1Chronicles (VUL) 22

Capitulum 22

22 1 dixitque David haec est domus Dei et hoc altare in holocaustum Israhel
2
et praecepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israhel et constituit ex eis latomos ad caedendos lapides et poliendos ut aedificaretur domus Dei 3 ferrum quoque plurimum ad clavos ianuarum et ad commissuras atque iuncturas praeparavit David et aeris pondus innumerabile 4 ligna quoque cedrina non poterant aestimari quae Sidonii et Tyrii deportaverant ad David 5 et dixit David Salomon filius meus puer parvulus est et delicatus domus autem quam aedificari volo Domino talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur praeparabo ergo ei necessaria et ob hanc causam ante mortem suam omnes paravit inpensas
6
vocavitque Salomonem filium suum et praecepit ei ut aedificaret domum Domino Deo Israhel
7
dixitque David ad Salomonem fili mi voluntatis meae fuit ut aedificarem domum nomini Domini Dei mei 8 sed factus est ad me sermo Domini dicens multum sanguinem effudisti et plurima bella bellasti non poteris aedificare domum nomini meo tanto effuso sanguine coram me 9 filius qui nascetur tibi et erit vir quietissimus faciam enim eum requiescere ab omnibus inimicis suis per circuitum et ob hanc causam pacificus vocabitur et pacem et otium dabo in Israhel cunctis diebus eius 10 ipse aedificabit domum nomini meo et ipse erit mihi in filium et ego ero ei in patrem firmaboque solium regni eius super Israhel in aeternum
11
nunc ergo fili mi sit Dominus tecum et prosperare et aedifica domum Domino Deo tuo sicut locutus est de te 12 det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui 13 tunc enim proficere poteris si custodieris mandata et iudicia quae praecepit Dominus Mosi ut doceret Israhel confortare viriliter age ne timeas neque paveas 14 ecce ego in paupertatula mea praeparavi inpensas domus Domini auri talenta centum milia et argenti mille milia talentorum aeris vero et ferri non est pondus vincitur enim numerus magnitudine ligna et lapides praeparavi ad universa inpendia 15 habes quoque plurimos artifices latomos et cementarios artificesque lignorum et omnium artium ad faciendum opus prudentissimos 16 in auro et argento aere et ferro cuius non est numerus surge igitur et fac et erit Dominus tecum
17
praecepit quoque David cunctis principibus Israhel ut adiuvarent Salomonem filium suum 18 cernitis inquiens quod Dominus Deus vester vobiscum sit et dederit vobis requiem per circuitum et tradiderit omnes inimicos in manu vestra et subiecta sit terra coram Domino et coram populo eius 19 praebete igitur corda vestra et animas vestras ut quaeratis Dominum Deum vestrum et consurgite et aedificate sanctuarium Domino Deo ut introducatur arca foederis Domini et vasa Domino consecrata in domum quae aedificatur nomini Domini


Capitulum 23

23 1 igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel 2 et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas 3 numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum 4 ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia 5 porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum 6 et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
7
Gersom Leedan et Semei 8 filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres 9 filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan 10 porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor 11 erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
12
filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor 13 filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum 14 Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi 15 filii Mosi Gersom et Eliezer 16 filii Gersom Subuhel primus 17 fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis 18 filii Isaar Salumith primus 19 filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 20 filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
21
filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis 22 mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum 23 filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
24
hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra 25 dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum 26 nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum 27 iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra 28 et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini 29 sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram 30 Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam 31 tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino 32 et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini


Capitulum 24

24 1 porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar 2 mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
3
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium 4 inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo 5 porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar 6 descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
7
exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae 8 tertia Arim quarta Seorim 9 quinta Melchia sexta Maiman 10 septima Accos octava Abia 11 nona Hiesu decima Sechenia 12 undecima Eliasib duodecima Iacim 13 tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal 14 quintadecima Belga sextadecima Emmer 15 septimadecima Ezir octavadecima Hapses 16 nonadecima Phetheia vicesima Iezecel 17 vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul 18 vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
19
hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
20
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia 21 de filiis quoque Roobiae princeps Iesias 22 Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath 23 filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus 24 filius Ozihel Micha filius Micha Samir 25 frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias 26 filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno 27 filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri 28 porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos 29 filius vero Cis Ierahemel
30
filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum 31 miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat


