto, ministerium in aliquos exercendo.

Et primo ponitur devotio aliorum; secundo christi miseratio, ibi et stetit iesus, et vocavit eos.

Circa primum primo ponitur devotio turbae; secundo caecorum, ibi ecce duo caeci etc..

Dicit ergo et egredientibus illis ab iericho, secutae sunt eum turbae multae; quia multi sequebantur, ideo erat dominus sollicitus, sicut multa seges est sollicitudo colligentis.

Sed secundum mysterium iericho defectus dicitur, et significat defectum mundi.

Unde nisi venisset dominus ad istos defectus, homines non venissent ad eum. Unde secutae sunt eum turbae, quasi oves eius; Io. X, 27: oves meae vocem meam audiunt, et sequuntur me.

Sequitur devotio caecorum et ecce duo caeci etc.. Et primo ponitur devotio.

Secundo constantia, ibi turba autem increpabat eos ut tacerent.

Sed hic est quaestio, quia in Lc. XVIII, 35 legitur, quod unus caecus fuit tantum qui occurrit ei, et hic dicitur quod duo, qui domino exeunte de iericho occurrerunt ei in exitu. Sed marcus convenit cum Luca, quod erat tantum unus, et ita matthaeus discrepat ab utroque.

Augustinus dicit quod iste caecus, de quo Lucas scribit, fuit alius ab his, quia occurrit ei antequam intraret iericho. Sed marcus et matthaeus dicunt quod egrediente de iericho; sed quod marcus non dixerit duo, sicut matthaeus, ratio est, quia unus erat magis notus et famosus, et propter famam miraculum erat magis famosum. Et hoc patet, quia nominat eum quod vocatur barthimaeus, et non nominantur in Scriptura nisi homines multum noti.

Per istos caecos significantur duo populi, scilicet populus Iudaeorum et populus gentilium, qui sedebant secus viam, quae est christus. Is. XXX, 21: haec est via, ambulate per eam. Vel significantur conversi ex utroque populo, qui sedent secus viam, idest christum; Io. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita. Audierunt per praedicationem, quod transiret secundum naturam humanam iesus, ut mortem subiret, ut curaret infirmos, ideo exclamaverunt dicentes: domine, miserere nostri fili David. Causa exauditionis non fuit altitudo vocis, sed fervor devotionis. Ps.

Cxix, 1: ad dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. Item fatentur ipsum esse deum et hominem: deum, quia dicunt: domine. Ps. Xcix, 3: scitote quoniam dominus ipse est deus. Et petunt quod est proprium deo, scilicet miserere nostri. Ps. Cxliv, V. 9: miserationes eius super omnia opera eius. Item dicunt eum ex semine David: et in hoc confitentur humanitatem.

Consequenter ponitur constantia eorum. Et primo ponitur impedimentum; secundo constantia.

Dicit ergo turba autem increpabat eos ut facerent, ut possibile erat, quia in ista turba aliqui erant qui venerabantur christum, et hi increpabant eos, quia vile reputabant quod viles personae ad tantum virum accederent.

Illi vero qui christo derogabant, increpabant, quia audiebant id quod audire nolebant: dolebant enim quod vocabant eum filium David.

Ier. XXIII, 5: suscitabo David servum meum.

Mystice significatur quod aliqui excaecati per peccatum, clamant ad dominum miserere nostri. Sed turba cogitationum carnalium et hominum carnalium increpant eos venire ad christum. Iob XX, 2: ideo cogitationes variae succedunt sibi, et mens in diversa rapitur.

Sed homo contra hoc debet esse constans et viriliter pugnare et laborare, sicut docet apostolus II ad Tim. II, 3: labora sicut bonus miles christi iesu.

Sed verbum dei non alligatur verbis hominum; et ideo sequitur at illi magis ac magis clamabant.

Et stetit iesus. Hic ponitur misericordia domini, et ostenditur, quia stetit.

Et quare stetit? quia via lapidosa erat et cavernosa; ideo stare voluit, quia si procederent, forte laedi possent. Secundum mysterium, quia veniendo in mundum commovit ad petendum, sed salutem dedit stando. Unde per incarnationem homines promoventur, sed per eum docentem et perseverantem sanantur.

Sequitur vocavit eos. Sed quare vocavit? ut alii facerent eis viam; et significat illos quos dominus vocat per praedestinationem.

Ad Rom. VIII, 29: quos praescivit et praedestinavit.

