1990 Codex Orientalis 173


CAPUT II

DE CETERIS ECCLESSIIS SUI IURIS



174

Can. 174 -
Ecclesia sui iuris, quae neque est patriarchalis nec archiepiscopalis maior nec metropolitana, concreditur Hierarchae, qui ei praeest ad normam iuris communis et iuris particularis a Romano Pontifice statuti.


175

Can. 175 -
Hae Ecclesiae immediate a Sede Apostolica dependent; iura et obligationes vero, de quibus in
can. 159 , nn. 3- 8, Hierarcha a Sede Apostolica delegatus exercet.


176

Can. 176 -
Si ius commune aliquid remittit ad ius particulare aut ad superiorem auctoritatem administrativam Ecclesiae sui iuris, auctoritas competens in his Ecclesiis est Hierarcha, qui ei ad normam iuris praeest, de consensu Sedis Apostolicae, nisi aliud expresse statuitur.



TITULUS VII

DE EPARCHIIS ET DE EPISCOPIS




CAPUT I

DE EPISCOPIS



177

Can. 177 -
1. Eparchia est populi Dei portio, quae Episcopo cum cooperatione presbyterii pascenda concreditur ita, ut Pastori suo adhaerens et ab eo per Evangelium et Eucharistiam in Spiritu Sancto congregata Ecclesiam particularem constituat, in qua vere inest et operatur una, sancta, catholica et apostolica Christi Ecclesia.
2. In erectione, immutatione et suppressione eparchiarum intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis servandus est
can. 85 ,p1; in ceteris casibus eparchiarum erectio, immutatio et suppressio competit soli Sedi Apostolicae.


178



Can. 178 -
Episcopus eparchialis, cui scilicet eparchia nomine proprio pascenda concredita est, eam ut vicarius et legatus Christi regit; potestas, qua ipse nomine Christi personaliter fungitur, est propria, ordinaria et immediata, etsi a suprema Ecclesiae auctoritate exercitium eiusdem potestatis ultimatim regitur et certis limitibus intuitu utilitatis Ecclesiae vel christifidelium circumscribi potest.


179

Can. 179 -
Episcopi, quibus eparchia nomine proprio regenda concredita non est, quodcumque aliud munus in Ecclesia exercent vel exercuerunt, Episcopi titulares vocantur.





ART. I DE ELECTIONE EPISCOPORUM


180

Can. 180 -
Ut quis idoneus ad episcopatum habeatur, requiritur, ut sit:
1. firma fide, bonis moribus, pietate, animarum zelo et prudentia praestans;
2. bona existimatione gaudens;
3. vinculo matrimonii non ligatus;
4. annos natus saltem triginta quinque;
5. a quinquennio saltem in ordine presbyteratus constitutus;
6. in aliqua scientia sacra doctor vel licentiatus vel saltem peritus.


181

Can. 181 -
1. Episcopi intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad sedem eparchialem vacantem vel aliud munus implendum designantur electione canonica ad normam
cann. 947 -can.957 , nisi aliter iure communi cavetur.
2. Ceteri Episcopi a Romano Pontifice nominantur firmis can. 149 et can. 168 .


182

Can. 182 -
1. Candidatos ad episcopatum idoneos sola Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis membra proponere possunt, quorum est etiam ad normam iuris particularis informationes et documenta, quae necessaria sunt, ut candidatorum idoneitas comprobetur, colligere auditis, si opportunum ducunt, secreto et singillatim aliquibus presbyteris vel etiam aliis christifidelibus prudentia et vita christiana praestantibus.
2. Episcopi de informationibus Patriarcham tempore opportuno ante Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis convocationem certiorem faciant; Patriarcha vero propriis, si casus fert, additis informationibus rem ad omnia Synodi membra mittat.
3. Nisi ius particulare a Romano Pontifice approbatum aliud fert, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis nomina candidatorum examinet et secreto scrutinio elenchum candidatorum componat, qui per Patriarcham ad Sedem Apostolicam mittatur ad assensum Romani Pontificis obtinendum.
4. Assensus Romani Pontificis semel praestitus pro singulis candidatis valet, donec explicite revocatus erit, quo in casu nomen candidati ex elencho expungendum est.