Capitulum 25

25 1 igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes
2
de filiis Asaph Zacchur et Ioseph et Nathania et Asarela filii Asaph sub manu Asaph prophetantis iuxta regem 3 porro Idithun filii Idithun Godolias Sori Iesaias et Sabias et Matthathias sex sub manu patris sui Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum 4 Heman quoque filii Heman Bocciau Matthaniau Ozihel Subuhel et Ierimoth Ananias Anani Elietha Geddelthi et Romemthiezer et Iesbacasa Mellothi Othir Mazioth 5 omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei ut exaltaret cornu deditque Deus Heman filios quattuordecim et filias tres
6
universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis in ministeria domus Domini iuxta regem Asaph videlicet et Idithun et Heman 7 fuit autem numerus eorum cum fratribus suis qui erudiebant canticum Domini cuncti doctores ducenti octoginta octo
8
miseruntque sortes per vices suas ex aequo tam maior quam minor doctus pariter et indoctus 9 egressaque est sors prima Ioseph qui erat de Asaph secunda Godoliae ipsi et filiis eius et fratribus duodecim 10 tertia Zacchur filiis et fratribus eius duodecim 11 quarta Isari filiis et fratribus eius duodecim 12 quinta Nathaniae filiis et fratribus eius duodecim 13 sexta Bocciau filiis et fratribus eius duodecim 14 septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim 15 octava Isaiae filiis et fratribus eius duodecim 16 nona Matthaniae filiis et fratribus eius duodecim 17 decima Semeiae filiis et fratribus eius duodecim 18 undecima Ezrahel filiis et fratribus eius duodecim 19 duodecima Asabiae filiis et fratribus eius duodecim 20 tertiadecima Subahel filiis et fratribus eius duodecim 21 quartadecima Matthathiae filiis et fratribus eius duodecim 22 quintadecima Ierimoth filiis et fratribus eius duodecim 23 sextadecima Ananiae filiis et fratribus eius duodecim 24 septimadecima Iesbocasae filiis et fratribus eius duodecim 25 octavadecima Anani filiis et fratribus eius duodecim 26 nonadecima Mellothi filiis et fratribus eius duodecim 27 vicesima Eliatha filiis et fratribus eius duodecim 28 vicesima prima Othir filiis et fratribus eius duodecim 29 vicesima secunda Godollathi filiis et fratribus eius duodecim 30 vicesima tertia Maziuth filiis et fratribus eius duodecim 31 vicesima quarta Romamthiezer filiis et fratribus eius duodecim


