Denzinger 142

Libere, Ep. 'Quia scio' ad Ursacium, Valentem, Germinium, 357

142 (1) Quia scio, vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unanimitatem Ecclesiae catholicae, idcirco non in aliqua necessitate impulsus - Deo teste dico - sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his litteris convenio vos, domini fratres carissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra, Athanasium qui Alexandrinae Ecclesiae episcopus fuit, (a me esse damnatum) priusquam ad comitatum sancti imperatoris secundum litteras Orientalium episcoporum (scriberem, quod) et ab Ecclesiae Romanae communione separatus est, sicuti teste est omne presbyterium Ecclesiae Romanae. Sola haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres et coepiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei, quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi, qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exilio revocarentur.
(2) Et hoc autem scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut (cum) litteras meas ad clementissimum imperatorem (perferat, quas ad Orientales episcopos feci, ut scirent et ipsi una secum Athanasi communione me esse separatum. Quas credo quod pietas ipsius pro bono pacis gratulanter accipiet ... Pervideat caritas vestra haec me benigno et innocenti animo gessisse. Quapropter his litteris meis convenio vos et adiuro per Deum omnipotentem et Christum Iesum Filium eius, Deum et Dominum nostrum, ut dignemini ad clementissimum imperatorem) Constantium Augustum pergere et petere, ut bono pacis et concordiae, in qua pietas eius semper exsultat, me ad Ecclesiam mihi divinitus traditam iubeat reverti, ut temporibus ipsius Ecclesia Romana nullam sustineat tribulationem. ...


Libere, Ep. 'Non doceo' ad Vincentium, 357

143 (2) Sanctitati vero tuae significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse (et) desuper eius nomine. Unde, quia Deo volente et pax nobis ubique est, dignaberis convenire episcopos cunctos Campaniae et haec illis insinuare. Ex ipsorum numero una cum epistula vestra de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribite, de quo possim et ego de tristitia liberari.... Cum omnibus episcopis Orientalibus pacem habemus et vobiscum. ...


Saint Damase I, Epistolarum fragmenta ad episcopos Orientales, vers 374

144 Ea gratia, fratres, Hiericho illa, quae furata est saecularium voluntatum scita venalia, concidit nec resurgit, quia omnes uno ore unius virtutis, unius maiestatis, unius divinitatis, unius usiae dicimus Trinitatem, ita ut inseparabilem potestatem, tres tamen adseramus esse personas, nec redire in se aut minui, ... sed semper manere nec potentiae gradus quosdam ortusque tempora disparata nec prolativum Verbum, ut generationem ei demamus, nec inperfectum, ut aut persona aut Patris natura aut divinitatis ei plenitudo defuerit, nec dissimilem opere Filium nec dissimilem potestate aut per universa dissimilem nec subsistere aliunde, sed de Deo natum nec falsum, sed Deum verum de Deo vero esse generatum, lumen verum de vero lumine, ne minutum aut diversum putetur, quod Unigenitus habet (lacuna? Redintegr.: Dei naturam) splendoremque lucis aeternae (cf. Sap 7, 26), quia naturae more
divinae neque sine splendore lumen neque splendor potest esse sine lumine, imaginem quoque Patris, ut qui viderit (Filium, viderit) et Patrem (Jo 14, 9) eundem redemptionis nostrae gratia processisse de virgine, ut perfectus homo pro perfecto qui peccaverat homine nasceretur. Ergo, fratres, adseramus Dei Filium et perfectum (esse Deum et) hominem suscepisse perfectum.

145 Spiritum quoque Sanctum increatum atque unius maiestatis, unius usiae, unius virtutis cum Deo Patre et Domino nostro Jesu Christo fatemur. Neque enim creaturae dignus iniuriae est, qui emissus est, ut crearet, sicut propheta sanctus adstruxit dicens: 'Emitte Spiritum tuum et creabuntur' (Ps 103, 30). Deinde alius item posuit: 'Spiritus divinus, qui fecit me' (cf. Job 33, 4). Non enim separandus est divinitate, qui in operatione ac peccatorum remissione conectitur.

