LA - DIES DOMINI 24

Novae creationis dies

24
24. Dominicae christianae cum sabbati specie comparatio, Veteris Foederis propria, theologicas quoque magni momenti inquisitiones concitavit. In propatulo potissimum singularis nexus positus est qui inter resurrectionem et creationem intercedit. Sponte enim christiana vestigatio resurrectionem, quae "prima sabbatorum" evenit, cum prima die illius universalis hebdomadis (cfr Gn 1,12,4) iugavit, ad quam Genesis liber creationis eventum modulatur: est dies creationis et lucis (cfr 1,3-5). Vinculum hoc ad resurrectionem intellegendam tamquam novae creationis initium alliciebat, cuius Christus gloriosus fuit primitiae, cum sit ille "primogenitus omnis creaturae" (Col 1,15), etiam "primogenitus ex mortuis" (Col 1,18).

25
25. Dominica reapse est dies quo magis Christianus ad memorandam vocatur salutem quam baptismus suppeditavit, qui eum novum in Christo hominem reddidit. Estis "consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis" (Col 2,12; cfr Rom 6,4-6). Liturgia hanc dominicae baptismalem naturam extollit, tum cohortans ut baptismi, praeter quam in paschatis Pervigilio, illa quoque hebdomadis die celebrentur "quo Ecclesia Domini resurrectionem commemorat",(24) tum suadens aquae lustralis aspersionem veluti paenitentialem ritum sub initio Missae, quae quidem baptismalem eventum revocat, in quo omnis christiana existentia oritur.(25)

Octavus dies, aeternitatis figura

26
26. Verumtamen, quod sabbatum septimus est hebdomadis dies, id effecit ut dies Domini sub lumine additicii symbolismi consideraretur, qui Patribus cordi fuit: dominica, praeter quam quod dies primus est, "dies octavus" quoque est, qui scilicet, pro septenaria dierum consecutione, unicum et transcendentem locum obtinet, qui non modo temporis initium evocat, verum etiam "futuri saeculi" finem. Sanctus Basilius planum facit unicum prorsus diem significare dominicam, qui praesens tempus sequetur, diem scilicet sine fine qui neque vesperam neque matutinum tempus experietur, saeculum imperiturum quod veterascere non potest; dominica constans ut vitae indeficientis nuntius, qui Christianorum usque concitat spem iisque itinerantibus animos addit.(26) Novissimum diem prospectans, qui symbolismum sabbatum praecipientem plene reddit verum, sanctus Augustinus Confessionum opus concludit escaton dilucidans tamquam "pacem quietis, pacem sabbati, pacem sine vespera".(27) Dominicae celebratio, quae "primus" simulque "octavus" est dies, Christianum ad vitae aeternae metam compellit.(28)

Christi-lucis dies

27
27. Hoc Christocentrico in prospectu, alia symbolica vis percipitur quam credentium cogitatio pastoralisque usus diei Domini tribuerunt. Etenim, prudens pastoralis institutio Ecclesiae suasit ut dominicae beneficio nota illa "diei solis", qua hunc diem vocitabant Romani quaeque quibusdam in loquelis huius aetatis adhuc exstat,(29) christiana redderetur, cum fideles a blandimentis abstraherentur illarum religionum, quae solem putabant deum, huiusque diei celebratio ad Christum, humanitatis verum "solem", dirigeretur. Sanctus Iustinus, ethnicos alloquens, usitata verba adhibet ut significet Christianos coadunari "solis - ut dicitur - die",(30) sed relata haec locutio novum sensum, vere evangelicum, inter fideles iam adepta est.(31) Christus namque lux est mundi (cfr Io 9,5; cfr etiam 1,4-5.9), atque dies quo eius resurrectio commemoratur fere est perennis repercussio, in hebdomadali temporis modulatione, huius epiphaniae gloriae ipsius. Dominicae argumentum, diei scilicet collustrati gloria Christi de morte triumphantis, in Liturgia quoque horarum plane conspicitur,(32) quod potissimum extollitur, in nocturna vigilia quae apud orientales liturgias, dominicam praeparat atque immittit. Hac die sese congregans, Ecclesia, a generatione in generationem, ipsum Zachariae stuporem adipiscitur, cum ad Christum oculos convertit, qui ab ea declaratur "sol oriens ex alto, illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent" (Lc 1,78-79), atque eodem exilit gaudio quo gavisus est Simeon, cum accipit in ulnas divinum Puerum, qui venit sicut "lumen ad revelationem gentium" (Lc 2,32).

