Missale Romanum 1957 - PRO PLURIBUS MARTYRIBUS


COMMUNE

PLURIMORUM MARTYRUM

Extra Tempus Paschale


III

PRO PLURIBUS MARTYRIBUS

Tertia Missa



Introitus Ps. 36, 39
SALUS autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis. Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. solemnitáte laetíficas: concéde propítius ; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 10, 32-38


FRATRES: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti, magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis, et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habére meliórem, et manéntem substántiam. Nolíte ítaque amíttere confidéntiam vestram, quae magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.


Graduale Ps. 33, 18-19 Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos. V/. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit.
Allelúja, allelúja . V/. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 125, 5-6 Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent. V/. Eúntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. V/. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 12, 1-8


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Atténdite a ferménto pharisaeórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. Quóniam, quae in ténebris dixístis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubículis, praedicábitur in tectis. Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui occídunt corpus, et post haec non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis quem timeátis: timéte eum, qui, postquam occíderit, habet potestátem míttere in gehénnam ; ita dico vobis, hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo ? Sed et capílli cápitis vestri omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus plu ris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicúmque conféssus fúerit me coram homínibus, et Fílius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.


* Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omittitur.

Offertorium Sap. 3, 1, 2 et 3 Justórum ánimae in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiae: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.


Secreta


OBLÁTIS, quaésumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.


Communio Matth. 10, 27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, praedicáte super tecta.


Postcommunio


HAEC nos commúnio, Dómine, purget a crímine ; et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., caeléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.



* Item aliae Epistolae et Evangelia pro pluribus Martyribus:

Epistola Réddidit Deus justis mercédem labórum suórum, ut in Festo Ss. Nazarii et Sociorum Martyrum, die 28 Julii.

Epistola Justificáti ex fide, ut in Festo Ss. Marci et Marcelliani Martyrum, die 18 Junii.

Epistola Exístimo quod non sunt condígnae passiónes, ut pro Ss. Tryphone et Sociis Martyribus habetur, die 10 Novembris.

Epistola Exhibeámus nosmetípsos, ut in Festo Ss. Abdon et Sennen Martyrum, die 30 Julii.

Epistola Sancti per fidem, ut in Festo Ss. Fabiani Papae et Sebastiani Martyrum, die 20 Januarii.

Epistola Respóndit unus de senióribus, ut pro Ss. Mauritio et Sociis Martyribus habetur, die 22 Septembris.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 24, 3-13


IN illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando haec erunt ? et quod signum advéntus tui et consummatiónis saéculi ? Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis praélia, et opiniónes praeliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim haec fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiae, et fames, et terraemótus per loca. Haec autem ómnia, inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem, et occídent vos: et éritis ódio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et ódio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétae surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Evangelium Videns Jesus turbas, ascéndit, ut in Festo Omnium Sanctorum, die 1 Novembris.

Evangelium Confíteor tibi, Pater, ut in Festo S. Francisci Confessoris , die 4 Octobris.

Evangelium Vae vobis, qui aedificátis, ut in Festo Ss. Marci et Marcelli ani Martyrum, die 18 Junii.

Evangelium Qui vos audit, me audit, ut in Festo Ss. Viti et Sociorum Martyrum, die 15 Junii.



COMMUNE MARTYRUM

Tempore Paschali


I PRO UNO MARTYRE


Introitus Ps. 63, 3
PROTEXÍSTI me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2 Exáudi, Deus, oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. V/. Glória Patri.


1 Pro Martyre Pontifice

Oratio


INFIRMITÁTEM nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriae actiónis gravat, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

2 Item alia Oratio


DEUS, qui nos beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte laetíficas: concéde propítius ; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.

3 Pro Martyre tantum

Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti N. Mártyris tui natalítia cólimus, intercessióne ejus, in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.

4 Item alia Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Sap. 5, 1-5


STABUNT justi in magna constántia advérsus eos, qui se angustiavérunt, et qui abstulérunt labóres eórum. Vidéntes turbabúntur timóre horríbili, et mirabúntur in subitatióne insperátae salútis, dicéntes intra se, paeniténtiam agéntes, et prae angústia spíritus geméntes: Hi sunt, quos habúimus aliquándo in derísum, et in similitúdinem impropérii. Nos insensáti vitam illórum aestimabámus insániam, et finem illórum sine honóre: ecce quómodo computáti sunt inter fílios Dei, et inter sanctos sors illórum est.

Vel Epistola B. Pauli Apostoli ad Timotheum Memor esto, ut in Missa Laetábitur, de Communi unius Martyris 4 loco.


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 88, 6 Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja. Ps. 20, 4 Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 15, 1-7


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera, et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit: mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.


