2Maccabees (VUL) 1



2 MACCHABAEORUM (VUL)




Capitulum 1

1 1 fratribus qui sunt per Aegyptum Iudaeis salutem dicunt fratres qui sunt in Hierosolymis Iudaei et qui in regione Iudaeae et pacem bonam 2 benefaciat vobis Deus et meminerit testamenti sui quod est ad Abraham et Isaac et Iacob servorum suorum fidelium 3 et det vobis cor omnibus ut colatis eum et faciatis eius voluntatem corde magno et animo volente 4 adaperiat cor vestrum in lege sua et in praeceptis eius et faciat pacem 5 exaudiat orationes vestras et reconcilietur vobis nec vos deserat in tempore malo 6 et nunc hic sumus orantes pro vobis
7
regnante Demetrio anno centesimo sexagesimo nono nos Iudaei scripsimus vobis in tribulatione et impetu qui supervenit nobis in istis annis ex quo recessit Iason a sancta terra et a regno 8 portam succenderunt et effuderunt sanguinem innocentem et oravimus ad Dominum et exauditi sumus et obtulimus sacrificium et similaginem et accendimus lucernas et proposuimus panes 9 et nunc frequentate dies scenophegiae mensis casleu
10
anno centesimo octogesimo octavo populus qui est Hierosolymis et in Iudaea senatusque et Iudas Aristobolo magistro Ptolomei regis qui est de genere christorum sacerdotum et his qui in Aegypto sunt Iudaeis salutem et sanitatem
11
de magnis periculis a Deo liberati magnifice gratias ipsi utpote qui adversus talem regem dimicavimus 12 ipse enim ebullire fecit de Perside eos qui pugnaverunt contra nos 13 nam cum in Perside esset dux ipse et cum ipso inmensus exercitus cecidit in templo Naneae consilio deceptus sacerdotis Naneae 14 ut enim cum ea habitaturus venit ad locum Antiochus et amici eius et ut acciperet pecunias multas dotis nomine 15 cumque proposuissent eas sacerdotes Naneae et ipse cum paucis ingressus esset intra ambitum fani clauserunt templum 16 cum intrasset Antiochus apertoque occulto aditu templi mittentes lapides percusserunt ducem et qui cum eo erant et diviserunt membratim et capitibus amputatis foras proiecerunt 17 per omnia benedictus Deus qui tradidit impios
18
facturi igitur quinta et vicesima mensis casleu purificationem templi necessarium duximus significare vobis ut vos quoque agatis diem scenophegiae et diem ignis qui datus est quando Neemias aedificato templo et altari obtulit sacrificia 19 nam cum in Persidem ducerentur patres nostri sacerdotes qui tunc Dei cultores erant acceptum ignem de altario occulte absconderunt in valle ubi erat puteus altus siccus et in eo contutati sunt eum ita ut omnibus ignotus esset locus 20 cum praeterissent autem multi anni et placuit Deo ut mitteretur Neemias a rege Persidis nepotes sacerdotum illorum qui absconderant misit ad requirendum ignem et sicut narraverunt nobis non invenerunt ignem sed aquam crassam 21 et iussit eos haurire et adferre sibi et sacrificia quae inposita erant iussit sacerdos Neemias aspargi aqua ipsa et ligna et quae erant superposita 22 utque hoc factum est et tempus adfuit quo sol refulsit qui prius erat in nubilo accensus est ignis magnus ita ut omnes mirarentur 23 orationem autem faciebant omnes sacerdotes dum consummaretur sacrificium Ionatha inchoante ceteris autem respondentibus
24
et Neemiae erat oratio hunc habens modum Domine Deus omnium creator terribilis et fortis iustus et misericors qui solus es rex bonus 25 solus praestans solus iustus et omnipotens et aeternus qui liberas Israhel de omni malo qui fecisti patres electos et sanctificasti eos 26 accipe sacrificium pro universo populo tuo Israhel et custodi partem tuam et sanctifica 27 congrega dispersionem nostram libera eos qui serviunt gentibus contemptos et abominatos respice ut sciant gentes quod tu es Deus noster 28 adflige opprimentes et contumeliam facientes in superbia 29 constitue populum tuum in loco sancto tuo sicut dixit Moses
30
sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium 31 cum autem consummatum fuisset sacrificium ex residua aqua Neemias iussit lapides maiores perfundi 32 quod ut factum est flamma ex eis accensa est sed ex lumine quod refulsit ab altari consumpta est 33 ut vero manifestata essent haec renuntiatum est regi Persarum quod in loco in quo ignem absconderant hii qui translati erant sacerdotes aqua apparuit de qua Neemias et qui cum eo erant purificaverunt sacrificia 34 considerans autem rex et rem diligenter examinans fecit ei templum 35 et si quibus donaverat rex multa bona accipiebat ex hoc et tribuebat 36 appellavit autem Neemias hoc Nepthar quod interpretatur purificatio vocatur autem apud plures Nephi


