Missale Romanum 1957 - PRO FIDEI PROPAGATIONE


MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

CONTRA PAGANOS


Introitus Ps. 43, 23-24 et 25-26
EXSÚRGE, quare obdórmis, Dómine ? exsúrge, et ne repéllas in finem: quare fáciem tuam avértis, oblivísceris tribulatiónem nostram ? Adhaésit in terra venter noster: exsúrge, Dómine, ádjuva nos, et líbera nos. (T. P. Allelúja, allelúja) Ps. ibid., 2 Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, in cujus manu sunt ómnium potestátes et ómnium jura regnórum: réspice in auxílium christianórum ; ut gentes paganórum, quae in sua feritáte confídunt, déxterae tuae poténtia conterántur. Per Dóminum.


Léctio libri Esther.

Esth. 13, 8-11, et 15-17


IN diébus illis: Orávit Mardochaéus ad Dóminum, dicens: Dómine, Dómine Rex omnípotens, in ditióne enim tua cuncta sunt pósita, et non est qui possit tuae resístere voluntáti, si decréveris salváre Israël. Tu fecísti caelum et terram, et quidquid caeli ámbitu continétur. Dóminus ómnium es, nec est qui resístat majestáti tuae. Et nunc, Dómine Rex, Deus Abraham, miserére pópuli tui, quia volunt nos inimíci nostri pérdere, et hereditátem tuam delére. Nec despícias partem tuam, quam redemísti tibi de AEgýpto. Exáudi deprecatiónem meam, et propítius esto sorti et funículo tuo, et convérte luctum nostrum in gáudium, ut vivéntes laudémus nomen tuum, Dómine, et ne claudas ora te canéntium, Dómine, Deus noster.


Graduale Ps. 82, 19 et 14 Sciant gentes, quóniam nomen tibi Deus: tu solus Altíssimus super omnem terram. V/. Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stípulam ante fáciem venti.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 79, 3 Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 78, 9-11 Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum. V/. Ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? et innotéscat in natiónibus coram óculis nostris V/. Víndica sánguinem servórum tuórum, qui effúsus est: intret in conspéctu tuo gémitus compeditórum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 79, 3 Excita, Dómine, poténtiam tuam, et veni: ut salvos fácias nos. Allelúja. V/. Ibid., 15-16 Deus virtútum, convértere, réspice de caelo et vide, et vísita víneam istam: et pérfice eam, quam plantávit déxtera tua. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 11, 5-13


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Quis vestrum habébit amícum, et ibit ad illum média nocte, et dicet illi: Amíce, cómmoda mihi tres panes, quóniam amícus meus venit de via ad me, et non hábeo, quod ponam ante illum: et ille deíntus respóndens, dicat: Noli mihi moléstus esse, jam óstium clausum est, et púeri mei mecum sunt in cubíli, non possum súrgere et dare tibi. Et si ille perseveráverit pulsans: dico vobis, et si non dabit illi surgens eo quod amícus ejus sit, propter improbitátem tamen ejus surget, et dabit illi quotquot habet necessários. Et ego dico vobis: Pétite, et dábitur vobis: quaérite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsánti aperiétur. Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lápidem dabit illi ? Aut piscem: numquid pro pisce serpéntem dabit illi ? Aut si petíerit ovum: numquid pórriget illi scorpiónem ? Si ergo vos cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spíritum bonum peténtibus se ?


Offertorium Ps. 17, 28 et 32 Pópulum húmilem salvum fácies: et óculos superbórum humiliábis: quóniam quis Deus praeter te, Dómine ? (T. P. Allelúja.)


Secreta


SACRIFÍCIUM, Dómine, quod immolámus, inténde: ut propugnatóres tuos ab omni éruas paganórum nequítia, et in tuae protectiónis securitáte constítuas. Per Dóminum.