Doni Spiritus dies

28
28. Lucis dies, dominica, Spiritu Sancto spectato, "ignis" dies dici etiam potest. Lux enim Christi arte cum Spiritus "igne" nectitur, atque utraque imago dominicae christianae designat sensum.(33) Paschali vespera Apostolis apparens, Iesus insufflavit in eos et dixit: "Accipite Spiritum Sanctum. Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt" (Io 20,22-23). Spiritus effusio magnum fuit donum, quod Resuscitatus ipsa paschali dominica discipulis dedit. Dies quoque dominica fuit, cum quinquaginta diebus post resurrectionem, Spiritus in Apostolos cum Maria congregatos tamquam "spiritus vehemens" atque "ingnis" cum potentia descendit. Pentecostes non modo est primigenius eventus, sed mysterium quod continenter Ecclesiam animat.(34) Si quidem hic eventus praestans suum tempus liturgicum in annua celebratione obtinet qua "magna dominica" (35) concluditur, is suum propter cum paschali mysterio vinculum cuiusque dominicae alto sensui insertus quoque manet. "Hebdomadis Pascha" quodam modo sic "Pentecoste hebdomadis" fit, qua Christiani denuo laetum Apostolorum cum Resuscitato occursum experiuntur, dum se Spiritus afflatu animari patiuntur.

Fidei dies

29
29. Has propter rationes quibus denotatur, dominica ostenditur dies fidei praestans. In eo Spritus Sanctus, viva Ecclesiae "memoria" (cfr Io 14,26), primam Resuscitati manifestationem quandam reddit eventum qui in ipso "hodie" cuiusque Christi discipuli renovatur. Pro eo stantes, in domincali conventu, fideles sicut Thomas apostolus se compellari sentiunt: "Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum, et noli esse incredulus sed fidelis!" (Io 20,27). Utique, dominica est fidei dies. Hoc confirmatur eo quod eucharistica dominicae liturgia, sicut praeterea sollemnitatum liturgicarum, fidem profitendam secum fert. "Symbolum Apostolorum" dictum vel cantatum, baptismalem paschalemque dominicae indolem patefacit, illum efficiendo diem quo, peculiari titulo, baptizatus suam Christo eiusque Evangelio adhaesionem renovat in baptismi promissorum iterum concitata conscientia. Verbum accipiens et Domini Corpus suscipiens, ipse Iesum resuscitatum contemplatur, qui adest in "sanctis signis", atque cum Thoma confitetur: "Dominus meus et Deus meus!" (Io 20,28).

Dies quo carere non possumus

30
30. Quocirca tandem intellegitur cur, nostrae aetatis quoque consideratis difficultatibus, huius diei proprietas servari ac potissimum teneri penitus debeat. Orientis quidam scriptor ineuntis III saeculi narrat in omnibus regionibus fideles iam tum celebrare ex more dominicam.(36) Libera consuetudo exinde norma facta est, quam lex sanxit: dies Domini historiam modulatus est duorum milium annorum Ecclesiae. Quin cogitemus eum futuro quoque de tempore pergere? Difficultates, quae nostra aetate haud expeditius reddere possunt dominicale officium implendum, Ecclesiam reperiunt sensibilem atque materno ex more de filiorum condicionibus sollicitam. Ipsa potissimum animadvertit se ad novam catecheticam pastoralemque operam vocari, ut nemo eorum, in suetis vitae condicionibus, copioso gratiarum fluxu careat quem diei Domini celebratio secum fert. Eadem mente permotum, suam sententiam proferens de quibusdam consiliis, quae Calendarii reformationem prae Calendariorum civilium systematum mutationibus afficiebant, Concilium Oecumenicum Vaticanum II hoc declaravit: "iis tantum Ecclesia non obsistit, quae hebdomadam septem dierum cum dominica servant et tutantur".(37) Tertio millennio adveniente, dominicae christianae celebratio, pro eo quod significat et rationibus quas secum fert, fundamentis ipsis fidei spectatis, identitatis christianae peculiare quiddam perstat.

Caput III: DIES ECCLESIAE

EUCHARISTICA COADUNATIO DOMINICAE COR

Resuscitati praesentia

31
31. "Ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" (Mt 28,20). Quod Christus pollicitus est id ab Ecclesia usque auditur velut arcanum quoddam fecundum eiusdem vitae ipsiusque spei fons. Si dominica est dies resurrectionis, ipsa non est memoria tantum praeteriti eventus: vivae Resuscitati praesentiae inter suos est celebratio.

