1917 Codex Iuris Canonici 1829

CAPUT VII : De iureiurando partium.

1829
Can. 1829. Si habeatur semiplena tantum probatio nec alia probationis adiumenta iam supersint et iudex aut iubeat aut admittat iusiurandum ad probationes supplendas, hoc iusiurandum dicitur suppletorium.

1830
Can. 1830.
p.1 Huic iuriiurando vel maxime locus est cum adiuncta, quae civilem vel religiosum personae statum respiciunt, aliter comperiri nequeunt.

p.2 Sed eodem abstineat iudex tum in causis criminalibus, tum in contentiosis, si de iure vel re magni pretii agatur aut de facto nimii momenti, aut si ius, res, factum non sit proprium personae cui iusiurandum esset deferendum.

p.3 Deferri autem hoc iusiurandum potest sive ex officio, sive ad instantiam alterius partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, si iudicio intersint.

p.4 Regulariter deferatur ei qui pleniores habet probationes.

p.5 Iudicis tamen est decreto definire an et quando adiuncta concurrant, cur iusiurandum suppletorium deferri debeat.

1831
Can. 1831.
p.1 Pars cui iusiurandum suppletorium defertur in rebus quae ad eius statum civilem vel religiosum non pertinent, potest ex iusta causa illud recusare vel in adversarium referre.

p.2 Quanti autem haec recusatio facienda sit, utrum iusta sit, an potius confessioni aequiparanda, iudicis est aestimare.

p.3 Iusiurandum suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab altera impugnari.

1832
Can. 1832. Si de iure ad damni reparationem constet, sed quantitas damni aestimari certe non possit, iudex potest parti quae damnum passa est, iusiurandum deferre, quod aestimatorium dicitur.

1833
Can. 1833. In deferendo iureiurando aestimatorio haec servanda sunt:
n1) Iudex a parte, quae damnum passa est, petat ut sub iurisiurandi sanctitate designet res sibi ablatas vel dolo perditas, earumque pretium et valorem secundum probabilem suam aestimationem exprimat;
n2) Si taxatio iudici nimia videatur, eam ad aequitatem reducat, prae oculis habens omnia indicia et argumenta usu comprobata, adhibitis etiam, si opus sit, peritis, quo magis veritati et iustitiae consulatur.

1834
Can. 1834.
p.1 Non solum ante initam litem partes convenire possunt ut controversia per iusiurandum ab alterutra praestandum transigendo dirimatur, sed pendente quoque lite et in quolibet eius momento et statu, altera pars potest, iudice probante, alteri iusiurandum deferre, ea conditione ut quaestio sive principalis sive incidens, secundum iusiurandum decisa habeatur.

p.2 Iusiurandum huiusmodi dicitur decisorium.

1835
Can. 1835. Decisorium iusiurandum deferri nequit, nisi:
n1) De re, in qua cessio et transactio admittitur, et quae pro litigantium personis non sit nimii momenti seu pretii;
n2) Ab eo qui cedere aut transigere potest;
n3) Ei, qui cedere vel transigere valet, quique pariter pro se non habeat plenam probationem;
n4) De mera notitia facti aut de facto, quod proprium sit illius, cui iusiurandum defertur.

1836 Can. 1836.
p.1 Hoc iusiurandum potest a parte, a qua delatum est, revocari quousque praestitum non fuerit, et ab altera parte acceptari et praestari, vel minus, aut referri in adversarium.

p.2 Praestito iureiurando, quaestio secundum iuratam formulam finita est, perinde ac si cessio aut transactio iudicialis intercessisset.

p.3 Si iusiurandum recusetur nec referatur in adversarium, iudicis est aestimare quanti facienda sit recusatio, utrum iustis innitatur causis an potius confessioni sit aequiparanda.

p.4 Si in adversarium referatur, hic debet illud praestare, secus causa cadit.

p.5 Ut iusiurandum in adversarium referri possit, eaedem illae concurrant conditiones necesse est, quae ad illud deferendum requiruntur, atque idem intercedat iudicis ministerium.

TITULUS XI : De causis incidentibus.

1837
Can. 1837. Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per citationem iudicio, ab una ex partibus aut a promotore iustitiae vel vinculi defensore, si iudicio intersint, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.

1838
Can. 1838. Causa incidens proponitur vel oretenus vel per libellum, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam principalem, et servatis, quoad eius fieri poterit, regulis can. 1706-1725 statutis.

