1990 Codex Orientalis 1435


CAPUT II

DE POENIS IN SINGULA DELICTA



1436
1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata excommunicatione maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri potest non exclusa depositione.
2. Praeter hos casus, qui sustinet doctrinam, quae a Romano Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut definitive tenenda proponitur vel ut erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua poena puniatur.

cf. MP Ad tuendam fidem
Versio 1990:
1. Qui aliquam veritatem fide divina et catholica credendam denegat vel eam in dubium ponit aut fidem christianam ex toto repudiat et legitime monitus non resipiscit, ut haereticus aut apostata excommunicatione maiore puniatur, clericus praeterea aliis poenis puniri potest non exclusa depositione.
2. Praeter hos casus, qui sustinet doctrinam, quae a Romano Pontifice vel Collegio Episcoporum magisterium authenticum exercentibus ut erronea damnata est, nec legitime monitus resipiscit, congrua poena puniatur.


1437
Can. 1437 -
Qui subiectionem supremae Ecclesiae auctoritati aut communionem cum christifidelibus eidem subiectis detrectat et legitime monitus oboedientiam non praestat, ut schismaticus excommunicatione maiore puniatur.


1438
Can. 1438 -
Qui consulto omittit commemorationem Hierarchae in Divina Liturgia et in laudibus divinis iure praescriptam, si legitime monitus non resipiscit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.


1439
Can. 1439 -
Parentes vel parentum locum tenentes, qui filios in religione acatholica baptizandos vel educandos tradunt, congrua poena puniantur.


1440
Can. 1440 -
Qui normas iuris de communicatione in sacris violat, congrua poena puniri potest.


1441
Can. 1441 - Qui res sacras in usum profanum vel in malum finem adhibet, suspendatur vel a Divina Eucharistia suscipienda prohibeatur.


1442
Can. 1442 - Qui Divinam Eucharistiam abiecit aut in sacrilegum finem abduxit vel retinuit, excommunicatione maiore puniatur et, si clericus est, etiam aliis poenis non exclusa depositione.


1443
Can. 1443 -
Qui Divinae Liturgiae vel aliorum sacramentorum celebrationem simulavit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.


1444
Can. 1444 -
Qui periurium commisit coram auctoritate ecclesiastica aut qui, etsi iniuratus, iudici legitime interroganti scienter falsum affirmavit aut verum occultavit aut qui ad haec delicta induxit, congrua poena puniatur.


1445
Can. 1445 -
1. Qui vim physicam in Episcopum adhibuit vel aliam gravem iniuriam in ipsum iniecit, congrua poena puniatur non exclusa, si clericus est, depositione; si vero idem delictum in Metropolitam, Patriarcham vel immo Romanum Pontificem commissum est, reus puniatur excommunicatione maiore, cuius remissio in ultimo casu ipsi Romano Pontifici est reservata.
2. Qui id egit in alium clericum, religiosum, sodalem societatis vitae communis ad instar religiosorum vel in laicum, qui actu munus ecclesiasticum exercet, congrua poena puniatur.


1446
Can. 1446 -
Qui proprio Hierarchae legitime praecipienti vel prohibenti non obtemperat et post monitionem in inoboedientia persistit, ut delinquens congrua poena puniatur.


1447
Can. 1447 -
Qui seditiones vel odia adversus quemcumque Hierarcham suscitat aut subditos ad inoboedientiam in eum provocat, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore, praesertim si hoc delictum adversus Patriarcham vel immo adversus Romanum Pontificem commissum est.
2. Qui impedivit libertatem ministerii vel electionis vel potestatis ecclesiasticae aut legitimum bonorum Ecclesiae temporalium usum aut perterrefecit electorem vel eum, qui potestatem vel ministerium exercet, congrua poena puniatur.


1448
Can. 1448 -
1. Qui vel publico spectaculo vel contione vel in scripto publice evulgato vel aliter instrumentis communicationis socialis utens blasphemiam profert aut bonos mores graviter laedit aut in religionem vel Ecclesiam iniurias exprimit vel odium contemptumve excitat, congrua poena puniatur.
2. Qui nomen dat consociationi, quae contra Ecclesiam machinatur, congrua poena puniatur.