146 Illud sane miramur, quod quidam inter nostros dicantur, quia licet de Trinitate piam intellegentiam habere videantur, de sacramento tamen salutis nostrae... recta non sentiant. Adseruntur enim dicere Dominum ac Salvatorem nostrum ex Maria virgine imperfectum, id est sine sensu hominem suscepisse. Heu quanta erit Arianorum in tali sensu vicinitas! Illi inperfectam divinitatem in Dei Filio dicunt, isti inperfectam humanitatern in hominis Filio mentiuntur. Quod si utique inperfectus homo susceptus est, inperfectum Dei munus est, inperfecta nostra salus, quia non est totus homo salvatus. Et ubi erit dictum illud dictum Domini: 'Venit Filius hominis salvare quod perierat' (Mt 18, 11)? Totus, id est in anima et corpore, in sensu atque in tota substantiae suae natura. Si ergo totus in (his) homo perierat, necesse fuit, ut id quod perierat, salvaretur; si autem sine sensu salvatus est, iam contra evangelii fidem invenietur, non totum, quod perierat, esse salvatum, cum alio loco ipse Salvator dicat: Irascimini mihi, quia totum hominem salvum feci (cf: Jo 7, 23). Quid quod ipsius principalis delicti et totius perditionis summa in hominis sensu consistit. Primum enim (si) hominis sensus eligendi boni malique non perisset, non moreretur: quomodo ergo praesumeretur in finem salvari minime debuisse, quod ante omnes peccasse cognoscitur? Nos autem, qui integros et perfectos salvatos nos scimus, secundum catholicae Ecclesiae professionem perfectum Deum perfectum suscepisse hominem profitemur.

147 Ut enim Nicaeni Concilii fidem inviolabilem per omnia retinentes sine simulatione verborum aut sensu corrupto coaeternae et unius essentiae Trinitatem credentes in nullo Spiritum Sanctum separamus, sed perfectum in omnibus, virtute, honore, maiestate, deitate, cum Patre conveneramur et Filio, ita etiam plenitudinem Dei Verbi, non prolativi, sed nati, neque in Patre remanentis, ut non sit, sed ex aeterno in aeternum subsistentis perfectum, id est integrum transgressorem adsumpsisse et salvasse confidimus.


Saint Damase I, Ep. 'Per filium meum' ad Paulinum episc. Antiochenum, 375

148 ... Confitendus (est) ipse Sapientia, Sermo Filius Dei humanum suscepisse corpus, animam, sensum, is est integrum Adam, et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicuti enim confitens eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adiungimus passiones: ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum eum humanarum subiacuisse peccato. Si qui autem dixerit, Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat, necnon et eos, qui duos in Salvatore filios confitentur, id est alium ante incarnationem, et alium post assumptionem carnis ex Virgine, et non eundem Dei Filium et ante et postea confitentur.


Saint Damase I, Ep. 'Oti te apostolike kathedra' ad episcopos Orientales, vers 378

149 Scitote igitur, quia dudum Timotheum profanum, ineruditum Apollinaris haeretici discipulum, cum impio eius dogmate condemnavimus, nec ultra concedimus eius reliquias qualibet ratione de cetero praevalere. ... Christus enim Filius Dei Dominus noster humano generi per propriam passionem salutem plenissimam condonavit, ut totum hominem delictis obnoxium liberaret (O gar Christos ... t┘ genei t┘n anthr┘p┘n dia tou idiou pathous plerestaten aped┘ke ten s┘terian, ina olon ton anthr┘pon tais amartiais enechomenon pases amartias eleuther┘se). Hunc si quis in deitate sive in humanitate minus aliquid dixerit habuisse (Touton ei tis etoi anthr┘potetos e theotetos elatton eschekenai eipoi), plenus spiritu diaboli gehennae semet ipsum filium demonstravit. Cur itaque rursus a me quaeritis damnationem Timothei ? Qui et hic iudicio Apostolicae Sedis... cum Apollinari suo doctore damnatus est...


