LA - DIES DOMINI 76

Dominica liturgicum per annum

76
76. Si quidem Domini dies, hebdomadali sua crebritate, innititur antiquissima Ecclesiae traditione atque Christianis vitale quoddam affert pondus, alius cursus non multo post sese affirmavit: cyclus annuus. Congruit namque menti humanae mos celebrandi anniversarias memorias, adiungendo redeuntibus diebus ac temporibus recordatio eventuum praeteritorum. Quotiens vero de eventis agitur quae de alicuius populi vita decernunt, plerumque fit ut eorum commemoratio festivam excitet affectionem qua molesta dierum similitudo perrumpitur.

Sunt autem principales salutis eventus, quibus Ecclesiae innititur vita, ex Dei consilio arte consociati cum Paschate et Pentecoste, annuis Iudaeorum festivitatibus, in iisque prophetico modo praefigurati. Ab altero saeculo annui Paschatis celebratio a Christianis ipsis, praeter hebdomadalis Paschatis commemorationem, passa est ut maius spatium Christi mortui resuscitatique mysterio ponderando concederetur. Praeparatorio ieiunio praeeunte, per longam vigiliam celebrata et quinquaginta dies prolongata usque ad Pentecosten, festivitas Paschalis, "sollemnitatum sollemnitas" effecta est per praestantiam dies initiationis catechumenorum. Reapse si per baptismum peccato illi moriuntur adque novam resurrectionem resurgunt, hoc ideo accidit quod Iesus "traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram" (Rom 4,25; cfr 6,3-11). Intimo dein vinculo coniuncta cum Paschali mysterio, Pentecostes sollemnitas peculiare sibi sumit momentum, cum Spiritus Sancti descensio celebratur in Apostolos cum Maria coniunctos, nec non principium missionis universos ad populos. (120)

77
77. Similis commemorandi ratio totam moderata est anni liturgici ordinationem. Perinde ac Concilium Oecumenicum Vaticanum II meminit, voluit Ecclesia mater integrum per annum partiri "totum ... Christi mysterium ... ab Incarnatione et Nativitate usque ad Ascensionem, ad diem Pentecostes et ad exspectationem beatae spei et adventus Domini. Mysteria Redemptionis ita recolens, ipsa divitias virtutum atque meritorum Domini sui, adeo ut omni tempore quodammodo praesentia reddantur, fidelibus aperit, qui ea attingant et gratia salutis repleantur". (121)

Sine dubitatione sollemnissima celebratio, post Pascha et Pentecosten, exsistit Domini Nativitas, qua Incarnationis meditantur Christiani mysterium Deique Verbum contemplantur quod nostram humanam naturam sumere sibi est dignatum ut suae nos divinitatis redderet participes.

78
78. Aequabiliter "in hoc annuo mysteriorum Christi circulo celebrando, Sancta Ecclesia Beatam Mariam Dei Genetricem cum peculiari amore veneratur, quae indissolubili nexu cum Filii sui opere salutari coniungitur". (122) Simili prorsus modo inducens annuum in cyclum, anniversariis nimirum occasionibus, memorias martyrum aliorumque sanctorum, Ecclesia "praedicat Paschale mysterium in Sanctis cum Christo compassis et conglorificatis". (123) Peracta germano liturgiae animo sanctorum commemoratio, principalis Christi partes non obscurat, verum contra extollit, resurrectionis ipsius potestatem demonstrans. Quemadmodum Paulinus Nolanus decantat: "omnia praetereunt, sanctorum gloria durat in Christo qui cuncta novat dum permanet ipse". (124) Intima haec gloriae sanctorum coniunctio cum Christo iam in ipso inscripta est anni liturgici statuto, eloquentissimamque sui ipsius declarationem repperit in praecipua et dominante indole dominicae diei uti diei Domini. Dum anni liturgici tempora succedunt, observata dominica die quae eum modulatur, officium tam ecclesiale quam spiritale Christianorum alto modo incardinatur in Christo, in quo suam causam exsistendi invenit et ex quo alimentum haurit ac stimulum.