Ut haec praesentia enuntietur congruenterque vivatur, non sufficit Christi discipulos personaliter precari atque intus recordari, in cordis recessu, Christi mortem ac resurrectionem. Quotquot namque baptismi gratiam receperunt, haud ut individui salvati sunt, sed ut Corporis mystici membra, quae Dei Populum participant.(38) Magni momenti est eos convenire, ut plene Ecclesiae identitatem ostendant, ecclesian, coadunationem siliet fatam a Domino resusitato qui suam tradidit yitam ut "filios Dei, qui erant dispersi, ongregaret in unum" (Io 11,52). Ipsi "unum" facti sunt in Cristo (cfr Gal 3,28), per Spiritus donum. Haec unitas exterius manifestatur, cum Christiani congregantur: tum ipsi plane fiunt conscii atque mundo testantur se redemptorum esse populum, qui constat "ex omni tribu et lingua et populo et natione" (Apc 5,9). In Christi discipulorum conventu per temporis spatium primae christianae communitatis effigies continuatur, quam magnifice in Actibus Apostolorum pinxit Lucas, cum primi baptizati, ait ille, "erant... perseverantes in doctrina Apostolorum et communicatione, in fractione panis et orationibus" (2,42).

Eucharistica coadunatio

32
32. Haec vitae ecclesialis condicio in Eucharistia non modo peculiarem quandam invenit sese exprimendi vim, verum etiam quodam modo suum locum "fontanum".(39) Eucharistia alit et Ecclesiam efformat: "Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes enim de uno pane participamur" (1 Cor 10,17). Hanc propter vitalem necessitudinem cum Corporis Sanguinis que Domini sacramento, Ecclesiae mysterium supremum in modum in Eucharistia enuntiatur, gustatur et vivitur.(40) Insita ecclesialis Eucharistiae ratio habetur quotiescumque ipsa celebratur. Sed liquidius die illa manifestatur cum universa communitas convocatur ut Domini resurrectionis memoriam recolat. Insigniter Catholicae Ecclesiae Catechismus sic docet: "Dominicalis celebratio diei et Eucharistiae Domini in corde est vitae Ecclesiae".(41)

33
33. Etenim in Missa ipsa dominicali Christiani summopere denuo percipiunt quod paschali vespera Apostoli sunt experti, cum Resuscitatus illis una congregatis apparuit (cfr Io 20,19). In parvo illo discipulorum manipulo, Ecclesiae nempe primitiis, cunctorum temporum quodammodo Dei populus aderat. Per eorum testificationem in omnes fidelium generationes Christi salutatio insilit, messianici doni pacis dives, quam suo sanguine emit quamque una cum suo Spiritu donavit: "Pax vobis!". Quod Christus "post dies octo" (Io 20,26) revertit ad eos, id radicitus significare et figurare potest usum communitatis christianae conveniendi octavo quoque die, "Domini die" vel dominica, ut fidem erga eius resurrectionem profiteretur atque ab eo promissae beatitudinis fructus perciperet: "Beati, qui non viderunt et crediderunt!" (Io 20,29). Artus hic inter Resuscitatum manifestatum et Eucharistiam nexus Lucae Evangelio delineatur, dum de duobus discipulis Emmaus dicit, quibus Christus ipse comitatus est, cum eos ad Verbum intellegendum dirigeret ac demum cum eis discumberet. Ii eum agnoverunt cum "accepit panem et benedixit ac fregit" (24,30) et porrexit illis". Iesu gestus hac in narratione iidem sunt quos ipse in Novissima Cena gessit, cum luculenta sit "fractionis panis" denotatio, quemadmodum in prima Christianorum progenie nominabatur Eucharistia.

Dominicalis Eucharistia

34
34. Utique, dominicalis Eucharistiae statutum haud est dissimile illius cotidianae celebrationis neque a tota liturgica sacramentalique vita dissociari potest. Haec sua natura quaedam Ecclesiae est epiphania,(42) quae perinsigne reperit momentum, cum dioecesana communitas una cum pastore suo precans coadunatur sibi persuasum habens: "Praecipuam manifestationem Ecclesiae haberi in plenaria et actuosa participatione totius plebis sanctae Dei in iisdem celebrationibus liturgicis, praesertim in eadem Eucharistia, in una oratione, ad unum altare cui praeest Episcopus a suo presbyterio et ministris circumdatus".(43) Cum Episcopo totaque ecclesiali communitate vinculum in unaquaque eucharistica celebratione inest, etsi Episcopus non praesidet, quae in quolibet Hebdomadis die celebratur. Id in eucharistica prece per Episcopi mentionem significatur.

Attamen dominicalis Eucharistia, quia communitatem adesse iubet atque peculiarem sollemnitatem inducit propterea quod celebratur "die illo cum Christus mortem vicit efficitque nos suae vitae immortalis participes",(44) alia etiam vi suam ecclesialem faciem enuntiat, se veluti exemplar pro ceteris eucharisticis celebrationibus exhibens. Quaelibet communitas cuncta sua membra "fractionis panis" gratia congregans, se ipsam experitur veluti locum in quo Ecclesiae mysterium reapse efficitur. In ipsa celebratione communioni cum Ecclesia universali (45) communitas panditur, Patrem dum implorat ut "Ecclesiam in totum terrarum orbem diffusam" recordetur efficiatque ut ea in unitate omnium fidelium cum Pontifice atque cum Pastoribus singularum Ecclesiarum adolescat, usque ad amoris perfectionem.