1839
Can. 1839. Iudex, libello vel petitione verbali receptis, auditis partibus, et, si opus sit, promotore iustitiae, vel vinculi defensore, secum deliberet num proposita incidens quaestio futilis sit et ad retardandum principale iudicium unice excitata; itemque num causa incidens talis sit naturae et tali nexu cum causa principali cohaereat, ut ante eam resolvi debeat. Si ita se res habeat, libellum vel instantiam admittat; aliter decreto suo eam reiiciat.

1840
Can. 1840.
p.1 Utrum incidens quae excitetur quaestio, definienda sit iudicii forma servata, an mero decreto, iudex, attenta rei qualitate et gravitate, aestimet.

p.2 Si causa incidens sit iudicialiter definienda, regulae, quoad eius fieri poterit, servandae sunt, quae in ordinariis iudiciis obtinent; curet tamen iudex ut dilationum termini sint quam maxime breves.

p.3 Iudex in decreto quo, non servata iudicii forma, vel reiicit vel definit quaestionem incidentem, rationes quibus innititur, in iure et in facto breviter exponat.

1841
Can. 1841. Antequam finiatur causa principalis, iudex interlocutoriam sententiam potest, iusta intercedente causa, corrigere aut revocare sive ex se, auditis partibus, sive ad instantiam unius partis audita altera parte, et requisito semper voto promotoris iustitiae aut defensoris vinculi, si adsint.


CAPUT I : De contumacia.

1842
Can. 1842. Reus citatus qui sine iusta causa nec ipse per se nec per procuratorem comparet, contumax declarari potest.

1843
Can. 1843.
p.1 Non potest tamen iudex reum contumacem declarare nisi prius constiterit:
n1) Citationem, legitime factam, tempore utili ad rei notitiam pervenisse aut saltem pervenire debuisse;
n2) Reum absentiae excusationem afferre neglexisse aut non iustam attulisse.

p.2 Haec comprobari possunt sive per novam citationem reo factam ut contumaciam suam, si possit, excuset, sive alio modo.

1844
Can. 1844.
p.1 Ad instantiam partis vel promotoris iustitiae vel vinculi defensoris, si iudicio intersint, iudex rei contumaciam declarare potest, eaque declarata, procedere, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem.

p.2 Si procedatur ad sententiam definitivam, lite non contestata, sententia respicere tantum debet petita in libello; si lite contestata, ipsum contestationis obiectum.

1845
Can. 1845.
p.1 Sed potest quoque iudex ad frangendam rei contumaciam comminari ecclesiasticas poenas.

p.2 Quod si facere velit, iteranda est rei citatio, cum comminatione poenarum; nec iam tunc licet aut contumaciam declarare aut, ea declarata, poenas irrogare, nisi probetur hanc quoque secundam citationem suo effectu caruisse.

1846
Can. 1846. Rei a contumacia recedentis seque in iudicio sistentis ante causae definitionem, conclusiones probationesque, si quas afferat, admittantur; caveat autem iudex ne mala fide in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.

1847
Can. 1847. Post latam vero sententiam, contumax beneficium restitutionis in integrum ad appellandum ab ipso iudice qui eam tulit, petere potest, non ultra tamen trimestre ab ipsius sententiae intimatione, nisi agatur de causis quae non transeunt in rem iudicatam.

1848
Can. 1848. Regulis superius traditis etiam tum locus est cum reus, etsi primae citationi obtemperaverit, fit tamen postea, progressu iudicii, contumax.

1849
Can. 1849. Si die et hora, qua reus secundum citationis praescriptum coram iudice primum se sistit, actor non adsit, nullamque vel insufficientem absentiae excusationem attulerit, iudex eum ad instantiam rei conventi citet iterum; et si actor novae citationi non paruerit vel postea iudicium inchoare vel inchoatum prosequi neglexerit, instante reo convento vel promotore iustitiae aut defensore vinculi, contumax a iudice declaretur, iisdem servatis regulis quae supra traditae sunt pro rei contumacia.

1850
Can. 1850.
p.1 Actoris contumacia a iudice declarata perimit eiusdem actoris ius ad suam instantiam prosequendam.

p.2 Permittitur tamen promotori iustitiae vel vinculi defensori instantiam facere suam eamque prosequi, quoties publicum bonum id postulare videatur.

p.3 Reus autem exinde ius habet petendi ut vel libere possit a iudicio abire, vel nulla habeantur omnia eo usque gesta, vel definitive ipse absolvatur a petitione actoris, vel iudicium, absente quoque actore, ad finem adducatur.

