Centesimus annus LA 49


49 Suis quidem operibus hac in provincia semper adsistit Ecclesia, quae Christi mandato Conditoris sui obtemperans indigenti homini ad opem ferendam re semper praesto adest, ne ipse ulla afficiatur contumelia neque solummodo tutelae videatur obiectum, sed ut de suo statu attollatur per dignitatis personae provectum. Gratiis Deo immensis actis, est omnino asseverandum curiosam caritatem nunquam in Ecclesia defuisse, immo vero hisce temporibus varium exhibere et magnum incrementum. Peculiariter est de voluntariis ministeriis dicendum, quibus favet Ecclesia et, dum omnes ad consociatam operam concitat ut fulciantur augeanturque, eadem provehit. Ut mens autem suis ipsius finibus saepta quae nuper invaluit evincatur, solidum solidarietatis officium requiritur et caritatis quod intra familiam ex mutuo scilicet coniugum adiumento initium ducit, deinde ex cura quam inter se adhibent suboles. Hac via familia veluti operis communitas ostenditur et solidarietatis. Verumtamen piene congruere suae vocationi cum decernit familia, accidit ut subtrahi possit ipsa de necessariis Civitatis adiumentis, quae proinde consentaneis careat praesidiis. Instat igitur omnino illud: ut de familia ratio politica promoveatur itemque de societate, in qua ipsa familia principem obtineat locum quam convenientibus subsidiis efficientibusque instrumentis fulciri oportet, sive in liberis instituendis sive in senibus curandis, declinata eorum de familia expulsione et inter aetates vinculis necessitudinum confirmatis (101).

Extra familiam vero, primas partes agunt nexusque aptant proprios solidarietatis aliae interpositae societates. Suo etenim fungentes munere, omnes hae societates veluti personarum communitates adolescunt quae veluti nervos socialis corporis paene texunt prohibentes quominus in ignota illud decidat et inter multitudines sine nomine misceatur, id quod tamen in hodierna societate percrebro, proh dolor, accidit. Inter necescitudinum nexus persona aetatem agit et « societatis subiectivitas » invalescit. Hodie homo saepe a duobus coangustatur lateribus, Civitate scilicet et mercatu. Tamquam enim solus rerum effector exstare interdum videtur et consumptor mercium vel Civitatis subiectum administrationis, dum illud ex animo excidit: hominum convictum neque ad mercatum ref erri neque ad Civitatem, cum in se collocet ipse peculiare bonum, cui tum a Civitate tum mercatu est serviendum. Is quidem est homo qui ante omnia veritatem perquirat quique similiter vivendo eandem compiere contendat eandemque altius percipere dialogo nempe cum praeteritis usque instituto ac venturis saeculis (102).

(101) Cf. Adhort. Apost. Familiaris consortio (22 Novembris 1981),
FC 45: AAS 74 (1982), 136s.
(102) Cf. Allocutio ad Unitarum Nationum Consilium cui nomen «UNESCO» (2 Iunii 1980): AAS72 (1980), 735-752.


50 Ex veritatis manifesta inquisitione quae in omnibus aetatibus renovatur, notio cultus et humanitatis denotatur Nationis. Nam bonorum translaticiorum adeptorumque depositum semper a iuvenibus reprehenditur. Quod ceteroquin verbum non significat respuere vel delere aliqua antecepta ratione sed potissimum declarat propriam vitam expendere, unde comprobatione hac bona vividiora evadant sintque huius temporis et ad personam, rebus in traditione validis segregatis a mendaciis et erroribus necnon veteribus formis amotis, in quarum locum habitus sufficiantur temporibus aptiores.

His quidem spectatis rebus illud quoque oportet memoretur: evangelizationem Nationum se insinuare in cultum, cui in via ad veritatem cuique in opere purgationis et locupletationis opem ipsa fert (103). Cum contra in se ipse circumcludit humanus cultus cumque obsoleta perpetuare nititur, omnibus communicationibus et de hominis veritate collationibus depulsis, tunc idem exarescit et decidere incipit.

(103) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio,
RMi 39 RMi 52: diurnarium « L'Osservatore Romano », 23 lanuarii 1991.


