Thomae Aq. ad Rm 66

Lectio 3: Ad Romanos 15,22-33

66
075 (
Rm 15,22-33)

Postquam apostolus se excusavit de praesumptione quae ei potuisset adscribi, ex hoc quod romanos instruxerat et correxerat, hic se excusat de eo quod eos visitare distulerat. Et circa hoc tria facit

Primo ponit impedimentum visitationis praeteritum; secundo ponit visitandi propositum, ibi nunc vero ulterius, etc.; tertio promittit visitationis fructum, ibi scio autem, etc.. Dicit ergo primo. Dictum est: praedicavi evangelium per multa loca, in quibus Christus non fuerat nominatus, propter quod, hactenus, impediebar plurimum, ex huiusmodi occupatione, venire ad vos. Et istud impedimentum usque nunc duravit, unde subdit et prohibitus sum usque adhuc. Quod quidem potest referri ad multitudinem occupationum quas in aliis locis habuerat, vel etiam ad divinam providentiam per quam apostoli impediebantur ne pervenirent ad quosdam et dirigebantur in salutem aliorum, secundum illud act. Xvi, 6: transeuntes phrygiam et galatiae regionem, vetati sumus a spiritu sancto loqui verbum in asia. Unde et supra i, 13 dictum est: saepe proposui venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc

Et hoc est quod dicitur iob xxxvii, 12 de nubibus, per quas praedicatores intelliguntur: lustrant cuncta per circuitum quocumque eos voluntas gubernantis duxerit

Deinde cum dicit nunc vero ulterius, etc., manifestat propositum suum de eorum visitatione. Et primo promittit eis suam visitationem; secundo assignat causam quare oporteat eam differre, ibi nunc igitur proficiscar, etc.; tertio assignat eis visitationis terminum, ibi hoc igitur cum consummavero, etc.. Dicit ergo primo ita: usque modo sum prohibitus, nunc vero, iam peragratis omnibus his locis, ulterius non habens locum, id est necessitatem permanendi in his regionibus, in quibus iam per me fundata est fides, cupiditatem habens veniendi ad vos ex multis iam praecedentibus annis secundum illud supra i, 11: desidero enim videre vos, ut aliquid impartiar vobis gratiae spiritualis, cum in hispaniam proficisci coepero, quo scilicet ire intendebat ut etiam in extremis terrae fundamenta fidei collocaret, secundum illud is. Xlix, 6: dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terrae, spero quod praeteriens videbo vos. Per quod dat intelligere quod non intendebat ad eos principaliter ire, quia reputabat eis sufficere doctrinam petri, qui primus inter apostolos romanis fidem praedicavit. Et quia tunc romani dominabantur in toto occidente, eorum auxilio et ducatu se sperabat in hispaniam proficisci, unde subdit et a vobis deducar illuc. Intendebat tamen aliquam moram apud eos contrahere; unde subdit si vobis fruitus fuero, id est consolatus secundum illud quod supra i, 12 dictum est: simul consolari in vobis

Et hoc ex parte, scilicet temporis, quia per aliquod tempus intendebat cum eis consolari. Sed contra est quod augustinus dicit in libro de doctrina Christiana, quod illis solis rebus fruendum est, quae nos beatos faciunt, scilicet patre, filio et spiritu sancto. Inconvenienter ergo dicit, se fruiturum esse romanis. Sed dicendum est quod sicut augustinus dicit ibidem, hominem in se non esse fruendum, sed in deo, secundum illud ad philemonem, 20: ita, frater, ego te fruar in domino, quod est delectari in homine propter deum

Et sic intelligendum est quod dicit si fuero fruitus vobis, scilicet in deo. Vel quod dicit ex parte, potest referri ad bonos, quibus poterat frui in deo. Nam alia parte, scilicet malis, non poterat frui, sed magis de eis dolere, sicut dicitur ii cor. Xii, v. 21: ne cum venero, humiliet me deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt

Deinde cum dicit nunc igitur proficiscar, assignat rationem quare differebat visitationem. Et circa hoc tria facit