Communio Ps. 118, 81, 84 et 86 In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de persequéntibus me judícium ? Iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine Deus meus. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


PROTÉCTOR noster áspice Deus: et propugnatóres tuos a paganórum defénde perículis: ut, omni perturbatióne submóta, líberis tibi méntibus desérviant. Per Dóminum.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

AD TOLLENDUM SCHISMA


Introitus Ps. 105, 47
SALVOS nos fac, Dómine Deus noster, et cóngrega nos de natiónibus: ut confiteámur nómini sancto tuo, et gloriémur in laude tua. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in saéculum misericórdia ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui erráta córrigis et dispérsa cóngregas, et congregáta consérvas: quaésumus, super pópulum christiánum tuae uniónis grátiam cleménter infúnde ; ut, divisióne rejécta, vero pastóri Ecclésiae tuae se úniens, tibi digne váleat famulári. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 4, 1-7 et 13-21


FRATRES: Obsecro vos, ut digne ambulétis vocatióne qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus, et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestrae. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes, et per ómnia, et in ómnibus nobis. Unicuíque autem nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram aetátis plenitúdinis Christi: ut jam non simus párvuli fluctuántes, et circumferámur omni vento doctrínae in nequítia hóminum, in astútia ad circumventiónem erróris. Veritátem autem faciéntes in caritáte, crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus: ex quo totum corpus compáctum et connéxum per omnem junctúram subministratiónis, secúndum operatiónem in mensúram uniuscujúsque membri, augméntum córporis facit in aedificatiónem sui in caritáte. Hoc ígitur dico et testíficor in Dómino, ut jam non ambulétis, sicut et gentes ámbulant in vanitáte sensus sui, ténebris obscurátum habéntes intelléctum, alienáti a vita Dei per ignorántiam quae est in illis, propter caecitátem cordis ipsórum, qui desperántes, semetípsos tradidérunt impudicítiae in operatiónem immundítiae omnis, in avarítiam. Vos autem non ita didicístis Christum: si tamen illum audístis, et in ipso edócti estis, sicut est véritas in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 121, 6-7 Rogáte quae ad pacem sunt Jerúsalem: et abundántia diligéntibus te. V/. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 147, 12 Lauda, Jerúsalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 75, 2-4 Notus in Judaéa Deus, in Israël magnum nomen ejus. V/. Et factus est in pace locus ejus, et habitátio ejus in Sion. V/. Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium et bellum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 147, 12 Lauda, Jerúsalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúja. V/. Ibid., 14 Qui pósuit fines tuos pacem, et ádipe fruménti sátiat te. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 17, 1 et 11-23


IN illo témpore: Sublevátis Jesus óculis in caelum, dixit: Pater sancte, serva eos in nómine tuo, quos dedísti mihi: ut sint unum, sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servábam eos in nómine tuo. Quos dedísti mihi, custodívi: et nemo ex eis périit, nisi fílius perditiónis, ut Scriptúra impleátur. Nunc autem ad te vénio: et haec loquor in mundo, ut hábeant gáudium meum implétum in semetípsis. Ego dedi eis sermónem tuum, et mundus eos ódio hábuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo. Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo. De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo. Sanctífica eos in veritáte. Sermo tuus véritas est. Sicut tu me misísti in mundum, et ego misi eos in mundum. Et pro eis ego sanctífico meípsum, ut sint et ipsi sanctificáti in veritáte. Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis, qui creditúri sunt per verbum eórum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misísti. Et ego claritátem, quam dedísti mihi, dedi eis, ut sint unum, sicut nos unum sumus. Ego in eis, et tu in me, ut sint consummáti in unum.


Offertorium Rom. 15, 5-6 Det vobis Deus idípsum sápere in altérutrum: ut unánimes uno ore honorificétis Deum nostrum. (T. P. Allelúja.)


Secreta


MÚNERA haec pro unióne pópuli christiáni tibi, Dómine, obláta sanctífica: per quae unitátis et pacis in Ecclésia tua nobis dona concédas. Per Dóminum.