1851
Can. 1851.
p.1 Qui contumax declaratus contumaciam suam non purgaverit, sive actor sit sive reus, condemnetur tum ad litis expensas, quae ob suam contumaciam factae sunt, tum etiam, si opus sit, ad indemnitatem alteri parti praestandam.

p.2 Si tum actor tum reus sint contumaces, ad expensas litis tenentur in solidum.

CAPUT II : De interventu tertii in causa.

1852
Can. 1852.
p.1 Is cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in qualibet litis instantia.

p.2 Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter de iure interveniendi ipsum edoceat.

p.3 Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum probatoriam pervenerit:

1853
Can. 1853. Si tertii interventus appareat necessarius, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio debet interventum in causa iubere.

CAPUT III : De attentatis lite pendente.

1854
Can. 1854. Attentatum est quidquid, lite pendente, aut altera pars adversus alteram aut ipse iudex adversus alterutram vel utramque partem innovat, parte dissentiente et in eius praeiudicium; sive innovatio respiciat litis materiam, salvo tamen praescripto can. 1672, 1673, sive respiciat terminos partibus a iure vel a iudice assignatos ad ponendos certos actus iudiciales.

1855
Can. 1855.
p.1 Attentata sunt ipso iure nulla.

p.2 Idcirco parti ex attentato laesae competit actio ad obtinendam declarationem nullitatis.

p.3 Actio haec instituenda est coram ipso iudice causae principalis; quod si ob attentatum pars laesa iudicem suspectum habeat, exceptionem suspicionis potest opponere, in qua procedendum est ad normam can. 1615.

1856
Can. 1856.
p.1 Pendente quaestione de attentato, cursus causae principalis regulariter suspenditur, sed si iudici opportunius videatur, quaestio de attentato potest una cum causa principali pertractari et resolvi.

p.2 Quaestiones de attentatis expeditissime sunt pertractandae et decreto iudicis definiendae, auditis partibus et promotore iustitiae vel defensore vinculi, si hi iudicio intersint.

1857
Can. 1857.
p.1 Demonstrato attentato, iudex decernere debet eius revocationem seu purgationem.

p.2 Quod si attentatum vi vel dolo patratum sit, qui illud commisit, tenetur etiam de damnis erga partem laesam.

TITULUS XII : De processus publicatione, de conclusione in

causa et de causae discussione.

1858
Can. 1858. Ante causae discussionem et sententiam omnes probationes quae sunt in actis et quae adhuc secretae permanserunt, sunt publicandae.

1859
Can. 1859. Concessa partibus earumque advocatis facultate acta processualia inspiciendi petendique eorum exemplar, intelligitur facta publicatio processus.

1860
Can. 1860.
p.1 Expletis omnubus quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa deveniendum est.

p.2 Haec conclusio habetur quoties aut partes a iudice interrogatae declarent se nihil aliud deducendum habere, aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex declaret se satis instructam causam habere.

p.3 De peracta conclusione in causa, quocunque modo ea acciderit, iudex decretum ferat.

1861
Can. 1861.
p.1 Post conclusionem in causa novae probationes inhibentur, nisi agatur de causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam aut de documentis nunc primum repertis, aut de testibus qui antea ob legitimum impedimentum tempore utili induci non potuerunt.

p.2 Si novas probationes admittendas censeat, id decernat iudex, audita altera parte, cui congruum tempus concedat ut novas probationes cognoscere et se defendere possit; aliter iudicium nullius est momenti.

1862
Can. 1862.
p.1 Facta conclusione in causa, iudex, pro suo prudenti arbitrio, partibus congruum temporis spatium praestituat ad defensiones suas seu allegationes sive per se sive per advocatum exhibendas.

p.2. Hic terminus prorogari a iudice potest instante una parte, audta altera; vel etiam coarctari, utraque consentiente.