Item exquirit voluntatem quid vultis ut faciam vobis? non petiit ut ipse sciret, sed ut daret intelligere quod pie petentibus satisfecit. Ps. Cxliv, 19: voluntatem timentium se faciet.

Dicunt illi: domine, ut aperiantur oculi nostri. Et hoc est iustum, ut quilibet peccator hoc petat. Ps. Cxviii, 18: revela oculos meos, et considerabo mirabilia tua. Et alibi Ps. XII, 4: illumina oculos meos. Confitebantur deum, dicendo domine, et hominem, vocando filium David.

Ideo misertus est eorum. Omnia enim ex sua misericordia facit. Thren. III, V. 22: misericordia domini est, quod non sumus consumpti. Tetigit oculos eorum, et confestim viderunt. In hoc quod tetigit oculos eorum et confestim viderunt, tangitur humanitas et divinitas christi: quod enim tetigit, opus fuit humanitatis; sed quod statim illuminavit, fuit opus divinitatis. Ipse dominus tangit per gratiam, sed illuminat per gloriam; Ps. Cxliii, 5: tange montes, et fumigabunt.

Sequitur et secuti sunt eum. Unde non fuerunt ingrati. Multi enim antequam habeant beneficium, sequuntur dominum, sed accepto beneficio dimittunt eum, contra illud Eccli. XXIII, 38: magna est gloria sequi dominum.

Capitulus 21

64

(
Mt 21)


Lectio 1

Supra divisum est evangelium matthaei in tres partes, in prima ponit introitum christi in mundum usque ad tertium capitulum; secundo de processu in mundo; in tertia de egressu. Completis igitur duabus primis partibus, hic agitur de tertia.

Et dividitur: quia primo agitur de quibusdam praeambulis; secundo de passione christi, et hoc XXVI capitulo.

Et primo ponitur provocatio persecutorum; secundo confortatio discipulorum, et hoc XXIV.

Confortaverat discipulos praedicens futura.

Inde provocati fuerunt quidam per eius gloriam, cui invidebant; de hoc agitur in isto capitulo. Aliqui per eius scientiam, et de hoc XXII capitulo.

Prima dividitur in duas. Quia primo agitur de gloria christi; secundo de persecutorum indignatione, ibi videntes autem principes sacerdotum et Scribae etc..

Circa primum tria.

Primo ponitur gloria christi quae fuit in via exhibita; secundo quae in civitate; tertio de ea quam potestative accepit de templo.

Secunda ibi et cum intrasset ierosolymam etc.. Tertia ibi et intravit iesus in templum dei.

In via a duobus ei gloria impensa fuit, scilicet per discipulos, et per ministerium turbarum.

Secunda ibi plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via.

Et circa primum tria.

Primo ponit mandatum de ministerio; secundo ponitur ratio; tertio mandati executio.

Secunda ibi hoc autem totum factum est etc.; tertia ibi euntes autem discipuli etc..

Circa primum tria.

Primo ponitur locus; secundo personae quibus fit; tertio mandatum.

Locus ponitur cum dicit et cum appropinquassent ierosolymis etc.. Paulatim evangelista narravit accessum christi ad ierusalem.

Primo narravit quomodo a Galilaea venerat, et quomodo per iericho, et quomodo ibi caecos illuminaverat, qui erant in confinibus.

Post dicit cum appropinquassent ierosolymis, et venissent bethphage ad montem oliveti. Et dicitur sic, quia ibi multae sunt olivae: et distat a ierusalem per unum milliare.

Bethphage erat vicus sacerdotalis, quia sacerdotes serviebant templo per hebdomadas: in die autem sabbati sacerdos recedens a templo veniebat usque illuc, quia non debebat ire nisi per mille passus. Illi etiam qui ibant ad templum in die sabbati, inde recedebant.

Vel bethphage idem est quod domus maxillarum, quia hostiae maxilla erat portio sacerdotis.

Moraliter ierusalem interpretatur visio pacis, et significat societatem bonorum.

Ps. Cxxi, 3: ierusalem quae aedificatur ut civitas, cuius participatio eius in idipsum.

Unde volens appropinquare ierusalem, venit per bethphage, et per domum confessionis.

Rom. X, 10: corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Bethphage sita est in monte oliveti, ubi est abundantia olei. Is. V, 1: vinea facta est in cornu olei.