Ecclesiae dies

35
35. Dies Domini sic etiam dies Ecclesiae revelatur. Tum intellegitur cur celebrationis dominicalis communitaria ratio, pastorali re spectata, valde aestimari debeat. Sicut alias memoravimus, complures inter operas quas paroecia agit, "nulla est tam vitalis vel institutoria quam dominicalis celebratio diei dominici eiusque Eucharistiae".(46) Hoc sensu Concilium Oecumenicum Vaticanum II necessitatem confirmat operam dandi ut "sensus communitatis paroecialis, imprimis vero in communi celebratione Missae dominicalis, floreat".(47) Eiusdem sententiae sunt liturgica consilia subsequentia, quippe quae postulent ut die dominica ac festis diebus eucharisticae celebrationes, quae generatim in aliis templis oratoriisque aguntur, cum paroecialis templi celebrationibus componantur, et hoc quia "Sensum communitatis ecclesialis, qui speciali modo in communi celebratione Missae diei dominicae nutritur et exprimitur, foveri decet cum circa Episcopum, praesertim in ecclesia cathedrali, tum in coetu paroeciali, cuius pastor vices Episcopi gerit".(48)

36
36. Dominicalis coetus praestans est unitatis locus: etenim sacramentum unitatis celebratur quod penitus Ecclesiam designat, populum scilicet "a" atque "in" Patris, Filii et Spiritus Sancti unitate congregatum.(49) In ea christianae familiae unam ex maximis significationibus suae identitatis suique "ministerii" "ecclesiarum domesticarum" esperiuntur, cum parentes una cum liberis unicam Verbi vitaeque Panis mensam participant.(50) Hac de re memoretur oportet parentum in primis esse filios de Missa dominicali participanda docere, catechistis iuvantibus, qui operam dare debent ut curriculo institutorio puerorum sibi commissorum Missae initiationem addant, rationem conspicuam collustrantes observandi hoc praeceptum. Id iuvabit, cum quaedam suadent condiciones, Missae pro pueris celebratio, variis spectatis modis ad liturgiae normas.(51)

In dominicali Missa paroeciae qua "communitatis eucharisticae" (52) ex consuetudine quidem evenit ut coetus adsint, motus, consociationes, parvae ipsae communitates religiosae. Hoc vero dat copiam experiendi id quod longe illis commune est, praeter peculiares vias spiritales pastoralesque, quibus legitime designantur, iudicio ecclesialis auctoritatis retento.(53) Hanc ob causam die dominica, conventus die, parvorum sodaliciorum Missae haud sunt promovendae: non agitur enim dumtaxat de hoc vitando, ne scilicet paroeciales congressiones necessario sacerdotum ministerio careant, sed de procurando, ut vita communitatisque paroecialis unitas penitus protegantur et promoveantur.(54) Ad prudens Ecclesiarum particularium Pastorum iudicium pertinet permittere ut quibusdam certis in casibus huic propensioni forte derogetur, peculiaribus spectatis institutoriis pastoralibusque necessitatibus, dum singulorum vel sodaliciorum bonum, ac potissimum beneficia, quae cunctae christianae communitati obvenire possunt, considerantur.

Populus peregrinans

37
37. Ecclesia per temporis spatia iter faciente considerata, cognatio cum Christi resurrectione atque hebdomadaria huius memoriae sollemnis certa dies iuvant recordari peregrinantem naturam atque Populi Dei eschatologicam rationem. Etenim in dominicas Ecclesia ad novissimam "diem Domini" incedit, ad dominicam scilicet sine fine. Reapse Christi advenientis exspectatio in mysterio ipso Ecclesiae inscribitur (55) atque in quaque eucharistica celebratione exsurgit. At dies Domini, suam per peculiarem gloriae Christi resuscitati memoriam, maiore vi etiam futuram gloriam eiusdem "reditus" repetit. Id efficit ut dominica sit dies quo Ecclesia, "sponsalem" suam indolem clarius significando, naturam caelestis Ierusalem eschatologicam quodammodo antecapiat. In eucharisticum conventum suos filios congregans eosdemque instituens ad "divinum Sponsum" opperiendum, ipsa quasi "exercitium desiderii" (56) agit, in quo in antecessum caelorum novorum terraeque novae gaudium delibat, cum civitas sancta, nova Ierusalem, de caelo descendet, a Deo, "parata sicut sponsa ornata viro suo" (Apc 21,2).