Primo ponit causam, dicens nunc igitur proficiscar, id est ideo non statim venio ad vos, quia proficiscor ierusalem ministrare sanctis. Circa quod sciendum est quod legitur act. C. Iv, 34 s., illi qui ex iudaeis a principio convertebantur ad fidem, venditis possessionibus suis, de pretio communiter vivebant, quod cum defecisset, maxime quadam magna fame imminente, ut legitur act. Xi, 27 ss., discipuli, scilicet Christiani, ex diversis partibus mundi, prout quisque habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in iudaea fratribus, quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus barnabae et sauli. Ministerium igitur sanctorum hic dicit eleemosynam, quam fidelibus Christi attulit in ierusalem, secundum illud i cor. Ult.: quos probaveritis, hos mittam perferre gratiam vestram in ierusalem, quod si dignum fuerit, ut et ego eam, mecum ibunt

Secundo exponit quod dixerat de ministerio sanctorum, dicens probaverunt enim, id est approbaverunt, macedonia et achaia, id est fideles utriusque regionis, per eum conversi, collectionem aliquam facere, id est aliquam collectam, in pauperes Christi, id est ad usum pauperum, qui sunt de numero sanctorum, secundum illud eccli. C. Xii, 4: da iusto, et non recipias peccatorem. Qui sunt in ierusalem, in paupertate viventes. Ii cor. Ix, 1: de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobis. Scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud macedones

Tertio assignat rationes dictorum, quarum prima est beneplacitum. Unde dicit placuit enim illis, ii cor. Ix, 7: unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia aut necessitate. Secunda causa est debitum. Unde subdit et debitores sunt eorum. Supra xiii, 7: reddite omnibus debita. Rationem autem debiti assignat, dicens nam si gentiles facti sunt participes bonorum spiritualium, quae erant specialiter eorum, id est iudaeorum, scilicet notitiae divinae, et promissionum et gratiae, secundum illud supra ix, 4: quorum adoptio est filiorum et gloria, etc.; et supra xi, 17: socius radicis et pinguedinis olivae factus es. Sunt etiam facti participes spiritualium eorum, per hoc quod illi praedicatores eis miserunt. Debent et in carnalibus ministrare illis, secundum illud eccli. C. Xiv, 15: in divisione sortis da et accipe. Et ps. Sumite psalmum, id est spiritualia, et date tympanum, id est temporalia. Et ex hoc sumitur argumentum quod debentur sumptus non solum illis qui praedicant, sed etiam qui praedicatores mittunt

Deinde cum dicit hoc igitur cum, etc., praefigit terminum quo ad eos sit venturus, dicens hoc igitur cum consummavero, scilicet ministerium sanctorum, et assignavero eis fructum hunc, id est eleemosynam gentilium, quae est quidam fructus conversionis eorum, os. X, 1: vitis frondosa israel fructus est ei adaequatus; proficiscar per vos in hispaniam. Sed videtur hic apostolus falsum dicere: nunquam enim in hispania fuisse legitur. In ierusalem enim captus fuit, et exinde romam perlatus est in vinculis, ut habetur act. Ult., ubi est occisus simul cum petro. Dicunt ergo quidam quod, sicut dicitur act. Ult., cum venisset romam paulus, permissum est ei manere sibimet cum custodiente se milite; et postea dicitur, quod mansit biennio toto in suo conductu, et in illo spatio dicunt eum in hispaniam ivisse. Sed quia hoc certum non est, potest melius dici, quod apostolus falsum non dixit, quia proponebat se facturum quod dicebat

Et sic verba eius erant intelligenda quasi insinuantia eius propositum, non autem futurum eventum qui ei erat incertus; unde non poterat hoc praedicere, nisi forte sub conditione quam iacobus dicit apponendam iac. C. Iv, 15: pro eo ut dicatis: si dominus voluerit, et: si vixerimus, faciemus hoc aut illud

Et sic etiam apostolus se excusat ii cor. C. I, 17, de hoc quod ad eos non iverat, sicut promiserat; dicens: cum ergo volui, numquid levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me est et non? et sic ex hoc quod ex iusta causa praetermisit facere quod promiserat, se immunem dicit a levitate, carnalitate et falsitate

Et sic etiam solvit hoc gelasius papa, et habetur in decretis: beatus, inquit, paulus apostolus non ideo, quod absit, fefellisse credendus est, aut sibi extitisse contrarius, quoniam cum ad hispaniam se promisisset iturum, dispositione divina, maioribus occupatus causis, implere non potuit quod promisit

Quantum enim ipsius voluntatis interfuit, hoc pronuntiavit quod re vera voluisset efficere