51 Cuncta hominis actio intra aliquam humani cultus compagem explicatur et ibidem reciprocatur. Ut congruus efformetur huiusmodi cultus, homo totus implicatur qui in hac re creatricem vim suam insumit et intellectum et mundi hominumque cognitionem, quique ibidem exinde dominationem sui ac sua sacrificia solidarietatem ac voluntatem ad bonum commune prosperandum adfert. Quapropter primum magisque praecipuum opus in hominis corde fit ac modus vero, quo futurum tempus proprium studet aedificare, pendet ex sui aestimatione propriaeque sortis. Hoc quidem locoEcclesiae opera locatur peculiaris et decretoria pro cultu et humanitate. Ipsa enim excellentiam sustinet humanorum habituum qui pacis cultui favent, adversus specimina illa quae hominem cum multitudine miscent, cum eius partes non agnoscant eiusdemque libertatem, quae autem illius granditatem in certaminis artibus figunt et belli. Ecclesia ministerium suum reddit veritatem denuntians de mundi creatione, quem Deus hominum manibus commendavit, ut eundem fecundum efficerent suisque operibus perfectiorem, atque veritatem edicens de redemptione, qua Dei Filius omnes homines servavit et eadem opera homines inter se coniunxit ut alii aliorum sustinerent partes. Sacra Biblia de sollicito ministerio usque loquuntur in fratrem, quae item in omnes homines ad officium nos compellunt.

Haec profecto necessitas haud finibus continetur familiae et ne Nationis quidem Civitatisve, sed cunctam humanam familiam ordinate ita complectitur ut nemo a sorte alterius membri generis hominum videatur alienus vel exsors. Nemo asseverare potest se sui fratris fati non esse participem (cf.
Jn 4,97 Lc 10,29-37 Mt 25,31-46)! Prompta sane studiosaque sollicitudo de proximo instantibus necessitatibus hodie etiam novis expedita communicationis instrumentis, quae propiores inter se homines reddiderunt, peculiarem habet vim si rationes respiciuntur quibus pro bello inter Nationes solvantur contentiones. Nulla autem difficultate affirmatur internecionis apparatuum terrificam potentiam qui quidem minoribus quoque Nationibus praesto nunc sint, atque magis ac magis inter totius mundi populos necessitudinem efficere ut difficilius, vel potius omnino inverisimiliter, belli consectaria terminis quibusdam circumscribantur.


52 Benedictus XV ac eiusdem successores hoc periculum liquido intellexerunt (104). Nos autem Persici Sinus ingruente atroci bello ipsi iterum clamavimus: « Numquam amplius bellum » i Minime, iam numquam bellum, innocentium vitam quod demit, quod docet necare et vitam pariter interfectorum evertit, quod odium et simultates continuas post se relinquit, quod denique quaestiones difficilius reddit expediendas ex quibus idem bellum ortum est ! Quem ad modum vero in singulis Civitatibus iam in locum privatae ultionis et clarigationis imperium legis ipsius suffectum est, ita tempus pariter instat ut in Communitate Nationum talis progressus augeatur. Non est autem obliviscendum bellum plerumque ex gravibus verisque rationibus exsistere hae sunt iniuriae quas homines patiuntur, legitimarum petitionum deceptiones, egestas et multitudinum ab omni spe deiectarum abusio, quibus per pacis semitas progrediendi et proficiendi facultas non datur.

Hac de causa alterum pacis nomen est progressio (105). Sicut omnium est officium bellum vitare, ita omnium est progressum provehere. Perinde atque intra Nationis fines socialis oeconomia explicari potest debetque, qua mercatus ipse ad bonum commune dirigatur, pari sane ratione necesse est inter Nationes id agatur. Oportet idcirco vehementer contendant homines ut se ipsi intellegant et cognoscant necnon conscientiae sensu imbuantur. Hic est optatus ille cultus qui fiduciam de humanis facultatibus cuiusque egeni duplicat vel de eius praeparatione apta ad suas levandas condiciones operis auxixilio atque in bonum oeconomicum operam suam conf erendam. At ut id consequatur pauper, — sive singularis sive Status — necesse habet veras dari stipulationes et facultates. Has condiciones praebere est munus totius orbis progressui faventis, quod nempe simul facit ut aliquid dominationis potestatisque amittatur quibus prosperiores oeconomiae plus ponenti (106).