183

Can. 183 -
1. Convocatione canonice facta, si duae ex tribus partibus Episcoporum, qui tenentur Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis interesse, demptis eis, qui legitimo sunt impedimento detenti, in loco designato praesentes sunt, Synodus canonica declaretur et ad electionem procedi potest.
2. Episcopi, quem prae ceteris dignum et idoneum coram Domino censent, libere eligant.
3. Ad electionem requiritur pars absolute maior suffragiorum eorum, qui praesentes sunt; post tria inefficacia scrutinia suffragia feruntur in quarto scrutinio super eis duobus tantummodo candidatis, qui in tertio scrutinio maiorem partem suffragiorum receperunt.
4. Si in tertio aut quarto scrutinio ob paritatem suffragiorum non constat, quis sit candidatus pro novo scrutinio vel quis electus sit, paritas dirimatur in favorem eius, qui est ordinatione presbyterali senior; si nemo ordinatione presbyterali alios praecedit, qui est aetate senior.


184

Can. 184 -
1. Si electus est ex recensitis in elencho candidatorum, ad quem Romanus Pontifex assensum iam praestitit, peracta electio a Patriarcha sub secreto intimanda est electo.
2. Si electus electionem acceptavit, Patriarcha de acceptatione electionis atque de die proclamationis statim Sedem Apostolicam certiorem faciat.


185

Can. 185 -
1. Si electus non est ex recensitis in elencho candidatorum, statim Patriarcha Sedem Apostolicam de peracta electione certiorem faciat ad obtinendum Romani Pontificis assensum secreto servato ab omnibus, qui quomodolibet electionis exitum noverunt, etiam erga electum, donec de assensu notitia ad Patriarcham pervenerit.
2. Obtento assensu Romani Pontificis Patriarcha sub secreto electionem intimet electo et ad normam
can. 184 , p 2 agat.


186

Can. 186 -
1. Si Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis congregari non potest, Patriarcha consulta Sede Apostolica suffragia Episcoporum per litteras exquirat; quo in casu Patriarcha ad validitatem actus uti debet opera duorum Episcoporum scrutatorum, qui designandi sunt ad normam iuris particularis vel, si deest, a Patriarcha de consensu Synodi permanentis.
2. Scrutatores secreto servato litteras Episcoporum aperiant, suffragia numerent et relationi scripto datae de peracto scrutinio una cum Patriarcha subscribant.
3. Si quis ex candidatis in hoc unico scrutinio partem absolute maiorem suffragiorum Synodi membrorum obtinuit, electus habeatur et Patriarcha ad normam
can. 184 vel can.185 procedat; secus Patriarcha rem ad Sedem Apostolicam deferat.


187

Can. 187 -
1. Cuilibet ad episcopatum promovendo necessaria est provisio canonica, qua Episcopus eparchialis determinatae eparchiae constituitur vel aliud determinatum munus ei in Ecclesia committitur.
2. Candidatus ante ordinationem episcopalem emittat professionem fidei necnon promissionem oboedientiae erga Romanum Pontificem et in Ecclesiis patriarchalibus etiam promissionem oboedientiae erga Patriarcham in eis, in quibus Patriarchae ad normam iuris subiectus est.


188

Can. 188 -
1. Nisi legitimo impedimento detinetur, promovendus ad episcopatum debet intra tres menses a die proclamationis, si de electo agitur, vel a receptis apostolicis litteris, si de nominato agitur, computandos ordinationem episcopalem suscipere.
2. Episcopus eparchialis intra quattuor menses a sua electione vel nominatione computandos debet possessionem canonicam eparchiae capere.


189

Can. 189 -
1. Possessionem canonicam eparchiae capit Episcopus eparchialis ipsa inthronizatione legitime peracta, in qua publice litterae apostolicae vel patriarchales de provisione canonica leguntur.
2. De peracta inthronizatione documentum conficiatur ab ipso Episcopo eparchiali una cum cancellario et saltem duobus testibus subscribendum et in archivo curiae eparchialis asservandum.
3. Ante inthronizationem Episcopus in regimen eparchiae neque per se neque per alios nec ullo titulo se ingerat; si vero aliquod officium in eparchia habet, illud retinere et exercere potest.