Per oleum significatur misericordia, quia habet proprietatem laetificandi. Ps. Ciii, 15: ut exhilaret faciem eius in oleo. Sic misericordia exhilarat: hilarem enim datorem diligit deus, II Cor. IX, 7. Item valet oleum ad lucernas accendendas. Dominus praecepit quod oleum lucidissimum offerretur ei. Item utile est ad sanandum dolores; et significat gratiam spiritus sancti quae sanat. Unde dicitur Lc. X, V. 34, quod Samaritanus infudit oleum et vinum.

Tunc misit duos discipulos suos dicens illis; et significavit missionem apostolorum in hunc mundum. Io. XX, 21: sicut misit me pater, et ego mitto vos. Sed duos, ut significaret caritatem, quae consistit saltem inter duos. Unde alibi, Lc. X, 1: misit eos binos et binos. Vel significat vitam activam et contemplativam. Vel duos ordines praedicantium, scilicet Iudaeorum et gentilium.

Unde apostolus Gal. II, 8: qui operatus est Petro in apostolatu, operatus est mihi inter gentes. Vel duos, qui mittendi erant ad gentes, scilicet Petrum et Philippum.

Et facit tria.

Primo mandat eis salutarem discursum; secundo dat mandatum de salute; tertio de contradicendo.

Dicit ergo ite in castellum quod contra vos Est. Ad litteram quoddam erat castellum quod ex opposito erat, ad significandum mundum in quem misit eos dominus.

Mc. Ult., 15: euntes in universum mundum praedicate evangelium omni creaturae.

Et iste erit contra. Io. XV, 19: elegi vos de mundo, ideo vos mundus odit.

Dicit ergo ite in castellum quod contra vos Est. Aliquid praecipit et aliquid praenuntiat.

Praecipit ite etc.; praenuntiat et invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea.

Alii non faciunt mentionem de asina. Utrumque invenerunt.

Moraliter per asinam et pullum significantur homines brutaliter viventes, quia quantum ad hoc similes sunt bestiis; Ps. XLVIII, V. 13: homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus est illis. Per asinam significatur Iudaea, per pullum populus gentilis.

Et quare per asinam significatur populus Iudaicus? quia triplex est proprietas asini.

Primo quia est animal stultum, unde dicitur asinus, idest insensatus. Sic homo insensatus est relinquens legem domini. Deut. XXXII, 6: popule stulte et insipiens. Item est oneribus deputatus, sic populus Iudaicus oneribus legis est gravatus, ut dixit Petrus Act. XV, 10: hoc est onus quod nec nos, nec patres nostri ferre potuerunt. Item asinus est animal ignobile; sic illi ignobiles dicuntur, qui contemnunt mandata domini. Sed ligatam, vinculis scilicet ignorantiae. Sap. XVII, 17: una enim catena tenebrarum omnes erant ligati.

Item erant ligati vinculo peccati. Prov. V, 22: iniquitates suae capiunt impium.

Solvite et adducite mihi. Hic inducit populi salvationem. Solvite a vinculis ignorantiae per doctrinam. Ps. Cvi, 14: eduxit eos de tenebris et umbra mortis. Item solvite a vinculis peccatorum; unde Petro dixit supra XVI, 19. Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in caelis. Et in Ps. XXXI, 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Unde isti populum convertentes adduxerunt ad iesum.

I ad Cor. I, 13: numquid Paulus crucifixus est? Is. Lxvi, 19: annuntiabunt gloriam meam in gentibus. Sed, sicut dicit apostolus ad titum I, 9, oportet episcopum habere doctrinam, ut sit potens exhortari in doctrina sana: unde quod dicit solvite, hoc ad doctrinam pertinet; quod vero sequitur et si quis aliquid vobis dixerit etc., ad potestatem pertinet.

Unde si quis dixerit, contradicendo, idest si quis voluerit contradicere, dicetis quia dominus his opus habet, et confestim dimittet eos. In hoc ostenditur virtus christi, quia non propter apostolos dimisissent, nisi hoc fieret opere christi invisibiliter cor immutantis. Unde dabat intelligere quod ipse erat deus, quia solius dei est immutare cor; unde cor hominis in manu eius. Item, quia dicit confestim, dat intelligere quod sicut illi statim dimittebant, ipsi etiam statim dimitterent. Vel ad litteram, quia parum tenebit, et statim dimittet, quia solum indiget ad diem.

Sed quaestio est secundum mysticam expositionem.

Nonne dicitur, bonorum nostrorum non indiget? dico quod non indiget nisi ad nostram necessitatem, et ad suam gloriam.