Concile de Constantinople I (oecum. II; sous saint Damase I); mai - 30 juillet 381; Symbole de Constantinople

150 86 Credo (Credimus) in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ( ! ) ex Patre natum ante omnia saecula Deum de Deo (- ! ), lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum, non factum, consubstantialem Patri: per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto (et) ex Maria virgine et homo factus (inhumanatus) est, crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, (et) passus et sepultus est, et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum (caelos), (et) sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria, iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et viviticantem qui ex Patre Filioque (-! ) procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur (coadoratur) et conglorificatur, qui locutus est per prophetas. Et (in) unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor (Confitemur) unum baptisma in remissionem peccatorum. Et exspecto
(Exspectamus) resurrectionem mortuorum, et vitam venruri (futuri) saeculi. Amen.

151 85 Fidem non esse violandam Patrum trecentorum decem et octo, qui apud Nicaeam Bithyniae convenerunt; sed manere eam firmam et stabilem, et anathematizandam omnem haeresim, et specialiter Eunomianorum vel Anomianorum, et Arianorum vel Eudoxianorum,et Macedonianorum vel Spiritui Sancto resistentium, eet Sabellianorum, et Marcellianorum, et Photinianorum, et Apollinariorum.


152 58 (Post hoc Concilium, quod in urbe Roma congregatum est a catholicis episcopis, addiderunt de Spiritu Sancto ) Et quia postea is error inolevit, ut quidam ore sacrilego auderent dicere, Spiritum Sanctum factum esse per Filium:

153 59 (1.) Anathematizamus eos, qui non tota libertate proclamant, eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.

154 60 (2.) Anathematizamus quoque eos, qui Sabellii sequuntur errorem, eundem dicentes (esse) Patrem quem et Filium.

155 61 (3.) Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum Sanctum asserunt creaturas.

156 62 (4.) Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes, non perfidiam mutaverunt, sed nomen.

157 63 (5.) Anathematizamus Photinum, qui Ebionis haeresim instaurans, Dominum Jesum Christum tantum ex Maria confitetur.

158 64 (6.) Anathematizamus eos, qui duos asserunt Filios, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine.

159 65 (7.) Anathematizamus eos, qui pro hominis anima rationabili et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum, cum ipse Filius et Verbum Dei non pro anima rationabili et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram (id est rationabilem et intelligibilem) sine peccato animam susceperit atque salvaverit.

160 66 (8.) Anathematizamus eos, qui Verbum Filium Dei extensionem
aut collectionem et a Patre separatum, insubstantivum et finem habiturum esse contendunt.

161 67 (9.) Eos quoque, qui de ecclesiis ad ecclesias migraverunt, tamdiu a communione nostra habemus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates in quibus primum sunt constituti. Quodsi alius, alio transmigrante, in loco viventis est ordinatus, tamdiu vacet sacerdotii dignitate, qui suam deseruit civitatem, quamdiu successor eius quiescat in Domino.

162 68 (10. ) Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum Sanctum esse: haereticus est.

163 69 (11.) Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de substantia divina ipsius haereticus est.

164 70 (12.) Si quis non dixerit verum Deum Filium Dei, sicut verum Deum Patrem (eius, et) omnia posse (et) omnia nosse et Patri aequalem: haereticus est.

165 71 (13.) Si quis dixerit, quod in carne constitutus cum esset in terra, in caelis cum Patre non erat: haereticus est.

166 72 (14.) Si quis dixerit, quod in passione crucis dolorem sentiebat Deus, et non caro cum anima, quam induerat-forma servi, quam sibi acceperat (cf Phil 2,7), sicut ait Scriptura -Filius Dei Christus: non recte sentit.

167 73 (15.) Si quis non dixerit, quod in carne sedet in dextera Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos: haeteticus est.

168 74 (16.) Si quis non dixerit, Spiritum Sanctum de Patre esse vere ac proprie, sicut Filium, de divina substantia et Deum verum: haereticus est.

169 75 (17.) Si quis non dixerit, omnia posse Spiritum Sanctum et omnia nosse et ubique esse, sicut Filium et Patrem: haereticus est.

170 76 (18.) Si quis dixerit Spiritum Sanctum facturam, aut per Filium factum: haereticus est.

171 77 (19.) Si quis non dixerit, omnia per Filium et Spiritum (suum) Sanctum Patrem fecisse, id est visibilia et invisibilia: haereticus est.

172 78 (20.) Si quis non dixerit, Patris et Filii et Spiritus Sancti unam divinitatem, potestatem, maiestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem ac veritatem: haereticus est.