ART II DE IURIBUS ET OBLIGATIONIBUS EPISCOPORUM EPARCHIALIUM


190

Can. 190 - In omnibus negotiis iuridicis eparchiae Episcopus eparchialis eiusdem personam gerit.


191

Can. 191 -
1. Episcopi eparchialis est eparchiam sibi concreditam cum potestate legislativa, exsecutiva et iudiciali regere.
2. Potestatem legislativam exercet Episcopus eparchialis ipse per se; potestatem exsecutivam exercet sive per se sive per Protosyncellum vel Syncellos; potestatem iudicialem sive per se sive per Vicarium iudicialem et iudices.


192

Can. 192 -
1. In exercendo suo munere pastorali Episcopus eparchialis sollicitum se praebeat erga omnes christifideles, qui eius curae committuntur, cuiusvis sunt aetatis, condicionis, nationis vel Ecclesiae sui iuris tum in territorio eparchiae habitantes tum in eodem ad tempus versantes, animum intendens apostolicum ad eos etiam, qui ob vitae suae condicionem ordinaria cura pastorali non satis frui possunt, necnon ad eos, qui a religionis praxi defecerunt.
2. Speciali modo curet Episcopus eparchialis, ut omnes christifideles suae curae commissi unitatem inter christianos foveant secundum principia ab Ecclesia approbata.
3. Episcopus eparchialis commendatos sibi in Domino habeat non baptizatos et curet, ut et eis ex testimonio christifidelium in communione ecclesiastica viventium eluceat caritas Christi.
4. Episcopus eparchialis speciali sollicitudine prosequatur presbyteros, quos tamquam adiutores et consiliarios audiat, eorum iura tueatur et curet, ut obligationes suo statui proprias impleant eisdemque praesto sint media et institutiones, quibus ad vitam spiritualem et intellectualem fovendam egent.
5. Curet Episcopus eparchialis, ut clericorum eorumque familiae, si coniugati sunt, congruae sustentationi atque congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae ad normam iuris provideatur.


193

Can. 193 -
1. Episcopus eparchialis, cuius curae christifideles alterius Ecclesiae sui iuris commissi sunt, gravi obligatione tenetur omnia providendi, ut hi christifideles propriae Ecclesiae ritum retineant eumque colant ac pro viribus observent et cum auctoritate superiore eiusdem Ecclesiae relationes foveant.
2. Spiritualibus necessitatibus horum christifidelium Episcopus eparchialis provideat, si fieri potest, per presbyteros vel parochos eiusdem Ecclesiae sui iuris ac christifideles aut etiam per Syncellum ad curam horum christifidelium constitutum.
3. Episcopi eparchiales, qui huiusmodi presbyteros, parochos vel Syncellos ad curam christifidelium Ecclesiarum patriarchalium constituunt, rationes cum Patriarchis, quorum interest, ineant et illis consentientibus propria auctoritate agant certiore quam primum facta Sede Apostolica; si vero Patriarchae quacumque de causa dissentiunt, res ad Sedem Apostolicam deferatur.


194

Can. 194 -
Episcopus eparchialis dignitates clericis sibi subditis ceteris exclusis conferre potest ad normam tamen iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris.


195

Can. 195 -
Vocationes sacerdotales, diaconales, monachorum ceterorumque sodalium institutorum vitae consecratae ac missionales quam maxime Episcopus eparchialis foveat.


196

Can. 196 -
1. Veritates fidei credendas et moribus applicandas Episcopus eparchialis christifidelibus proponere et illustrare tenetur per se ipse frequenter praedicans; curet etiam, ut praescripta iuris de verbi Dei ministerio, de homilia praesertim et institutione catechetica sedulo serventur ita, ut universa doctrina christiana omnibus tradatur.
2. Integritatem et unitatem fidei Episcopus eparchialis firmiter tueatur.