Offertorium Ps. 88, 6 Confitebúntur caeli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.


1 Pro Martyre Pontifice

Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, beáti N. Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.

2 Item alia Secreta


MÚNERA tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

3 Pro Martyre tantum

Secreta


MUNÉRIBUS nostris, quaésumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et caeléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.

4 Item alia Secreta


ACCÉPTA sit in conspéctu tuo, Dómine, nostra devótio: ut ejus nobis fiat supplicatióne salutáris, pro cujus solemnitáte defértur. Per Dóminum.


Communio Ps. 63, 11 Laetábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.


1 Pro Martyre Pontifice

Postcommunio


REFÉCTI participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.

2 Item alia Postcommunio


HAEC nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto N. Mártyre tuo atque Pontífice, caeléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

3 Pro Martyre tantum

Postcommunio


DA, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício ; ita perpétuo laetémur aspéctu. Per Dóminum.

4 Item alia Postcommunio


REFÉCTI participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto N. Mártyre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.


* Epistola prima et Evangelium quae pro uno Martyre Tempore Paschali habentur, dici possunt etiam pro pluribus Martyribus, et vicissim ; dummodo tamen certa Missa vel certa Epistola aut Evangelium in Missali non fuerint assignata.



COMMUNE MARTYRUM

Tempore Paschali


II

PRO PLURIBUS MARTYRIBUS


Introitus Ps. 144, 10-11
SANCTI tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1 Exaltábo te, Deus meus Rex: et benedícam nómini tuo in saéculum, et in saéculum saéculi. V/. Glória Patri.


1 Pro pluribus Martyribus Pontificibus

Oratio


BEATÓRUM Mártyrum paritérque Pontíficum N. et N. nos, quaésumus, Dómine, festa tueántur: et eórum comméndet orátio veneránda. Per Dóminum.

2 Pro pluribus Martyribus tantum

Oratio


DEUS, qui nos concédis sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. natalítia cólere: da nobis in aetérna beatitúdine de eórum societáte gaudére. Per Dóminum.

3 Item alia Oratio


DEUS, qui nos ánnua sanctórum Mártyrum tuórum N. et N. solemnitáte laetíficas: concéde propítius ; ut, quorum gaudémus méritis, accendámur exémplis. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 1, 3-7


BENEDÍCTUS Deus et Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui secúndum misericórdiam suam magnam regenerávit nos in spem vivam, per resurrectiónem Jesu Christi ex mórtuis, in hereditátem incorruptíbilem, et incontaminátam, et immarcescíbilem, conservátam in caelis in vobis, qui in virtúte Dei custodímini per fidem in salútem, parátam revelári in témpore novíssimo. In quo exultábitis, módicum nunc si opórtet contristári in váriis tentatiónibus: ut probátio vestrae fídei multo pretiósior sit auro (quod per ignem probátur) inveniátur in laudem, et glóriam, et honórem, in revelatióne Jesu Christi Dómini nostri.


Allelúja, allelúja. V/. Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja. V/. Ps. 115, 15 Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 15, 5-11


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis. In hoc clarificátus est Pater meus, ut fructum plúrimum afferátis, et efficiámini mei discípuli. Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos. Manéte in dilectióne mea. Si praecépta mea servavéritis, manébitis in dilectióne mea, sicut et ego Patris mei praecépta servávi, et máneo in ejus dilectióne. Haec locútus sum vobis, ut gáudium meum in vobis sit, et gáudium vestrum impleátur.


Offertorium Ps. 31, 11 Laetámini in Dómino, et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.


1 Pro pluribus Martyribus Pontificibus

Secreta


ADÉSTO, Dómine, supplicatiónibus nostris, quas in Sanctórum tuórum commemoratióne deférimus: ut, qui nostrae justítiae fidúciam non habémus, eórum qui tibi placuérunt, méritis adjuvémur. Per Dóminum.

2 Pro pluribus Martyribus tantum

Secreta


MÚNERA tibi, Dómine, nostrae devotiónis offérimus: quae et pro tuórum tibi grata sint honóre justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum.

3 Item alia Secreta


OBLÁTIS, quaésumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.


Communio Ps. 32, 1 Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.


1 Pro pluribus Martyribus Pontificibus

Postcommunio


QUSUMUS, Dómine, salutáribus repléti mystériis: ut, quorum solémnia celebrámus, eórum oratiónibus adjuvémur. Per Dóminum.

2 Pro pluribus Martyribus tantum

Postcommunio


PRAESTA nobis, quaésumus, Dómine: intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N. ; ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

3 Item alia Postcommunio


HAEC nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis N. et N., caeléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.


* In Communi Martyrum Tempore Paschali, alia Epistola, et Evangelium:

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.