Talibus autem consiliis captis, modus vivendi fixus valde mutari potest, ut scilicet humanarum facultatum et terrarum dissipatio circumscribatur iisdemque sic homines populique huius orbis satis frui sinantur. Quibus autem rebus novorum materialium bonorum spiritaliumque additur aestimatio, quae ipso ex opere fabrili cultuque animi oriuntur populorum nunc seclusorum. Sic demum divitiarum humanarum amplificatio in universum obtinetur ad Nationum pertinens familiam.

(104) Cf. BENEDICTUS PP. XV, Adhort. Ubi primum (8 Septembris 1914): AAS 6 (1914), 501 s.; Pius PP. XI, Nuntius radiophonicus universis fidelibus catholicis totique orbi (29 Septembris 1938): AAS 30 (1938), 309 s.; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus toti orbi (24 Augusti 1939):AAS 31 (1939), 333-335; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris, III: l. mem.,
PT 285-289; PAULUS PP. VI, Allocutio ad Nationnum Unitarum Coetum (4 Octobris 1965): AAS 57 (1965), 877-885.
(105) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, PP 76-77: l. mem., 294 s.
(106) Cf. Adhort. Apost. Familiaris consortio, FC 48: l. mem., 139 s.


CAPUT VI

VIA EST ECCLESIAE HOMO

53 Proletariatus coram miseria collocatus adseveravit Leo XIII : « Confidenter ad argumentum aggredimur ac piane iure Nostro, ... neglexisse officium taciturnitate videremur » (107). Centum scilicet proximis hisce annis crebrius suam Ecclesia aperuit mentem, ex propinquo sectata quaestionis socialis progredientem enodationem neque id sane fecit ut temporis transacti renovet privilegia neve suam quandam imponat orbis speciem. Unicum nempe eius fuit propositum curam exsequi atque officium proprium de homine, quod a Christo ipso est ilei creditum, nimirum hoc de homine qui Concilio Vaticano Secundo commonente sola creatura est quam Deus propter seipsam voluerit, id est ut aeternae particeps esset salutis. Haud profecto de homine agitur `abstracto', verum solido, 'concreto' et `historico': de unoquoque homine est sermo quandoquidem singuli redemptionis mysterio continentur et cum singulis sese in sempiternum Christus coniunxit idem per mysterium (108). Sequitur ideo hinc ut Ecclesiae hominem deserere non liceat et sit « hic ipse homo ... prima veluti via, quam Ecclesia in suo munere implendo emetiatur oportet, quam ipse Christus aperuit quaeque per mysterium Incarnationis et Redemptionis constanter transit » (109).

Haec una denique cogitatio est quae socialem moderatur Ecclesiae doctrinam. Si vero eam paulatim Ecclesia ordinato aliquo modo enucleavit, ab illo praesertim anno quem commemoramus, idcirco hoc fecit quod integri doctrinarum Ecclesiae thesauri habent tamquam definientem orbem ipsum hominem in tota veritate illius uti peccatoris et iusti.

(107) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 107.
(108) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis,
RH 13: l. mem., 283.
(109) Ibid., RH 14: l. mem., 284 s.


54 Hodie autem potissimum respicit sociale magisterium hominem, ut qui in compagem implicatam necessitudinum ipsarum societatis recentis sit insertus. Disciplinae quidem humanae ac philosophia magno sunt adiumento interpretandis primis hominis partibus in societate, unde etiam possit homo se intellegere melius ipsum utpote « ens sociale ». At fides dumtaxat plane recludit ei veram propriamque indolem et ab ea omnino fide socialis Ecclesiae dottrina proficiscitur quae scientiarum philosophiaeque fructibus usa suscipit hominem salutis in itinere iuvandum.