Communio 1 Cor. 10, 17 Unus panis, et unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane et de uno cálice participámus. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


HAEC tua, Dómine, sumpta sacra commúnio: sicut fidélium in te uniónem praesígnat ; sic in tua Ecclésia unitátis, quaésumus, operétur efféctum. Per Dóminum.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

TEMPORE BELLI


Introitus Ps. 24, 6, 3 et 22
REMINÍSCERE miseratiónum tuárum, Dómine, et misericórdiae tuae, quae a saéculo sunt: ne umquam dominéntur nobis inimíci nostri: líbera nos, Deus Israël, ex ómnibus angústiis nostris. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1-2 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui cónteris bella, et impugnatóres in te sperántium poténtia tuae defensiónis expúgnas: auxiliáre fámulis tuis, implorántibus misericórdiam tuam ; ut, inimicórum suórum feritáte depréssa, incessábili te gratiárum actióne laudémus. Per Dóminum.


Léctio Jeremíae Prophétae.

Jerem. 42, 1, 2 et 7-12


IN diébus illis: Accessérunt omnes príncipes bellatórum: dixerúntque ad Jeremíam prophétam: Ora pro nobis ad Dóminum Deum tuum. Et factum est verbum Dómini ad Jeremíam. Vocavítque omnes príncipes bellatórum, et univérsum pópulum a mínimo usque ad magnum. Et dixit ad eos: Haec dicit Dóminus Deus Israël, ad quem misístis me, ut prostérnerem preces vestras in conspéctu ejus: Si quiescéntes manséritis in terra hac, aedificábo vos, et non déstruam ; plantábo, et non evéllam: jam enim placátus sum super malo, quod feci vobis. Nolíte timére a fácie regis Babylónis, quem vos pávidi formidátis ; nolíte metúere eum, dicit Dóminus: quia vobíscum sum ego, ut salvos vos fáciam, et éruam de manu ejus. Et dabo vobis misericórdias, et miserébor vestri, et habitáre vos fáciam in terra vestra: dicit Dóminus omnípotens.


Graduale Ps. 76, 15-16 Tu es Deus, qui facis mirabília solus: notam fecísti in géntibus virtútem tuam. V/. Liberásti in bráchio tuo pópulum tuum, fílios Israël et Joseph.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 58, 2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 58, 2 Eripe me de inimícis meis, Deus meus: et ab insurgéntibus in me líbera me. Allelúja. V/. Ibid., 17 Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: et exsultábo mane misericórdiam tuam. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 24, 3-8


IN illo témpore: Accessérunt ad Jesum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando haec erunt ? et quod signum advéntus tui, et consummatiónis saéculi ? Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis praélia, et opiniónes praeliórum. Vidéte ne turbémini. Opórtet enim haec fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiae, et fames, et terraemótus per loca. Haec autem ómnia, inítia sunt dolórum.


Offertorium Ps. 17, 28 et 32 Pópulum húmilem salvum fácies, Dómine, et óculos superbórum humiliábis: quóniam quis Deus praeter te, Dómine ? (T. P. Allelúja.)


Secreta


SACRIFÍCIUM, Dómine, quod immolámus, inténde placátus: ut ab omni nos éruat bellórum nequítia, et in tuae protectiónis securitáte constítuat. Per Dóminum.


Communio Ps. 30, 3 Inclína aurem tuam: accélera, ut erípias nos. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


DEUS, regnórum ómnium regúmque dominátor, qui nos et percutiéndo sanas et ignoscéndo consérvas: praeténde nobis misericórdiam tuam ; ut tranquillitáte pacis, tua potestáte serváta, ad remédia correctiónis utámur. Per Dóminum.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

PRO PACE


Introitus Eccli. 36, 18
DA pacem, Dómine, sustinéntibus te, ut prophétae tui fidéles inveniántur: exáudi preces servi tui, et plebis tuae Israël. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, a quo sancta desidéria, recta consília et justa sunt ópera: da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem ; ut et corda nostra mandátis tuis dédita, et, hóstium subláta formídine, témpora sint tua protectione tranquílla. Per Dóminum.