Quantum vero ad divini secreta consilii (quae ut homo non potuit, licet spiritu dei plenus, agnoscere) superna praetermisit dispositione praeventus. Licet enim propheticum spiritum habuerit, tamen prophetis non omnia revelantur, ut patet iv reg. Iv, 27, ubi eliseus dixit: anima eius in amaritudine est, et dominus celavit a me, et non indicavit mihi

Deinde cum dicit scio autem, etc., praenuntiat eis fructum suae visitationis, dicens scio autem, scilicet ex fiducia divinae gratiae, quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam, id est, Christus abundantius suam benedictionem dabit vobis in meo adventu, de qua dicitur in ps. Lxxxiii, 7: etenim benedictionem dabit legislator, ibunt de virtute in virtutem

Et sic laban dixit ad iacob, gen. Iii, v. 27: experimento didici quod benedixerit mihi deus propter te

Deinde cum dicit obsecro, ergo, etc., petit ab eis orationis suffragia, et primo petit eorum orationes, secundo ipse pro eis rogat, ibi deus pacis, etc.. Circa primum tria facit

Primo inducit eos ad orandum pro se ex tribus

Primo quidem ex superna charitate, cum dicit obsecro ergo vos, fratres. Ad philemonem propter charitatem autem magis obsecro

Secundo ex reverentia Christi, cuius ipse erat minister, dicens per dominum nostrum iesum Christum; in quo omnes unum sumus, ut supra xii, 5 dictum est

Tertio ex dono spiritus sancti, quod eius ministerio tradebatur, unde subdit per charitatem spiritus sancti, quam spiritus sanctus in cordibus nostris diffundit, ut supra c. V, 5 dictum est

Secundo petit auxilium orationis eorum, dicens ut adiuvetis me in orationibus vestris pro me ad deum, scilicet pro me fusis. Prov. Xviii, 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas firma. Hoc autem, ut glossa dicit, non ideo dicit apostolus quia ipse minus mereatur quam alii minores, sed ordinem sequitur

Primo quidem ut ab ecclesia pro rectore suo fiat oratio, secundum illud i tim. Ii, 1 s.: obsecro igitur primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et omnibus qui sunt in sublimitate constituti, etc.

Secundo, quia multi minimi dum congregantur unanimes, magis merentur. Et ideo impossibile est, ut multorum preces non impetrent. Matth. Xviii, v. 19: si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo qui est in caelis

Tertio, ut dum multi orant, multi etiam gratias agant exauditi, secundum illud ii cor. I, 11: adiuvantibus vobis in oratione pro nobis, ut per multos gratiae agantur deo.

Tertio ponit ea quae vult sibi impetrari, quorum primum pertinet ad hostes quos habebat in iudaea. Unde dicit ut liberer ab infidelibus qui sunt in iudaea, qui praecipue paulum impugnabant et odiebant, quia fiducialiter praedicabat cessationem legalium. Act. Xxi, 21: audierunt de te quod discessionem doces a moyse, etc.. Secundum pertinebat ad eos in quorum ministerium ibat

Et hoc est quod subdit et oblatio obsequii mei, id est ecclesia in qua eis ministro, fiat accepta sanctis qui sunt in ierusalem, scilicet ut ex hac provocentur ad gratias agendum deo et ad orandum pro ipsis gentibus a quibus recipiunt. Eccli. Xxxi, v. 28: splendidum in panibus benedicent labia multorum. Tertium pertinet ad ipsos quibus scribebat. Unde subdit ut veniam ad vos in gaudio, et hoc per voluntatem dei, contra quam nihil agere volebat. Supra i, 10: obsecrans si quomodo prosperum iter habeam in voluntate dei veniendi ad vos. Et refrigerer vobiscum, id est ut ex vestra praesentia refrigerium tribulationum mearum accipiam

Deinde cum dicit deus autem pacis, etc., ostendit quod pro eis orat, dicens: deus autem, dator pacis, sit cum omnibus vobis, per hoc scilicet quod vos ad invicem pacem habeatis. Ii cor. Ult. V. 11: idipsum sapite, et deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Subdit amen, id est fiat. Psalmista: et dicet omnis populus, fiat, fiat.