1863
Can. 1863.
p.1 Defensio in scriptis est conficienda, et regulariter tot exemplaribus conscribenda quot sunt iudices, ut singula singulis iudicibus possint exemplaria distribui.

p.2 Sed etiam promotori iustitiae et defensori vinculi, si iudicio intersint, debet exemplar tradi; praeterea partes inter se exemplaria commutare debent.

p.3 Tribunalis praeses, quoties pro suo prudenti arbitrio necessarium censeat, et sine nimio partium gravamine fieri animadvertat, mandare potest ut defensio typis imprimatur una cum documentis principalibus in fasciculo coniungendis, qui actorum et documentorum summarium continet.

p.4 Quo in casu iubeat ne quidquam imprimatur, nisi prius exhibito manuscripto et venia illud publicandi obtenta; praeterea sedulo caveat de secreto, si quod sit in causa servandum.

1864
Can. 1864. Iudicis et in tribunali collegiali praesidis est moderari, pro sua prudentia, nimiam defensionum extensionem, nisi de hoc peculiari tribunalis lege sit cautum.

1865
Can. 1865.
p.1 Communicatis vicissim inter partes defensionum scripturis, utrique parti responsiones exhibere liceat, intra breve tempus a iudice praestitutum, et servatis regulis et cautelis de quibus in can. 1863, 1864.

p.2 Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur.

1866
Can.1866.
p.1 Informationes, uti vocant, orales, quibus videlicet advocati iudicem de adiunctis iuris et facti causam respicientibus instruere satagunt, prohibentur.

p.2 Admittitur tamen moderata disputatio coram iudice pro tribunali sedente ad aliquid illustrandum, si, alterutra vel utraque parte postulante, iudex eam utilem censeat atque admittat.

p.3 Ad disputationem obtinendam partes exhibere debent in scriptis quaestionum capita cum altera parte discutienda, paucis verbis expressa; iudicis autem est ea cum partibus hinc inde communicare, ac diem et horam disputationi assignare et disputationem ipsam moderari.

p.4 Disputationi assistat unus ex notariis tribunalis ad hoc ut, si iudex praecipiat aut pars postulet et iudex consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, scripto ad tramitem iuris ex continenti referre.

1867
Can.1867. In causis contentiosis, si partes parare sibi tempore utili defensionem negligant, aut se remittant iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habeat plane perspectam, poterit statim sententiam pronuntiare.

TITULUS XIII : De sententia.

1868
Can. 1868.
p.1 Legitima pronuntiatio qua iudex causam a litigantibus propositam et iudiciali modo pertractatam definit, sententia est: eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva, si principalem.

p.2 Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur.

1869
Can. 1869.
p.1 Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo cirqa rem sententia definiendam.

p.2 Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.

p.3 Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius probationis.

p.4 Iudex qui eam certitudinem efformare sibi non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et reum dimittat, nisi agatur de causa favorabili, quo in casu pro ipsa pronuntiandum est, et salvo praescripto can. 1697, p2.

1870
Can. 1870. Sententia ferri a iudice debet, expleta causae disceptatione; et si causa sit implicatior et contentionum vel documentorum mole difficilior, interponi potest congruum temporis intervallum.

1871
Can. 1871.
p.1 In tribunali collegiali, qua die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses constituat; et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede conventus habeatur.

p.2 Assignata conventui die, singuli iudices scriptas afferent conclusiones suas in merito causae, et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusionem suam venerint: quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.

p.3 Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, singulorum conclusionibus, habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

p.4 In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere.

p.5 Quod si iudices in prima discussione ad hanc sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum; qui tamen ultra hebdomadam comperendinari non debet.

1872
Can. 1872. Si unicus sit iudex, ipsius tantum est sententiam exarare; in tribunali vero collegiali servetur praescriptum can.1584.

1873
Can. 1873.
p.1 Sententia debet:
n1) Definire controversiam coram tribunali agitatam; hoc est reum absolvere vel condemnare quod attinet ad petitiones vel accusationes adversus eum prolatas, data singulis dubiis, seu controversiae articulis, congrua responsione;
n2) Determinare (saltem quatenus fas sit et materia patiatur), quid pars damnata dare, facere, praestare, aut pati debeat, aut a quo abstinere; itemque quo modo, loco vel tempore obligatio implenda sit;
n3) Continere rationes seu motiva quae dicuntur, tam in facto quam in iure, quibus dispositiva sententiae pars innititur;
n4) Statuere de litis expensis.

p.2 In tribunali collegiali motiva ab extensore desumantur ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi ab ipsa iudicum maiore parte praefinitum fuerit quaenam sint motiva proferenda.