Léctio libri Machabaeórum.

2 Mach. 1, 1-5


FRÁTRIBUS qui sunt per AEgýptum, Judaéis, salútem dicunt fratres, qui sunt in Jerosólymis Judaéi et qui in regióne Judaéae, et pacem bonam. Benefáciat vobis Deus, et memínerit testaménti sui, quod locútus est ad Abraham, et Isaac, et Jacob, servórum suórum fidélium: et det vobis cor ómnibus ut colátis eum, et faciátis ejus voluntátem, corde magno et ánimo volénti. Adapériat cor vestrum in lege sua et in praecéptis suis, et fáciat pacem. Exáudiat oratiónes vestras, et reconciliétur vobis, nec vos déserat in témpore malo, Dóminus Deus noster.


Graduale Ps. 121, 6-7 Rogáte quae ad pacem sunt Jerúsalem: et abundántia diligéntibus te. V/. Fiat pax in virtúte tua: et abundántia in túrribus tuis.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 147, 12 Lauda, Jerúsalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 75, 2-4 Notus in Judaéa Deus, in Israël magnum nomen ejus. V/. Et factus est in pace locus ejus, et habitátio ejus in Sion. V/. Ibi confrégit poténtias árcuum, scutum, gládium et bellum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 147, 12 Lauda, Jerúsalem, Dóminum: lauda Deum tuum, Sion. Allelúja. V/. Ibid., 14 Qui pósuit fines tuos pacem, et ádipe fruménti sátiat te. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 20, 19-23


IN illo témpore: Cum sero esset die illo, una sabbatórum, et fores essent clausae, ubi erant discípuli congregáti propter metum Judaeórum: venit Jesus, et stetit in médio, et dixit eis: Pax vobis. Et cum hoc dixísset, osténdit eis manus, et latus. Gavísi sunt ergo discípuli, viso Dómino. Dixit ergo eis íterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Haec cum dixísset, insufflávit, et dixit eis: Accípite Spíritum Sanctum: quorum remiséritis peccáta, remittúntur eis: et quorum retinuéritis, reténta sunt.


Offertorium Ps. 134, 3 et 6 Laudáte Dóminum, quia benígnus est: psállite nómini ejus, quóniam suávis est: ómnia quaecúmque vóluit, fecit in caelo et in terra. (T. P. Allelúja.)


Secreta


DEUS, qui credéntes in te pópulos nullis sinis cóncuti terróribus: dignáre preces et hóstias dicátae tibi plebis suscípere ; ut pax a tua pietáte concéssa, christianórum fines ab omni hoste fáciat esse secúros. Per Dóminum.


Communio Joann. 14, 27 Pacem relínquo vobis: pacem meam do vobis, dicit Dóminus. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


DEUS, auctor pacis et amátor, quem nosse vívere, cui servíre regnáre est: prótege ab ómnibus impugnatiónibus súpplices tuos ; ut, qui in defensióne tua confídimus, nullíus hostilitátis arma timeámus. Per Dóminum.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

PRO VITANDA MORTALITATE


Introitus 2 Reg. 24, 16
RECORDÁRE, Dómine, testaménti tui, et dic Angelo percutiénti: Cesset jam manus tua, et non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivéntem. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 79, 2 Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui non mortem, sed paeniténtiam desíderas peccatórum: pópulum tuum ad te reverténtem propítius réspice ; ut, dum tibi devótus exsístit, iracúndiae tuae flagélla ab eo cleménter amóveas. Per Dóminum.


Léctio Libri Regum.