1449
Can. 1449 -
Qui sine praescripto consensu vel licentia bona ecclesiastica alienavit, congrua poena puniatur.


1450
Can. 1450 -
1. Qui homicidium patravit, puniatur excommunicatione maiore; clericus praeterea aliis poenis puniatur non exclusa depositione.
2. Eodem modo puniatur, qui abortum procuravit effectu secuto, firmo
can. 728 , p2.


1451
Can. 1451 - Qui hominem rapuit aut iniuste detinet, graviter vulneravit vel mutilavit, ei torturam physicam vel psychicam intulit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.


1452
Can. 1452 - Qui gravem iniuriam cuiquam intulit vel eius bonam famam per calumniam graviter laesit, ad congruam satisfactionem praestandam cogatur; si vero recusavit, excommunicatione minore vel suspensione puniatur.


1453
Can. 1453 -
1. Clericus concubinarius vel aliter in peccato externo contra castitatem cum scandalo permanens suspensione puniatur, cui persistente delicto aliae poenae gradatim addi possunt usque ad depositionem.
2. Clericus, qui prohibitum matrimonium attentavit, deponatur.
3. Religiosus, qui votum publicum perpetuum castitatis emisit et non est in ordine sacro constitutus, haec delicta committens congrua poena puniatur.


1454
Can. 1454 -
Qui falso de quovis delicto aliquem denuntiavit, congrua poena puniatur, non exclusa excommunicatione maiore, praesertim si denuntiatur confessarius, Hierarcha, clericus, religiosus, sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum aut laicus in munere ecclesiastico constitutus firmo
can. 731 .


1455
Can. 1455 -
Qui documentum ecclesiasticum falsum confecit aut in eo falsum asseruit aut qui quolibet falso vel mutato documento scienter usus est in re ecclesiastica aut verum documentum mutavit, destruxit vel occultavit, congrua poena puniatur.


1456
Can. 1456 -
1. Confessarius, qui sacramentale sigillum directe violavit, excommunicatione maiore puniatur firmo
can. 728 , p1, n.1; si vero alio modo hoc sigillum fregit, congrua poena puniatur.
2. Qui notitias ex confessione habere quoquo modo conatus est vel illas iam habitas aliis transmisit, excommunicatione minore aut suspensione puniatur.


1457
Can. 1457 -
Sacerdos, qui complicem in peccato contra castitatem absolvit, excommunicatione maiore puniatur firmo
can. 728 , p1, n.2.


1458
Can. 1458 -
Sacerdos, qui in actu vel occasione vel praetextu confessionis paenitentem ad peccatum contra castitatem sollicitavit, congrua poena puniatur non exclusa depositione.


1459
Can. 1459 -
1. Episcopi, qui alicui sine auctoritatis competentis mandato ordinationem episcopalem ministraverunt, et is, qui ab ipsis ordinationem hoc modo suscepit, excommunicatione maiore puniantur.
2. Episcopus, qui alicui ordinationem diaconalem vel presbyteralem contra praescripta canonum ministravit, congrua poena puniatur.


1460
Can. 1460 -
Qui auctoritatem civilem directe vel indirecte adiit, ut ea instante sacram ordinationem, officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia obtineret, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore et, si de clerico agitur, etiam depositione.


1461
Can. 1461 - Qui sacram ordinationem simoniace ministravit vel suscepit, deponatur; qui vero alia sacramenta simoniace ministravit vel suscepit, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.


1462
Can. 1462 - Qui officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia simoniace obtinuit, contulit aut quomodocumque usurpavit aut illegitime retinet vel aliis transmisit vel exsequitur, congrua poena puniatur non exclusa excommunicatione maiore.


1463
Can. 1463 -
Qui quidvis donavit vel pollicitus est, ut aliquis officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia exercens illegitime aliquid ageret vel omitteret, congrua poena puniatur; item, qui ea dona vel pollicitationes acceptavit.