Capitulum 2

2 1 invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum est et ut mandavit transmigratis 2 et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea et ornamenta eorum 3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a corde suo
4
erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei hereditatem 5 et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium obstruxit 6 et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi locum et non potuerunt invenire 7 ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus erit locus donec congreget Deus congregationem populi et propitius fiat 8 et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec
9
et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi 10 sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de caelo et consumpsit holocaustum 11 et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro peccato et consumptum est 12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem
13
inferebantur autem in descriptionibus et commentariis Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de donariis 14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos 15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis
16
acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur facietis si egeritis hos dies 17 Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem 18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum
19
eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit 20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione 21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et filium eius Eupatorem 22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent 23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto illis 24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa temptavimus nos uno volumine breviare 25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum
26
curavimus volentibus quidem legere ut esset animi oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare omnibus autem legentibus utilitas conferatur 27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris adsumpsimus 28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem sustinemus 29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem secundum datam formam brevitati studentes 30 sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis 31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae congruit auctori 32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevitati concedendum est 33 hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in ipsa autem historia succingi


Capitulum 3

3 1 igitur cum sancta civitas habitaretur in omni pace leges etiam adhuc optime custodirentur propter Oniae pontificis pietatem et animos odio habentes mala 2 fiebat ut ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent et templum maximis muneribus inlustrarent 3 ita ut Seleucus Asiae rex de reditibus suis praestaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes
4
Simon autem de tribu Beniamin praepositus templi constitutus contendebat obsistente sibi principe sacerdotum iniquum aliquid in civitate moliri 5 sed cum vincere Onian non posset venit ad Apollonium Tharseae filium qui illo tempore erat dux Coelesyriae et Foenicis 6 et nuntiavit ei pecuniis innumerabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis et communes copias inmensas esse quae non pertinent ad rationem sacrificiorum esse autem possibile sub potestate regis cadere universa
7
cumque rettulisset Apollonius ad regem de pecuniis quae delatae erant ille accitum Heliodorum qui erat super negotia eius misit cum mandatis ut praedictam pecuniam transportaret 8 statimque Heliodorus iter adgressus specie quidem quasi per Coelesyriam et Foenicen civitates esset peragraturus re autem vera regis propositum perfecturus
9
sed cum venisset Hierosolymam et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus narravit de dato indicio pecuniarum et cuius rei gratia adesset apparuit interrogabat autem si vere haec ita essent 10 tunc summus sacerdos ostendit deposita esse haec et victualia viduarum ac pupillorum 11 quaedam vero esse Hircani Tobiae viri valde eminentis in his quae detulerat impius Simon universa autem argenti talenta quadringenta esse et auri ducenta 12 decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate inpossibile omnino esse
13
at ille pro his quae habebat in mandatis a rege dicebat omni genere regiae deferenda 14 constituta autem die intrabat de his Heliodorus ordinaturus non modica vero per universam civitatem erat trepidatio 15 sacerdotes autem ante altare cum sacerdotalibus stolis iactaverunt se et invocabant de caelo eum qui de depositis legem posuit ut his qui deposuerant ea salva custodiret 16 iam vero qui videret summi sacerdotis vultum mente vulnerabatur facies enim et color inmutatus declarabat internum animi dolorem 17 circumfusa enim erat viro maestitia quaedam et horror corporis per quae manifestus aspicientibus dolor cordis eius efficiebatur 18 alii etiam congregati de domibus confluebant publica supplicatione obsecrantes pro eo quod in contemptum locus esset venturus 19 accinctaeque mulieres ciliciis pectus per plateas confluebant sed et virgines quae conclusae erant procurrebant ad Onian aliae autem ad muros quaedam vero per fenestras aspiciebant 20 universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur 21 erat enim misera commixtae multitudinis et magni sacerdotis in agone constituti expectatio 22 et hii quidem invocabant omnipotentem Deum ut credita sibi his qui crediderant cum omni integritate conservarentur 23 Heliodorus autem quod decreverat perficiebat eodem loco ipse cum satellitibus circa aerarium praesens