Accipi Litterae Rerum novarum possunt perinde atque magni ponderis additamentum inquisitioni socio-oeconomicae exeunte superiore saeculo undevicesimo; sed praecipua earum vis inde videlicet colligitur quod Magisterii Documentum sunt quod cum evangelizandi Ecclesiae opere congruit sicut et plura alia huius generis Documenta. Comprobatur hinc sociale magisterium ex sese virtutem praebere cuiusdam instrumenti ad evangelizandum: quatenus huius est naturae, Deum nuntiat eiusque in Christo salutem omnibus hominibus eademque de causa hominem sibi ipsi demonstrat. Hac porro ratione et hac sola sub luce pertractantur reliqua : humana cuiusque iura nominatimque « proletariorum », iura familiae et educationis, Status officia, constitutio societatis in singulis Nationibus et inter Nationes, vita oeconomica et animi cultura, pax et bellum, reverentia erga vitam a conceptione ad mortem usque.


55 Divina e Revelatione « hominis sensum » percipit Ecclesia. « Etenim ut nos hominem, hominem verum, hominem integrum penitus noscamus, Deum ipsum antea cognoscamus necesse est », ait Paulus VI qui continuo post Sanctae Catharinae Senensis protulit sermones quae idem sua significavit prece: « In tua natura, aeterne Deus, naturam meam cognoscam » (110).

Hanc ob causam exstat anthropologia christiana revera aliquod theologiae caput eademque de re socialis Ecclesiae doctrina, dum hominem tractat de homine curat eiusque moribus in mundo, « theologiae ac quidem theologiae morali accensetur » (111). Haec theologica ratio necessaria videtur tum ad intellegendas tum etiam ad recentes humanae consortionis difficultates dissolvendas. Id quod pertinet tam ad remedium « atheum » — hoc est inculcandum quod hominem una quadam parte ipsius praecipua destituit nempe spiritali, quam ad solutiones maximae indulgentiae rerumque consumptionis, quae diversis oblatis excusationibus eo tandem spectant ut persuadeant homini liberum esse illum omni a lege ac Deo ipso, dum concludit eum intra sui solius amorem ac studium unde demum et ei nocet et ceteris.

Cum vero salutem Dei nuntiat Ecclesia, cum participem eum per sacramenta reddit divinae vitae quam offert, cum amoris Dei mandatis proximique vitam illius dirigit, plurimum confert Ecclesia hominis locupletandae dignitati. Sed, sicut hoc suum religiosum transcendens munus pro homine deserere non potest, ita profecto sibi est Ecclesia conscia permagnas hodie obices ac difficultates suae obstare industriae. Haec igitur causa est cur novis semper viribus ac viis sese dedat evangelizationi totum provehenti hominem. Tertio quoque ingressuro mille annorum spatio, remanet « signum et tutamentum transcendentiae humanae personae » (112), quem ad modum efficere semper studuit primis a vitae suae initiis ambulans videlicet cum homine per saeculorum aetates. Huius sunt rei praestans documentum Litterae Rerum novarum.

(110) PAULUS PP. VI, Homilia habita in ultima publica Sessione Concilii Oecumenici Vaticani II (7 Decembris 1965): AAS 58 (1966), 58.
(111) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 41: l. mem., 571.
(112) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, GS 76; cf. IOANNES PAULUS PP. II, Lltt. Enc. Redemptor hominis, RH 13: l. mem., 283.


56 Centesimo earum sic anno expleto universis iis gratias referre gestimus qui operam navant ut socialem doctrinam perdiscant alteque perscrutentur ac pervulgent. Quem in finem necessaria est Ecclesiarum localium adiutrix actio optamusque propterea ut commemoratio haec opportunitatem inferat novi cuiusdam fervoris in doctrinis illis vestigandis disseminandis et applicandis multiplici nimirum in loco. Nominatim vero volumus ut sociale magisterium cognoscatur ad effectumque deducatur variis iis in Nationibus ubi exstincto iam socialismo reali pergravis emergit rerum turbatio in ipso restaurationis opere. Occidentis vicissim imminet Nationibus periculum ne in ista prolapsione victoriam unicam deprehendant proprii oeconomici instituti neve idcirco omittant eidem instituto necessarias adf erre emendationes. Tertii vero Mundi Civitates magis quam antehac in extrema tardantur condicione inferiorum progressuum quae in singulos ingravescit dies.