173 79 (21.) Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus Sancti, aequales, semper viventes, omnia continentes visibilia et invisibilia, omnia potentes, omnia iudicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes: haereticus est.

174 80 (22.) Si quis non dixerit adorandum Sanctum Spiritum ab omni creatura sicut Filium et Patrem: haereticus est.

175 81 (23.) Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem non recte habuerit, haereticus est, quod omnes haeretici de Filio (Dei) et Spiritu (Sancto) male sentientes, in perfidia Judaeorum et paganorum inveniuntur.

176 82 (24.) Quod si quis partiatur, (Christi) Patrem Deum dicens et Deum Filium eius et Deum Sanctum Spiritum, deos dicere et non propter unam dignitatem et potentiam, quam credimus et scimus Patris et Filii et Spiritus Sancti, ita dicit Deum; subtrahens autem Filium aut Spiritum Sanctum, ita solum aestimet Deum Patrem dici, aut ita credit unum Deum: haereticus est in omnibus, immo Judaeus, quod nomen deorum et angelis et sanctis omnibus a Deo est positum et donatum, de Patre autem et Filio et Spiritu Sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur atque indicitur, ut credamus, quia in Patre et Filio et Spiritu Sancto solum baptizamur et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quomodo haeretici, aut Judaei, aut etiam pagani dementes.

177 82 Haec ergo est salus christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri et Fllio et Spiritui Sancto, (et) baptizati in ea, veram solam unam divinitatem et potentiam, maiestatem et substantiam eiusdem esse sine dubio credamus.


Concile Romain, 382; 'Decretum Damasi' seu De explanatione fidei

178 83 Prius agendum est de Spiritu septiformi, qui in Christo requiescit. Spiritus sapientiae: Christus Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus intellectus: Intellectum dabo tibi, et instruam te in via, in qua ingredieris (Ps 31, 8). Spiritus consilii: Et vocabitur nomen eius magni consilii angelus (Is 9, 6: Septg). Spiritus virtutis: ut supra, Dei virtus et Dei sapientia (I Cor 1, 24). Spiritus scientiae Propter eminentia(m) Christi scientiae Iesu (Eph 3, 19; Phil 3, 8) apostoli. Spiritus veritatis: Ego via et vita et veritas (Jo 14, 6). Spiritus timoris (Dei): Initium sapientiae timor Domini (Ps 110, 10; Prv 9, 10). Multiformis autem nominum Christi dispensatio: Dominus, quia spiritus; Verbum, quia Deus; Filius, quia unigenitus ex Patre; ... propheta, quia futura revelavit; 'Spiritus enim Sanctus non est Patris tantummodo aut Filii tantummodo Spiritus, sed Patris et Filii Spiritus; scriptum est enim: Si quis dilexerit mundum, non est Spiritus Patris in illo (cf. I Io 2, 15; Rom 8,9); item scriptum est: Quisquis 'autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius', (Rom 8, 9); nominato ita Patre et Filio intelligitur Spiritus' Sanctus, de quo ipse Filius in Evangelio dicit, quia Spiritus Sanctus a Patre procedit (Jo 15,26), et de meo accipiet et adnuntiabit vobis (Jo 16, 14).

179 84 Nunc vero de Scripturis divinis agendum est, quid universalis catholica recipiat Ecclesia et (vel) quid vitare (vitari) debeat. Incipit ordo Veteris Testamenti. Genesis liber unus; Exodus lib. 1; Leviticus lib. 1; Numeri lib. 1; Deuteronomium lib. 1; Jesu Nave lib. 1; Judicum lib. 1; Ruth lib. 1; Regum libri 4; Paralypomenon (Paralipomenon) libri 2; Psalmi CL (Psalterium) lib. 1; Salamonis (Salomonis) libri 3: Proverbia lib. 1, Ecclesiastes lib. 1, Cantica Canticorum l.1; Item Sapientia lib. 1, Ecclesiasticus lib. 1. Item o r d o P r o p h e t a r u m . Esaiae liber unus; Hieremiae lib.1 cum Cinoth id est Lamentationibus suis; Ezechiel(is) lib. 1; Danihel(is) lib. 1; Oseae lib. 1; Amos lib. 1; Micheae lib. 1; Johel lib. 1; Abdiae lib. 1; Jonae lib. 1; Naum lib. 1; Ambacum (Abbacuc) lib. 1; Sophoniae lib. 1; Aggei lib. 1; Zachariae lib. 1; Malacihel (Malachiae) lib. 1. Item o r d o s t o r i a r u m . Job liber unus; Tobiae lib. 1; Esdrae (Hesdrae) libri 2; Hester lib. 1; Judit lib. 1 (-!); Machabeorum libri 2.