1874
Can. 1874.
p.1 Sententia ferri debet, divino Nomine ab initio semper invocato.

p;2 Dein exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, reus procurator, nominibus et domicilio rite designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.

p.3 Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conlusionibus.

p.4 Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.

p.5 Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et cum subscriptione iudicis vel omnium iudicum, si plures fuerint, et notarii.

1875
Can. 1875. Regulae superius positae locum habent potissimum in proferenda sententia definitiva; sed applicantur etiam, quantum diversa res patitur, in proferenda interlocutoria.

1876
Can. 1876. Sententia, hac ratione redacta, quamprimum publicetur.

1877
Can. 1877. Publicatio sententiae fieri potest tribus modis, vel citando partes ad audiendam sententiae lectionem sollemniter factam a iudice pro tribunali sedente; vel partibus denuntiando sententiam esse penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem ipsis fieri eandem legendi et eiusdem exemplar petendi; vel tandem, ubi usus viget, sententiae exemplar transmittendo ad partes per publicos tabullarios ad normam can. 1719.

TITULUS XIV : De iuris remendiis contra sententiam.

1878
Can. 1878.
p.1 Si agatur de errore materiali qui inciderit vel in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in referendis factis aut partium petitionibus aut in ponendis calculis, errorem corrigere valet ipse iudex.

p.2 Iudex ad hanc correctionem deveniat edito decreto ad instantiam partis, nisi pars altera refragetur.

p.3 Si altera pars refragetur, quaestio incidens ad normam can. 1840, p3 decreto definiatur; et decretum ad calcem sententiae correctae referatur.

CAPUT I : De appellatione.

1879
Can. 1879. Pars quae aligua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus interfuerunt, ius habent a sententia appellandi, id est provocandi ab inferiore iudice qui sententiam tulit, ad superiorem, salvo praescripto can. 1880.

1880
Can. 1880. Non est locus appellationi:
n1) A sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;
n2) A sententia iudicis qui a Sancta Sede delegatus est ad videndam causam cum clausula appellatione remota;
n3) A sententia vitio nullitatis infecta;
n4) A sententia quae in rem iudicatam transiit;
n5) A definitiva quae iuriurando litis decisorio innixa est;
n6) A iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeat vim definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;
n7) A sententia in causa pro qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam;
n8) A sententia contra contumacem, qui a contumacia se non purgaverit;
n9) A sententia lata contra eum qui in scriptis expresse professus est se appellationi renuntiare.

1881
Can. 1881. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata est intra decem dies a notitia publicationis sententiae.

1882
Can. 1882.
p.1. Appellatio fieri potest oretenus coram iudice protribunali sedente, si publice sententia legatur, statimque ab actuario scriptis redigenda est.

p.2 Aliter facienda est in scriptis, salvo casu de quo in can. 1707.

1883
Can. 1883. Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.

1884
Can. 1884.
p.1 Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et libelli appellatorii quem iudici inferiori exhibuerat.

p.2 Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo obtinere nequeat, interim termini non decurrunt et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo quamprimum satisfaciendi.

1885
Can. 1885.
p.1 Si casus de quo in can. 1733 contigerit intra terminum ad appellandum utilem sed antequam appellatio interposita sit, sententia debet iis quorum interest denuntiari eisque concessi intelliguntur termini a iure statuti a die denuntiationis computandi.

p.2 Si contigerit postquam fuerit appellatum, appellatio interposita eisdem denuntietur, in quorum favorem a die denuntiationis denuo currere incipit tempus utile ad appellationem prosequendam.

1886
Can. 1886. Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo, sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio.

1887
Can. 1887.
p.1 Appellatio facta ab actore prodest etiam reo, et vicissim.

p.2 Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare; idque facere potest etiam sub conditione recedendi, si prior pars ab instantia recesserit.

p.3 Si sententia plura capita contineat, et appellans quaedam tantummodo capita impugnet, cetera capita exclusa habeantur; si nullum determinavit caput, appellatio praesumitur facta contra omnia capita.

1888
Can. 1888. Si unus ex pluribus correis aut actoribus sententiam impugnet, impugnatio censetur ab omnibus facta, quoties res petita sit individua aut obligatio solidalis ; expensas vero iudiciales ille tantum sustinere debet qui appellavit, si iudex appellationis primam sententiam confirmaverit.