Capitulum 26

26 1 divisiones autem ianitorum de Coritis Mesellemia filius Core de filiis Asaph 2 filii Mesellemiae Zaccharias primogenitus Iadihel secundus Zabadias tertius Iathanahel quartus 3 Ahilam quintus Iohanan sextus Helioenai septimus 4 filii autem Obededom Semeias primogenitus Iozabad secundus Iohaa tertius Sachar quartus Nathanahel quintus 5 Amihel sextus Isachar septimus Phollathi octavus quia benedixit illi Dominus 6 Semeiae autem filio eius nati sunt filii praefecti familiarum suarum erant enim viri fortissimi 7 filii ergo Semeiae Othni et Raphahel et Obedihel Zabad fratres eius viri fortissimi Heliu quoque et Samachias 8 omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom 9 porro Mesellamiae filii et fratres robustissimi decem et octo 10 de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem 11 Helchias secundus Tabelias tertius Zaccharias quartus omnes hii filii et fratres Hosa tredecim
12
hii divisi sunt in ianitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini 13 missae sunt autem sortes ex aequo et parvis et magnis per familias suas in unamquamque portarum
14
cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis 15 Obededom vero et filiis eius ad austrum in qua parte domus erat seniorum concilium 16 Sepphima et Hosa ad occidentem iuxta portam quae ducit ad viam ascensionis custodia contra custodiam 17 ad orientem vero Levitae sex et ad aquilonem quattuor per diem atque ad meridiem similiter in die quattuor et ubi erat concilium bini et bini 18 in cellulis quoque ianitorum ad occidentem quattuor in via binique per cellulas
19
hae sunt divisiones ianitorum filiorum Core et Merari
20
porro Achias erat super thesauros domus Dei ac vasa sanctorum 21 filii Ledan filii Gersonni de Ledan principes familiarum Ledan et Gersonni Ieiheli 22 filii Ieiheli Zathan et Iohel frater eius super thesauros domus Domini 23 Amramitis et Isaaritis et Hebronitis et Ozihelitibus 24 Subahel autem filius Gersom filii Mosi praepositus thesauris 25 fratres quoque eius Eliezer cuius filius Raabia et huius filius Isaias et huius filius Ioram huius quoque filius Zechri sed et huius filius Selemith 26 ipse Selemith et fratres eius super thesauros sanctorum quae sanctificavit David rex et principes familiarum et tribuni et centuriones et duces exercitus 27 de bellis et manubiis proeliorum quae consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini 28 haec autem universa sanctificavit Samuhel videns et Saul filius Cis et Abner filius Ner et Ioab filius Sarviae omnes qui sanctificaverunt ea per manum Salemith et fratrum eius
29
Saaritis vero praeerat Chonenias et filii eius ad opera forinsecus super Israhel ad docendum et ad iudicandum eos 30 porro de Hebronitis Asabias et fratres eius viri fortissimi mille septingenti praeerant Israheli trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis 31 Hebronitarum autem princeps fuit Hieria secundum familias et cognationes eorum quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortissimi in Iazer Galaad 32 fratresque eius robustioris aetatis duo milia septingenti principes familiarum praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis


Capitulum 27

27 1 filii autem Israhel secundum numerum suum principes familiarum tribuni et centuriones et praefecti qui ministrabant regi iuxta turmas suas ingredientes et egredientes per singulos menses in anno viginti quattuor milibus singuli praeerant
2
primae turmae in primo mense Isboam praeerat filius Zabdihel et sub eo viginti quattuor milia 3 de filiis Phares princeps cunctorum principum in exercitu mense primo
4
secundi mensis habebat turmam Dudi Ahohites et post se alterum nomine Macelloth qui regebat partem exercitus viginti quattuor milium
5
dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdos et in divisione sua viginti quattuor milia 6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius
7
quartus mense quarto Asahel frater Ioab et Zabadias filius eius post eum et in turma eius viginti quattuor milia
8
quintus mense quinto princeps Samaoth Iezarites et in turma eius viginti quattuor milia
9
sextus mense sexto Hira filius Acces Thecuites et in turma eius viginti quattuor milia
10
septimus mense septimo Helles Phallonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
11
octavus mense octavo Sobochai Asothites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
12
nonus mense nono Abiezer Anathothites de filiis Iemini et in turma eius viginti quattuor milia
13
decimus mense decimo Marai et ipse Netophathites de stirpe Zarai et in turma eius viginti quattuor milia
14
undecimus mense undecimo Banaias Pharathonites de filiis Ephraim et in turma eius viginti quattuor milia
15
duodecimus mense duodecimo Holdai Netophathites de stirpe Gothonihel et in turma eius viginti quattuor milia
16
porro tribubus praeerant Israhel Rubenitis dux Eliezer filius Zechri Symeonitis dux Saphatias filius Macha 17 Levitis Asabias filius Camuhel Aaronitis Sadoc 18 Iuda Heliu frater David Isachar Amri filius Michahel 19 Zabulonitis Iesmaias filius Abdiae Nepthalitibus Ierimoth filius Ozihel 20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu dimidio tribus Manasse Iohel filius Phadiae 21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zacchariae Beniamin autem Iasihel filius Abner 22 Dan vero Ezrihel filius Hieroam hii principes filiorum Israhel
23
noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israhel quasi stellas caeli 24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec conplevit quia super hoc ira inruerat in Israhel et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti non est relatus in fastos regis David
25
super thesauros autem regis fuit Azmoth filius Adihel his autem thesauris qui erant in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae 26 operi autem rustico et agricolis qui exercebant terram praeerat Ezri filius Chelub 27 vinearumque cultoribus Semeias Ramathites cellis autem vinariis Zabdias Aphonites 28 nam super oliveta et ficeta quae erant in campestribus Balanan Gaderites super apothecas autem olei Ioas 29 porro armentis quae pascebantur in Sarona praepositus fuit Setrai Saronites et super boves in vallibus Saphat filius Adli 30 super camelos vero Ubil Ismahelites et super asinos Iadias Meronathites 31 super oves quoque Iaziz Agarenus omnes hii principes substantiae regis David
32
Ionathan autem patruus David consiliarius vir prudens et litteratus ipse et Iaihel filius Achamoni erant cum filiis regis 33 Ahitophel etiam consiliarius regis et Husi Arachites amicus regis 34 post Ahitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar princeps autem exercitus regis erat Ioab