2 Reg. 24, 15-19 et 25


IN diébus illis: Immísit Dóminus pestiléntiam in Israël, de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo, a Dan usque ad Bersabée, septuagínta míllia virórum. Cumque extendísset manum suam Angelus Dómini super Jerúsalem, ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne, et ait Angelo percutiénti pópulum: Súfficit: nunc cóntine manum tuam. Erat autem Angelus Dómini juxta áream Aréuna Jebusaéi. Dixítque David ad Dóminum, cum vidísset Angelum caedéntem pópulum: Ego sum qui peccávi, ego iníque egi: isti, qui oves sunt, quid fecérunt ? Vertátur, óbsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Venit autem Gad prophéta ad David in die illa, et dixit ei: Ascénde, constítue altáre Dómino in área Aréuna Jebusaéi. Et ascéndit David juxta sermónem Gad, quem praecéperat ei Dóminus. Et aedificávit altáre Dómino, et óbtulit holocáusta et pacífica: et propitiátus est Dóminus terrae, et cohíbita est plaga ab Israël.


Graduale Ps. 106, 20-21 Misit Dóminus verbum suum, et sanávit eos: et erípuit eos de morte eórum. V/. Confiteántur Dómino misericórdiae ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 68, 2 Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquae usque ad ánimam meam. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 68, 2 Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquae usque ad ánimam meam. Allelúja. V/. Zach. 8, 7 et 8 Salvábo pópulum meum Israël in die malo, et ero eis in Deum, in veritáte et justítia. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 4, 38-44


IN illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem daemónia a multis, clamántia, et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbae requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praédicans in synagógis Galilaéae.


Offertorium Num. 16, 48 Stetit póntifex inter mórtuos et vivos, habens thuríbulum áureum in manu sua: et ófferens incénsi sacrifícium, placávit iram Dei, et cessávit quassátio a Dómino. (T. P. Allelúja.)


Secreta


SUBVÉNIAT nobis, quaésumus, Dómine, sacrifícii praeséntis oblátio: quae nos et ab erróribus univérsis poténter absólvat, et a totíus erípiat perditiónis incúrsu. Per Dóminum.


Communio Luc. 6, 17, 18 et 19 Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis, veniébant ad eum: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


EXÁUDI nos, Deus salutáris noster: et pópulum tuum ab iracúndiae tuae terróribus líberum, et misericórdiae tuae fac largitáte secúrum. Per Dóminum.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

AD POSTULANDAM GRATIAM

SPIRITUS SANCTI


Dicitur Missa de Spiritu Sancto, ut supra, cum Orationibus ut infra.


Oratio


DEUS, cui omne cor patet et omnis volúntas lóquitur, et quem nullum latet secrétum: purífica per infusiónem Sancti Spíritus cogitatiónes cordis nostri ; ut te perfécte dilígere, et digne laudáre mereámur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.


Secreta


HAEC oblátio, quaésumus, Dómine, cordis nostri máculas emúndet: ut Sancti Spíritus digna efficiátur habitátio. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.


Postcommunio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus, Sanctum nos Spíritum votis promeréri sédulis: quátenus, ejus grátia, et ab ómnibus liberémur tentatiónibus, et peccatórum nostrórum indulgéntiam percípere mereámur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

PRO REMISSIONE PECCATORUM


Introitus Sap. 11, 24, 25 et 27
MISERÉRIS ómnium, Dómine, et nihil odísti eórum quae fecísti, dissímulans peccáta hóminum propter paeniténtiam et parcens illis: quia tu es Dóminus Deus noster. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 56, 2 Miserére mei, Deus, miserére mei: quóniam in te confídit ánima mea. V/. Glória Patri.


Oratio


EXÁUDI, quaésumus, Dómine, súpplicum preces, et confiténtium tibi parce peccátis: ut páriter nobis indulgéntiam tríbuas benígnus, et pacem. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 7, 22-25


FRATRES: Condeléctor legi Dei secúndum interiórem hóminem: vídeo autem áliam legem in membris meis, repugnántem legi mentis meae, et captivántem me in lege peccáti, quae est in membris meis. Infélix ego homo, quis me liberábit de córpore mortis hujus ? Grátia Dei per Jesum Christum Dóminum nostrum.