79
79. Forma igitur naturalis apparet dominica dies qua illae liturgici anni sollemnitates comprehendantur et perficiantur, quarum vis in christiana vita tam magna est ut Ecclesia statuerit eius efferre momentum obligatione fidelibus imponenda Missam participandi observandique requietem, etiamsi in mutabiles hebdomadae dies incidunt. (125) Horum festorum numerus alius fuit aliis temporibus, inspectis socialibus et oeconomicis societatis condicionibus tum etiam eorum radicibus in traditione priore ac denuo favore legum civilium. (126)

Sinit vigens ordinatio canonica et liturgica ut quaeque Episcoporum Conferentia, ponderatis propriis huius vel illius Nationis adiunctis, numerum dierum de praecepto minuat. Consilium hac in re, fortasse aliquando captum, oportebit peculiari Sedis Apostolicae approbatione sanciri, (127) atque, hoc in casu, celebratio alicuius mysterii Domini sicut Epiphaniae vel Ascensionis, sollemnitatis Corporis et Sanguinis Christi ad proximum diem dominicum proferenda est liturgicis ex normis, ne fideles eiusdem mysterii contemplatione destituantur. (128) Curae similiter erit pastoribus cohortari fideles ut Missae sacrificio assistant, etiam festivitatibus alicuius momenti per hebdomadam accidentibus. (129)

80
80. Peculiari pastorali modo disserendum est de crebris illis condicionibus ubi periculum est ne populi traditiones et culturae formae alicuius regionis celebrationem diei dominicae aliorumque liturgicorum festorum invadant atque affectui verae fidei christianae elementa admisceant quae sunt aliena omnino et illam celebrationem deformare possunt. Necesse est his in casibus claritatem per catechismum opportunasque pastorales intercessiones procurare, eaque omnia refutare quae cum Christi Evangelio conciliari non possunt. Non tamen licet oblivisci saepenumero tales traditiones - itemque novas propositas culturales formas civilis societatis - sua bona habere quae sine difficultate cum fidei postulatis coniungentur. Pastorum ipsorum est prudens efformare iudicium quod bona, quae iam in aliqua cultus humani forma insunt, conservet certa intra socialia adiuncta et in populari religionis cultu, ita ut liturgica celebratio praesertim dierum dominicorum ac festorum nihil inde patiatur, verum potius adiuvetur. (130)

CONCLUSIO

81
81. Permagnae revera spiritales divitiae pastoralesque diei dominicae sunt quemadmodum eam nobis concredidit traditio. Cum omni summa eius significationum atque applicationum recepta, illa quadamtenus summarium praebet christianae vitae atque etiam rationem, qua bene ea ducatur. Intellegitur propterea qua re diei Domini observatio cordi et curae potissimum Ecclesiae sit ac vera et propria intra ecclesialem disciplinam maneat obligatio. Verumtamen haec observatio percipi debet prius veluti in intima ipsa christiana vita insita postulatio quam praeceptum. Maxime quidem interest ut quisque fidelis sibi persuadeat suam fidem vivere se non posse plena cum vitae communitatis christianae communicatione nisi conventui eucharistico dominicali ex more adstet. Si enim illa cultus plenitudo, quem Deo homines debent, in Eucharistia completur neque similitudinem ulla cum alia experientia religiosa habet, hoc singulari quadam efficacia exprimitur in congressu dominicali totius communitatis quae voci Resuscitati convocantis obtemperat ut ei Verbi sui lumen tribuat suique Corporis nutrimentum tamquam sacramentalem perpetuum redemptionis fontem. Hoc ex capite scaturiens gratia homines renovat et vitam et historiam.

82
82. Sibi itaque haec omnia ex fide persuadentes, quam comitatur conscientia ipsa patrimonii bonorum positorum humanorum in ritu etiam dominicali, Christiani nostri temporis consistere debent ante provocationes alicuius culturae quae salubriter necessitates requietis liberique temporis complexa est sed eas leviter saepe curat ac nonnumquam oblectamenti formis seducitur quae morali ratione reprehendi possunt. Certissime cum aliis hominibus coniungi se sentit Christianus die hebdomadalis otii fruentibus; eodem tamen tempore plane sibi conscius est tum novitatis tum etiam propriae indolis diei dominicae, cum ad suam totiusque hominum generis celebrandam vocatur salutem. Si enim laetationis ac requietis est dies, hoc inde accidit quod "dies Domini" est, dies videlicet Domini resuscitati.