Spei dies

38
38. Hoc in rerum prospectu, si dominica dies est fidei, haud minus est ipsa dies christianae spei. "Cenae Domini" participatio est enim eschatologici convivii "nuptiarum Agni" (Apc 19,9) anticipatio. Memoriale Christi celebrans, qui resurrexit et in caelum ascendit, exspectat communitas christiana "beatam spem et adventum Salvatoris nostri Iesu Christi".(57) Hac hebdomadali ratione acta christiana spes atque alita, fit fermentum atque lux ipsius humanae spei. Hac de causa, in "universali" oratione, non modo unius christianae communitatis colliguntur necessitates, verum cunctae humanitatis; Ecclesia, ad Eucharistiam celebrandam coadunata, hoc modo testatur mundo quod in eam recidunt "gaudium et spes, luctus et angor hominum huius temporis, pauperum praesertim et quorumvis afflictorum".(58) Per eucharisticum porro sacrificium dominicale fere fastigium ponens testificationi quam, singulis hebdomadis diebus, eius filii, assidue operantes et varia vitae officia gerentes, per Evangelium nuntiatum caritatisque operam praebere student, Ecclesia clarius ostendit se esse "veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis".(59)

Mensa Verbi

39
39. In conventu dominicali quemadmodum ceterum in singulis eucharisticis Celebrationibus, per participationem utriusque mensae Verbi et Panis vitae fit Resuscitati occursus. Altera dat intellectum historiae salutis et in primis paschalis mysterii quod Iesus ipse resuscitatus discipulis ministravit: ipse est qui loquitur, qui in suo verbo adest, "dum sacrae Scripturae in Ecclesia leguntur".(60) In altera redditur realis, substantialis perpetuaque Domini resuscitati praesentia per eius passionis resurrectionisque memoriale, atque ille panis vitae praebetur, qui est gloriae futurae pignus. Concilium Oecumenicum Vaticanum II memoravit: "Liturgia verbi et eucharistica, tam arte inter se coniunguntur, ut unum actum cultus efficiant".(61) Idem Concilium etiam statuit: "Quo ditior mensa verbi Dei paretur fidelibus, thesauri biblici largius aperiantur".(62) Imperavit insuper ne homilia in Missis dominicis perinde ac diebus festis de praecepto, nisi gravi de causa, omittatur.(63) Apposita haec praecepta fideliter sunt explicata in liturgiae reformatione, de qua Paulus VI, uberiorem Sacrarum Scripturarum lectionum copiam exhibitam dominicis festisque diebus commemorans, scripsit: "Quae sane omnia hoc modo ordinata sunt, ut magis ac magis in Christifidelibus ea verbi Dei fames (Am 8,11) exstimuletur, qua, Spiritu Sancto duce, novi Foederis populus ad perfectam Ecclesiae unitatem veluti urgeri videatur".(64)

40
40. Triginta annis post Concilium finitum, dum dominicalem Eucharistiam consideramus, oportet perpendatur quo pacto Dei Verbum proclametur itemque reapse crescantne, in Dei Populo, conscientia et Sacrae Scriptuae amor.(65) Utraque facies, celebrativa scilicet et exsistentialis, arte inter se coniunguntur. Hinc facultas, quam Concilium dedit, proclamandi Dei Verbum per propriam communitatis participantis loquelam efficere debet ut "novam responsalitatem" erga eam percipiamus, "ut ex ipsa legendi vel canendi ratione eluceat indoles sacri textus propria".(66) Illic necesse est Dei proclamati Verbi auditus in fidelium animis perbene per Scripturam apposite cognitam paretur atque, ubi ad pastoralem rationem fieri potest, per certa biblicorum locorum vestigationum incepta, respicientium festivas Missas potissimum. Si enim sacri textus lectio, quae orationis spiritu et apta ecclesiali explicatione agitur,(67) vitam singulorum familiarumque christianarum ex more non vivificat, difficile est solam Dei Verbi liturgicam proclamationem optatos fructus gignere posse. Quapropter dilaudanda sunt incepta illa quibus paroeciales communitates, per operam illorum qui Eucharistiam participant - sacerdotum, ministrorum fideliumque (68) - dominicalem liturgiam succedentibus hebdomadis diebus parant, in antecessum Dei Verbum quod proclamabitur recogitantes. Hoc destinatum habetur: ut omnis celebratio, prout est precatio, auditus, cantus, atque non homilia sola, dominicalis liturgiae nuntium quadamtenus ostendat, ita ut afficere possit efficacius quotquot participant. Ut liquet, multum demandatur iis quorum est Verbi ministerium exercere. Illorum est percuriose parare verbi Domini interpretationem, sacrum textum inquirendo ac precando, fideliter eiusdem explicando sensum eumque ad hominum nostrae aetatis quaestiones vitamque accommodando.