Graduale Ps. 78, 9-10 Propítius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum ? V/. Ibid., 9 Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, líbera nos.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 7, 12 Deus judex justus, fortis et pátiens: numquid iráscitur per síngulos dies ? Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 129, 1-4 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam. V/. Fiant aures tuae intendéntes in oratiónem servi tui. V/. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit ? V/. Quia apud te propitiátio est: et propter legem tuam sustínui te, Dómine.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 7, 12 Deus judex justus, fortis et pátiens: numquid irascétur per síngulos dies ? Allelúja. V/. Ps. 50, 10 Audítui meo dabis gáudium, et laetítiam: et exsultábunt ossa humiliáta. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 11, 9-13


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Pétite, et dábitur vobis: quaérite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsánti aperiétur. Quis autem ex vobis patrem petit panem: numquid lápidem dabit illi ? Aut piscem: numquid pro pisce serpéntem dabit illi ? Aut si petíerit ovum: numquid pórriget illi scorpiónem ? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare fíliis vestris: quanto magis Pater vester de caelo dabit spíritum bonum peténtibus se ?


Offertorium Ps. 101, 2 Dómine, exáudi oratiónem meam: et clamor meus ad te pervéniat. (T. P. Allelúja.)


Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, placatiónis et laudis offérimus: ut et delícta nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum.


Communio Luc. 11, 9-10 Pétite, et accipiétis: quaérite, et inveniétis: pulsáte, et aperiétur vobis. Omnis enim qui petit, áccipit: et qui quaerit, ínvenit: et pulsánti aperiétur. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


PRAESTA nobis, aetérne Salvátor: ut, percipiéntes hoc múnere véniam peccatórum, deínceps peccáta vitémus. Per Dóminum.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

PRO PEREGRINANTIBUS

ET ITER AGENTIBUS


Introitus Ps. 25, 11-12
RÉDIME me, Dómine, et miserére mei: pes enim meus stetit in via recta: in ecclésiis benedícam Dóminum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1 Júdica me, Dómine, quóniam ego in innocéntia mea ingréssus sum: et in Dómino sperans non infirmábor. V/. Glória Patri.


Oratio


ADÉSTO, Dómine, supplicatiónibus nostris: et viam famulórum tuórum in salútis tuae prosperitáte dispóne ; ut inter omnes viae et vitae hujus varietátes, tuo semper protegántur auxílio. Per Dóminum.


Léctio libri Génesis.

Gen. 28, 10-12, 13-15, 18 et 20-22


IN diébus illis: Egréssus Jacob de Bersabée, pergébat Haran. Cumque venísset ad quemdam locum, et vellet in eo requiéscere post solis occúbitum, tulit de lapídibus qui jacébant, et suppónens cápiti suo, dormívit in eódem loco. Vidítque in somnis Dóminum dicéntem sibi: Ego sum Dóminus Deus Abraham patris tui, et Deus Isaac: terram, in qua dormis, tibi dabo et sémini tuo. Erítque semen tuum quasi pulvis terrae: dilatáberis ad Occidéntem, et Oriéntem, et Septentriónem, et Merídiem: et benedicéntur in te et in sémine tuo cunctae tribus terrae. Et ero custos tuus quocúmque perréxeris, et redúcam te in terram hanc ; nec dimíttam nisi complévero univérsa quae dixi. Surgens ergo Jacob mane, tulit lápidem, quem supposúerat cápiti suo, et eréxit in títulum, fundens óleum désuper. Vovit étiam votum, dicens: Si fúerit Deus mecum, et custodíerit me in via per quam ego ámbulo, et déderit mihi panem ad vescéndum, et vestiméntum ad induéndum, reversúsque fúero próspere ad domum patris mei: erit mihi Dóminus in Deum, et lapis iste, quem eréxi in títulum, vocábitur domus Dei: cunctorúmque, quae déderis mihi, décimas ófferam tibi.