83
83. Sic sane percepta et impleta dominica dies quodammodo anima evadit reliquarum dierum, ideoque potest Origenis affirmatio adduci qua adseverat "perfectum Christianum... semper esse in eius diebus, semper agere dies dominicas". (131) Vera schola Dominica est atque continuum ecclesialis paedagogiae iter; cui paedagogiae nihil substitui potest praesertim in hodiernae societatis condicionibus quae vehementius semper partitione signatur nec non pluralismo culturali, quibus singulorum Christianorum fidelitas erga proprias fidei postulationes acriter probatur. Multis etiam in orbis regionibus condicio deprehenditur christianismi "diasporae", quae nempe dispersionis affligitur statu, ubi iam non amplius inter se Christi discipuli sustinere facile consortionem possunt, neque structuris sustentantur culturaeque christianae propriis traditionibus. His in adiunctis vere impeditis ipsa facultas conveniendi dominica die cum universis fidei fratribus et sororibus ac mutuo permutandi fraternitatis donum adiumentum est cui renuntiari non licet.

84
84. Uti vitae christianae adminiculum, suapte natura adsumit sibi dominica dies auctoritatem testificationis atque annuntiationis. Dies precationis et communionis et exsultationis, totam permovet societatem viresque vitae, spei causas circa se diffundendo. Nuntiat quidem tempus, quod Ille occupat qui Resuscitatus est historiaeque Dominus, non illusionum nostrarum conditorium esse sed venturi temporis semper novi incunabula, opportunitatem nempe quae datur ut fugacia huius vitae momenta in aeternitatis semina transfiguremus. Invitatio est Dominica ut prorsus prospiciatur; dies est quo Christo ipsi clamat christiana communitas "Marána tha: veni, Domine!" (1 Cor 16,22). Hac in spei exspectationisque exclamatione, eadem communitas comitatur sustentatque hominum spem. Ex una in aliam dominicam diem ipsa a Christo illustrata ad Dominicam progreditur sine fine caelestium Hierosolymarum, cum suis omnibus partibus perfecta erit mystica Dei Civitas, quae "non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus" (Apc 21,23).

85
85. In hac contentione ad metam fulcitur Ecclesia et a Spiritu animatur. Ipse memoriam exsuscitat atque Resurrectionis eventum omni credentium generationi efficit. Donum quippe interius est quod Resuscitatum fratresque coniungit in unius corporis intima familiaritate, fidem nostram inflammans, caritatem nostris cordibus infundens, nostram pariter spem corroborans. In omni die Ecclesiae praesens adest sine intermissione Spiritus, qui impraevisus irruit suorumque donorum divitias liberaliter impertit; at in conventu dominicali ad hebdomadalem Paschatis celebrationem potissimum Ecclesia illum auscultat, cum eoque ad Christum sese extendit ardenter, gloriosum suum praestolans reditum: "Et Spiritus et sponsa dicunt: 'Veni'!" (Apc 22,17). His omnino Spiritus partibus perpensis cupivimus ut haec cohortatio Nostra ad dominicae diei iterum retegendum sensum contingeret hoc anno, qui intra proximam iubilaei praeparationem Spiritui Sancto nominatim dicatur.

86
86. Deprecationi Virginis sanctae actuosam huius Epistulae Apostolicae receptionem apud christianas communitates commendamus. Nihil sane ipsa praecipuis Christi eiusque Spiritus officiis detrahens adest in omni Dominica Ecclesiae. Hoc ipsum Christi mysterium deposcit: quomodo enim Illa, quae Mater Domini est atque Mater Ecclesiae, non peculiari titulo adesse posset eo ipso die qui simul et dies Domini est et dies Ecclesiae?