CAPUT 16

Lectio 1: Ad Romanos 16,1-16

67
075 (
Rm 16,1-16)

Postquam apostolus proposuit fidelibus romanis quibus scribebat quaedam familiaria pertinentia ad suam personam, hic ponit quaedam familiaria pertinentia ad alios. Et circa hoc tria facit

Primo monet quid ad alios debeant facere; secundo ostendit quid alii ad eos agant, ibi salutat vos, etc.; tertio epistolam finit in gratiarum actione, ibi ei autem qui potens, etc.. Circa primum duo facit

Primo ostendit quos debeant salutare; secundo ostendit quos debeant vitare, ibi rogo autem vos, fratres. Circa primum mandat quasdam personas salutari in speciali; secundo ponit in generali modum salutationis, ibi salutate invicem, etc.

Tertio salutat eos in communi ex parte fidelium, ibi salutant vos, etc.. Circa primum loquitur de quadam muliere corinthia quae romam ibat, quam eis recommendat, describens eam, primo, ex nomine, dicens commendo autem vobis phoeben, quae licet esset deo devota, non tamen erat tantae auctoritatis ut commendatitiis litteris non egeret, sicut ipse de se dicit ii cor. Iii, 1: aut numquid egemus, sicut quidam, commendatitiis litteris? secundo describit eam ex fidei religione, dicens sororem nostram. Omnes enim mulieres fideles, sorores vocantur, sicut et omnes viri fratres. Matth. Xxiii, 8: omnes vos fratres estis

Tertio ex officio pietatis, cum dicit quae est in ministerio ecclesiae, quae est in cenchris, portu corinthiorum, ubi aliqui Christiani erant congregati, quibus dicta mulier serviebat, sicut et de ipso Christo lc. C. Viii, 3 dicitur quod quaedam mulieres ministrabant ei de facultatibus suis. Et de vidua eligenda dicitur i tim. V, 10: si hospitio recepit, si pedes sanctorum lavit

Deinde dicit duo in quibus vult eam commendatam haberi, quorum primum est ut honeste recipiatur

Et hoc est quod dicit ut suscipiatis eam in domino, id est propter amorem dei. Digne sanctis, id est secundum quod dignum est recipi sanctos, secundum illud matth. X, 11: qui recipit iustum in nomine iusti, mercedem iusti recipiet. Quidam libri habent, digne satis, id est, convenienter; tamen littera non concordat cum graeco. Secundum est ut eam sollicite adiuvent. Unde subdit ut assistatis ei, scilicet consilium et auxilium ferendo in quocumque negotio vestri indiguerit. Habebat enim forte aliquid expedire in curia caesaris. Sed contra hoc videtur esse quod dicitur i thess. Iv, 11: vestrum negotium agatis, quasi dicat: non intromittatis vos de negotiis alienis. Sed dicendum est quod assistere negotiis alienis contingit dupliciter. Uno modo saeculariter, id est propter favorem hominum vel lucra, et hoc non convenit servis dei. Ii tim. C. Ii, 4: nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus. Alio modo assistit aliquis negotiis alienis ex pietate, puta in auxilium indigentium et miserorum et hoc est religiosum, secundum illud iac. I, 27: religio munda et immaculata apud deum et patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum

Et hoc modo apostolus hic loquitur. Ultimo autem ostendit apostolus meritum eius, quare hoc sibi debeatur, dicens etenim ipsa quoque multis astitit et mihi ipsi. Is. Iii, 10: dicite iusto quoniam bene, retributio enim manuum eius fiet ei. Matth. V, 7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur

Deinde mandat salutari quasdam alias personas sibi coniunctas, dicens salutate priscam et aquilam, qui erat vir priscae, sed mulierem praeponit, forte propter maiorem fidei devotionem, adiutores meos in Christo iesu, id est in fide Christi praedicanda. Apud enim eos corinthi hospitabatur, ut habetur act. Xviii, 2 s.. Qui pro anima mea suas cervices supposuerunt, id est seipsos mortis periculo exposuerunt pro vita mea conservanda, quod est indicium maximae charitatis. Io. Xv, 13: maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hoc autem videtur factum fuisse corinthi, ubi paulus persecutionem est passus, sicut habetur act. Xviii, 6. Vel forte melius dicendum est quod alii se periculo pro apostolo exposuerunt. Nam illud quod legitur act. Xviii, 2, factum fuit quando prisca et aquila de roma recedentes corinthum venerunt, ut ibidem dicitur. Sed hoc scribebat apostolus quando adhuc aestimabat eos esse romae. Vita autem apostoli, non tam sibi quam aliis necessaria erat, secundum illud phil. I, v. 24: permanere autem in carne necessarium propter vos. Et ideo subdit quibus non solum ego gratias ago, sed et cunctae ecclesiae gentium: quarum sum apostolus et doctor i tim. Ii, 7: doctor gentium in fide et veritate. Et etiam salutate domesticam eorum ecclesiam. Habebant enim in domo sua multos fideles congregatos