1464
Can. 1464 -
1. Qui praeter casus iure iam praevisos potestate, officio, ministerio vel alio munere in Ecclesia per actum vel omissionem abusus est, congrua poena puniatur non exclusa eorundem privatione, nisi in hunc abusum alia poena est lege vel praecepto statuta.
2. Qui vero ex culpabili neglegentia actum potestatis, officii, ministerii vel alterius muneris in Ecclesia illegitime cum damno alieno posuit vel omisit, congrua poena puniatur.


1465
Can. 1465 -
Qui officium, ministerium vel aliud munus in Ecclesia exercens, cuicumque Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, ascriptus est, quemvis christifidelem contra
can. 31 ad transitum ad aliam Ecclesiam sui iuris quomodocumque inducere praesumpsit, congrua poena puniatur.


1466
Can. 1466 -
Clericus, religiosus vel sodalis societatis vitae communis ad instar religiosorum negotiationem aut mercaturam contra canonum praescripta exercens congrua poena puniatur.


1467
Can. 1467 -
Qui obligationes sibi ex poena impositas violat, graviore poena puniri potest.




TITULUS XXVIII

DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS




CAPUT I

DE IUDICIO POENALI




ART I DE PRAEVIA INVESTIGATIONE


1468
Can. 1468 -
1. Quoties Hierarcha notitiam saltem veri similem habet de delicto, caute inquirat per se vel per aliam idoneam personam circa facta et circumstantias, nisi haec investigatio omnino superflua videtur.
2. Cavendum est, ne ex hac investigatione bonum cuiusquam in discrimen vocetur.
3. Qui investigationem agit, easdem ac auditor in processu habet potestates et obligationes; idemque non potest, si postea iudicium poenale promovetur, in eo iudicem agere.


1469
Can. 1469 -
1. Firmis
can. 1403 et can. 1411 , si investigatio satis instructa esse videtur, decidat Hierarcha, num procedura in poenis irrogandis promovenda sit, et, si affirmative decidit, utrum per iudicium poenale an per decretum extra iudicium agendum sit.
2. Hierarcha decisionem suam revocet vel mutet, quoties ex novis factis et circumstantiis aliud sibi decernendum videtur.
3. Antequam quicquam in re decernit, Hierarcha audiat de delicto accusatum et promotorem iustitiae atque, si ipse prudenter censet, duos iudices aliosve iuris peritos; consideret etiam Hierarcha, num ad vitanda inutilia iudicia expediat, ut partibus consentientibus ipse vel investigator quaestionem de damnis ex bono et aequo dirimat.


1470
Can. 1470 -
Investigationis acta et Hierarchae decreta, quibus investigatio initur vel clauditur, eaque omnia, quae investigationem praecedunt, si necessaria non sunt ad proceduram in poenis irrogandis, in archivo secreto curiae asserventur.


ART II DE IUDICII POENALIS EVOLUTIONE


1471
Can. 1471 -
1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario necnon normae speciales de causis, quae ad bonum publicum spectant, non vero canones de iudicio contentioso summario.
2. Accusatus ad confitendum delictum non tenetur nec ipsi iusiurandum deferri potest.


1472
Can. 1472 -
1. Si Hierarcha decrevit iudicium poenale esse ineundum, acta investigationis promotori iustitiae tradat, qui libellum accusationis iudici ad normam
can. 1185 et can. 1187 exhibeat.
2. Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor iustitiae apud illud tribunal constitutus.


1473
Can. 1473 -
Ad scandala praevenienda, ad testium libertatem protegendam et ad iustitiae cursum tuendum potest Hierarcha audito promotore iustitiae et citato ipso accusato in quolibet statu et gradu iudicii poenalis accusatum ab exercitio ordinis sacri, officii, ministerii vel alterius muneris arcere, ei imponere vel prohibere commorationem in aliquo loco vel territorio, vel etiam publicam Divinae Eucharistiae susceptionem prohibere; quae omnia causa cessante sunt revocanda et ipso iure finem habent cessante iudicio poenali.


1474
Can. 1474 -
Iudex accusatum citans debet eum invitare ad eligendum advocatum intra tempus determinatum; quo inutiliter elapso idem iudex ex officio advocatum accusato constituat tamdiu in munere mansurum, dum accusatus sibi advocatum non constituerit.