Ioel II, 32: quicumque invocaverit nomen domini, salvus erit. Omne quod invocat nomen meum.

Hoc autem totum factum est etc.. Hic ponitur ratio mandati. Ne crederet aliquis quod hoc factum esset sine ratione, ideo rationem ostendit: ut adimpleretur quod dictum est per prophetam etc.. Istud dicit per zachariam cap. IX, 9. Sed ly ut non tenetur causaliter, sed consecutive. Non enim facit quia propheta dixerat, sed potius e converso: finis enim prophetiae est christus.

Dicite filiae sion etc.. Annuntiate filiae sion, haec dicitur plebs ierusalem quae subiecta erat monti sion. Item significatur tota ecclesia, quia sion specula interpretatur.

Annuntiate studia eius inter gentes, Ps. IX, 12. Praenuntiatur dignitas ecce rex tuus. Isti Iudaei diu passi fuerant tyrannos, unde expectabant regem, sicut dictum est ier.

C. XXIII, 5. Regnabit rex et sapiens erit.

Et ponit quatuor, quae dignitatem regis commendant; consequenter quatuor, quae in tyrannis inveniuntur. Primo affinitas, quia magis afficitur homo ad magis coniunctos. Deut.

C. XVII, 15: non poteris super te facere regem, nisi sit frater tuus. Unde dicit ecce rex tuus. Idest de gente tua. Sed quandoque reges degenerant in tyrannos, quia quaerunt utilitatem suam, quod est contra morem regis; ideo dicitur venit tibi, idest ad utilitatem tuam. Hab. III, 13: egressus es in salutem cum christo tuo. Mansuetus. Mansuetudo pertinet ad regem, quia infligere poenam ferocitatis Est. Prov. XX, 28: misericordia et iustitia custodiunt regem. Ideo David a populo dilectus fuit, quia mansuetus fuit. Item requiritur humilitas, quia dominus superbos respuit; ideo dicit sedens super asinam. Supra XI, 29: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.

Euntes autem discipuli fecerunt sicut praecepit illis iesus. Postquam positum est mandatum, hic ponitur executio mandati.

Et primo in generali euntes discipuli. Ecce datur obedientiae mandatum. Ex. XXIX, 35: omnia quae praecepit dominus faciemus.

Deinde in speciali et adduxerunt asinam et pullum. Per hoc significatur quod converterunt et Iudaeos, et gentiles, ut habetur ad Rom. I, 14: Graecis ac barbaris, sapientibus et insipientibus debitor sum. Et imposuerunt super eos vestimenta sua. Vestimenta sunt virtutes eorum. Ad Col. III, 12: induite vos ergo sicut electi dei sancti et dilecti, viscera misericordiae. Vestimenta imposuerunt, quia in exemplum aliis fuerunt, ut dicitur ad phil.

C. III, 17: imitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Et eum desuper sedere fecerunt.

Secundum litteram dicitur quod super utrumque, quia super corda Iudaeorum et gentilium.

Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via. Postquam determinavit de ministerio discipulorum, determinat de gloria turbarum. Et primo de gloria, quam exhibent ei in opere; secundo quam exhibent ei verbo, ibi turbae autem... Clamabant.

Et primo straverunt vestimenta; secundo ramos de arboribus. Et quare? ad faciendum ei honorem, sicut magnis hominibus venientibus sternitur via. Item, quia via erat lapidosa, ideo ne laederetur, sternebant.

Secundum mysterium, discipuli straverunt vestimenta super asinam, quae significant virtutes, quas a deo acceperunt, et istas communicaverunt gentilibus et Iudaeis. Sed vestimenta turbae sunt legalia quae propter christum sunt dispersa. Ad Phil. III, 7: quae fuerunt mihi lucra, haec arbitratus sum propter christum detrimenta. Item per vestimenta, corpora. Apoc. III, 4: habes paucos in Sardis qui custodierunt vestimenta sua. Illi ergo qui in via straverunt vestimenta, fuerunt primi martyres. Rom. XII, 19: non defendentes vosmetipsos, carissimi; sed date locum irae.

Alii caedebant ramis de arboribus. Isti sunt rami qui fructificare debebant, per quos significantur sancti patres. Ille ergo ramos abscindit, qui eos ad christum convertit. Ps.

I, 3: et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum.