Graduale Ps. 22, 4 Si ámbulem in médio umbrae mortis, non timébo mala: quóniam tu mecum es, Dómine. V/. Virga tua, et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 118, 133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum: ut non dominétur mei omnis injustítia. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 90, 11-13 Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis. V/. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum. V/. Super áspidem et basilíscum ambulábis, et conculcábis leónem et dracónem.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 118, 133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum: ut non dominétur mei omnis injustítia. Allelúja. V/. Ps. 121, 1 Laetátus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Dómini íbimus. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 10, 7-14


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes, praedicáte, dicéntes: Quia appropinquávit regnum caelórum. Infírmos curáte, mórtuos suscitáte, leprósos mundáte, daémones ejícite: gratis accepístis, gratis date. Nolíte possidére aurum, neque argéntum, neque pecúniam in zonis vestris: non peram in via, neque duas túnicas, neque calceaménta, neque virgam: dignus enim est operárius cibo suo. In quamcúmque autem civitátem, aut castéllum intravéritis, interrogáte quis in ea dignus sit: et ibi manéte donec exeátis. Intrántes autem in domum, salutáte eam, dicéntes: Pax huic dómui. Et si quidem fúerit domus illa digna, véniet pax vestra super eam: si autem non fúerit digna, pax vestra revertétur ad vos. Et quicúmque non recéperit vos, neque audíerit sermónes vestros: exeúntes foras de domo, vel de civitáte, excútite púlverem de pédibus vestris.


Offertorium Ps. 16, 5 et 6-7 Pérfice gressus meos in sémitis tuis, ut non moveántur vestígia mea: inclína aurem tuam mihi, et exáudi verba mea: mirífica misericórdias tuas, qui salvos facis sperántes in te, Dómine. (T. P. Allelúja.)


Secreta


PROPITIÁRE, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has oblatiónes, quas tibi offérimus pro fámulis tuis, benígnus assúme: ut viam illórum et praecedénte grátia tua dírigas, et subsequénte comitári dignéris ; ut de actu atque incolumitáte eórum, secúndum misericórdiae tuae praesídia gaudeámus. Per Dóminum.


Communio Ps. 118, 4-5 Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viae meae, ad custodiéndas justificatiónes tuas. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


TUA, Dómine, sacraménta quae súmpsimus, fámulos tuos in te sperántes custódiant: et contra omnes advérsos tueántur incúrsus. Per Dóminum.



MISSAE VOTIVAE AD DIVERSA


MISSA

PRO INFIRMIS


Introitus Ps. 54, 2-3
EXÁUDI, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me, et exáudi me. (T. P. Allelúja, allelúja.)
Ps. ibid., 3-4 Contristátus sum in exercitatióne mea: et conturbátus sum a voce inimíci, et a tribulatióne peccatóris. V/. Glória Patri.


1 Pro pluribus infirmis

Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, salus aetérna credéntium: exáudi nos pro fámulis tuis infírmis, pro quibus misericórdiae tuae implorámus auxílium ; ut, réddita sibi sanitáte, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferant actiónes. Per Dóminum.

2 Pro uno infirmo

Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, salus aetérna credéntium: exáudi nos pro fámulo tuo infírmo, pro quo (fámula tua infírma, pro qua) misericórdiae tuae implorámus auxílium ; ut, réddita sibi sanitáte, gratiárum tibi in Ecclésia tua réferant actiónes. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Jacóbi Apóstoli.

Jac. 5, 13-16


CARÍSSIMI: Tristátur áliquis vestrum ? oret. AEquo ánimo est ? psallat. Infirmátur quis in vobis ? indúcat presbýteros Ecclésiae, et orent super eum, ungéntes eum óleo in nómine Dómini: et orátio fídei salvábit infírmum, et alleviábit eum Dóminus ; et si in peccátis sit, remitténtur ei. Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem, ut salvémini.