Deinde vult alium salutari sibi dilectione coniunctum, dicens salutate ephenetum dilectum mihi, qui est primitivus asiae in Christo. Primus enim in tota asia fuit ad fidem Christi conversus, quod erat ei ad magnam dignitatem, hebr. Xii, 22 s.: accessistis ad ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in caelis. Tunc autem erat romae

Deinde dicit salutate mariam, quae multum laboravit in vobis, ad hoc ut eos ad concordiam revocaret, quae cum hoc facere non posset, significavit apostolo. Sap. C. Iii, 15: bonorum laborum gloriosus est fructus

Deinde dicit salutate andronicum et iuniam, quos, primo, describit ex genere, cum dicit cognatos meos. In quo ostendit eos fuisse iudaeos, de quibus supra c. Ix, 3: qui sunt cognati mei secundum carnem

Secundo ex passione pro Christo suscepta, dicens et concaptivos meos. Fuerant enim aliquando cum apostolo Christi incarcerati. Ii cor. Xi, 23: in carceribus abundantius

Tertio ex auctoritate, cum dicit qui sunt nobiles in apostolis, id est nobiles inter praedicatores, secundum illud prov. Ult.: nobilis in portis vir eius

Quarto ex tempore, cum dicit et ante me fuerunt in Christo iesu. Prius enim fuerunt conversi quam ipse apostolus et ex hoc eis maior reverentia debebatur. I tim. V, 1: seniorem te ne increpaveris, sed obsecra ut patrem

Deinde dicit salutate ampliatum dilectum meum in domino, scilicet dilectione charitatis, quae est in Christo. Phil. I, 8: testis est mihi deus, quomodo cupiam omnes vos esse in visceribus Christi

Deinde dicit salutate urbanum adiutorem nostrum in Christo, scilicet in praedicatione fidei, prov. Xviii, 19: frater qui adiuvatur a fratre, etc.. Et stachyn dilectum meum, quos coniungit, quia forte simul habitabant, vel aliqua alia necessitudine erant coniuncti

Deinde dicit salutate apellen, probum in Christo, id est approbatum in Christo forte per aliquas tribulationes. Iob c. Xxiii, 10: probavit me quasi aurum quod per ignem transit

Deinde dicit salutate omnes qui sunt ex domo, id est ex familia aristoboli, in cuius domo multi fideles erant congregati, quem non salutat, quia forte ex aliqua causa erat absens

Deinde dicit salutate herodionem cognatum meum, qui ex hoc ipso dicitur fuisse iudaeus

Deinde dicit salutate omnes qui sunt ex domo narcissi, qui dicitur fuisse presbyter et peregrinabatur per deserta loca ut fideles Christi confortaret. Unde quia tunc eum absentem noverat esse apostolus non mandat eum salutari, sed familiam eius. Erant tamen in eius familia aliqui infideles, et ideo ad discretionem subdit qui sunt in domino, quia solos fideles salutari mandat. Ii io. V, 10: si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec ave dixeritis ei

Deinde dicit salutate tryphaenam et tryphosam quae laboraverunt in domino, id est in ministerio sanctorum, quod dominus sibi reputat fieri, secundum illud matth. Xxv, 40: quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis

Deinde dicit salutate persidem charissimam meam, quam scilicet apostolus propter eius devotionem specialiter diligebat. Unde subdit quae multum laboravit in domino, scilicet exhortando alios et ministrando sanctis, et etiam in paupertate et aliis spiritualibus laboribus. Ii cor. Xi, 27: in laboribus, in ieiuniis, in vigiliis, etc.