Turbae autem quae praecedebant, et quae sequebantur clamabant. Hic ponitur honor exhibitus ei verbo. Sed a quibus? a praecedentibus et sequentibus, scilicet ab his, qui ante adventum fuerunt et post; et utrique petunt salutem, et habent a christo.

II ad Cor. VI, 13: eamdem habentes remunerationem.

Turbae autem salutem petebant; unde clamabant dicentes: hosanna filio David etc.. Haec salus incipitur in praesenti, et perficietur in futuro. Sup. I, 21: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum.

Unde dicebant, hosanna etc.. Multi dicunt quod significat redemptionem. Sed idem est quod obsecro salve: Anna affectum dicit obsecrantis. Ps. XI, 2: salvum me fac. Et istam petunt a filio David. Ita scriptum est Ier. XXIII, 5: suscitabo David germen iustum, et sequitur, in diebus illis salvabitur Iuda. Et poterit hoc facere, quia filius David? non, sed quia venit in nomine domini.

Quare? quia venit confitens dominum. Io. V, V. 43: ego veni in nomine patris mei, et non suscepistis me. Est ergo una salus, liberatio a peccatis. Is. XXXV, 4: ipse veniet, et salvabit nos. Item alia salus, per quam liberantur ab omni poena. Is. LI, 8: salus autem mea in sempiternum erit, et iustitia mea non deficiet. Et hoc in excelsis, idest, des primo salutem in terris, et postea in caelis.

Et cum intrasset ierosolymam etc.. Hic agitur de gloria ei exhibita in civitate.

Et primo ponitur admiratio turbarum et commota est universa civitas, idest admirata.

Is. LX, 5: tunc videbis, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum. Ps. LIX, 4: commovisti terram, et conturbasti eam. Dicens: quis est hic? et non est mirum si isti mirantur, quia etiam Angeli mirati sunt in sua ascensione dicentes: quis est hic qui venit de edom, tinctis vestibus de bosra? Is. Lxiii, V. 1.

Ponitur responsio populi autem dicebant, hic est iesus propheta a Nazareth Galilaeae.

Propheta actum denuntiationis significat. A Nazareth, quia ibi nutritus erat, et inde magis notus, et ideo dicebatur Nazaraenus.

Et intravit iesus in templum dei, et eiecit ementes et vendentes. Supra ostendit evangelista gloriam quae christo exhibita est in via, et quae in civitate, nunc autem de gloria quantum ad ea quae facta sunt in templo. Et tria sunt gesta in templo, quae pertinent ad gloriam christi. Quia primo purgavit templum; secundo infirmos curavit; tertio ora infantium aperuit. De istis per ordinem determinat evangelista.

Circa primum primo ponitur visitatio templi; secundo purgatio; tertio reprehensio Iudaeorum.

Secunda ibi et eiiciebat omnes vendentes et ementes; tertia ibi dixit eis etc..

Dicit ergo et intravit iesus in templum dei etc..

Sed quare intrans civitatem, statim venit ad templum? una ratio, quia venerat ut hostia immolanda; ideo primo venit ad locum immolationis, et iste erat dies statutus in quo agnus praesentari debebat, ut legitur Ex. XII, V. 6 quod luna decima debebat agnus praesentari, qui debebat occidi quartadecima luna.

Sed occisus est in die iovis in sero. Ergo oblatio fieri debuit in ramis palmarum.

Secunda ratio, quia ostendit se esse filium reverendi patris, ut reverentiam patri exhiberet, venit ad domum patris sui. Mal. I, 6: si ego pater, ubi honor meus? et in hoc datur nobis religionis exemplum, ut cum in civitatem aliquam venimus, quod primo templum adeamus. Ps. V, 8: adorabo ad templum sanctum tuum.

Item egit ut bonus medicus, qui primo obviat causae morbi. Unde aegritudo et causa corruptionis spiritualis a templo procedit, quia si sacerdos est corruptus, de facili corrumpetur populus; ideo primo adivit templum, ut curationem adhiberet primo circa templum. Ez. IX, 6: a sanctuario meo incipite.

Ad intellectum istorum debetis intelligere, ut legitur Ex. XXIII, 15 quod omnes filii Israel semel in anno habebant comparere coram domino, et non debebant apparere vacui, sed debebant offerre oblationes suas. Et ita erat quod illi qui de prope habitabant, adducebant secum animalia sua, ut sic lucrarentur. Item, quia aliqui non habebant pecuniam, ideo habebant nummularios qui accommodarent non habentibus, ut sic non possent se excusare ab oblatione. Sed quia prohibitum erat, quod non accommodarent ad usuram, ideo usuram non recipiebant, sed munuscula quae coliba dicuntur, scilicet uvas passas, vel huiusmodi. Item quia aliqui erant pauperes, qui non poterant habere animalia grossa, nec eis credebatur, ideo habebant ministros qui vendebant columbas et turtures, ne alicui deficeret oblatio. Unde dominus non reprehendebat oblationes, sed cupiditatem eorum.