180 84 Item ordo Scripturarum Novi et aeterni (-!) Testamenti, quem sancta et catholica (Romana) suscipit (et veneratur) Ecclesia. Evangeliorum (libri 4:) secundum Matheum liber unus, sec. Marcum lib. 1, sec. Lucam lib. 1, sec. Iohannem lib. 1. (Item Actuum apostolorum liber unus.) Epistulae Pauli (apostoli) numero 14: ad Romanos (ep.) una, ad Corinthios (ep.) duas, ad Ephesios 1, ad Thessalonicenses 2, ad Galatas 1, ad Philippenses 1, ad Colosenses 1, ad Timotheum 2, ad Titum 1, ad Filimonem (Philemonem) 1, ad Hebreos 1. Item Apocalypsis Iohannis liber 1. Et Actus apostolorum liber 1 (-! Vd. supra).
Item epistulae canonicae (can. ep.) numero 7: Petri apostoli epistulae 2, Jacobi apostoli ep. 1, Johannis apostoli ep. 1, alterius (Cf note dans DS) Johannis presbyteri ep. 2, Judae zelotis apostoli ep. 1. Explicit canon Novi Testamenti.


Saint Sirice, Ep. 'Directa ad decessorem' ad Himerium episc. Tarracon.; 10 fÚvrier 385

181 87 (Prooem. 1) ... Consultationi tuae responsum competens non negamus, quia officii Nostri consideratione non est Nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus maior cunctis christianae religionis zelus incumbit. Portamus onera omnium qui gravantur; quin immo haec portat in Nobis beatus Apostolus Petrus, qui Nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur heredes. ...

182 (c. 15 20) Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua rescripsimus consulta, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginenses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicios, vel eos qui vicinos tibi collimitant hinc inde provinciis, haec quae a Nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quamquam statuta Sedis Apostolicae vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum: utilius tamen et, pro antiquitate sacerdotii tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea, quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem, in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur: quatenus et quae a Nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cautela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui iam nulli apud Nos patere poterit, obstruatur.

183 88 (c. 1 2) (Significasti) ... baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle: quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (cf. Eph 4, 5; Hebr 6, 4s?) et canones contradicant et post cassatum Ariminense Concilium missa ad provincias a ven. mem. praedecessore meo L i b e r i o generalia decreta prohibeant. Quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis manus impositione catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit; a quo tramite vos quoque posthac minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.

88a (4, 5) De conjugali autem velatione requisivisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere. Hoc ne fait, modis omnibus prohibemus : quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cuiusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

184 (c. 2 3) Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus qui necdum loqui poterunt per aetatem vel his, quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat et vitam. Quicumque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum vel cuiuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat; nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam soliditate divelli.

185 (7, 8sqq) Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis iniuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos . . . reperimus, ut Ieremiae nobis voce dicendum sit: 'Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrimarum ? et flebo populum hunc die ac nocte' (Ier 9, 1). ... Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas, post longa consecrationis suae tempora, tam de coniugiis propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum: ... Cur (Dominus) eos, quibus cornmittebantur sancta sanctorum, praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Lv 20, 7; 1 Petr 1, 16) ? Cur etiam procul a suis domibus, anno vicis suae, in templo habitare iussi sunt sacerdotes? Hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerent. ( 10) Unde et Dominus Jesus, cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur, quia Legem venerit implere, non solvere (Mt 5, 17). Et ideo Ecclesiae, cuius sponsus est, formam castitatis voluit splendore radiare, ut in die iudicii, cum rursus advenerit, 'sine macula et ruga' (Eph 5, 27) eam possit ... reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his, quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus. 'Qui autem in carne sunt, dicente electionis vase, Deo placere non possunt' (Rom 8, 8).... Ii vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, ut sibi asserant veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, Apostolicae Sedis auctoritate deiectos nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum: quilibet episcopus, presbyter atque diaconus, quod non optamus deinceps, fuerit talis inventus, iam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum: quia ferro necesse est excidantur vulnera, quae fomentorum non senserint medicinam.