197

Can. 197 -
Episcopus eparchialis, cum memor sit se obligatione teneri exemplum sanctitatis praebendi in caritate, humilitate et vitae simplicitate, omni ope promovere studeat sanctitatem christifidelium secundum suam cuiusque vocationem atque, cum sit praecipuus mysteriorum Dei dispensator, annitatur, ut christifideles suae curae commissi sacramentorum celebratione et praesertim Divinae Eucharistiae participatione in gratia crescant atque paschale mysterium penitus cognoscant et vivant ita, ut unum efficiant Corpus in unitate caritatis Christi.


198

Can. 198 -
Divinam Liturgiam pro populo eparchiae sibi concreditae Episcopus eparchialis frequenter celebret; diebus vero iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris praescriptis celebrare debet.


199

Can. 199 -
1. Episcopus eparchialis utpote totius vitae liturgicae in eparchia sibi concredita moderator, promotor atque custos vigilet, ut illa quam maxime foveatur atque secundum praescripta necnon legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris ordinetur.
2. Curet Episcopus eparchialis, ut in propria ecclesia cathedrali celebretur saltem pars laudum divinarum, etiam cottidie, secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae sui iuris; item, ut in qualibet paroecia pro viribus diebus dominicis et festis atque praecipuis sollemnitatibus earumque vigiliis laudes divinae celebrentur.
3. Episcopus eparchialis frequenter praesit laudibus divinis in ecclesia cathedrali aliave ecclesia praesertim diebus festis de praecepto aliisque sollemnitatibus, in quibus partem habet notabilis populi pars.


200

Can. 200 -
Episcopi eparchialis est in tota eparchia functiones sacras celebrare, quae secundum praescripta librorum liturgicorum ab ipso omnibus insignibus pontificalibus induto sollemniter perficiendae sunt, non vero extra fines propriae eparchiae sine expresso vel saltem rationabiliter praesumpto Episcopi eparchialis consensu.


201

Can. 201 -
1. Universae Ecclesiae unitatem cum tueri debeat, Episcopus eparchialis disciplinam ecclesiasticam communem promovere necnon observantiam omnium legum ecclesiasticarum atque legitimarum consuetudinum urgere tenetur.
2. Vigilet Episcopus eparchialis, ne abusus in disciplinam ecclesiasticam irrepant praesertim circa verbi Dei ministerium, celebrationem sacramentorum et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, exsecutionem piarum voluntatum.


202

Can. 202 -
Episcopi eparchiales plurium Ecclesiarum sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes curent, ut collatis consiliis in periodicis conventibus unitatem actionis foveant et viribus unitis communia adiuvent opera ad bonum religionis expeditius promovendum et ad disciplinam ecclesiasticam efficacius tuendam.


203

Can. 203 -
1. Varias apostolatus formas in eparchia foveat Episcopus eparchialis atque curet, ut in tota eparchia vel in eiusdem particularibus districtibus omnia opera apostolatus servata uniuscuiusque propria indole sub suo moderamine coordinentur.
2. Urgeat Episcopus eparchialis obligationem, qua tenentur christifideles ad apostolatum pro sua quisque condicione et aptitudine exercendum, atque eos adhortetur, ut varia opera apostolatus secundum necessitates loci et temporis participent et adiuvent.
3. Consociationes christifidelium, quae finem spiritualem directe aut indirecte persequuntur, Episcopus eparchialis promoveat eas, si id expedit, erigendo, approbando, laudando vel commendando ad normam iuris


204

Can. 204 -
1. Episcopus eparchialis, etsi Episcopum coadiutorem vel Episcopum auxiliarem habet, obligatione tenetur in eparchia propria residendi.
2. Praeterquam causa obligationum, quae legitime absentiam a propria eparchia requirunt, Episcopus eparchialis ab eparchia iusta de causa quotannis abesse potest non ultra mensem continuum aut intermissum, dummodo cautum sit, ne ex ipsius absentia eparchia quicquam detrimenti capiat.
3. Diebus vero praecipuarum sollemnitatum iure particulari secundum traditionem propriae Ecclesiae sui iuris statutarum Episcopus eparchialis a propria eparchia ne absit nisi gravi de causa. 4. Si Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens ultra sex menses ab eparchia sibi concredita illegitime afuit, Patriarcha rem ad Romanum Pontificem statim deferat; in ceteris casibus hoc faciat Metropolita, vel, si ipse Metropolita illegitime afuit, Episcopus eparchialis ordinatione episcopali senior eidem Metropolitae subiectus.