Dicit ergo et eiiciebat ementes et vendentes, ad litteram. Vendentes erant ministri sacerdotum.

Item habebant nummularios: ideo mensas nummulariorum evertit, et cathedras vendentium columbas, idest sedilia in quibus sedebant.

Mystice in templo, idest in ecclesia, sunt qui lucris temporalibus inhiant, qui de ecclesia eiiciuntur: quia qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli, I ad Tim. VI, 9. Nummularii possunt dici diaconi, quibus datur administratio temporalium, ut habetur Act. VI, 2. Unde cum officium dispensationis retorquent ad quaestum, debent eiici de ecclesia. Per columbam intelligitur spiritus sanctus; unde vendentes columbas sunt praelati vendentes dona spiritualia, ut ordinem, vel huiusmodi.

Act. VIII, 20: pecunia tua tecum sit in perditionem.

Item potest exponi quod unusquisque est templum dei. I ad Cor. III, 16: nescitis quia templum dei estis vos? unde debet unusquisque expellere a se venditionem et emptionem, ut non serviat deo propter divitias; item avaritiam, quae per nummularios; item simoniae pravitatem, evellere etiam appetitum simoniae a corde, qui per cathedras significatur.

Sed hic est quaestio litteralis, quia habetur in Io. II, 14 ss. Quod ante traditionem ioannis factum fuit istud miraculum; hic autem habetur, quod imminente passione. Dicit Augustinus quod bis factum est istud miraculum; ideo magis sunt culpabiles, cum alias reprehensi fuissent.

Item cum esset homo despectibilis et humilis, quomodo hoc potuit facere contra voluntatem sacerdotum et magnorum? Hieronymus dicit quod hoc est unum maximum miraculum quod dominus fecerit, et quod virtus quaedam radiabat a vultu suo, per quam terrebat homines quando volebat.

Et dixit eis: scriptum est etc., hic reprehendit eos. Et primo in hoc quod pertinet ad dignitatem templi; secundo per hoc quod pertinet ad usum.

Scriptum est, scilicet Is. LVI, 7, domus mea domus orationis Est. Expositio huius habetur III Reg. VIII, 27, ubi dicitur, cum caeli caelorum capere te non possunt, quanto magis domus haec quam aedificavi tibi? unde non dicitur domus domini, quia ibi corporaliter inhabitet, sed quia locus est deputatus ad orandum deum. Sicut aliquis dominus habet locum ubi petitiones recipit et exaudit, sic templum est locus ubi dominus vota fidelium audit. Ecclesia nostra specialiter dicitur domus, quia ibi habitat corporaliter in sacramento christus deus. Ps. Cxlvii, 20: non fecit taliter omni nationi. Unde Augustinus in regula: in oratorio nihil aliud fiat, nisi ad quod deputatum est.

Consequenter reprehendit eos quantum ad usum vos autem fecistis eam speluncam latronum: quia ea quae religionis sunt, in quaestum convertunt, et latrones in speluncis latitant, ut spolient transeuntes, et sibi acquirant quod non est suum.

Accesserunt autem ad eum caeci et claudi. Hic ponitur quod ad gloriam christi pertinet quantum ad infirmorum curationem.

Caeci vero, qui in templo sunt, significant eos, qui excaecati sunt per ignorantiam.

Is. LIX, 10: palpavimus sicut caeci parietem. Claudi dicuntur, qui per vias ambulant iniquorum. III Reg. XVII, 28: ut quid claudicatis in duas partes? et isti accedunt ad christum in templo, et sanat eos. Et congruit huic facto locus, per quod significatur quod morbi spirituales non curantur nisi in ecclesia. Facto ostendit, quia pueri clamaverunt, supra, benedictus qui venit in nomine domini. Is. XXXV, 4: ecce dominus veniet, et salvabit nos; tunc aperientur oculi eorum.

Sequitur indignatio sacerdotum, unde dicit videntes autem principes sacerdotum et Scribae... Indignati sunt.