1475
Can. 1475 -
1. In quolibet gradu iudicii renuntiatio litis instantiae fieri potest a promotore iustitiae mandante vel consentiente Hierarcha, ex cuius deliberatione iudicium promotum est.
2. Renuntiatio, ut valeat, debet ab accusato acceptari, nisi hic a iudicio absens declaratus est.


1476
Can. 1476 -
Praeter defensiones et animadversiones scripto datas, si quae fuerunt, discussio causae ore fieri debet.


1477
Can. 1477 -
1. Discussioni assistunt promotor iustitiae, accusatus eiusque advocatus, pars laesa, de qua in
can. 1483 , p1 eiusque advocatus.
2. Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem vocare, ut peritias suas explicare possint.


1478
Can. 1478 -
In causae discussione accusatus semper ius habet, ut vel ipse vel suus advocatus postremus loquatur.


1479
Can. 1479 -
1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat.
2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum colligendarum, tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat.


1480
Can. 1480 -
Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi tribunal gravi de causa decernit decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae intimationem, quae numquam ultra mensem a die, quo causa poenalis definita est, computandum differri potest.


1481
Can. 1481 -
1. Appellationem interponere potest reus, etsi iudex eum absolutum dimisit ideo tantum, quia poena erat facultativa vel quia iudex potestate usus est, de qua in
can. 1409 , p1 et can. 1415 .
2. Promotor iustitiae appellare potest, si censet reparationi scandali vel restitutioni iustitiae satis provisum non esse.


1482
Can. 1482 - In quolibet statu et gradu iudicii poenalis, si evidenter constat delictum non esse ab accusato patratum, iudex debet id sententia declarare et accusatum absolvere, etsi simul constat actionem poenalem esse exstinctam.


ART III DE ACTIONE AD DAMNA REPARANDA


1483
Can. 1483 -
1. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi illata in ipso iudicio poenali exercere ad normam
can. 1276 .
2. Interventus partis laesae non amplius admittitur, si factus non est in primo gradu iudicii poenalis.
3. Appellatio in causa de damnis fit ad normam can. 1309-1321 , etsi appellatio in iudicio poenali fieri non potest; si vero utraque appellatio, etsi a diversis partibus, interponitur, unicum fiat iudicium appellationis salvo can. 1484 .


1484
Can. 1484 -

1. Ad nimias iudicii poenalis moras vitandas potest iudex iudicium de damnis differre, donec sententiam definitivam in iudicio poenali tulerit.
2. Iudex, qui ita egit, debet, postquam sententiam tulit in iudicio poenali, de damnis cognoscere, etsi iudicium poenale propter interpositam impugnationem adhuc pendet vel accusatus absolutus est propter causam, quae non aufert obligationem damna reparandi.


1485
Can. 1485 -
Sententia lata in iudicio poenali, etsi in rem iudicatam transiit, nullo modo ius facit erga partem laesam, nisi haec intervenit ad normam
can. 1483 .



CAPUT II

DE IRROBATIONE POENARUM PER DECRETUM

EXTRA IUDICIUM




1486
Can. 1486 -
1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut:
- 1) accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere neglexit;
- 2) discussio oralis inter Hierarcham vel eius delegatum et accusatum habeatur praesentibus promotore iustitiae et notario;
- 3) in ipso decreto exponatur, quibus rationibus in facto et in iure punitio innitatur.
2. Poenae autem, de quibus in
can. 1426 , p1, sine hac procedura imponi possunt, dummodo de earum acceptatione ex parte rei scripto constet.


1487
Can. 1487 -
1. Recursus adversus decretum, quo poena irrogatur, intra decem dies utiles, postquam intimatum est, ad auctoritatem superiorem competentem interponi potest.
2. Hic recursus vim decreti suspendit.
3. Contra decisionem auctoritatis superioris non datur ulterior recursus.