205

Can. 205 -
1. Tenetur Episcopus eparchialis obligatione eparchiam vel ex toto vel ex parte quotannis canonice visitandi ita, ut singulis saltem quinquenniis totam eparchiam ipse per se vel, si legitime est impeditus, per Episcopum coadiutorem aut per Episcopum auxiliarem aut per Protosyncellum vel Syncellum aut per alium presbyterum canonice visitet.
2. Visitationi canonicae Episcopi eparchialis obnoxiae sunt personae, instituta catholica, res et loca sacra, quae intra fines eparchiae sunt.
3. Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum iuris pontificii vel patriarchalis eorumque domus Episcopus eparchialis visitare potest tantum in casibus iure expressis.


206

Can. 206 -
1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens tenetur singulis quinquenniis relationem Patriarchae facere circa statum eparchiae sibi concreditae secundum modum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis statutum; exemplar relationis Episcopus quam primum ad Sedem Apostolicam mittat.
2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis eandem relationem Sedi Apostolicae facere debent et, si de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis vel Ecclesiae metropolitanae sui iuris agitur, exemplar relationis Patriarchae vel Metropolitae quam primum mittant.


207

Can. 207 -
Episcopus eparchialis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, Sedem Apostolicam certiorem faciat occasione relationis quinquennalis de statu et necessitatibus christifidelium, qui, etsi alii Ecclesiae sui iuris ascripti, eius curae commissi sunt.


208

Can. 208 -
1. Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens intra quinquennium a sua inthronizatione computandum visitationem ad Urbem peragat, si fieri potest una cum Patriarcha, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli limina veneraturus atque sancti Petri successori in primatu super universam Ecclesiam se sistat.
2. Ceteri Episcopi eparchiales singulis quinquenniis per se vel, si legitime sunt impediti, per alium visitationem ad Urbem peragere debent; si vero de Episcopis alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, optandum est, ut visitatio saltem aliquoties una cum Patriarcha fiat.


209

Can. 209 -
1. Commemorationem Romani Pontificis ante omnes in signum plenae communionis cum eo in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum Episcopus eparchialis facere debet et curare, ut a ceteris clericis eparchiae fideliter fiat.
2. Episcopus eparchialis commemorandus est ab omnibus clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.


210

Can. 210 -
1. Episcopus eparchialis, qui septuagesimum quintum annum aetatis explevit aut ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus aptus evasit, rogatur, ut renuntiationem ab officio exhibeat.
2. Renuntiatio ab officio Episcopi eparchialis exhibenda est Patriarchae, si de Episcopo eparchiali intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercente agitur; in ceteris casibus renuntiatio Romano Pontifici exhibenda est et praeterea, si Episcopus ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, Patriarchae quam primum notificanda.
3. Ad acceptationem renuntiationis Patriarcha indiget consensu Synodi permanentis, nisi praecessit invitatio ad renuntiandum a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis facta.


211

Can. 211 -
1. Episcopus eparchialis, cuius renuntiatio ab officio acceptata est, titulum Episcopi emeriti eparchiae, quam rexit, obtinet atque sedem habitationis in ipsa eparchia servare potest, nisi certis in casibus ob specialia adiuncta a Sede Apostolica vel, si de eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita agitur, a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis aliter providetur.
2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum curare debet, ut congruae et dignae Episcopi emeriti sustentationi provideatur, attenta quidem primaria obligatione, qua tenetur eparchia, cui inservivit.





ART III DE EPISCOPIS COADIUTORIBUS ET DE EPISCOPIS

AUXILIARIBUS


212

Can. 212 -
1. Si necessitates pastorales eparchiae id suadent, unus vel plures Episcopi auxiliares petente Episcopo eparchiali constituantur.
2. Gravioribus in adiunctis, etiam indolis personalis, constitui potest ex officio Episcopus coadiutor cum iure successionis specialibus potestatibus praeditus.