Deinde dicit salutate rufum electum in domino, id est, in gratia Christi, eph. I, 4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, et matrem eius, scilicet carne, et meam, quia fuit eius mater beneficio. Aliquando enim servierat apostolo, licet tunc romae non esset. I tim. V, 2: anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate

Deinde dicit salutate asyncritum, hermem, patrobam, hermam et qui cum eis sunt fratres, quos simul salutat, quia simul concorditer habitabant. Ps. Lxvii, v. 6: qui habitare facit unius moris in domo

Deinde dicit salutate philologum et iuliam, nereum et sororem eius olympiadem, et omnes qui cum eis sunt sanctos, id est in fide Christi sanctificatos. I cor. Vi, 11: abluti estis et sanctificati estis

Deinde ostendit modum quo se generaliter salutent, dicens salutate invicem in osculo sancto, quod dicitur ad differentiam osculi libidinosi, de quo dicitur prov. C. Vii, 13: apprehensum deosculatur iuvenem. Et etiam dolosi, de quo dicitur prov. C. Xxvii, 6: meliora sunt vulnera diligentis, quam fraudulenta oscula inimici. Osculum autem sanctum est quod in signum sanctae trinitatis datur. Cant. I, 1: osculetur me osculo oris sui. Exinde autem mos in ecclesia inolevit ut fideles inter missarum solemnia invicem dent oscula pacis

Deinde salutat eos ex parte aliarum ecclesiarum, dicens salutant vos omnes ecclesiae Christi, id est, in nomine et fide Christi congregatae quia omnes vestram salutem optant et pro vobis orant. Iac. Ult.: orate pro invicem ut salvemini.



Lectio 2: Ad Romanos 16,17-27

68
075 (
Rm 16,17-27)

Postquam apostolus mandavit quos salutarent hic ostendit eis quos debeant vitare. Et circa hoc tria facit

Primo docet quos debeant vitare; secundo rationem assignat, ibi huiusmodi enim, etc.; tertio promittit eis divinum auxilium ad hoc implendum, ibi deus autem pacis, etc.. Et quia illi quos vitari volebat fraudulenter incedebant decipientes sub specie pietatis, secundum illud matth. Vii, 15: veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces; ideo, primo, inducit eos ad cautelam habendam, dicens rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam quam vos didicistis, faciunt. Ubi, primo, considerandum est quod observare, nihil aliud est quam diligenter considerare, quod quidem quandoque in bono sumitur, quandoque in malo. In malo quidem sumitur, quando aliquis diligenter considerat conditionem et processum alicuius ad nocendum, secundum illud ps. Xxxvi, 12: observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis. Et lc. Xiv, v. 1 dicitur: et ipsi observabant eum. In bono autem accipitur, uno modo, quando quis considerat praecepta dei ad faciendum. Ex. Xxiii, 21: observa igitur et audi vocem eius. Alio modo quando diligenter considerat bonos ad imitandum, secundum illud phil. Iii, 17: imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram

Tertio observantur mali ad cavendum, et ita accipitur hic. Erant enim quidam ad fidem conversi ex iudaeis, qui praedicabant legalia esse observanda, et ex hoc, primo, quidem in ecclesia sequebantur dissensiones et sectae, dum quidam eorum errori adhaererent, alii vero in vera fide persisterent. Gal. V, 20: dissensiones, sectae, etc.

Secundo sequebantur offendicula et scandala, de quibus supra xiv actum est, dum quidam alios iudicarent, et alii alios spernerent, qui dissensiones et offendicula faciunt. Is. C. Lvii, 14: auferte offendicula de medio populi mei. Dicit autem praeter doctrinam quam vos didicistis a veris Christi apostolis, ut ostendat quod huiusmodi dissensiones et scandala ex falsitate doctrinae proveniebant. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit praeter id quod accepistis, anathema sit

Secundo, monet ut cogniti vitentur, dicens et declinate ab illis, id est eorum doctrinam et consortia fugiatis. Ps. Cxviii, v. 115: declinate a me, maligni, et scrutabor mandata dei mei

Deinde cum dicit huiusmodi enim, etc., assignat eius quod dixerat duas rationes, quarum prima sumitur ex parte eorum quos vult vitari. Et primo describit eorum intentionem, dicens huiusmodi enim homines non serviunt Christo domino, sed suo ventri. Non enim praedicabant propter gloriam Christi, sed propter quaestum, ut suum ventrem implerent. Phil. Iii, 18: multi ambulant quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens dico, inimicos crucis Christi, quorum deus venter est