41
41. Haud porro est obliviscendum Verbi Dei liturgicam proclamationem, potissimum eucharisticae congressionis in ambitu, non esse dumtaxat meditationis atque catechesis momentum, verum esse Dei dialogum con eius populo, dialogum, inquimus, in quo salutis mirabilia proclamantur atque usque Foederis postulata iterantur. Ex parte sua Dei Populus ad sese huic dilectionis dialogo aequandum vocatur gratias agendo et laudando, sed eodem tempore propriam fidelitatem in continuatae "conversionis" nisu recognoscendo. Dominicalis congregatio ita se obstringit ad baptismi promissorum interiorem renovationem, quae quodammodo in symbolo recitato oblique feruntur, quaeque liturgia expresse requirit in vigiliae paschalis celebratione, vel cum in Missa baptismus ministratur. Hoc sub prospectu, Verbum in eucharistica dominicae Celebratione proclamatum sollemnem illam vim acquirit, quam Vetus iam Testamentum postulabat cum Foedus renovabatur, cum lex proclamabatur et Israelitica communitas, sicut solitudinis populus sub radicibus Sina (cfr Ex 19,7-8; 24,3.7), ad suum "ita" iterandum vocabatur, suam renovans fidelitatis electionem erga Deum suamque ipsius praeceptis adhaesionem. Deus enim, cum suumVerbum communicat, nostram exspectat responsionem: quam responsionem pro nobis per suum "Amen" dedit iam Christus (cfr 2 Cor 1,20-22), quamque Spiritus Sanctus in nobis ita personare facit ut quod auditum est nostram vitam penitus afficiat.(69)

Corporis Christi mensa

42
42. Mensa Verbi natura sua in Panis eucharistici mensam influit atque communitatem praeparat, ut multiplices experiatur eius rationes, quae in dominicali Eucharistia admodum sollemnem speciem capiunt. Eo quod "Domini die" festive tota communitas convenit, Eucharistia luculentius proponitur quam ceteris diebus veluti magna "gratiarum actione", qua Ecclesia, Spiritu Sancto repleta, ad Patrem convertitur, dum se coniungit cum Christo et vox fit universae humanitatis. Hebdomadalis distributio suadet ut grata memoria dierum modo praeteritorum eventus colligantur, qui Dei sub lumine considerentur, cui gratiae agantur propter innumera eius beneficia, dum ipse glorificatur "per Christum, cum Christo et in Christo, in unitate Spiritus Sancti". Communitas sic christiana sibi conscia rursus fit per Christum condita esse universa (cfr Col 1,16; Io 1,3) atque in eo, qui in forma servi venit ad nostram humanam condicionem participandam eamque redimendam, ipsa sunt recapitulata (cfr Eph 1,10), ut Deo Patri offerantur, a quo omnia originem ducunt et vitam. Suum per "Amen" doxologiae eucharisticae adhaerens, Dei Populus in fide et spe ad eschatologicam procurrit metam, cum Christus "tradiderit regnum Deo et Patri ... ut sit Deus omnia in omnibus" (1 Cor 15,24.28).

43
43. Hic "ascendens" motus in omni eucharistica celebratione subest quam laetum eventum efficit, grato animo ac spe imbutum, sed is praesertim in dominicali Missa effertur suo peculiari nexu cum resurrectionis memoria. Laetitia ceterum "eucharistica", quae "sursum corda" fert, "motus descendenstis" est fructus, quem Deus in nobis operatus est quique in Eucharistiae sacrificii natura inscriptus usque manet, quae stat kenoseos mysterii suprema significatio et celebratio, mysterii videlicet exinanitionis, per quam Christus "humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis" (Philp 2,8).

Missa enim sacrificii crucis viva est repraesentatio. Sub panis et vini specie, in quibus Spiritus effusio est invocata, qui efficaci prorsusque singulari modo per consecrationis verba operatur, Christus eodem immolationis actu ac in cruce Patri sese offert. "In divino hoc sacrificio, quod in Missa peragitur, idem ille Christus continetur et incruente immolatur, qui in ara crucis semel se ipsum cruente obtulit".(70) Suo sacrificio nectit Christus Ecclesiae sacrificium. "In Eucharistia, sacrificium Christi fit sacrificium membrorum Eius corporis. Vita fidelium, eorum laus, eorum dolor, eorum oratio, eorum labor illis Christi Eiusque totali uniuntur oblationi, et sic novum acquirunt valorem".(71) Haec totius communitatis participatio manifeste sane conspicitur in dominicali conventu, qui copiam dat ad aram cunctam hebdomadam deferendi una cum toto humano onere, quo ipsa denotatur.