Graduale Ps. 6, 3-4 Miserére mihi, Dómine, quóniam infírmus sum: sana me, Dómine. V/. Conturbáta sunt ómnia ossa mea: et ánima mea turbáta est valde.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 101, 2 Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 30, 10-11 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor: conturbátus est in ira óculus meus, ánima mea, et venter meus. V/. Quóniam defécit in dolóre vita mea, et anni mei in gemítibus. V/. Infirmáta est in paupertáte virtus mea: et ossa mea conturbáta sunt.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 101, 2 Dómine, exáudi oratiónem meam: et clamor meus ad te pervéniat. Allelúja. V/. Ps. 27, 7 In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor ei. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 8, 5-13


IN illo témpore: Cum introísset Jesus Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit ; et álii: Veni, et venit ; et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade, et sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.


Offertorium Ps. 54, 2-3 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me, et exáudi me. (T. P. Allelúja.)


1 Pro pluribus infirmis

Secreta


DEUS, cujus nútibus vitae nostrae moménta decúrrunt: súscipe preces et hóstias famulórum tuórum, pro quibus aegrotántibus misericórdiam tuam implorámus ; ut, de quórum perículo metúimus, de eórum salúte laetémur. Per Dóminum.

2 Pro uno infirmo

Secreta


DEUS, cujus nútibus vitae nostrae moménta decúrrunt: súscipe preces et hóstias famuli tui, pro quo (fámulae tuae, pro qua) aegrotánte misericórdiam tuam implorámus ; ut, de cujus perículo metúimus, de ejus salúte laetémur. Per Dóminum.


Communio Ps. 30, 17-18 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericórdia: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te. (T. P. Allelúja.)


1 Pro pluribus infirmis

Postcommunio


DEUS, infirmitátis humánae singuláre praesídium: auxílii tui super infírmos fámulos tuos osténde virtútem ; ut, ope misericórdiae tuae adjúti, Ecclésiae tuae sanctae incólumes repraesentári mereántur. Per Dóminum.

2 Pro uno infirmo

Postcommunio


DEUS, infirmitátis humánae singuláre praesídium: auxílii tui super infírmum fámulum tuum (infírmam fámulam tuam) osténde virtútem ; ut, ope misericórdiae tuae adjútus (adjúta), Ecclésiae tuae sanctae incólumis repraesentári mereátur. Per Dóminum.


* Pro infirmo qui proximus est morti, dicuntur sequentes Orationes:


Oratio


OMNÍPOTENS et miséricors Deus, qui humáno géneri et salútis remédia, et vitae aetérnae múnera contulísti: réspice propítius fámulum tuum (fámulam tuam) infirmitáte córporis laborántem, et ánimam réfove, quam creásti ; ut in hora éxitus illíus, absque peccáti mácula tibi Creatóri suo per manus sanctórum Angelórum repraesentári mereátur. Per Dóminum.


Secreta


SÚSCIPE, quaésumus, Dómine, hóstiam, quam tibi offérimus pro fámulo tuo (fámula tua) in extrémo vitae constitúto (constitúta): et concéde, ut per eam univérsa illíus purgéntur delícta ; ut, qui (quae) tuae dispositiónis flagéllis in hac vita attéritur, in futúra réquiem consequátur aetérnam. Per Dóminum.


Postcommunio


QUSUMUS cleméntiam tuam, omnípotens Deus, ut per hujus virtútem sacraménti, fámulum tuum (fámulam tuam) grátia tua confirmáre dignéris: ut in hora mortis ejus non praeváleat contra eum (eam) adversárius: sed cum Angelis tuis tránsitum habére mereátur ad vitam. Per Dóminum.


* Eadem Oratio dici potest in plurali.



Missale Romanum 1957 - PRO FIDEI PROPAGATIONE