90 (13) Monachos quoque, quos tamen morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus ... (cf n.l580).

(3) Sane non possumus negare de Mariae filiis iure reprehensum, meritoque vestram sanctitatem abhorruisse, quod ex eodem utero virginali, ex quo secundum carnem Christus natus est, alius partus effusus sit. Neque enim elegisset Dominus Iesus nasci per virginem, si eam iudicasset tam incontinentem fore, ut illud genitale Dominici corporis, illam aulam regis aeterni concubitus humani semine coinquinaret. Qui enim hoc adstruit, nihil aliud nisi perfidiam Iudaicam adstruit, qui dicunt eum non potuisse nasci ex virgine. Nam si hanc accipiant a sacerdotibus auctoritatem, ut videatur Maria partus fudisse plurimos, maiore studio veritatem fidei expugnare contendunt.


Concile de Carthage III, 28 aoűt 397

186 92 (Placuit,) ... ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum. Sunt autem canonicae scripturae: Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesu(s) Nave, Iudicum, Ruth, Regnorum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Job, Psalterium Davidicum, Salomonis libri quinque, duodecim libri Prophetarum, Esaias, Ieremias, Daniel, Ezechiel, Tobias, Iudith, Hester, Hesdrae libri duo, Machabaeorum libri duo. Novi autem Testamenti: Evangeliorum libri quatuor, Actus Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae tredecim, eiusdem ad Hebraeos una, Petri duae, Ioannis tres (comp. DS 180), Iacobi una, Iudae una, Apocalypsis Joannis.
(Additur in quodam cod.:) ... ut de confirmando isto canone transmarina Ecelesia consulatur.


Concile de Tolede I, sept. 400 (405)?

187 Can. 20. (1) Quamvis paene ubique custodiatur, ut absque episcopo chrisma nemo conficiat, tamen quia in aliquibus locis vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit, ex hac die nullum alium nisi episcopum chrisma conficere et per dioeceses destinare, ita ut de singulis ecclesiis ad episcopum ante diem Paschae diaconi destinentur aut subdiaconi, ut confectum chrisma ab episcopo destinatum ad diem Paschae possit occurrere. (2) Episcopum sane certum est omni tempore licere chrisma conficere, sine conscientia autem episcopi nihil penitus faciendum; statutum vero est diaconum non chrismare, sed presbyterum absente episcopo, praesente vero, si ab ipso fuerit praeceptum.

188 19 Credimus in unum verum Deum, Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, visibilium et invisibilium factorem, per quem creata sunt omnia in caelo et in terra. Hunc unum Deum et hanc unam esse divini nominis (divinae substantiae) Trinitatem. Patrem (autem) non esse ipsum Filium, sed habere Filium qui Pater non sit. Filium non esse Patrem, sed Filium Dei (de Patris) esse natura. Spiritum quoque Paracletum (Paraclituml esse, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre (Filioque) procedat (procedens). Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paracletus, sed a Patre (Filioque) procedens. Pater est, cuius vox haec est audita de caelis: Hic est Filius meus dilectus, in quo bene complacui; hunc (ipsum) audite (Mt 17, 5; 2Petr 1,17; cf. Mt 3,17). Filius est, qui ait: Ego a Patre exivi, et a Deo veni in hunc mundum (cf. Io l 6,28). paracletus ipse (Paraclitus Spiritus) est, de quo Filius ait: Nisi abiero (ego) ad Patrem, Paracletus non veniet ad vos (Jo 16, 7). Hanc Trinitatem personis distinctam, substantiam unam (unitam), virtutem potestatem, maiestatem (virtute et potestate et maiestate) indivisibilem indifferentem; praeter illam (hanc) nullam (credimus) divinam esse naturam, vel angeli vel spiritus vel virtutis alicuius, quae Deus esse credatur.