Fideles qui in dominicali congressione proclamatum audiunt Verbum Virginem Mariam respiciunt ab ea discentes illud idem custodire et suo ponderare in corde (cfr Lc 2,19). Cum Maria sub cruce consistere discunt, ut Patri Christi sacrificium offerant suaeque vitae donum cum eo consocient. Gaudium resurrectionis cum Maria experiuntur, suas faciunt eius voces Magnificat quae inexhaustum divinae misericordiae donum decantant perpetuo in temporis fluxo itinere: "Et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum" (Lc 1,50). Ex Dominica in dominicam diem Mariae vestigia peregrinans premit populus, atque eius maternae preces vehementem insigniter et efficacem reddunt precationem illam, quam ad sanctissimam Trinitatem tollit Ecclesia.

87
87. Impendens Iubilaeum, carissimi Fratres ac Sorores, admonet nos ut spiritale nostrum ac pastorale altius persequamur officium. Hoc namque verum eius est propositum. Quo enim celebrabitur anno, multa incepta illud distinguent eique peculiarem addent notam, quam necesse est habeat conclusio secundi Millennii ac tertii initium a Verbi Dei incarnatione. Hic tamen annus et hoc tempus insigne transibunt, atque alia exspectabuntur iubilaea et aliae commemorationes sollemnes. Sua vero cum ordinaria sollemnitate Dominica tempus peregrinationis Ecclesiae metietur, usque ad Dominicam sine occasu. Quocirca cohortamur vos, cari in Episcopatu et Presbyteratu Fratres, ut una cum fidelibus indefatigabili studio contendatis, ut huius sacri diei praestantia melius semper agnoscatur vivendoque impleatur. Christianis communitatibus hinc plurimi importabuntur fructus atque beneficia similiter derivabuntur totam in civilem societatem.

Utinam tertii Millennii viri ac mulieres, Ecclesiam convenientes quae mysterium quaque dominica die festive concelebrat unde totam suam haurit vitam, valeant item Christo ipsi resuscitato occurrere. Sese continenter renovantes hebdomadalem intra Paschatis recordationem sint discipuli eius usque credibiliores redimentis Evangelii nuntiatores, amorisque simul operosi civitatis aedificatores.

Singulis adsit cunctisque Benedictio Nostra Apostolica.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXXI mensis Maii, in Pentecostes sollemnitate, anno MCMXCVIII, Pontificatus Nostri vicesimo.