213

Can. 213 -
1. Episcopus coadiutor praeter iura et obligationes, quae iure communi statuuntur, etiam ea habet, quae in litteris de provisione canonica determinantur.
2. Iura et obligationes Episcopi coadiutoris a Patriarcha constituti determinat ipse Patriarcha consulta Synodo permanenti; si vero de Episcopo coadiutore omnibus iuribus et obligationibus Episcopi eparchialis instruendo agitur, requiritur consensus Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.
3. Iura et obligationes Episcopi auxiliaris ea sunt, quae iure communi statuuntur.


214

Can. 214 -
1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris, ut sui officii possessionem canonicam capiant, debent litteras de provisione canonica Episcopo eparchiali ostendere.
2. Episcopus coadiutor debet praeterea litteras de provisione canonica ostendere collegio consultorum eparchialium.
3. Si vero Episcopus eparchialis plene est impeditus, sufficit, ut Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris litteras de provisione canonica ostendant collegio consultorum eparchialium.
4. Ostensioni litterarum de provisione canonica adesse debet cancellarius, qui rem in acta referat.


215

Can. 215 -
1. Episcopus coadiutor vices gerit Episcopi eparchialis absentis vel impediti; nominari debet Protosyncellus et ei prae aliis Episcopus eparchialis committat ea, quae ex iure mandatum speciale requirunt.
2. Episcopus eparchialis firma 1 nominet Episcopum auxiliarem Protosyncellum; si tamen plures sunt, unum ex eis nominet Protosyncellum, alios vero Syncellos.
3. Episcopus eparchialis in perpendendis causis maioris momenti praesertim indolis pastoralis Episcopos auxiliares prae ceteris consulat.
4. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris eo, quod in partem sollicitudinis Episcopi eparchialis vocati sunt, ita officium suum exerceant, ut in omnibus negotiis unanima consensione cum ipso agant.


216

Can. 216 -
1. Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris iusto impedimento non detenti debent, quoties sunt ab Episcopo eparchiali requisiti, functiones obire, quas Episcopus eparchialis ipse peragere deberet.
2. Quae episcopalia iura et functiones Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris possunt et volunt exercere, Episcopus eparchialis habitualiter aliis ne committat.


217

Can. 217 -
Episcopus coadiutor et Episcopus auxiliaris obligatione tenentur residendi in eparchia, a qua praeterquam ratione alicuius muneris extra eparchiam implendi aut feriarum causa, quae ultra mensem ne protrahantur, ne discedant nisi ad breve tempus.


218

Can. 218 -
Ad renuntiationem ab officio Episcopi coadiutoris vel Episcopi auxiliaris quod attinet, applicentur
cann. 210-211 , p2; his Episcopis tribuitur emeriti titulus officii, quod antea expleverunt.




ART IV DE SEDE EPARCHIALI VACANTE VEL IMPEDITA


219

Can. 219 -
Sedes eparchialis vacat Episcopi eparchialis morte, renuntiatione, translatione ac privatione.


220

Can. 220 -
Circa sedes eparchiales vacantes intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitas praeter
can. 225 -can. 232 et firmis cann. 222-223 haec servanda sunt:
1. Patriarcha de sedis eparchialis vacatione quam primum certiorem faciat Sedem Apostolicam;
2. usque ad nominationem Administratoris eparchiae potestas ordinaria Episcopi eparchialis transit ad Patriarcham, nisi aliter iure particulari Ecclesiae patriarchalis vel a Romano Pontifice provisum est;
3. Patriarchae est nominare Administratorem eparchiae intra mensem utilem ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandum consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; elapso inutiliter mense, Administratoris nominatio ad Sedem Apostolicam devolvitur;
4. Administrator eparchiae emissa coram Patriarcha professione fidei potestatem obtinet non exercendam tamen nisi capta possessione canonica officii, quae fit ostendendo litteras eius nominationis collegio consultorum eparchialium;
5. Patriarchae est curare, ut sedi eparchiali vacanti quam primum nec ultra terminos iure communi statutos dignus idoneusque Episcopus eparchialis detur.