1889
Can.1889.
p.1 Appellatio in suspensivo exsecutionem appellatae sententiae suspendit ac propterea in suo robore permanet principium: llite pendente nihil innoveturg ; appellatio autem in devolutivo tantum, non suspendit exsecutionem sententiae, licet lis adhuc pendeat circa meritum causae.

p.2 Omnis appellatio est in suspensivo, nisi aliud in iure expresse caveatur, firmo praescripto can.1917, p2.

1890
Can. 1890. Interposita appellatione tribunal a quo debet ad iudicem ad quem actorum causae authenticum exemplar vel ipsamet originalia acta causae transmittere ad normam can. 1644.

1891
Can. 1891.
p.1 In gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest ut prior sententia vel confirmetur, vel reformetur sive ex toto sive ex parte.

p.2 Sed novis exhibitis documentis et novis probationibus poterit causa instrui, servatis regulis traditis in can. 1786, 1861.

CAPUT II : De querela nullitatis contra sententiam.

1892
Can. 1892. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, quando:
n1) Lata est a iudice absolute incompetenti vel in tribunali collegiali a non legitimo iudicum numero contra praescriptum can. 1576, p1;
n2) Lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio;
n3) Quis nomine alterius egit sine legitimo mandato.

1893
Can. 1893. Nullitas de qua in can.1892 proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra triginta annos a die publicationis sententiae.

1894
Can. 1894. Sententia vitio sanabilis nullitatis laborat, quando:
n1) Legitima defuit citatio;
n2) Motivis seu rationibus decidendi est destituta salvo praescripto can. 1605;
n3) Subscriptionibus caret iure praescriptis;
n4) Non refert indicationem anni, mensis, diei et loci quo prolata fuit.

1895
Can. 1895. Querela nullitatis in casibus de quibus in can. 1894, proponi potest vel una cum appellatione intra decendium, vel seorsum et unice qua querela intra tres menses a die publicationis sententiae coram iudice qui sententiam tulit.

1896
Can. 1896. Si pars vereatur ne iudex, qui sententiam, querela nullitatis impugnatam, tulit, praeoccupatum animum habeat et proinde eum suspectum merito existimet, exigere potest ut alius iudex, sed in eadem iudicii sede, in eius locum subrogetur ad normam can. 1615.

1897
Can. 1887.
p.1 Querelam nullitatis interponere possunt nedum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties iudicio interfuerunt.

p.2 Imo ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare et emendare intra terminos ad agendum supra statutos.

CAPUT III : De oppositione tertii.

1898
Can. 1898. Si sententiae definitivae praescriptum iura aliorum offendat, hi habent remedium extraordinarium quod oppositio tertii dicitur, vi cuius qui ex sententia suorum iurium laesionem verentur, possunt sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare eique se opponere.

1899
Can. 1899.
p.1 Oppositio fieri potest ad recurrentis arbitrium sive postulando revisionem sententiae ab ipso iudice qui eam tulit, sive appellando ad iudicem superiorem.

p.2 In utroque casu oppositor probare debet ius suum revera esse laesum aut probabiliter laedendum.

p.3 Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia quatenus aut ipsa sit causa laesionis, aut, si exsecutioni mandetur, oppositorem gravi praeiudicio sit affectura.

p.4 Si neutrum probetur, iudex, non obstante tertii oppositione, sententiae exsecutionem decernat.

1900
Can. 1900. Admissa instantia, si oppositor agere velit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram ipso iudice qui sententiam tulit, regulae servandae sunt pro causis incidentibus datae.

1901
Can. 1901. Causa ab oppositore victa, sententia antea lata mutanda est a iudice, secundum oppositoris instantiam.

TITULUS XV : De re iudicata et de restitutione in integrum.

1902
Can. 1902. Res iudicata habetur:
n1) Duplici sententia conformi;
n2) Sententia intra utile tempus non appellata; aut quae, licet appellata coram iudice a quo, deserta fuit coram iudice ad quem;
n3) Sententia definitiva unica, a qua non datur appellatio ad normam can. 1880.

1903
Can. 1903. Nunquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum; sed ex duplici sententia conformi in his causis consequitur, ut ulterior propositio non debeat admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus argumentis vel documentis.

1904
Can. 1904.
p.1 Res iudicata praesumptione iuris et de iure habetur vera et iusta nec impugnari directe potest.

p.2 Facit ius inter partes et dat exceptionem ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.