Capitulum 28

28 1 convocavit igitur David omnes principes Israhel duces tribuum et praepositos turmarum qui ministrabant regi tribunos quoque et centuriones et qui praeerant substantiae et possessionibus regis filiosque suos cum eunuchis et potentes et robustissimos quosque in exercitu Hierusalem 2 cumque surrexisset rex et stetisset ait audite me fratres mei et populus meus cogitavi ut aedificarem domum in qua requiesceret arca foederis Domini et scabillum pedum Dei nostri et ad aedificandum omnia praeparavi 3 Deus autem dixit mihi non aedificabis domum nomini meo eo quod sis vir bellator et sanguinem fuderis 4 sed elegit Dominus Deus Israhel me de universa domo patris mei ut essem rex super Israhel in sempiternum de Iuda enim elegit principes porro de domo Iuda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israhel 5 sed et de filiis meis filios enim multos dedit mihi Dominus elegit Salomonem filium meum ut sederet in throno regni Domini super Israhel 6 dixitque mihi Salomon filius tuus aedificabit domum meam et atria mea ipsum enim elegi mihi in filium et ego ero ei in patrem 7 et firmabo regnum eius usque in aeternum si perseveraverit facere praecepta mea et iudicia sicut et hodie 8 nunc igitur coram universo coetu Israhel audiente Deo nostro custodite et perquirite cuncta mandata Domini Dei nostri ut possideatis terram bonam et relinquatis eam filiis vestris post vos usque in sempiternum 9 tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quaesieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in aeternum 10 nunc ergo quia elegit te Dominus ut aedificares domum sanctuarii confortare et perfice
11
dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculi et cubiculorum in adytis et domus propitiationis 12 necnon et omnium quae cogitaverat atriorum et exedrarum per circuitum in thesauros domus Domini et in thesauros sanctorum 13 divisionumque sacerdotalium et leviticarum in omnia opera domus Domini et in universa vasa ministerii templi Domini 14 aurum in pondere per singula vasa ministerii argenti quoque pondus pro vasorum ad opera diversitate 15 sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae pondus argenti tradidit 16 aurum quoque dedit in mensas propositionis pro diversitate mensarum similiter et argentum in alias mensas argenteas 17 ad fuscinulas quoque et fialas et turibula ex auro purissimo et leunculos aureos pro qualitate mensurae pondus distribuit in leunculum et leunculum similiter et in leones argenteos diversum argenti pondus separavit 18 altari autem in quo adoletur incensum aurum purissimum dedit ut ex ipso fieret similitudo quadrigae cherubin extendentium alas et velantium arcam foederis Domini 19 omnia inquit venerunt scripta manu Domini ad me ut intellegerem universa opera exemplaris 20 dixit quoque David Salomoni filio suo viriliter age et confortare et fac ne timeas et ne paveas Dominus enim Deus meus tecum erit et non dimittet te nec derelinquet donec perficias omne opus ministerii domus Domini 21 ecce divisiones sacerdotum et Levitarum in omne ministerium domus Domini adsistunt tibi et parati sunt et noverunt tam principes quam populus facere omnia praecepta tua