Apoc. 19, 1-9


IN diébus illis: Post haec ego Joánnes audívi quasi vocem turbárum multárum in caelo, dicéntium: Allelúja: salus, et glória, et virtus Deo nostro est: quia vera et justa judícia sunt ejus, qui judicávit de meretríce magna, quae corrúpit terram in prostitutióne sua, et vindicávit sánguinem servórum suórum de mánibus ejus. Et íterum dixérunt: Allelúja. Et fumus ejus ascéndit in saécula saeculórum. Et cecidérunt senióres vigintiquátuor, et quátuor animália, et adoravérunt Deum sedéntem super thronum, dicéntes: Amen: Allelúja. Et vox de throno exívit, dicens: Laudem dícite Deo nostro omnes servi ejus ; et qui timétis eum, pusílli et magni. Et audívi quasi vocem turbae magnae, et sicut vocem aquárum multárum, et sicut vocem tonitruórum magnórum dicéntium: Allelúja: quóniam regnávit Dóminus Deus noster omnípotens. Gaudeámus, et exsultémus, et demus glóriam ei: quia venérunt núptiae Agni, et uxor ejus praeparávit se. Et datum est illi ut coopériat se býssino splendénti, et cándido. Býssinum enim justificatiónes sunt Sanctórum. Et dixit mihi: Scribe: Beáti, qui ad cenam nuptiárum Agni vocáti sunt.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 16, 20-22


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen dico vobis: quia plorábitis, et flébitis vos, mundus autem gaudébit: vos vero contristabímini, sed tristítia vestra vertétur in gáudium. Múlier cum parit, tristítiam habet, quia venit hora ejus: cum autem pepérerit púerum, jam non méminit pressúrae propter gáudium: quia natus est homo in mundum. Et vos ígitur nunc quidem tristítiam habétis, íterum autem vidébo vos, et gaudébit cor vestrum: et gáudium vestrum nemo tollet a vobis.


* Pro Communi Confessorum Pontificum et non Pontificum, Doctorum, Abbatum, Virginum et non Virgin um, Dedicationis Ecclesiae, et Festorum beatae Mariae Virginis, necnon in omnibus Missis votivis, nisi aliter suo loco notertur, Tempore Paschali omnia dicuntur ut reliquo anni tempore, addito tamen duplici Allelúja ad Antiphonam Introitus et uno Allelúja in fine Offertorii et Communionis, ubi non habetur. Post Epistolam vero omittitur Graduale, et ejus loco dicuntur Allelúja cum suis Versibus, ut singulis locis notatur.



COMMUNE

CONFESSORIS PONTIFICIS

I

PRO CONFESSORE PONTIFICE


Introitus Eccli. 45, 30
STÁTUIT ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum: ut sit illi sacerdótii dígnitas in aetérnum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 131, 1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DA, quaésumus, omnípotens Deus: ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis veneránda solémnitas, et devotiónem nobis áugeat, et salútem. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 44, 16-27 ; 45, 3-20


ECCE sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo, et invéntus est justus: et in témpore iracúndiae factus est reconciliátio. Non est invéntus símilis illi, qui conservávit legem Excélsi. Ideo jurejurándo fecit illum Dóminus créscere in plebem suam. Benedictiónem ómnium géntium dedit illi, et testaméntum suum confirmávit super caput ejus. Agnóvit eum in benedictiónibus suis: conservávit illi misericórdiam suam: et invénit grátiam coram óculis Dómini. Magnificávit eum in conspéctu regum: et dedit illi corónam glóriae. Státuit illi testaméntum aetérnum, et dedit illi sacerdótium magnum: et beatificávit illum in glória. Fungi sacerdótio, et habére laudem in nómine ipsíus: et offérre illi incénsum dignum in odórem suavitátis.


Graduale Eccli. 44, 16 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V/. Ibid., 20 Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4 Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 109, 4 Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja . V/. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 25, 14-23


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens, vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.


Offertorium Ps. 88, 21-22 Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (T. P. Allelúja.)


Secreta


SANCTI tui, quaésumus, Dómine, nos ubíque laetíficent: ut, dum eórum mérita recólimus, patrocínia sentiámus. Per Dóminum.


Communio Luc. 12, 42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, de percéptis munéribus grátias exhibéntes, intercedénte beáto N. Confessóre tuo atque Pontífice, benefícia potióra sumámus. Per Dóminum.