Paschale convivium ac fraternus concursus

44
44. Hic exinde concors conventus in convivii potissimum paschalis natura manifestatur, quae Eucharistiae est peculiaris, in qua Christus ipse fit alimentum. Etenim "eo fine Christus sacrificium hoc Ecclesiae concredidit: ut fideles illud, et spiritualiter, per fidem et caritatem, et sacramentaliter, per sacrae communionis convivium, participent. Participatio vero Cenae dominicae semper est communio cum Christo sese Patri pro nobis in sacrificium offerente".(72) Quocirca Ecclesia fideles cohortatur ut communionem recipiant cum Eucharistiam participant, dummodo idoneis praeditos condicionibus atque, si sunt de gravi peccato conscii, eiusdem remissionem receperint per Reconciliationis sacramentum,(73) illius rei animum habentes, quem sanctus Paulus Corinthiae communitati memorabat (cfr 1 Cor 11, 2732). Communionis eucharisticae invitatio, ut liquet, Missa diei dominici aliorumque dierum festivorum contingente magnopere acuitur.

Magni praeterea est momenti promptam habere conscientiam quantopere communio cum Christo cum fratrum communione arte nectatur. Dominicalis congregatio eucharistica quidam est fraternitatis eventus, quam luculenter extollere debet celebratio, dum liturgicae actionis propria ratio servatur. Id iuvant servitium acceptionis atque precationis species, quae totius communitatis de necessitatibus sollicitatur. Pacis signum, in Romano ritu ante eucharisticam communionem significanter positum, quod permutatur, est magni ponderis factum, quod fideles ad agendum invitantur veluti documentum consentionis a Dei Populoredditum de omnibus rebus in celebratione actis,(74) ac mutuae dilectionis signum manifestum, quod unum panem participando suscipitur, gravis Christi verbi instante memoria: "Si ergo offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offer munus tuum" (Mt 5,23-24).

A Missa ad "missionem"

45
45. Christi Panem vitae discipuli accipientes se praestant ad obeunda, Resuscitati eiusque Spiritus virtute, munera quae illos in vita ordinaria praestolantur. Unicuique Christifideli, re vera, qui intellexit sensum eorum quae expleverit, eucharistica Celebratio non potest intra templum exhauriri. Christiani, sicut primi resurrectionis testes, quaque dominica convocati ad Resuscitati praesentiam vivendam et confitendam, vocantur ut in sua cuiusque vita cotidiana evangelizatores et testes fiant. Oportet ut oratio post communionem atque conclusionis ritus - benedictio et Missae discessus - hoc in conspectu, iterum detegantur et melius aestimentur, ut quotquot Eucharistiae participes fuerunt responsalitatem sibi concreditam altiore ratione sentiant. Post conventum solutum, Christi discipulus ad suum locum ordinarium revertitur conscientia sibi data totius vitae suae donum reddendi, veluti hostia spiritalis Deo placens (cfr Rom 12,1). Ille se debitorem animadvertit erga fratres de iis quae in celebratione accepit, non aliter ac discipuli Emmaus qui, cum Christum resuscitatum in "fractione panis" cognovissent (cfr Lc 24,30-32), necesse esse senserunt Ierusalem statim repetere ut cum fratribus communicarent occursus Domini laetitiam (cfr Lc 24,33-35).

Praeceptum dominicale

46
46. Cum Eucharistia cor sit dominicae, intellegitur ob quam causam Pastores, inde a primis saeculis, recordari non desierint suis fidelibus necessitatem liturgicum conventum participandi. "Die dominica omnia seponentes - declarat, exempli gratia, tractatus IIIo saeculo conscriptus cui titulus Didascalia Apostolorum - concurrite diligenter ad ecclesiam, quia vestra est laus Deo tributa. Nam qualem excusationem daturus est Deo, qui non convenit in eodem die audire salutare verbum et nutriri alimento divino in aeternum manente?".(75) Pastorum adhortatio plerumque effecit ut fideles ex animo consentirent atque, etiamsi non defuerunt tempora et rerum adiuncta in quibus decidit optata illa mentium attentio ad huius officii impletionem, necesse est memorare germanam heroicam virtutem qua sacerdotes et Christifideles laici hoc munus observaverunt tot in discriminibus atque in religiosae libertatis censura, sicut patet inde a primis Ecclesiae saeculis usque ad aetatem nostram.