Secundo describit eorum deceptionem, dicens et per dulces sermones seducunt corda innocentium, id est, simplicium et imperitorum. Prov. Xiv, 15: innocens credit omni verbo. Per dulces sermones in quibus sanctitatem praetendunt, secundum illud ps. Xxvii, v. 3: qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Et benedictiones, quibus scilicet benedicunt et adulantur illis qui eos sequuntur. Is. Iii, v. 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Mal. Ii, 2: maledicam benedictionibus vestris. Secundam rationem assignat ex conditione romanorum, qui faciles se exhibebant ad sequendum bonum et malum. Unde primo commendat eos de facilitate ad bonum, dicens vestra enim obedientia, qua de facili fidei obedistis, in omni loco divulgata est, propter dominium quod tunc romani obtinebant super alias nationes. Unde quod a romanis fiebat, de facili divulgabatur ad alios. Supra i, 8: fides vestra in universo mundo annuntiatur. Gaudeo igitur in vobis, quia scilicet fidei obedistis, et hoc in charitate, de qua dicitur i cor. Xiii, 6 quod non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati

Secundo reddit eos cautos contra malum, dicens sed volo vos esse sapientes in bono, ut scilicet ei quod bonum est inhaereatis, i thess. Ult.: quod bonum est tenete; et simplices in malo, ne scilicet per aliquam simplicitatem declinetis ad malum, ut talis sit vobis simplicitas, quod nullum decipiatis in malum. Matth. X, 16: estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae. E converso de quibusdam dicitur ier. Iv, 22: sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nesciunt

Deinde cum dicit deus autem pacis, etc., promittit eis divinum auxilium contra huiusmodi deceptores. Et primo ponitur promissio, cum dicit deus autem pacis, scilicet auctor, qui dissensiones odit quas isti faciunt, conteret satanam, id est, diabolum qui per istos pseudoapostolos vos decipere conatur, sub pedibus vestris, quia scilicet per vestram sapientiam eum vincetis

Et hoc fiet velociter, scilicet in adventu meo. Lc. X, 19: ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et omnem virtutem inimici. Mal. Ult.: calcabitis impios, cum fuerint sicut cinis sub planta pedum vestrorum

Secundo ponitur oratio ad hoc obtinendum, cum dicit gratia domini nostri iesu Christi sit vobiscum, quae scilicet sufficit ad vos tuendos. Ii cor. Xii, 9: sufficit tibi gratia mea

Deinde cum dicit salutat vos, etc., salutat eos ex parte aliorum, dicens salutat vos timotheus adiutor meus, scilicet in praedicatione evangelii. I cor. Iv, 17: misi ad vos timotheum, qui est filius meus charissimus et fidelis, etc.. Addit autem et lucius et iason et sosipater, cognati mei, qui iudaei erant, scilicet vos salutant. Erat autem quidam notarius pauli nomine tertius, cui paulus concessit ut ex sua persona romanos salutaret. Unde subditur ego tertius qui scripsi hanc epistolam, saluto vos in domino

Deinde dicit salutat vos caius hospes, cui scribitur ioannis tertia canonica, in qua commendatur de charitate, quam exhibebat sanctis. Et universa ecclesia, scilicet quae erat in domo eius congregata, vel quae erat in illa provincia

Deinde dicit salutat vos erastus, arcarius civitatis, qui scilicet custodiebat arcam communem, id est communes redditus civitatis, et quidam frater, id est, fidelis, nomine quartus

Deinde salutat eos ex parte sua, dicens gratia domini nostri iesu Christi sit cum omnibus vobis. Amen. Et finit epistolam cum gratiarum actione, dicens ei autem, scilicet deo qui est trinitas, qui potens est vos confirmare, i petr. Ult.: modicum passos ipse perficiet, confirmabit solidabitque