De talibus dicitur II ad Tim. III, 13: semper proficiunt in peius. Et primo ponitur reprehensio; secundo inquisitio; tertio responsio.

Circa primum tria.

Primo ponitur causa indignationis; secundo ponitur indignatio; tertio ponitur confutatio.

Unde videntes mirabilia quae fecit, scilicet caecos illuminari etc., et non minus fuit quod ementes et vendentes eiecit.

Hoc enim videntes dicebant ad eum conversi, mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea, Ps. Cxviii, 129. Item videntes pueros clamantes hosanna etc., debebant moveri ad reverentiam. Supra XI, 15: abscondisti ea a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Mc. IV, 12: ut videntes non videant.

Unde isti pueri laudabant, sed isti sapientes indignati sunt et dixerunt ei audis quid isti dicunt? quasi dicerent, non est iustum quod homo purus sustineat laudari ut deus. Act. XII, 22 s. Quia Herodes sustinuit ut honoraretur ut deus, ideo percussus est ab Angelo, et consumptus vermibus expiravit: in quo datur nobis exemplum quod si laudamur supra nos, quod non debemus sustinere. Sed ipse non poterat laudari supra se, quia ipse deus erat.

Sequitur reprobatio. Et primo reprobantur verbo; secundo facto.

Iesus autem dixit eis, utique.

Dominus valde sapienter respondet. Intendebant quod si reprimeret pueros, quod ipsi haberent propositum: si non, haberent accusationem erga eum. Sed dominus ita sapienter respondet, quod nec pueros reprobavit, nec ipsi habuerunt unde calumniari possent.

Unde dixit utique audio, sed nihil contra me dicunt. Sed David dicit ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem.

Non dicit dixisti sed perfecisti, quia quod tales pueri laudant deum, hoc est ex divina inspiratione, quia dei perfecta sunt opera, Deut. XXXII, 4. Unde non ex industria, sed a spiritu sancto. Sap. X, 21: qui linguas infantium facit disertas.

Sed quomodo dicit infantes, quia tales non possunt loqui: ergo nec laudare? dico quod non dicuntur infantes propter aetatem, sed propter simplicitatem, quia a malitia immunes. Apostolus I Cor. XIV, 20: nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote. Item lactentes dicuntur, quia a miraculis commovebantur: in miraculis commoveri est quidem ut lac, quia lac absque difficultate bibitur, sic isti cum dulcedine per miraculum adducuntur ad fidem.

Ad Hebr. V, 12: facti estis quibus lacte opus est, non solido cibo.

Et relictis illis abiit foras extra civitatem in bethaniam. Hic confutat facto.

Et primo facto quod fit circa se; secundo facto quod fit circa ficulneam.

Dicit ergo quod relictis illis, abiit foras. Et derelictio illa fuit signum, quod ipsi derelinquerent eum. Ier. LI, 9: curavimus Babylonem, et non est sanata. Et transit in bethaniam, in domum obedientiae: ibi enim moratur iesus, ad Rom. VI. Et mansit ibi, quia in obedientibus sibi manet.

Act. V, 29: obedire oportet deo magis quam hominibus. Et non solum in bethaniam, sed in quemcumque obedientem. Unde Io. XIV, V. 15: si quis diligit me, sermonem meum servabit, et sequitur, et mansionem apud eum faciemus.

Mane autem revertens in civitatem esuriit. Hic ponitur confutatio sub quodam figurali facto. Et primo ponitur factum; secundo discipulorum admiratio.

Circa primum primo ponitur occasio miraculi faciendi; secundo sterilitas arboris; tertio maledictio; quarto effectus.

Dicit ergo mane revertens in civitatem esuriit. Per hoc significatur sollicitudo, quam habebat de salute Iudaeorum.

Unde mane venit sicut operarius sollicitus de diaeta sua, sicut supra XX, 1, quod simile est regnum caelorum patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.

Esuriit, et corporaliter et spiritualiter, quia semper desiderat facere voluntatem patris; Io. IV, 34: meus cibus est ut faciam voluntatem eius, qui misit me. Item corporaliter.

Sed quomodo? cum esset deus, omnia in potestate sua habebat, unde quando volebat, ieiunabat; unde supra IV, 2: ieiunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus; sed, quando voluit esuriit.

Et videns fici arborem. Sed quare magis in ficu hoc miraculum fecit? quia arbor humidissima Est. Unde quod statim aruit, evidentissimum fuit miraculum. Et significat Iudaeam propter duo: tum quia ficus profert grossos, qui citius maturescunt, et isti fuerunt apostoli, qui maiores fuerunt.