IOANNES PAULUS II

1) Cfr Ap 1,10: "Kuriakh hmera"; cfr etiam Didachè 14,1; S. Ignatius Antiochenus, Epistola ad Magnesios 9,1-2: SC 10, 88-89.
2) Pseudo-Eusebius Alexandrinus, Sermo 16: PG 86, 416.
3) In die dominica Paschae II, 52; CCL 78, 550.
4) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 106.
5) Ibid.
6) Cfr Litt. motu proprio datae Mysterii paschalis (14 Februarii 1969): AAS 61 (1969), 222-226.
7) Cfr Nota pastoralis Conferentiae Episcoporum Italiae "Il giorno del Signore" (15 Iulii 1984), 5: Ench. CEI 3, 1398.
8) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 106.
9) Homilia in sollemni initio Pontificatus (22 Octobris 1978), 5: AAS 70 (1978), 947.
10) N. 25: AAS 73 (1981), 639.
11) Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 34.
12) Interpretantur fratres nostri Hebraei sabbatum ex spiritali doctrina "nuptiarum", prout verbi causa ex locis elucet Genesis Rabbah X,9 et XI,8 (cfr J. Neusner, Genesis Rabbah, vol. I, Atlanta 1985, 107 et 117). Affectionis etiam nuptialis est carmen Leka dôdi: "Laetabitur de te Deus tuus, ut cum sponsa sponsus laetatur . In medium tui populi praedilecti fidelium veni o sponsa, shabbat regina" (Preghiera serale del sabato, curante A. Toaff, Roma 1968-69, 3).
13) Cfr A.J. Heschel, The sabbath. Its meaning for modern man (22 ed. 1995), 3-24.
14) Ep. 13, 1: CCL 140 A, 992.
15) Ep. ad Decentium XXV, 4, 7: PL 20, 555.
16) Homiliae in Hexaemeron II, 8: SC 26, 184.
17) Cfr In Ioannis evangelium tractatus XX, 20, 2: CCL 36, 203; Epist. 55, 2: CSEL 34, 170-171.
18) Haec ad resurrectionem relatio peculiariter in Russo sermone conspicitur, in quo dominica "resurrectio" (voskresén'e) appellatur.
19) Epist. 10, 96, 7.
20) Cfr ibid. Quod attinet ad Plinii epistulam, etiam Tertullianus memorat antelucanos coetus in Apologeticum 2, 6: CCL 1, 88; De corona 3, 3: CCL 2, 1043.
21) Ad Magnesios 9, 1-2: SC 10, 88-89.
22) Sermo 8 in octava Paschatis ad infantes 4: PL 46, 841. Haec "primi diei" dominicae natura in Calendario liturgico Latino omnino exstat, ubi dies Lunae secunda feria appellatur, dies Martis tertia feria et ita porro. In Lusitano sermone verba similia reperiuntur.
23) S. Gregorius Nyssenus, De castigatione: PG 46, 309. In Maronitica quoque liturgia nexus extollitur inter sabbatum et dominicam, a "Sabbati Sancti mysterio" sumpto initio (cfr M. Hayek, Maronite (Eglise), in Dictionnaire de spiritualité, X (1980), 632-644).
24) Ritus Baptismi infantium, 9; cfr Ritus intitiationis christianae adultorum, 59.
25) Missale Romanum, ritus aspersionis dominicalis aquae benedictae.
26) Cfr S. Basilius, De Spiritu Sancto 27, 66: SC 17, 484-485. Cfr quoque Epistola Barnabae 15, 8-9: SC 172, 186-189; S. Iustinus, Dialogus cum Tryphone Iudaeo 24. 138: PG 6, 528. 793; Origenes, Hom. in psalmos, Psalmus 118 (119), 1: PG 12, 1588.
27) Confessionum libri XIII 50: CCL 27, 272.
28) Cfr S. Augustinus, Epist. 55, 17: CSEL 34, 188: "Ita ergo erit octavus, qui primus, ut prima vita sed aeterna reddatur".
29) Sic Britanni Sunday et Germani Sonntag dicunt.
30) Apologia I, 67: PG 6, 430.
31) Cfr S. Maximus Taurinensis, Sermo 44, 1: CCL 23, 178; ID., Sermo 53, 2: CCL 23, 219; Eusebius Caesariensis, Comm. in Ps 91: PG 23, 1169-1173.
32) Cfr hymnus ad Laudes Dominicarum temporis ordinarii: Dies aetasque ceteris octava splendet sanctior in te quam, Iesu, consecras primitiae surgentium (I hebd.); etiam: Salve dies, dierum gloria, dies felix Christi victoria, dies digna iugi laetitia dies prima. Lux divina caecis irradiat, in qua Christus infernum spoliat, mortem vincit et reconciliat summis ima (II hebd.). Similes locutiones inveniuntur in hymnis quos Liturgia Horarum recepit variis in vernaculis sermonibus.
33) Clemens Alexandrinus, Stromata VI, 138, 1-2: PG 9, 364.
34) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Deminum et vivificantem (18 Maii 1986), 22-26: ASS 78 (1986), 829-837.
35) Cfr Athanasius Alexandrinus, Epistulae heortasticae 1, 10: PG 26, 1366.
36) Cfr Bardesanes, Dialogus de fato 46: PS 2, 606-607.