1905
Can. 1905.
p.1 Adversus sententiam contra quam non suppetat ordinarium remedium appellationis aut querelae nullitatis, datur remedium extraordinarium restitutionis in integrum intra fines can. 1687, 1688, dummodo de evidenti iniustitia rei iudicatae manifesto constet.

p.2 De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:
n1) Sententia documentis innitatur, quae postea fuerint falsa deprehensa;
n2) Postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia peremptorie probent;
n3) Sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;
n4) Legis praescriptum evidenter neglectum fuerit.

1906
Can. 1906. Ad restitutionem in integrum concedendam competens est iudex qui sententiam tulit, nisi ea petatur ex neglecto a iudice praescripto legis; quo in casu eam concedit tribunal appellationis.

1907
Can. 1907.
p.1 Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

p.2 Si tamen suspicio sit ex probabilibus indiciis petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.

TITULUS XVI: De expensis iudicialibus et gratuito patrocinio.

CAPUT I : De expensis iudicialibus.

1908
Can. 1908. In causis contentiosis possunt partes adigi ad aliquid solvendum, titulo expensarum iudicialium, nisi ab hoc onere eximantur ad normam can. 1914-1916.

1909
Can. 1909.
p.1 Concilii Provincialis, vel conventus Episcoporum est taxarum notulam ac regulam statuere in qua praefiniatur quid partes debeant pro expensis iudicialibus; quae sit retributio pro advocatorum et procuratorum opera a partibus solvenda; quae mercedis mensura pro versionibus et transcriptionibus; pro his examinandis et fide facienda de earum fidelitate; itemque pro exscribendis ex archivo documentis.

p.2 Potest autem iudex pro suo prudenti arbitrio exigere ut pecunia pro iudicialibus expensis, pro indemnitate testium, pro honorariis peritorum debita a parte quae petit vel, si iudex ex officio agat, ab actore, antea deponatur penes tribunalis cancellariam aut saltem congrua cautio praestetur pecuniam deinde solutum iri.

1910
Can.1910.
p.1 Victus victori iudiciales expensas regulariter reficere tenetur tum in causa principali tum in incidenti.

p.2 Si actor vel reus temere litigaverit, etiam ad damnorum refectionem damnari debet.

1911
Can. 1911. Si actor vel reus partialiter tantum succubuerit, aut lis agitata fuerit inter consanguineos vel affines, aut de quaestione valde ardua actum fuerit, aut quacunque alia iusta et gravi de causa, poterit iudex pro suo prudenti arbitrio ex toto vel ex parte inter litigantes expensas compensare; idque debet exprimere in ipso sententiae tenore.

1912
Can. 1912. Si plures sint in causa qui condemnationem ad expensas mereantur, iudex eos damnet in solidum, si agatur de obligatione solidati; aliter pro rata.

1913
Can. 1913.
p.1 A pronuntiatione circa expensas non datur distincta appellatio; sed pars quae se gravatam putat, oppositionem intra decem dies facere potest coram eodem iudice: qui de hac re cognoscere denuo poterit, et taxationem emendare ac moderari.

p.2 Appellatio a sententia circa causam principalem secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas.

CAPUT II : De gratuito patrocinio, aut expensarum iudicialium demunitione.

1914
Can. 1914. Pauperes, si in totum impares sint expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium; si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.

1915
Can. 1915.
p.1 Qui exemptionem ab expensis vel earum deminutionem assequi vult, eam a iudice postulare debet, dato supplici libello, allatisque documentis quibus quae conditio sit postulantis quaeve eius rei familiaris copia demonstret; praeterea probare debet se non futilem neque temerariam causam agere.

p.2 Iudex postulationem nec admittat nec reiiciat, nisi requisitis, si opus sit, notitiis etiam secretis quibus statum rei familiaris ipsius postulantis compertum habere possit auditoque promotore iustitiae; imo concessam potest etiam revocare, si in decursu processus assertam paupertatem non adesse compertum habuerit.

1916
Can. 1916.
p.1 Ad gratuitum pauperum patrocinium iudex in singulis causis eligat aliquem ex advocatis in suo foro approbatum, qui ab hoc munere explendo, nisi ex causa iudici probata, sese subducere nequit, secus a iudice congrua poena, etiam suspensionis ab officio, plecti potest.

p.2 Deficientibus advocatis, iudex Ordinarium loci roget ut aliam idoneam personam, si opus sit, designet ad pauperis patrocinium suscipiendum.


1917 Codex Iuris Canonici 1829