Principiis autem normisque contextis, quibus operariorum quaestio expediretur, scripsit Leo XIII decretorios sermones : « Accingendum ad suas cuique partes, et maturrime quidem, ne tantae iam molis incommodum fiat insanabilius cunctatione medicinae » addiditque etiam : « Ad Ecclesiam quod spectat, desiderari operam suam nullo tempore nulloque modo sinet » (113).

(113) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 143.


57 Ab Ecclesia haberi non potest socialis Evangelii tius tamquam ars quaedam et nuda sententia, verum fundamentum in primis occasioque agendi. Quo permoti quidem nuntio aliqui primis de christianis bona sua egenis partiebantur simulque ideo testabantur, licet diversis venissent e societatis ordinibus, fieri tamen posse ut pacati sociatique una viverent. Evangelii virtute monachi volventibus saeculis arva colebant, religiosi ac religiosae valetudinaria condebant et perfugia excipiendis pauperibus, confraternitates perinde atque viri mulieresque cuiuslibet status pro egentibus et exclusis se obligabant officio benevolentiae cum persuasum sibi haberent Christi dieta « Quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis, mihi fecistis » (Mt 25,40) haud permanere pium quoddam debere optatum sed solidum evadere potius vitae opus. Magis quam umquam sibi conscia est Ecclesia suum nuntium socialem prius in operum testimoniis auctoritatem et fidem habiturum, quam in ipsius congruentia interioreque ratione. Ex hac quoque conscientia pauperum optio peculiaris oritur, quae vero alios coetus nunquam repellit neque seiungit. Agitur namque de optione quae non modo rerum egestatem respicit, cum piane liqueat hodierna potissimum in societate complures species exstare paupertatis non tantummodo oeconomicae, verum et doctrinalis et religiosae. Ecclesiae in pauperes studium, quod praeponderans est quodque in eiusdem translaticiis consuetudinibus usque continuatur, ipsam compellit ut ad mundum illum se convertat, in quo quamvis technicus vigeat oeconomicusque progressus, in eo tanta est paupertas ut immanem faciem suscipiat. In regionibus ad occidentem vergentibus, multiformis reperitur paupertas quae derelictorum ordines respicit senum aegrotorumque consumismo obnoxiorum et, quod plus est, paupertas quae ad exules pertinet et emigrantes; in progredientibus autem Nationibus, permagna discrimina prospectantur, nisi temperi aptata inter Nationes adhibentur remedia.


58 Erga hominem profecto dilectio imprimisque in pauperem, in quo Christum reperit Ecclesia, iustitiae provectu efficitur, quae quidem nunquam piene perficitur, nisi homines egenum agnoscunt, vitae quoddam petentem subsidium, non importunum aliquem onusve, sed veluti occasionem ipsius boni faciendi et maiorum divitiarum copiam. Haec tantummodo conscientia animum addet ut quis periculum adeat et animi immutationem, quae in vero conamine insunt ad homini opem ferendam. Nam non agitur tantum de rebus dandis superfluentibus sed de integris populis iuvandis, amotis et seiunctis, qui progressionis oeconomicae rationem ne ingrediantur prohibentur. Id fieri tunc modo poterit si de superfluis detrahetur quae affatim profert terra, at in primis si mutati erunt vivendi mores rationesque efficiendi et consumendi res necnon ěpsae regiminis compages iam obfirmatae quibus hodie regitur societas. Non sane refert ordinis socialis deleri instituta quae sint adhuc piane probata sed dirigi eadem ad consentaneam boni communis aestimationem, respecta universali hominum familia. Geritur enim hodie sic dicta « mundialis rerum nummariarum administratio », quae quidem haudquaquam est respuenda, quandoquidem maioris multo prosperitatis opportunitates importare potest singulares. Verum magis usque necesse esse percipitur huic mundiali et universali oeconomiae tractationi potentia Instituta omnium gentium respondeant moderandi ordinandique causa, unde ipsa oeconomica populorum gubernatio in bonum commune collineetur; illud vero unusquisque Status, quantumvis ipse terrarum omnium sit valentissimus, perficere tamen nequit. Haec autem ut attingatur meta, invalescere oportet inter Civitates maiores conspirationem atque ipsa commoda bonaque maximae hominum communitatis aequabiliter apud Instituta gentium protegi. Dum praeterea consectaria perpenduntur propriorum consiliorum, rationem convenienter habere debent illa populorum ac Statuum qui apud mundanum mercatum minus quidem valent sed qui acerbiores gravioresque intra se necessitates complectuntur, quocirca maioribus egent adiumentis ut progrediantur. Nihil profecto dubii quin hac in parte plurima supersint facienda.