TITULUS XXIX

DE LEGE, DE CONSUETUDINE

ET DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS




CAPUT I

DE LEGIBUS ECCLESIASTICIS



1488
Can. 1488 -
Leges instituuntur promulgatione.


1489
Can. 1489 -
1. Leges a Sede Apostolica latae promulgantur per editionem in Actorum Sedis Apostolicae commentario officiali, nisi in casibus specialibus alius promulgandi modus est praescriptus; obligare incipiunt elapsis tribus mensibus a die, qui Actorum numero appositus est, computandis, nisi ex natura rei statim obligant aut brevior vel longior vacatio expresse est statuta.
2. Leges ab aliis legislatoribus latae promulgantur modo ab his legislatoribus determinato et obligare incipiunt a die ab eisdem statuto.


1490
Can. 1490 -
Legibus mere ecclesiasticis tenentur baptizati in Ecclesia catholica vel in eandem recepti, quique sufficientem usum rationis habent et, nisi aliter iure expresse cavetur, septimum aetatis annum expleverunt.


1491
Can. 1491 -
1. Legibus a suprema Ecclesiae auctoritate latis tenentur omnes, pro quibus datae sunt ubique terrarum, nisi pro determinato territorio conditae sunt; ceterae leges vim habent tantummodo in territorio, in quo auctoritas, quae leges promulgavit, potestatem regiminis exercet, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.
2. Legibus latis pro determinato territorio ii subiciuntur, pro quibus datae sunt quique ibidem domicilium vel quasi-domicilium habent et simul actu commorantur firma p3, n.1.
3. Peregrini:
- 1) non obligantur legibus iuris particularis sui territorii, dum ab eo absunt, nisi aut earum transgressio in proprio territorio nocet aut leges sunt personales;
- 2) neque obligantur legibus iuris particularis territorii, in quo versantur, eis exceptis, quae ordini publico consulunt aut actuum sollemnia determinant aut res immobiles in territorio sitas respiciunt;
- 3) sed obligantur legibus iuris communis et legibus iuris particularis propriae Ecclesiae sui iuris, etsi, ad leges eiusdem iuris particularis quod attinet, in suo territorio non vigent, non vero, si in loco, ubi versantur, non obligant.
4. Vagi obligantur omnibus legibus, quae vigent in loco, ubi versantur.


1492
Can. 1492 - Leges a suprema Ecclesiae auctoritate latae, in quibus subiectum passivum expresse non indicatur, christifideles Ecclesiarum orientalium respiciunt tantummodo, quatenus de rebus fidei vel morum aut de declaratione legis divinae agitur vel explicite de eisdem christifidelibus in his legibus disponitur aut de favorabilibus agitur, quae nihil ritibus orientalibus contrarium continent.


1493
Can. 1493 -
1. Nomine iuris communis in hoc Codice veniunt praeter leges et legitimas consuetudines universae Ecclesiae etiam leges et legitimae consuetudines omnibus Ecclesiis orientalibus communes.
2. Nomine vero iuris particularis veniunt omnes leges, legitimae consuetudines, statuta aliaeque iuris normae, quae nec universae Ecclesiae nec omnibus Ecclesiis orientalibus communes sunt.


1494
Can. 1494 -
Leges respiciunt futura, non praeterita, nisi expresse in eis de praeteritis cavetur.


1495
Can. 1495 -
Irritantes aut inhabilitantes eae tantum leges habendae sunt, quibus actum esse nullum aut inhabilem esse personam expresse statuitur.


1496
Can. 1496 -
Leges, etiam irritantes aut inhabilitantes, in dubio iuris non urgent; in dubio facti autem ab eis dispensare possunt Hierarchae, dummodo dispensatio, si est reservata, concedi soleat ab auctoritate, cui reservatur.


1497
Can. 1497 -
1. Ignorantia vel error circa leges irritantes aut inhabilitantes earundem effectum non impediunt, nisi aliud iure expresse statuitur.
2. Ignorantia vel error circa legem aut poenam aut circa factum proprium aut circa factum alienum notorium non praesumitur; circa factum alienum non notorium praesumitur, donec contrarium probetur.