221

Can. 221 -
Exceptis sedibus eparchialibus vacantibus, de quibus in
can. 220 , in ceteris casibus sede eparchiali vacante praeter can. 225 -can. 232 et firmis cann. 222-223 haec servanda sunt:
1. Metropolita, secus ille, qui ad normam can. 271 , p5 collegio consultorum eparchialium praeest, Sedem Apostolicam et, si de eparchia Ecclesiae patriarchalis agitur, etiam Patriarcham quam primum de sedis eparchialis vacatione certiorem faciat;
2. regimen eparchiae, nisi a Sede Apostolica aliter provisum est, usque ad constitutionem Administratoris eparchiae transit ad Episcopum auxiliarem vel, si plures sunt, ad Episcopum auxiliarem ordinatione episcopali seniorem vel, si Episcopus auxiliaris non habetur, ad collegium consultorum eparchialium; praedicti eparchiam interim regunt potestate, quam ius commune Protosyncello agnoscit;
3. collegium consultorum eparchialium intra octo dies ab accepta notitia de sedis eparchialis vacatione computandos debet Administratorem eparchiae eligere, sed ad validitatem electionis requiritur pars absolute maior suffragiorum membrorum eiusdem collegii;
4. si intra octo dies Administrator eparchiae electus non est vel si electus condicionibus in can. 227 , p2 ad validitatem electionis requisitis caret, nominatio Administratoris eparchiae devolvitur ad Metropolitam vel, si hic deest vel est impeditus, ad Sedem Apostolicam;
5. Administrator eparchiae legitime electus vel nominatus statim potestatem obtinet neque indiget ulla confirmatione; de sua electione vel ex parte Metropolitae nominatione quam primum Sedem Apostolicam certiorem faciat et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.


222

Can. 222 -
Episcopus coadiutor, dummodo officii sui possessionem canonicam iam ceperit, sede eparchiali vacante ipso iure evadit Administrator eparchiae, donec ut Episcopus eparchialis inthronizatus erit.


223

Can. 223 -
In casu translationis ad aliam sedem eparchialem Episcopus intra duos menses ab intimatione translationis computandos debet possessionem canonicam novae eparchiae capere; interim vero in priore eparchia:
1. Administratoris eparchiae iura et obligationes habet;
2. privilegia honorifica Episcoporum eparchialium conservat;
3. reditus prioris officii integros percipit.


224

Can. 224 -
1. Protosyncellus et Syncelli sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, nisi sunt:
1. Episcopi ordinati;
2. in eparchia Patriarchae constituti;
3. in eparchia intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita constituti, donec Administrator eparchiae possessionem canonicam sui officii ceperit.
2. Quae a Protosyncello et Syncellis, qui sede eparchiali vacante statim ab officio cessant, legitime gesta sunt, donec certam notitiam de sedis eparchialis vacatione acceperint, vim habent.
3. Episcopus auxiliaris sede eparchiali vacante retinet potestates a iure quidem collatas et sub auctoritate Administratoris eparchiae exercendas, quas sede eparchiali plena ut Protosyncellus vel Syncellus habebat, nisi aliud a Sede Apostolica vel iure particulari propriae Ecclesiae patriarchalis statuitur.


225

Can. 225 -
1. Unus tantum eligitur vel nominatur Administrator eparchiae reprobata contraria consuetudine.
2. Si oeconomus eparchialis fit Administrator eparchiae, alium oeconomum eparchialem consilium a rebus oeconomicis interim eligat.


226

Can. 226 -
In Administratore eparchiae constituendo nullam sibi potestatis partem nec Patriarcha nec collegium consultorum eparchialium retinere potest nec gerendo officio tempus determinare aliasve restrictiones praestituere.


227

Can. 227 -
1. Administrator eparchiae sit integritate, pietate, sana doctrina et prudentia praestans.
2. Valide ad officium Administratoris eparchiae eligi vel nominari tantum potest Episcopus aut presbyter, qui vinculo matrimonii non est ligatus, tricesimum quintum aetatis annum explevit et ad eandem sedem eparchialem vacantem non est iam electus, nominatus vel translatus; si hae condiciones posthabitae sunt, actus illius, qui Administrator eparchiae electus vel nominatus est, ipso iure nulli sunt.