59 Iustitia igitur ut compleatur feliciterque cedant hominum conatus ad eam exsequendam, gratiae manus a Deo profluens postulatur. Ea nempe agente et hominum simul operante libertate contingit arcana illa Dei praesentia in rebus gestis terrarum quae Providentia est.

Novitatis experimentum, quae in Christi sequela fit, cum aliis est communicandum hominibus in cotidiana concretaque veritate eorum difficultatum et contentionum, quaestionum et provocationum ut fidei lumine collustrentur humanioresque evadant. Ea enim non adiuvat tantummodo ut remedia reperiantur sed tolerabiles etiam hominibus reddit condiciones doloris ne iis homo suffocetur neve suae ipsius dignitatis obliviscatur ac vocationis.

Magni deinde momenti rationem prae se fert doctrina socialis quae ad omnes simul iunctas disciplinas pertinet. Quo namque melius unica de nomine veritas veluti concorporetur in eventibus socialibus oeconomicis politicis sane diversis semperque variantibus, ingreditur haec doctrina diverbium variis cum illis disciplinis quae hominem pertractant, dum earum fructus in se perficit eisque subvenit ut in latiorem patescant provinciam ministerii erga quamque humanam personam quae cognoscitur ac diligitur in vocationis suae plenitudine.

Iuxta hanc coniunctionem reliquis cum disciplinis commemoretur oportet utilitas liuius socialis doctrinae et quadamtenus experimentalis indoles. Ibi enim sistit ubi vita christianorum conscientiaque offendunt mundi condiciones ac se demonstrandam dat in ipsis nisibus quos singuli fideles et f amiliae, ministri culturales et sociales, politici et Statuum moderatores complent ut eidem doctrinae certam addant figuram et usum in historia.


60 Principia iiisa recensens ad opificum solvendam quaestionem scripsit Leo XIII « Profecto aliorum quoque operam et contentionem tanta haec causa desiderat »(114). Persuasum scilicet ei erat, nisi omnium virium et copiarum consensio haberetur, graves difficultates ex industriarum fabrilium societate profectas expediri non posse. Haec deinceps adfirmatio pars socialis Ecclesiae magisterii perpetua est facta unde explicatur quoque quam ob rem Pontifex loannes XXIII Litteras suas Encyclicas de pace omnium gentium inscripserit simul « universis bonae voluntatis hominibus ».

Dolens tamen Leo XIII animum advertebat magnas opinationum scholas eiusdem aetatis, liberalismum praesertim ac marxismum, consociatam hanc repudiare operam. Interea vero complura, hisce potissimum recentioribus annis, sunt mutata. Sibi magis est magisque conscius hodiernus orbis sanationem magnarum difficultatum in nationibus et inter nationes minime reponi in oeconomica dumtaxat rerum effectione aut iuridica quadam socialive ordinatione societatis, sed definita exposcere principia ethica et religiosa necnon animorum conversionem et morum et structurarum. Se particulatim officio obstringi videt Ecclesia has agendi partes ac — sicut in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis perscripsimus — solida elucet spes futurum ut permagnus eorum hominum numerus qui nullam profiteantur religionem aliquid conferre valeat ut sociali quaestioni necessarium ethicae naturae fundamentum subiciant (115).

Iisdem praeterea in Litteris christianas etiam compellavimus Ecclesias cunctasque orbis religiones diffusas ut concors redderent testimonium iam sententiarum communium de hominis dignitate a Deo conditi (116) .Certo enim novimus praestantes fore religionum partes hodie ac deinceps pacem ad servandam hominisque dignam constituendam societatem.