1498
Can. 1498 -
1. Leges authentice interpretatur legislator et is, cui potestas authentice interpretandi ab eodem collata est.
2. Interpretatio authentica per modum legis data eandem vim habet ac ipsa lex et promulgari debet; si verba in se certa declarat tantum, valet retrorsum; si legem coartat vel extendit aut dubiam explicat, non retrotrahitur.
3. Interpretatio autem per modum sententiae iudicialis aut actus administrativi in re speciali data vim legis non habet et obligat tantum personas atque afficit res, pro quibus data est.


1499
Can. 1499 -
Leges intellegendae sunt secundum propriam verborum significationem in textu et contextu consideratam, quae si dubia et obscura mansit, secundum locos parallelos, si qui sunt, legis finem ac circumstantias et mentem legislatoris.


1500
Can. 1500 -
Leges, quae poenam statuunt aut liberum iurium exercitium coartant aut exceptionem a lege continent, strictae interpretationi subsunt.


1501
Can. 1501 - Si certa de re deest expressum praescriptum legis, causa, nisi est poenalis, dirimenda est secundum canones Synodorum et sanctorum Patrum, legitimam consuetudinem, generalia principia iuris canonici cum aequitate servata, iurisprudentiam ecclesiasticam, communem et constantem doctrinam canonicam.


1502
Can. 1502 -
1. Lex posterior abrogat priorem aut eidem derogat, si id expresse edicit aut si illi est directe contraria aut totam de integro ordinat legis prioris materiam.
2. Lex iuris communis vero, nisi aliter in ipsa lege expresse cavetur, non derogat legi iuris particularis nec lex iuris particularis pro aliqua Ecclesia sui iuris lata derogat iuri magis particulari in eadem Ecclesia vigenti.


1503
Can. 1503 -
In dubio revocatio legis praeexsistentis non praesumitur, sed leges posteriores ad priores trahendae sunt et his, quatenus fieri potest, conciliandae.


1504
Can. 1504 -
Ius civile, ad quod ius Ecclesiae remittit, in iure canonico eisdem cum effectibus servetur, quatenus iuri divino non est contrarium et nisi aliter iure canonico cavetur.


1505
Can. 1505 -
Enuntiatio sermonis genere masculino etiam genus femininum respicit, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.




CAPUT II

DE CONSUETUDINE



1506
Can. 1506 -
1. Consuetudo communitatis christianae, quatenus actuositati Spiritus Sancti in corpore ecclesiali respondet, vim iuris obtinere potest.
2. Iuri divino nulla consuetudo potest ullo modo derogare.


1507
Can. 1507 -
1. Ea tantum consuetudo vim iuris habere potest, quae est rationabilis et a communitate legis saltem recipiendae capaci praxi continua et pacifica inducta necnon per tempus iure statutum praescripta.
2. Consuetudo, quae a iure expresse reprobatur, non est rationabilis.
3. Consuetudo vigenti iuri canonico contraria aut, quae est praeter legem canonicam, vim iuris obtinet tantum, si legitime per annos triginta continuos et completos servata est; contra legem canonicam vero, quae clausulam continet futuras consuetudines prohibentem, sola praevalere potest consuetudo centenaria vel immemorabilis.
4. Legislator competens potest consuetudinem consensu suo saltem tacito etiam ante hoc tempus ut legitimam approbare.


1508
Can. 1508 -
Consuetudo est optima legum interpres.


1509
Can. 1509 -
Consuetudo sive contra sive praeter legem per contrariam consuetudinem aut legem revocatur; sed nisi expressam de eis mentionem facit, lex non revocat consuetudines centenarias vel immemorabiles; ad ceteras consuetudines quod attinet, valet
can. 1502 , p2.



CAPUT III

DE ACTIBUS ADMINISTRATIVIS



1510
Can. 1510 -
1. Actus administrativi poni possunt ab eis, qui potestatem regiminis exsecutivam habent, intra limites eorum competentiae necnon ab illis, quibus haec potestas explicite vel implicite competit sive ipso iure sive vi legitimae delegationis.
2. Actus administrativi sunt praesertim:
- 1) decreta, quibus pro casu speciali datur decisio aut fit provisio canonica;
- 2) praecepta singularia, quibus personae aut personis determinatis aliquid faciendum aut omittendum directe et legitime imponitur praesertim ad legis observantiam urgendam;
- 3) rescripta, quibus conceditur privilegium, dispensatio, licentia aliave gratia.