Item fructus iste sub una cortice multa habet grana, sicut sub una lege fuerunt multi.

Et ista erat secus viam, idest christum, quia in expectatione fuit, et non voluit ad viam venire: ipse enim est via; Io. XIV, 6: ego sum via, veritas et vita; et Is. XXXVI, 21: haec via, ambulate per eam. Venit ad eam.

In marco habetur quod venit ad videndum si aliquid inveniret.

Sed quid est? tunc non erat tempus ficuum.

Dicendum quod aliquando Scriptura aliquid ponit, non quod ita sit, sed propter aliquem effectum: unde non venit ut quaereret, sed venit propter suspicionem discipulorum; unde venit propter miraculum exercendum.

Venit ad eam, quando visitavit Iudaeam.

Lc. I, 78: visitavit nos oriens ex alto. Ista habet folia, scilicet observantias legales; sed non fructum. Sic aliqui quamdam speciem honestatis habent, licet interius mali et perversi sint.

Sequitur maledictio et ait illi: numquam ex te fructus nascatur. Videtur quod iniuste egerit, quia non erat tempus ficuum. Item videtur quod intulerit iniuriam possessori: vide quod sicut verba domini sunt quaedam figura, sic facta. Aliquando dominus vult manifestare suam doctrinam, et tunc manifestat eam in hominibus; aliquando suam potentiam punitricem, et tunc manifestat eam in aliis. Unde exercuit ibi potestatem, ut ostenderet quod Iudaea sterilis futura esset, sicut habetur Rom. XI. Sic aliquando contingit quod aliqui mali interius, exterius autem virentes, siccantur a domino ne alios corrumpant. II ad Tim. III, 8: homines corrupti mente, et reprobi circa fidem, sed ultra non proficient. Lc. XIII, 7: ecce tres anni sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio. Abscinde eam.

Sequitur effectus et arefacta est continuo ficulnea. Ps. XXI, 16: aruit tamquam testa virtus mea, quia in tempore discipulorum Iudaismus aruit, et post legalia aruerunt crescente evangelio. Et ipsi facti sunt abominabiles, terra fructifera versa est in amaritudinem a malitia inhabitantium in ea, ps.

Cvi, 34.

Et videntes discipuli mirati sunt.

Hic primo ponitur admiratio; secundo admirationis satisfactio.

Dicit et videntes discipuli mirati sunt. Sicut mirantur homines quando videtur animus bonus, et cito arescit, sic isti mirantur quomodo tam cito aruit.

Respondens autem iesus etc..

Hic satisfacit. Et primo ostendens virtutem fidei: unde dicit amen dico vobis. Supra eamdem sententiam posuit, sed hic exponit; unde dicit si habueritis fidem, et non haesitaveritis; quare fides firma debet esse sine haesitatione; Iac. I, 6: postulet autem in fide nihil haesitans. Non solum de ficulnea facietis: ipse enim per fidem inhabitat in homine, et operatur in homine; ideo sicut ipse facit et ille in quo habitat. Si dixeritis monti huic, tolle et iacta te in mare, fiet.

Quidam dicunt quod numquam factum est.

Dicit Hieronymus quod multa fecerunt apostoli quae scripta non sunt. Item si non legitur ab eis factum, legitur ab aliis viris apostolicis fuisse factum, ut de quodam Gregorius narrat, ut dictum est supra. Item dominus non dixit quod fieret, sed quod posset, si necessitas esset; sed necessitas non se obtulit.

Spiritualiter per montem intelligimus diabolum. Unde si diabolo dixeritis iacta te in mare, idest in infernum, ita fiet.

Vel in mare, idest in malos homines. Vel per mare superbia. Ps. Lxxxix, 2: antequam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a saeculo et usque in saeculum tu es deus.

Unde si dixeritis, superbo, tolle, a iustis, et iacta te in mare, idest in malos homines.

Vel per montem christus, unde si dixeritis monti huic, idest christo, tolle te, scilicet a Iudaeis, et iacta te in mare, idest in gentiles, qui sunt mare per turbulentiam.

Act. XIII, 46: quia indignos vos reputastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes.

Item tangit fidei virtutem quantum ad orationem; quia quaecumque petieritis in orationes credentes, accipietis; supra II, 7: petite et accipietis.


Aquinatis - super Mt 63