228

Can. 228 -
1. Sede eparchiali vacante nihil innovetur.
2. Illi, qui interim eparchiae regimen curant, vetantur quidpiam agere, quod vel eparchiae vel episcopalibus iuribus praeiudicium afferre potest; speciatim prohibentur ipsi ac omnes alii, ne sive per se sive per alium documenta curiae eparchialis subtrahant, destruant vel mutent.


229

Can. 229 -
Administrator eparchiae eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.


230

Can. 230 - Nisi aliter est legitime provisum:
1. Administrator eparchiae ius habet ad iustam remunerationem lege iuris particularis statuendam vel legitima consuetudine determinatam, quae desumi debet ex bonis eparchiae;
2. cetera emolumenta ad Episcopum eparchialem spectantia, dum sedes eparchialis vacat, futuro Episcopo eparchiali pro necessitatibus eparchiae reserventur servatis praescriptis iuris particularis, quae modum, quo emolumenta erogari debent, determinant.


231

Can. 231 -
1. Renuntiatio Administratoris eparchiae exhibenda est Patriarchae, si ipse Administratorem designavit, secus collegio consultorum eparchialium, quo in casu eam acceptari, ut valeat, necesse non est.
2. Amotio Administratoris eparchiae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis pertinet ad Patriarcham de consensu Synodi permanentis; secus vero Sedi Apostolicae reservatur.
3. Post mortem, renuntiationem vel amotionem Administratoris eparchiae novus constituatur ab eadem auctoritate et eodem modo ac pro priore praescriptum est.
4. Administrator eparchiae cessat ab officio capta a novo Episcopo eparchiali possessione canonica eparchiae; novus Episcopus eparchialis rationem administrationis ab eo exigere potest.


232

Can. 232 -
1. Oeconomus eparchialis sede eparchiali vacante officium suum impleat sub auctoritate Administratoris eparchiae; ad oeconomum eparchialem devolvitur administratio bonorum ecclesiasticorum, quae ob sedis eparchialis vacationem administratorem non habent, nisi Patriarcha aut collegium consultorum eparchialium aliter providerunt.
2. Ad renuntiationem vel amotionem oeconomi eparchialis sede eparchiali vacante quod attinet, servandus est
can. 231 ,pp 1 et 2.
3. Resoluto quovis modo iure oeconomi eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis novi oeconomi electi vel nominatio pertinet ad Patriarcham consultis Episcopis curiae patriarchalis, si habentur, secus consulta Synodo permanenti; in ceteris casibus oeconomus eligitur a collegio consultorum eparchialium.
4. Oeconomus eparchialis novo Episcopo eparchiali rationem reddere debet suae administrationis, qua reddita, nisi ab eodem in officio suo confirmatur, ab officio cessat.


233

Can. 233 -
1. Sede eparchiali per Episcopi eparchialis captivitatem, relegationem, exilium aut inhabilitatem ita impedita, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus sibi commissis communicare ipse possit, regimen eparchiae est penes Episcopum coadiutorem, nisi aliter providit Patriarcha de consensu Synodi permanentis in eparchiis sitis intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, aut Sedes Apostolica; si vero Episcopus coadiutor deest aut impeditus est, penes Protosyncellum, Syncellum vel alium idoneum sacerdotem ab Episcopo eparchiali designatum, cui ipso iure competunt iura et obligationes Protosyncelli; potest vero Episcopus eparchialis tempore opportuno plures designare, qui sibi invicem in officio succedunt.
2. Si iidem desunt aut impediti sunt, ne eparchiae regimen assumant, collegii consultorum eparchialium est sacerdotem eligere, qui eparchiam regat.
3. Qui eparchiam intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis regendam suscepit, quam primum Patriarcham certiorem faciat de sede eparchiali impedita et de assumpto officio; in ceteris casibus certiorem faciat Sedem Apostolicam et, si ad Ecclesiam patriarchalem pertinet, etiam Patriarcham.





1990 Codex Orientalis 173