1511
Can. 1511 - Effectum habet actus administrativus a momento, quo intimatur, vel in rescriptis a momento, quo datae sunt litterae; si vero actus administrativi applicatio committitur exsecutori, effectum habet a momento exsecutionis.


1512
Can. 1512 -
1. Actus administrativus intellegendus est secundum propriam verborum significationem et communem loquendi usum nec debet ad alios casus praeter expressos extendi.
2. In dubio actus administrativus, qui ad lites refertur, ad poenas comminandas vel irrogandas attinet, iura personae coartat, iura aliis quaesita laedit aut adversatur legi in commodum privatorum, strictam recipit interpretationem; secus vero latam.
3. In privilegiis ea semper adhibenda est interpretatio, ut ille, cui privilegium concessum est, aliquam revera gratiam consequatur.
4. Non solum dispensatio, sed ipsa potestas dispensandi ad certum casum concessa strictae interpretationi subest.


1513
Can. 1513 -
1. Per legem contrariam nullus actus administrativus revocatur, nisi aliter in ipsa lege cavetur aut lex lata est ab auctoritate superiore ei, qui actum administrativum emisit.
2. Actus administrativus non cessat resoluto iure eius, qui eum posuit, nisi aliter expresse cavetur.
3. Revocatio actus administrativi per alium actum administrativum auctoritatis competentis effectum tantummodo obtinet a momento, quo intimatur personae, pro qua datus est. 4. Dispensatio, quae tractum habet successivum, cessat quoque certa ac totali cessatione causae motivae.
5. Decretum praeceptumve singulare vim habere desinit etiam cessante lege, ad cuius exsecutionem datum est; praeceptum singulare cessat etiam resoluto iure praecipientis, nisi legitimo documento impositum est.


1514
Can. 1514 -
Actus administrativus, qui forum externum respicit, firmis
can. 1520 , p2 et can. 1527 scripto est consignandus; item, si fit in forma commissoria, illius actus exsecutionis.


1515
Can. 1515 -
Actus administrativus, etiam si agitur de rescripto motu proprio dato, effectu caret, quatenus iura aliis quaesita laedit aut legi vel legitimae consuetudini contrarius est, nisi auctoritas competens expresse clausulam derogatoriam addidit.


1516
Can. 1516 -
Condiciones in actibus administrativis tunc tantum ad validitatem censentur adiectae, quoties per particulas si, nisi, dummodo, vel in lingua vernacula per aliam eiusdem significationis exprimuntur.


ART I DE PROCEDURA IN DECRETIS EXTRA IUDICIUM FERENDIS


1517
Can. 1517 -
1. Antequam decretum extra iudicium fert, auctoritas necessarias notitias et probationes exquirat; iure audiendos vel consulendos audiat vel consulat; eos, quos directe decretum attingit ac praesertim eos, quorum iura laedi possunt, audiat.
2. Petitori et etiam legitime contradicenti auctoritas notitias et probationes patefaciat, quae sine periculo publici vel privati damni cognosci possunt, et rationes forte contrarias ostendat data eis opportunitate respondendi, etiam per patronum, intra terminum ab ipsa auctoritate determinatum.


1518
Can. 1518 -
Auctoritas decretum intra sexaginta dies a recepta petitione ad decretum obtinendum computandos ferat, nisi ius particulare propriae Ecclesiae sui iuris alios terminos statuit; si vero hoc factum non est et petitor decretum iterum scripto petit, tricesimo die ab hac petitione recepta computando, si etiam tunc nihil factum est, petitio pro reiecta habetur ac si eo die reiectio per decretum facta sit ita, ut recursus adversus eam interponi possit.


