1Maccabees (VUL) 11

Capitulum 11

11 1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum Alexandri dolo et addere illud regno suo 2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus esset 3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias militum in singulis civitatibus 4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus viam 5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam facerent ei et tacuit rex 6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem se salutaverunt et dormierunt illic 7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur Eleutherus et reversus est Hierusalem 8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala 9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et regnabis in regno patris tui 10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit enim me occidere 11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius 12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt inimicitiae eius 13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata capiti suo Aegypti et Asiae 14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia rebellabant qui erant in locis illius 15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum 16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex autem Ptolomeus exaltatus est 17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit Ptolomeo 18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra 19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo
20
in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt contra eam machinas multas 21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem 22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad conloquium festinato
23
ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo 24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu eius 25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua 26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium 27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum 28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta 29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his omnibus hunc modum continentes
30
rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum 31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis misimus ad vos ut sciretis 32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem 33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum quam erga nos habent 34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos annos et pro fructibus terrae et pomorum 35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae nobis deferebantur 36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc et in omne tempus 37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae et ponatur in monte sancto in loco celebri
38
et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius 39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri 40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic diebus multis 41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia inpugnabant Israhel 42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem tuam cum fuerit oportunum 43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia discessit omnis exercitus meus 44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum 45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia virorum et volebant interficere regem 46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare 47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem 48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et liberaverunt regem 49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et clamaverunt ad regem cum precibus dicentes 50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et civitatem 51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in Hierusalem habentes spolia multa 52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra in conspectu eius 53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi tribuerat et vexabat eum valde
54
post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema 55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit 56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam 57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis 58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam auream 59 et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Aegypti
60
et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice 61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et praedatus est eas 62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et perambulavit regionem usque Damascum 63 et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo volentes eum removere a negotio regni 64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam
65
et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos 66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium 67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar et ante lucem vigilaverunt in campum Asor 68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex adverso 69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt proelium 70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas filius Chalfi princeps militiae exercitus 71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in capite suo et oravit 72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et pugnaverunt 73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et pervenerunt usque illuc 74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem


Capitulum 12

12 1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam 2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum eandem formam 3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam
4
et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent eos in terram Iuda cum pace
5
et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas Spartiatis
6
Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem 7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est 8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et accepit epistulas in quibus significabatur de societate et amicitia 9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos libros qui sunt in manibus nostris 10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora transierunt ex quo misistis ad nos 11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et decet meminisse fratrum 12 laetamur itaque de gloria vestra 13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro 14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et amicis nostris in his proeliis 15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et humiliati sunt inimici nostri 16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et societatem pristinam 17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione fraternitatis nostrae 18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec
19
et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias
20
rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem 21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam sunt fratres et quia sunt de genere Abraham 22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes nobis de pace vestra 23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus itaque haec nuntiari vobis
24
et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus eum 25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius 26 et misit speculatores in castra eorum et reversi renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte 27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit custodes per circuitum castrorum 28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis 29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque mane videbant enim lumina ardentia 30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant enim flumen Eleutherum 31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et percussit eos et accepit spolia eorum 32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem illam
33
Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam 34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam
35
et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea 36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque vendant 37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui vocatur Caphetetha 38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras
39
et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema et extendere manum in Antiochum regem 40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et exsurgens abiit in Bethasan 41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum electorum in proelium et venit Bethasan 42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut extenderet in eum manus et timuit 43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut oboedirent ei sicut sibi 44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum bellum nobis non sit 45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos negotii et conversus abibo propterea enim veni 46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum et abierunt in terram Iudam 47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt 48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo intraverant gladio interfecerunt
49
et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae 50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt parati in proelium 51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res est illis reversi sunt 52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit Israhel luctu magno 53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum perdere eos dixerunt enim 54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum


Capitulum 13

13 1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum ut veniret in terram Iuda et adtereret eam 2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit Hierusalem et congregavit populum 3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et angustias quales vidimus 4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et relictus sum ego solus 5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis 6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos inimicitiae gratis 7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones istos 8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco Iudae et Ionathae fratris tui 9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis faciemus 10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro 11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic ipse
12
et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia 13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi 14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae fratris sui misit ad eum legatos 15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in ratione regis detinuimus eum 16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum 17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad Israhel populum dicentem 18 quia non misit argentum et pueros propterea periit 19 et mentitus est et non dimisit Ionathan 20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius ambulabant in omnem locum quocumque ibant 21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias 22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin
23
et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios eius
24
et convertit Tryfon et abiit in terram suam
25
et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et sepelivit ea in Modin civitate patrum eius 26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt eum dies multos 27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et ante 28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et matri et quattuor fratribus 29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae viderentur ab omnibus navigantibus mare 30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem
31
Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege adulescente dolo occidit eum 32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et fecit plagam magnam in terra 33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta in munitionibus 34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per direptionem fuerant gesti 35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit epistulam talem
36
rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et senioribus et genti Iudaeorum salutem 37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis quae indulsimus 38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones quas aedificastis sint vobis 39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat tributarium Hierusalem iam non sit tributarium 40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros conscribantur et sit inter nos pax 41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israhel 42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe Iudaeorum
43
in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et percussit turrem unam et conprehendit 44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et factus est motus magnus in civitate 45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce magna postulantes a Simone dextras sibi dari 46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed secundum misericordias tuas 47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum 48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem
49
qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et multi ex eis fame perierunt 50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus 51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia contritus est inimicus magnus ex Israhel 52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum laetitia 53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant 54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris


Capitulum 14

14 1 anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi auxilia et expugnare Tryfonem 2 et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se 3 et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam
4
et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius omnibus diebus
5
et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit introitum in insulis maris
6
et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem
7
et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat qui resisteret ei
8
et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat fructus suos et ligna camporum fructum suum
9
seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli
10
civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae
11
fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia magna
12
et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat qui eos terreret
13
defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in diebus illis
14
et confirmavit omnes humiles populi sui et legem exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum
15
sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum
16
et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque in Sparta et contristati sunt valde 17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et civitates in ea 18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius 19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae
20
Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum fratribus salutem
21
legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in introitu eorum 22 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam 23 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus Simoni magno sacerdoti
24
post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum eis societatem cum audisset autem populus romanus
25
sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus Simoni et filiis eius 26 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in montem Sion
27
octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel 28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta sunt proelia in regione nostra 29 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna glorificaverunt gentem suam 30 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum 31 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem ipsorum et extendere manus in sancta eorum 32 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit eis stipendia 33 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic praesidium viros iudaeos 34 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum posuit in eis 35 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo exaltare populum suum 36 et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam magnam castitati 37 et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et civitatis et exaltavit muros Hierusalem 38 et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium 39 secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum gloria magna 40 audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose 41 et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat propheta fidelis 42 et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis et ut constitueret praepositos super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia 43 et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et ut operiatur purpura et auro 44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura et uti fibula aurea 45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid horum reus erit 46 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere secundum verba ista 47 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et sacerdotum et praeesset omnibus
48
et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri 49 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et filii eius


Capitulum 15

15 1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et universae genti
2
et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem 3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves bellicas 4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates multas in regno meo 5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi 6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in regione tua 7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant tibi 8 9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra
10
anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita ut pauci relicti essent cum Tryfone 11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens per maritimam 12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit eum exercitus 13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum 14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi
15
venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus continebantur haec
16
Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem 17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe sacerdotum et populo Iudaeorum 18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille 19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos 20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum 21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos secundum legem suam
22
haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae et Arsaci 23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen 24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum
25
Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit Tryfonem ne procederet 26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium et argentum et aurum et vasa copiosa 27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est cum eo antea et alienavit se ab eo 28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei 29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super terram et dominati estis per loca multa in regno meo 30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae 31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos 32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis 33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore possessa est 34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum nostrorum 35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta centum et non respondit illi verbum 36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira magna
37
Tryfon autem fugit navi in Orthosiada 38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum equitum et peditum dedit illi 39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem 40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et aedificare Caedronem 41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex



1Maccabees (VUL) 11