Sanctus Iustinus, prima in sua Apologia ad imperatorem Antoninum adque Senatum, quadam cum audacia conventus dominici christianum usum describere potuit, qui in eodem loco Christianos congregabat sive urbanos sive ruricolas.(76) Cum, Diocletiani flagrante vexatione, eorum conventus maxima severitate sint interdicti, plurimi exstiterunt animosi Christiani qui edictum imperiale provocaverint mortemque obierint ne Eucharistico sacrificio dominico die deessent. Haec fuit agendi ratio martyrum Abitinensium, in Africa proconsulari, qui accusatoribus responderunt: "Securi dominicum celebravimus Quia non potest intermitti dominicum . Lex sic iubet"; "Sine dominico non possumus". Quaedam ex martyribus confessa est: "Nam et in collecta fui, et dominicum cum fratribus celebravi, quia Christiana sum".(77)

47
47. Numquam desiit Ecclesia habere hoc conscientiae praeceptum, quod interiori haeret necessitati, quam primorum saeculorum Christiani tam fortiter intellexerunt, etiamsi primo quidem tempore necessarium non duxit illud esse praecipiendum. Tantummodo seriore aetate, ob aliquorum animi remissionem neglegentiamque, officium dominicalis Missae participandae significantius definivit: saepius id operata est cohortando, nonnumquam tamen certis canonicis normis usa est. Quod factum est variis in particularibus Conciliis inde a quarto saeculo (ita in Concilio Elvirensi anno 300, ubi sermo non est de officio verum de poenarum consectariis si quis ter afuerat) (78) ac praesertim inde a saeculo VI (quemadmodum factum est in Concilio Agdensi anno 506).(79) In universalem quandam consuetudinem certae obligationis transierunt haec Conciliorum particularium decreta, sicut aliquid omnino manifestum.(80)

Canonici Iuris Codex anno 1917 primum in legem universalem traditam consuetudinem convertit.(81) Vigens Codex eandem inculcat, affirmans: "Die dominica aliisque diebus festis de praecepto fideles obligatione tenentur Missam participandi".(82) Huiusmodi lex plerumque accepta est uti officium grave complectens: quod etiam Catechismus Catholicae Ecclesiae edocet,(83) planeque intellegitur ratio si dominicae pondus christiana in vita expenditur.

48
48. Perinde atque heroicis priscis temporibus, hodie compluribus in orbis regionibus difficiles perhibentur condiciones iis qui fidem suam congruenter vivere satagunt. Rerum adiuncta sunt nonnunquam aperte infensa, alias - et quidem saepius - incuriosa atque a nuntio evangelico abhorrentia. Nisi opprimi voluerit Christifidelis, oportebit eum inniti christiana communitate. Quapropter necesse est sibi persuadeat de decretorio momento pro sua fidei vita tribuendo dominico conventui aliis cum fratribus ad Domini Pascham in Novi Foederis sacramento concelebrandam. Singulari deinde modo Episcoporum est curam ponere ad "dominicum diem ab omnibus Christifidelibus rite agnoscendum, colendum et celebrandum veluti verum 'diem Domini', quo Ecclesia congregatur ad eius paschalis mysterii memoriam faciendam verbum Dei audiendo, sacrificium dominicum offerendo, et insuper oratione, caritate et vacatione ab operibus diem sanctificando".(84)

49
49. Quandoquidem fidelibus officium instat Missam participandi, nisi gravi impedimento prohibeantur, congruum etiam Pastoribus iniungitur officium ut veram praebeant omnibus facultatem eidem praecepto satisfaciendi. Hanc ad partem spectant iurisecclesiastici regulae, qualis est, exempli causa, facultas ipsi sacerdoti tributa, licentia quidem dioecesani Episcopi antea recepta, pluries die dominico atque festivis diebus celebrandi Missam,(85) instituendi Missas vespertinas (86) ac tandem etiam statuendi designationem secundum quam utile tempus ad obligationem explendam iam die Saturni vespera incipere, temporum convenientia facta primis cum dominici diei Vesperis.(87) Ad liturgicam consuetudinem enim dies festus incipit eiusmodi Sacris Vespertinis.(88) Propterea Missae liturgia nonnumquam "praefestivae" appellatae, quae vero reapse pleno iure "festiva" est, dominici diei est, instante etiam celebrantis officio ut homiliam sacram habeat et cum fidelibus precationem universalem absolvat.

Commonebunt praeterea pastores Christifideles ut, ipsis peregrinantibus a propriis domiciliis dominico die, sacris intersint sollemnibus ubi versantur, localem sic locupletantes communitatem per suam ipsorum testificationem. Simul vero oportebit has communitates fervidum exprimere hospitalitatis sensum erga fratres aliunde accedentes, in locis praesertim ad quae plures viatores et peregrinatores alliciuntur, quorum causa necesse saepe erit peculiaria capere consilia de adiutorio religioso praestando.(89)


LA - DIES DOMINI 24