1519
Can. 1519 -
1. Qui decretum fert, id prae oculis habeat et intendat, quod saluti animarum et bono publico maxime conducere videtur, servatis quidem legibus et legitimis consuetudinibus, iustitia et aequitate.
2. In decreto exprimantur saltem summarie motiva; si vero periculum publici vel privati damni obstat, ne motiva patefiant, haec in libro secreto exprimantur atque ei, qui de recursu forte adversus decretum interposito videt, ostendantur, si ipse petit.


1520
Can. 1520 -
1. Decretum vim iuris habet, postquam ei, ad quem destinatur, intimatum est modo, qui secundum locorum leges et condiciones tutissimus est.
2. Si periculum publici vel privati damni obstat, ne textus decreti scripto tradi possit, potest auctoritas ecclesiastica iubere decretum ei, ad quem destinatur, coram duobus testibus vel coram notario legi, processu verbali redacto ab omnibus praesentibus subscribendo; his peractis decretum pro intimato habetur.
3. Si vero is, ad quem decretum destinatur, intimationem recusavit vel ad normam iuris vocatus ad decretum accipiendum vel audiendum sine iusta causa a decreti auctore perpendenda non comparuit vel processui verbali subscribere recusavit, decretum pro intimato habetur.


ART II DE EXSECUTIONE ACTUUM ADMINISTRATIVORUM


1521
Can. 1521 - Exsecutor actus administrativi invalide suo munere fungitur, antequam mandatum scripto datum recepit eiusque authenticitatem et integritatem recognovit, nisi auctoritas, quae eundem actum posuit, praeviam notitiam circa mandatum cum eo communicavit.


1522
Can. 1522 -
1. Exsecutor actus administrativi, cui committitur mera eiusdem actus exsecutio, hanc exsecutionem denegare non potest, nisi manifesto constat eundem actum esse nullum aut alia gravi de causa sustineri non posse aut condiciones actui administrativo appositas non esse impletas; si vero exsecutio actus administrativi ratione adiunctorum personae aut loci videtur inopportuna, exsecutor exsecutionem intermittat et statim certiorem faciat auctoritatem, quae actum posuit.
2. Si in rescripto concessio gratiae exsecutori committitur, eius est de suo prudenti iudicio et conscientia gratiam concedere vel denegare.


1523
Can. 1523 -
Exsecutor actus administrativi procedere debet ad mandati normam; si condiciones ad validitatem actus mandato appositas non implevit vel substantialem procedendi formam non servavit, exsecutio nulla est.


1524
Can. 1524 -
Exsecutor actus administrativi potest alium de suo prudenti iudicio sibi substituere, nisi substitutio prohibita est aut electa est industria personae aut substituti persona determinata est; his in casibus vero exsecutori licet alii committere actus praeparatorios.


1525
Can. 1525 -
Actus administrativus exsecutioni mandari potest etiam ab exsecutoris successore in officio, nisi electa est industria personae.


1526
Can. 1526 -
Exsecutori licet actum administrativum iterum exsecutioni mandare, si quoquo modo in eiusdem actus exsecutione erravit.


ART III DE RESCRIPTIS


1527
Can. 1527 -
1. Quae in canonibus de rescriptis statuuntur, de concessionibus gratiarum vivae vocis oraculo quoque valent, nisi aliud manifesto constat.
2. Gratiam oretenus concessam aliquis probare tenetur, quoties id legitime ab eo petitur.


1528
Can. 1528 -
Rescriptum impetrari potest pro alio, etiam praeter eius assensum, et valet ante eiusdem acceptationem, nisi aliud ex appositis clausulis apparet.


1529
Can. 1529 -
1. Reticentia veri in precibus non obstat, quin rescriptum vim habeat, dummodo expressa sint, quae ad validitatem sunt exprimenda secundum stilum curiae Hierarchae, qui rescriptum concedit.
2. Nec obstat expositio falsi, dummodo una saltem causa motiva proposita vera sit.


1530
Can. 1530 -
1. Gratia ab auctoritate superiore denegata non potest ab auctoritate inferiore valide concedi, nisi auctoritas superior expresse consensit.
2. Gratia ab aliqua auctoritate denegata non potest valide ab alia auctoritate aeque competenti aut auctoritate superiore concedi nulla facta in petitione denegationis mentione.



1990 Codex Orientalis 1435