Et hoc in fide quae est iuxta evangelium meum id est secundum evangelium quod ego praedico. I cor. C. Xv, 11: sive ego, sive illi sic praedicavimus et sic credidistis. Et etiam secundum praedicationem iesu Christi, qui primo evangelium praedicavit, secundum illud hebr. C. Ii, 3: quae cum initium accepisset enarrari per dominum. Unde matth. Iv, 23 dicitur, quod circuibat iesus praedicans evangelium regni. Subditur autem, in revelatione mysterii, id est, secreti, quod quidem potest referri ad id quod dixerat iuxta evangelium meum; vel quia in ipso evangelio revelatur secretum incarnationis divinae, secundum illud supra i, 17: iustitia dei revelatur in eo; vel quia ipsi apostolo est evangelium revelatum. I cor. Ii, 10: nobis autem revelavit deus per spiritum suum. De hoc autem secreto dicitur is. Xxiv, 16: secretum meum mihi. Vel potest melius hoc referri ad hoc quod dixerat confirmare, quasi dicat: deus potest vos confirmare in evangelio meo et praedicatione, et hoc secundum revelationem mysterii, id est, secreti, scilicet de conversione gentium, sicut habetur eph. Iii, 8 s.: mihi autem omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus, illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti, etc.. Unde et ipse subdit temporibus aeternis, quia videlicet occultum erat apud homines quod gentes essent convertendae ad fidem. Vocat autem haec tempora aeterna quasi diu durantia, quia a principio mundi hoc fuit occultum, sicut et in ps. Lxxv, 4 dicitur: illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Et potest dici quod tempora aeterna dicuntur ipsa aeternitas, de qua dicitur is. Lvii, v. 15: excelsus et sublimis habitans aeternitatem, ut sicut simplex dei essentia per quamdam similitudinem dimensionibus corporalibus describitur, secundum illud iob c. Xi, 9: longior terra mensura eius et latior mari, ita et simplex eius aeternitas per tempora aeterna designatur, inquantum omnia tempora continet. Subdit autem quod, scilicet mysterium, nunc patefactum est, de conversione gentium, per scripturas prophetarum, id est, secundum quod prophetae praedixerunt, ut patuit supra xv. Unde ad eph. C. Iii, 5 s. Dicitur: aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc manifestum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu esse gentes cohaeredes, etc.. Est autem patefactum per operis impletionem ex praecepto dei. Unde secundum praeceptum aeterni dei, qui scilicet aeterno proposito ea quae vult temporaliter facit, quod quidem praeceptum dei ad obeditionem fidei est in cunctis gentibus, id est, ut omnes gentes obediant fidei. Supra i, 5: ad obedientiam fidei in omnibus gentibus. Si autem loquamur de mysterio incarnationis, sic construenda est littera: mysterii, inquam, temporibus aeternis taciti, quia antea non erat ita manifestum. Quod, inquam, mysterium nunc patefactum est per scripturas prophetarum, qui hoc praedixerunt secundum praeceptum aeterni dei, qui voluit mysterium incarnationis patefieri, et hoc ad obedientiam fidei in cunctis gentibus. Mysterii, inquam, licet taciti apud homines, tamen cogniti soli deo sapienti, quia ipse solus hoc cognovit et quibus hoc voluit revelare, quia, ut dicitur i cor. Ii, 11: quae sunt dei, nemo novit nisi spiritus dei. Vel potest intelligi de eo qui solus est sapiens, scilicet per essentiam, sicut dicitur matth. C. Xix, 17, et mc. X, 18: nemo bonus, nisi solus deus. Nec excluditur per hoc filius, quia eadem est perfectio totius trinitatis, sicut e converso dicitur: nemo novit patrem nisi filius, matth. Xi, 27. Non excluditur pater a notitia sui ipsius. Subdit autem per iesum Christum; quod non sic intelligendum, quod deus pater sit sapiens per iesum Christum; quia cum deo sit idem sapere quod esse, sequeretur quod pater esset per filium, quod est inconveniens; sed hoc referendum est ad hoc quod supra dixerat: nunc patefactum est, scilicet per iesum Christum. Cui, iesu Christo, est honor et gloria, per reverentiam totius creaturae, secundum illud phil. Ii, 10: in nomine iesu omne genu flectatur. Et gloria, scilicet quantum ad plenam divinitatem, sicut ibi subditur: et omnis lingua confiteatur quia dominus iesus Christus in gloria est dei patris

Et hoc non ad tempus, sed in saecula saeculorum. Hebr. C. Ult.: iesus Christus heri et hodie, ipse in saecula. Addit autem ad confirmationem veritatis: amen. Vel potest sic construi: cogniti soli sapienti deo, cui per iesum Christum est gloria, qui deum glorificavit, secundum illud io. Xvii, 4: ego clarificavi te super terram. Est autem advertendum quod haec constructio est defectiva, et est sic supplenda: ei qui potest, etc., sit honor et gloria per iesum Christum, cui est honor et gloria. Si autem non sit ibi ly cui, erit constructio plana.






Thomae Aq. ad Rm 66