Ceterum promptus in collocutionem et cooperationem animus ad omnes spectat bonae voluntatis homines maximeque singulos et eorum manipulus quibus proprium est tale officium in regione politica sociali nummaria tum intra tum inter nationes.

(114) Ibid.: l. mem., 107.
(115) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis,
SRS 38: l. mem., 564-566.
(116) Cf. Ibid., SRS 47: l. mem., 582.


61 Enata modo industriarum societate impulit Decessorem Nostrum « prope servile iugum » ut prohominis defensione eloqueretur. Eidem dein muneri centum annos continuos fidelis perstitit Ecclesia! Re enim vera, turbatis iis temporibus, cum civium ordines inter se dimicarent, post primum omnium gentium bellum intercessit ipsa ut ab oeconomica hominem abusione et tyrannide regiminum absolutorum defenderet. In media autem parte nuntiorum socialium suorum post alterum universale bellum collocavit personae dignitatem, dum universalem bonorum corporeorum destinationem inculcabat necnon socialem aliquem ordinem qui oppressione careret consisteretque in adiutricis operae et mutuae necessitudinis voluntate. Postmodum sine intermissione praedicabat non opus his solis bonis esse ipsi personae ac societati, verum etiam spiritalibus ac religiosis thesauris. Tum etiam, cum melius usque comprehendat nimium multos versari homines non in orbis occidentis prosperitate sed progredientium paulatim Nationum in egestate eosque fortunam perpeti quae etiamnum eadem sit i ac « prope servile ugum », necesse sibi esse sensit ac sentit hanc rerum condicionem veram omni pronuntiare cum perspicuitate et libertate, licet hunc suum clamorem noverit non ab omnibus benigne semper exceptum iri.

Centum itaque annis elapsis, ex quo Litterae Rerum novarum prodiere, adhuc « rebus novis » novisque provocationibus obvia fit Ecclesia. Qua de causa confirmare decet centenariam hanc recordationem officium bonae voluntatis hominum omnium in primisque credentium.


62 Ad praeteritam videlicet aetatem hae Nostrae respexerunt Litterae, at praesertim in venturam protenduntur. Perinde ac suo tempore Rerum novarum Litterae, sic profecto hae Nostrae in limine novi sistunt saeculi ad cuius introitum viam, opitulante Deo, munire contendunt.

Vera quidem ac sempiterna « rerum novitas » quolibet tempore ex divina exoritur potestate quae adfirmat : « Ecce nova facio omnia » (
Ap 21,5). Dieta haec ad historia referuntur consummationem, cum Christus « tradiderit regnum Deo et Patri ..., ut sit Deus omnia in omnibus » (1Co 15,24 1Co 15,28). Exploratum autem habet christianus « novitatem », quam plenam exspectemus revertente Domino, iam inde adesse ab orbe condito, sive potius ex quo in Christo Iesu homo sit factus Deus et cum ipso ac per ipsum effecta sit « nova creatura ».(2Co 5,17).

Finem ita facientes Nos scribendi rursus Omnipotenti ref erimus grates Deo ut qui lucem suae Ecclesiae tribuerit ac virtutem ut terrestri in itinere hominem comitetur ad aevum sempiternum. Haud minus Tertio procedente Mille annorum spatio sese fidelem praebebit Ecclesia, cum suam hominis viam faciet, neque ignorabit non solam progredi se, verum cum Christo una Domino suo. Ipse enim suam hominis viam fecit eumque ducit quamvis eiusdem ductus ignarum.

Redemptoris Mater Maria, Christo continenter adhaerens in via ad homines cumque hominibus atque Ecclesiam in fidei peregrinatione antecedens, hominum genus materna sua prosequatur precatione proximum ad Millenium, fidissima ipsius administra qui « heri et hodie idem, et in saecula (He 13,8) est Iesus Christus, Dominus noster, cuius demum nomine singulis ex animo benedicimus Nos.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Maiis, in memoria Sancti Iosephi Opificis, anno MCMXCI Pontificatus Nostri tertio decimo.


IOANNES PAULUS PP. II









Centesimus annus LA 49