24
sed spiritus Omnipotentis magnam fecit suae ostensionis evidentiam ita ut omnes qui ausi fuerant parere ei ruentes Dei virtute in dissolutionem et formidinem converterentur 25 apparuit enim illis quidam equus terribilem habens sessorem optimis operimentis adornatus isque cum impetu Heliodoro priores calces elisit qui autem ei sedebat videbatur arma habere aurea 26 alii etiam apparuerunt duo iuvenes virtute decori optimi gloria speciosique amictu qui circumsteterunt eum et ex utraque parte flagellabant sine intermissione multis plagis verberantes 27 subito autem Heliodorus concidit in terram eumque multa caligine circumfusum rapuerunt atque in sella gestatoria positum eiecerunt 28 et is qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus est aerarium portabatur nullo sibi auxilium ferente manifesta cognita Dei virtute
29
et ille quidem per divinam virtutem iacebat mutus 30 hii autem Dominum benedicebant quia magnificavit locum suum et templum quod paulo ante timore ac tumultu erat plenum apparente omnipotente Domino gaudio et laetitia impletum est 31 tunc vero ex amicis Heliodori quidam rogabant confestim Onian ut invocaret Altissimum et vitam donaret ei qui in supremo spiritu erat constitutus
32
considerans autem summus sacerdos ne forte rex suspicaretur malitiam aliquam ex Iudaeis circa Heliodorum consummatam obtulit pro salute viri hostiam salutarem 33 cumque summus sacerdos exoraret idem iuvenes eisdem vestibus amicti adstantes Heliodoro dixerunt Oniae sacerdoti gratias age nam propter eum tibi Dominus vitam donavit 34 tu autem ab eo flagellatus nuntia omnibus magnalia Dei et potestatem et his dictis non conparuerunt
35
Heliodorus autem hostia Deo oblata et votis magnis promisit ei qui vivere illi concessit et Oniae gratias agens recepto exercitu repedabat ad regem 36 testabatur autem omnibus ea quae sub oculis suis viderat opera magni Dei 37 cum autem rex interrogasset Heliodorum quis est aptus adhuc semel Hierosolymam mitti ait 38 si quem habes hostem aut regni tui insidiatorem mitte illuc et flagellatum eum recipies si tamen evaserit eo quod in loco vere sit Dei quaedam virtus 39 nam ipse qui habet in caelis habitationem visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit ac perdit
40
igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita se res habet


Capitulum 4

4 1 Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum 2 provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere 3 sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent 4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit 5 non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans 6 videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
7
sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium 8 adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta 9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere 10 quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit 11 et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat 12 etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere 13 erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus 14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci 15 et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur 16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant 17 in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit
18
cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset 19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari 20 sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis
21
misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam 22 et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit
23
et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum 24 at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta 25 acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens 26 et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem 27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus 28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati 29 Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris
30
et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati 31 festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico 32 ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates 33 quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen 34 unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam 35 ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta 36 sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae 37 contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam 38 accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente
39
multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato 40 turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto
41
sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere 42 et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
43
de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari 44 et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus 45 et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi 46 itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit 47 et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit 48 cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt 49 quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt 50 Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium


Capitulum 5

5 1 eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in Aegyptum 2 contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas habentes et hastis quasi cohortes armatas 3 et cursus equorum per ordines digestos et congressiones fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum splendorem omnisque generis loricarum 4 quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti
5
sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem 6 Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans hostium et non civium se tropea capturum 7 et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten 8 ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum extrusus est 9 et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus 10 et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio sepulchro participans
11
his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis civitatem quidem armis cepit 12 iussit autem militibus interficere nec parcere occursantibus et per domos ascendentes trucidare 13 fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum exterminia virginumque et parvulorum neces 14 erant autem toto triduo octoginta milia interfecti quadraginta milia vincti
15
sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit proditor 16 et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam contrectabat indigne et contaminabat
17
ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus propter quod et accidit circa locum despectio 18 alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et repulsus utique fuisset ab audacia 19 verum non propter locum gentem sed propter gentem locum Dominus elegit 20 ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum summa gloria exaltabitur
21
igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum deducturum propter mentis elationem 22 reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem eo ipso a quo constitutus est 23 in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam ceteri inminebant civibus
24
cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac iuvenes vendere
25
qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere suis praecepit 26 omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit
27
Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes essent coinquinationis


Capitulum 6

6 1 sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus 2 contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui locum inhabitabant Iovis Hospitalis 3 pessima autem universis et gravis malorum erat incursio 4 nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat 5 altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus prohibebantur 6 neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse confitebatur 7 ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur hedera coronati Libero circumire 8 decretum autem exiit in proximas gentilium civitates suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos agerent ut sacrificarent 9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium interficerent erat ergo videre miseriam
10
duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros praecipitaverunt 11 alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre
12
obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri 13 etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium 14 non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine peccatorum puniat 15 ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem devolutis ita demum in nos vindicet 16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit 17 sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis iam autem veniendum est ad narrationem
18
igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur carnem porcinam manducare 19 at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam amplectens voluntarie praeibat ad supplicium 20 intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae amorem 21 hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut rex imperaverat de sacrificii carnibus 22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem amicitiam hanc in eo facerent humanitatem 23 at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se velle in infernum 24 non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum 25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque execrationem meae senectuti conquiram 26 nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam 27 quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem dignus apparebo
28
adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium trahebatur
29
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur 30 sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam vero propter timorem tuum libenter haec patior 31 et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum virtutis et fortitudinis derelinquens


Capitulum 7

7 1 contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et taureis cruciatos 2 unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias Dei leges praevaricari 3 iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi quibus statim succensis 4 iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi ceteris eius fratribus et matre inspicientibus 5 et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur mori fortiter 6 dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in servis suis consolabitur
7
mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra singula puniretur 8 at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit 9 et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit
10
post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito protulit et manus constanter extendit 11 et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum spero 12 ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis animum quod tamquam nihili duceret cruciatus
13
et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes 14 et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos tibi enim resurrectio ad vitam non erit
15
et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens in eum 16 dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum 17 patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit
18
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis 19 tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum pugnare temptaveris
20
supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat 21 singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens 22 dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum membra non ego ipsa conpegi 23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis propter leges eius
24
Antiochus autem contemni se arbitratus simul et exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum habiturum et res necessarias praebiturum 25 sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem 26 cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit suasuram se filio suo 27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam perduxi 28 peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus 29 ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum fratribus tuis te recipiam
30
cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen 31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos non effugies manum Dei 32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur 33 et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis suis 34 tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus 35 nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium effugisti 36 nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei iustas superbiae poenas solves 37 ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est Deus solus 38 in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira quae super omne genus nostrum iuste superducta est
39
tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius desaeviit indigne ferens derisum se 40 et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens
41
novissime autem et mater consummata est
42
igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis dictum



2Maccabees (VUL) 1