COMMUNE

CONFESSORIS PONTIFICIS

II

PRO CONFESSORE PONTIFICE

Altera Missa



Introitus Ps. 131, 9-10
SACERDÓTES tui, Dómine, índuant justítiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


EXÁUDI, quaésumus, Dómine, preces nostras, quas in beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis solemnitáte deférimus: et, qui tibi digne méruit famulári, ejus intercedéntibus méritis, ab ómnibus nos absólve peccátis. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 7, 23-27


FRATRES: Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem, eo quod máneat in aetérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior caelis factus: qui non habet necessitátem quotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus Dóminus noster.


Graduale Ps. 131, 16-17 Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V/. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 24, 42-47


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias, qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora, Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam, ut det illis cibum in témpore ? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.


Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T. P. Allelúja.)


Secreta


SANCTI N. Confessóris tui atque Pontíficis, quaésumus, Dómine, ánnua solémnitas pietáti tuae nos reddat accéptos: ut per haec piae placatiónis offícia, et illum beáta retribútio comitétur, et nobis grátiae tuae dona concíliet. Per Dóminum.


Communio Matth. 24, 46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


DEUS, fidélium remunerátor animárum: praesta ; ut beáti N. Confessóris tui atque Pontíficis, cujus venerándam celebrámus festivitátem, précibus indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.


* Item aliae Epistolae et Evangelia pro Confessore Pontifice:

Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 5, 1-4


FRATRES: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quae sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis, qui ignórant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron.

Epistola Mementóte praepositórum, ut in Festo S. Nicolai Episcopi et Confessoris, die 6 Decembris.

Evangelium Nemo lucérnam accéndit, ut in Festo S. Martini Episcopi et Confessoris, die 11 Novembris.

Evangelium Vidéte, vigiláte, et oráte, ut in Anniversario Electionis et Consecrationis Episcopi.



COMMUNE DOCTORUM


Introitus Eccli. 15, 5
IN médio Ecclésiae apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae, et intelléctus: stolam glóriae índuit eum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 91, 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui pópulo tuo aetérnae salútis beátum N. minístrum tribuísti: praesta, quaésumus ; ut, quem Doctórem vitae habúimus in terris, intercessórem habére mereámur in caelis. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.

2 Tim. 4, 1-8


CARÍSSIME: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus: praédica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístae, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meae instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.


Graduale Ps. 36, 30-31 Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium. V/. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja , allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja. V/. Osee 14, 6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in aetérnum ante Dóminum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 5, 13-19


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur ? Ad níhilum valet ultr a, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem, aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis, donec tránseat caelum et terra, jota unum, aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno caelórum: qui autem fécerit, et docúerit, hic magnus vocábitur in regno caelórum.


Credo.


Offertorium Ps. 91, 13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quae in Líbano est, multiplicábitur. (T. P. Allelúja.)


Pro Doctore Pontifice

Secreta


SANCTI N. Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Pro Doctore non Pontifice

Secreta


SANCTI N. Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.


Communio Luc. 12, 42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (T. P. Allelúja.)


Pro Doctore Pontifice

Postcommunio


UT nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Póntifex tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.

Pro Doctore non Pontifice

Postcommunio


UT nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus N. Conféssor tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.


* Item alia Epistola pro Doctoribus:

Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 39, 6-14


JUSTUS cor suum tradet ad vigilándum dilúculo ad Dóminum, qui fecit illum, et in conspéctu Altíssimi deprecábitur. Apériet os suum in oratióne, et pro delíctis suis deprecábitur. Si enim Dóminus magnus volúerit, spíritu intelligéntiae replébit illum: et ipse tamquam imbres mittet elóquia sapiéntiae suae, et in oratióne confitébitur Dómino: et ipse díriget consílium ejus et disciplínam, et in abscónditis suis consiliábitur. Ipse palam fáciet disciplínam doctrínae suae, et in lege testaménti Dómini gloriábitur. Collaudábunt multi sapiéntiam ejus, et usque in saéculum non delébitur. Non recédet memória ejus, et nomen ejus requirétur a generatióne in generatiónem. Sapiéntiam ejus enarrábunt gentes, et laudem ejus enuntiábit ecclésia.



COMMUNE

CONFESSORIS NON PONTIFICIS

I

PRO CONFESSORE NON PONTIFICE


Introitus Ps. 36, 30-31
OS justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Noli aemulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos beáti N. Confessóris tui ánnua solemnitáte laetíficas: concéde propítius ; ut, cujus natalítia cólimus, étiam actiónes imitémur. Per Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 31, 8-11


BEÁTUS vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum ? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória aetérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.


Graduale Ps. 91, 13 et 14 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 12, 35-40


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri praecíncti, et lucérnae ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen dico vobis, quod praecínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam si sc iret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti: quia qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.


Offertorium Ps. 88, 25 Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T. P. Allelúja.)


Secreta


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.


Communio Matth. 24, 46-47 Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - PRO PLURIBUS MARTYRIBUS