Capitulum 29

29 1 locutusque est David rex ad omnem ecclesiam Salomonem filium meum unum elegit Deus adhuc puerum et tenellum opus autem grande est neque enim homini praeparatur habitatio sed Deo 2 ego autem totis viribus meis praeparavi inpensas domus Dei mei aurum ad vasa aurea et argentum in argentea aes in aenea ferrum in ferrea lignum ad lignea lapides onychinos et quasi stibinos et diversorum colorum omnem pretiosum lapidem et marmor parium abundantissime 3 et super haec quae obtuli in domum Dei mei de peculio meo aurum et argentum do in templum Dei mei exceptis his quae paravi in aedem sanctam 4 tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi 5 ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 6 polliciti sunt itaque principes familiarum et proceres tribuum Israhel tribuni quoque et centuriones et principes possessionum regis 7 dederuntque in opera domus Dei auri talenta quinque milia et solidos decem milia argenti talenta decem milia et aeris talenta decem et octo milia ferri quoque centum milia talentorum 8 et apud quemcumque inventi sunt lapides dederunt in thesaurum domus Domini per manum Ieihel Gersonitis 9 laetatusque est populus cum vota sponte promitterent quia corde toto offerebant ea Domino sed et David rex laetatus est gaudio magno
10
et benedixit Domino coram universa multitudine et ait benedictus es Domine Deus Israhel patris nostri ab aeterno in aeternum 11 tua est Domine magnificentia et potentia et gloria atque victoria et tibi laus cuncta enim quae in caelo sunt et in terra tua sunt tuum Domine regnum et tu es super omnes principes 12 tuae divitiae et tua est gloria tu dominaris omnium in manu tua virtus et potentia in manu tua magnitudo et imperium omnium 13 nunc igitur Deus noster confitemur tibi et laudamus nomen tuum inclitum 14 quis ego et quis populus meus ut possimus haec tibi universa promittere tua sunt omnia et quae de manu tua accepimus dedimus tibi 15 peregrini enim sumus coram te et advenae sicut omnes patres nostri dies nostri quasi umbra super terram et nulla est mora 16 Domine Deus noster omnis haec copia quam paravimus ut aedificaretur domus nomini sancto tuo de manu tua est et tua sunt omnia 17 scio Deus meus quod probes corda et simplicitatem diligas unde et ego in simplicitate cordis mei laetus obtuli universa haec et populum tuum qui hic reppertus est vidi cum ingenti gaudio tibi offerre donaria 18 Domine Deus Abraham et Isaac et Israhel patrum nostrorum custodi in aeternum hanc voluntatem cordis eorum et semper in venerationem tui mens ista permaneat 19 Salomoni quoque filio meo da cor perfectum ut custodiat mandata tua testimonia tua caerimonias tuas et faciat universa et aedificet aedem cuius inpensas paravi 20 praecepit autem David universae ecclesiae benedicite Domino Deo nostro et benedixit omnis ecclesia Domino Deo patrum suorum et inclinaverunt se et adoraverunt Deum et deinde regem 21 immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel 22 et comederunt et biberunt coram Domino in die illo cum grandi laetitia et unxerunt secundo Salomonem filium David unxerunt autem Domino in principem et Sadoc in pontificem
23
seditque Salomon super solium Domini in regem pro David patre suo et cunctis placuit et paruit illi omnis Israhel 24 sed et universi principes et potentes et cuncti filii regis David dederunt manum et subiecti fuerunt Salomoni regi 25 magnificavit ergo Dominus Salomonem super omnem Israhel et dedit illi gloriam regni qualem nullus habuit ante eum rex Israhel
26
igitur David filius Isai regnavit super universum Israhel
27
et dies quibus regnavit super Israhel fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus
28
et mortuus est in senectute bona plenus dierum et divitiis et gloria regnavitque Salomon filius eius pro eo
29
gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis
30
universique regni eius et fortitudinis et temporum quae transierunt sub eo sive in Israhel sive in cunctis regnis terrarum



1Chronicles (VUL) 22