37) Const. de sacra liturgia Sacrosanctum Concilium, Appendix: de Calendario recognoscendo declaratio.
38) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 9.
39) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 4: AAS 72 (1980), 120; Litt. Enc. Dominum et vivificantem (18 Maii 1986), 62-64: AAS 78 (1986), 889-894.
40) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 9: AAS 81 (1989), 905-906.
41) N. 2177.
42) Cfr Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 9: AAS 81 (1989), 905-906.
43) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 41; cfr Decr. de officio pastorali Episcoporum in Ecclesia Christus Dominus, 15.
44) Sunt verba embolismi qui hac aliave locutione ponitur intra quaedam eucharistica praescripta diversarum linguarum. Quae verba perspicue dominicae "paschalem" naturam exprimunt.
45) Cfr Congr. pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 11-14: AAS 85 (1993), 844-847.
46) Ioannes Paulus II, Allocutio ad tertium Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcoporum coetum (17 Maii 1998), 4: L'Osservatore Romano, 18 Martii 1998, 4.
47) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 42.
48) S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucharisticum mysterium (25 Maii 1967), 26: AAS 59 (1967), 555.
49) Cfr S. Cyprianus, De orat. dom. 23: PL 4, 553; ID., De cath. Eccl. unitate, 7: CSEL 3-1, 215; Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 4; Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 26.
50) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 57; 61: AAS 74 (1982), 151; 154.
51) Cfr S. Congr. pro Cultu Divino, Directorium de Missis cum pueris (1 Novembris 1973): AAS 66 (1974), 30-46.
52) Cfr S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucaristicum mysterium (25 Maii 1967), 26: AAS 59 (1967), 555-556; S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86c: Ench. Vat. 4, 2071.
53) Cfr Ioannes Paulus II, Adhort. Ap. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 30: AAS 81 (1989), 446447.
54) Cfr S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. De missis pro coetibus particularibus (15 Maii 169), 10: AAS 61 (1969), 810.
55) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 48-51.
56) "Haec est vita nostra, ut desiderando exerceamur": S. Augustinus, In prima Ioan. tract. 4, 6: SC 75, 232.
57) Missale Romanum, Embolismus quem Pater Noster praecedit.
58) Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia in mundo huius temporis Gaudium et spes, 1.
59) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 1; cfr Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Dominum et vivificantem (18 Maii 1986), 61-64: AAS 78 (1986), 888-894.
60) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 7; cfr 33.
61) Ibid., 56; cfr Ordo Lectionum Missae, Praenotanda, 10.
62) Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 51.
63) Cfr ibid., 52; Codex Iuris Canonici, can. 767 § 2; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 614.
64) Const. Ap. Missale Romanum (3 Aprilis 1969): AAS 61 (1969), 220.
65) In Const. conciliari Sacrosanctum Concilium, 24, dicitur "suavis et vivus Sacrae Scripturae affectus".
66) Ioannes Paulus II, Litt. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 10: AAS 72 (1980), 136.
67) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Divina Revelatione Dei Verbum, 25.
68) Cfr Ordo lectionum Missae, Praenotanda, cap. III.
69) Cfr Ordo Lectionum Missae, Praenotanda, I, 6.
70) Conc. Oecum. Tridentinum, Sess. XXII, Doctrina et canones de sanctissimo Missae sacrificio, II: DS, 1743; cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1366.
71) Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1368.
72) S. Congr. Rituum, Instr. de cultu mysterii eucharistici Eucharisticum mysterium (25 Maii 1967), 3b: AAS 59 (1967), 541; cfr Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947), II: AAS 39 (1947), 564-566.
73) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 1385; cfr quoque Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de receptione communionis eucharisticae a fidelibus qui post divortium novas inierunt nuptias (14 Septembris 1994): AAS 86 (1994), 974-979.
74) Cfr Innocentius I, Epist. 25, 1 Decentio Eugubino missa: PL 20, 553.
75) II, 59, 2-3, ed. F.X. Funk, 1905, 170-171.
76) Cfr S. Iustinus, Apologia I, 67, 3-5: PG 6, 430.
77) Acta SS. Saturnini, Dativi et aliorum plurimorum martyrum in Africa 7, 9, 10: PL 8, 707.709-710.
78) Cfr can. 21, Mansi, Conc. II,9.
79) Cfr can. 47, Mansi, Conc. VIII, col. 332.
80) Cfr propositio contraria, ab Innocentio XI condemnata anno1679, circa moralem obligationem festum sanctificandi.
81) Can. 1248: Festis de praecepto diebus Missa audienda est; can. 1247, 1: Dies festi sub praecepto in universa Ecclesia sunt... omnes et singuli dies dominici.
82) Codex Iuris Canonici, can. 1247; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 §§ 1.3, sic praecipit: "Christifideles obligatione tenentur diebus dominicis et festis de praecepto Divinam Liturgiam participandi aut secundum praescripta vel legitimam consuetudinem propriae Ecclesiae sui iuris celebrationem laudum divinarum".
83) N. 2181: Qui deliberate hanc obligationem transgrediuntur, grave committunt peccatum.
84) S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86a: Ench. Vat. 4, 2069.
85) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 905 § 2.
86) Cfr Pius XII, Const. Ap. Christus Dominus (6 Ianuarii 1953): AAS 45 (1953), 15-24; Motu proprio Sacram Communionem (19 Martii 1957): AAS 49 (1957), 177-178. Congr. S. Officii Instr. de disciplina circa ieiunium eucharisticum servanda (6 Ianuarii 1953): AAS 45 (1953), 47-51.
87) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 1; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 § 2.
88) Cfr Missale Romanum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario, 3.
89) Cfr S. Congr. pro Episcopis, Directorium de pastorali ministerio Episcoporum Ecclesiae imago (22 Februarii 1973), 86: Ench. Vat. 4, 2069-2073.
90) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia,Sacrosanctum concilium, 14.26; Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 4.6.12: AAS 81 (1989), 900-901; 902; 909-910.
91) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.
92) Cfr Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem ad sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997), 6.8: AAS 89 (1997), 869.870-872.
93) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, 10.
94) Ibid., 11.
95) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 2.
96) Cfr S. Congr. de Cultu Divino, Directorium de celebrationibus dominicis absente presbytero Christi Ecclesia (2 Iunii 1988): Ench. Vat. 11,442-468; Instructio interdicasterialis de quibusdam quaestionibus circa fidelium laicorum cooperationem ad sacerdotum ministerium spectantem Ecclesiae de mysterio (15 Augusti 1997): AAS 89 (1997), 852-877.
97) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1248 § 2; Congr. pro Doctrina Fidei, Epistula Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III: AAS 75 (1983), 1007.
98) Cfr Pontificium Consilium Instrumentis Communicationis Socialis Praepositum, Instr. Communio et progressio (23 Maii 1971), 150-152.157: AAS 63 (1971), 645-646.647.
99) Diaconalis acclamatio in honorem diei dominici: cfr textus Syriacus in Missali secundum ritum Ecclesiae AntiochiaeMaronitarum (in editione Syriaca et Arabica), Jounieh (in Libano) 1959, 38.
100) V, 20, 11, ed. F.X. Funk, 1905, 298; cfr Didaché 14, 1, ed. F.X. Funk, 1901, 32; Tertullianus, Apologeticum 16, 11: CCL 1, 116. Legatur praesertim Epistola Barnabae 15, 9: SC 172, 188-189: Idcirco et diem octavum in laetitia agimus; quo et Iesus resurrexit a mortuis, et cum apparuisset, ascendit ad caelos.
101) Tertullianus verbi gratia nos edocet illis diebus dominicis vetitum esse genua flectere, quoniam haec positio, quae tunc temporis gestus paenitentiae habebatur, haud congruens cum die gaudii esse videbatur: cfr De corona 3, 4: CCL 2, 1043.
102) Ep. 55, 28: CSEL 342, 202.
103) Cfr s. Teresia a Iesu Infante et a Sacro Vultu, Derniers entretiens, 5-6 Iulii 1897, in: Oeuvres complètes, Cerf - Desclée de Brouwer, Paris 1992, 1024-1025.
104) Adhort. ap. Gaudete in Domino (9 Maii 1975), II: AAS 67 (1975), 295.
105) Ibid., VII, l.m. (conclusio), 322.
106) Hex. 6, 10, 76: CSEL 321, 261.
107) Cfr Edictum Constantini, 3 Iulii 321, Codex Theodosianus II, tit. 8, 1, ed. Th. Mommsen, 12, 87; Codex Iustiniani 3, 12, 2, ed. P. Krueger, 248.
108) Cfr Eusebius a Caesarea, Vita Constantini 4, 18: PG 20, 1165.
109) Vetustissimum omnium de re documentum est canon 29 Concilii Laodicensis (altero dimidio saeculi IV): Mansi, t. II, 569-570. A VI ad IX saeculum plura Concilia "opera ruralia" vetuerunt. Legis latio de vetitis operibus, quam leges quoque civiles confirmaverunt, paulatim per singula est explicata.
110) Cfr Litt. Enc. Rerum novarum (15 Maii 1891): Acta Leonis XIII 11 (1891), 127-128.
111) Hex. 2, 1, 1: CSEL 321, 41.
112) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1247; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 § 1.4.
113) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 9.
114) Cfr etiam S. Iustinus, Apologia I, 67, 6: Qui abundant et volunt, suo arbitrio, quod quisque vult, largiuntur, et quod colligitur apud eum, qui praeest, deponitur, ac ipse subvenit pupillis et viduis, et iis qui vel ob mortem, vel aliam ob causam egent, tum etiam iis qui in vinculis sunt et advenientibus peregre hospitibus; uno verbo omnium indigentium curam suscipit: PG 6, 430.
115) De Nabuthae 10, 45: CSEL 322, 492.
116) In Matthaeum homiliae 50, 3-4: PG 58, 508.509.
117) Cfr S. Paulinus Nolanus, Ep. 13, 12 ad Pammachium: CSEL 29, 92-93. Senator Romanus laudibus effertur quoniam evangelicum miraculum renovare visus est, communicationem eucharisticam cum distributione panis pauperum sociando.
118) Ioannes Paulus II, Litt. Ap. Tertio millennio adveniente (10 Novembris 1994), 10: AAS 87 (1995), 11.
119) Ibid.
120) Cfr Catechismus Catholicae Ecclesiae, 731-732.
121) Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, 102.
122) Ibid., 103.
123) Ibid., 104.
124) Carm., XVI, 3-4: CSEL 30, 67.
125) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1247; Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 881 § 1.4.
126) In Ecclesia Latina ad ius commune festivitates de praecepto sunt: Nativitas Domini nostri Iesu Christi, Epiphania, Ascensio, Corpus et Sanguis Christi, Sollemnitates Sanctae Dei Genetricis Mariae, eius Immaculatae Conceptionis nec non Assumptionis, sancti Iosephi, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, Omnium Sanctorum; cfr C.I.C. can. 1246. Apud omnes autem Orientales Ecclesias festivi dies de communi praecepto sunt: Nativitas Domini nostri Iesu Christi, Epiphania, Ascensio, Dormitio Sanctae Mariae Dei Genetricis, Sollemnitas sanctorum Apostolorum Petri et Pauli; C.C.E.O. can. 880 § 3.
127) Cfr Codex Iuris Canonici, can. 1246 § 2; pro Ecclesiis Orientalibus, cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 880 § 3.
128) Cfr S. Congr. Rituum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario (21 Martii 1969), 5.7: Ench. Vat. 3, 895.897.
129) Cfr Caeremoniale Episcoporum, ed. typica 1995, n. 230.
130) Cfr ibid., 233.
131) Contra Celsum VIII, 22: SC 150, 222-224.an. 1246 § 2; pro Ecclesiis Orientalibus, cfr Codex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 880 § 3.
128) Cfr S. Congr. Rituum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario (21 Martii 1969), 5.7: Ench. Vat. 3, 895.897.
129) Cfr Caeremoniale Episcoporum, ed. typica 1995, n. 230.
130) Cfr ibid., 233.
131) Contra Celsum VIII, 22: SC 150, 222-224.odex Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. 880 § 3.
128) Cfr S. Congr. Rituum, Normae universales de Anno liturgico et de Calendario (21 Martii 1969), 5.7: Ench. Vat. 3, 895.897.
129) Cfr Caeremoniale Episcoporum, ed. typica 1995, n. 230.
130) Cfr ibid., 233.
131) Contra Celsum VIII, 22: SC 150, 222-224.


LA - DIES DOMINI 76