189 20 Hunc igitur (ergo) Filium Dei, Deum, natum a Patre ante omne omnino principium, sanctificasse in utero beatae Mariae virginis (uterum Mariae vg.), atque ex ea verum hominem, sine viri (virili) generatum semine suscepisse; (duabus dumtaxta naturis, id est deitatis et carnis, in unam convenientibus omnino personam) id est Dominum (nostrum) Jesum Christum. Non (Nec) imaginarium corpus aut forma sola compositum (phantasmatis alicuius in eo fuisse), sed solidum (atque verum): Atque hunc et esuriisse et sitiisse et doluisse et flevisse et omnia corporis exitia sensisse (omnes corporis injurias pertulisse). Postremo (a Judaeis) crucifixum, mortuum (-!) et sepultum, (et) tertia die resurrexisse; conversatum postmodum cum discipulis (suis), quadragesima (post resurrectionem) die ad caelos (caelum) ascendisse. Hunc filium hominis etiam 'Dei Filium' appellari (dici); Filium autem Dei 'Deum', 'filium hominis' non vocari (Filium autem Dei Deum hominis filium appellari ).

190 20 Resurrectionem vero (futuram) humanae credimus carnis (carni). Animam autem hominis non divinam esse substantiam aut Dei partem, sed creaturam (dicimus) divina voluntate non prolapsam (?) (creatam).


Concile de Tolede I, 'Symbolum Toletanum I', 400

191 21 1. Si quis ergo (autem) dixerit atque (aut) crediderit, a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse atque eius omnia instrumenta, anathema sit.

192 22 2. Si quis dixerit atque (vel) crediderit, Deum Patrem eundem Filium esse (esse Filium) vel Paracletum, an. s.

193 23 3. Si quis . . . crediderit, Deum (Dei) Filium eundem esse Patrem vel Paracletum, an. s.

194 24 4. Si quis . . . crediderit, Paracletum Spiritum (-!) vel Patrem esse vel Filium, an. s.

195 25 5. Si quis . . . crediderit, hominem Iesum Christum a Filio Dei assumptum non fuisse (carnem tantum sine anima a Filio Dei fuisse susceptam), an. s.

196 26 6. Si quis .. . crediderit, Filium Dei Deum passum (Christum innascibilem esse), an. s.

197 27 7. Si quis . . . crediderit, hominem Iesum Christum hominem impassibilem fuisse (deitatem Christi convertibilem fuisse vel passibilem), an. s.

198 28 8. Si quis . . . crediderit, alterum Deum esse priscae Legis, alterum Evangeliorum, an. s.

199 29 9. Si quis . . . crediderit, ab altero Deo mundum fuisse factum quam (factum fuisse et non ) ab eo, de quo scriptum est: In principio fecit Deus caelum et terram (cf. Gn 1,1), an. s.

200 30 10. Si quis ... crediderit, corpora humana non resurrectura (resurgere) post mortem, an. s.

201 31 11. Si quis ... crediderit, animam humanam Dei portionem vel Dei esse substantiam, an. s.

202 32 12. Si quis aliquas scripturas, praeter quas catholica Ecclesia recepit, vel in auctoritate habendas esse crediderit vel fuerit veneratus (Si quis... crediderit, alias scripturas, praeter quas Ecclesia catholica recipit, in auctoritate habendas vel esse venerandas), an. s.

203 33 (13. Si quis . ...crediderit, deitatis et carnis unam in Christo esse naturam, an. s.)

204 34 (14. Si quis ..... crediderit, esse aliquid, quod se extra divinam Trinitatem possit extendere, an. s.)

205 35 (15. Si quis astrologiae vel mathesiae (sic!) aestimat esse credendum, an. s.) (cf. DS 460)

206 36 (16. Si quis ... crediderit, coniugia hominum, quae secundum legem divinam licita habentur, exsecrabilia esse, an. s.)

207 37 (17. Si quis ... crediderit, carnes avium seu pecudum, quae ad escam datae sunt, non tantum pro castigatione corporum abstinendas, sed exsecrandas esse, an. s.)

208 38 ( 18. Si quis in his erroribus Priscilliani sectam sequitur vel profitetur, ut aliud in salutari baptismi contra sedem sancti Petri faciat, an. s.)


Saint Anastase I, Ep. 'Dat mihi' ad Venerium episc. Mediolan., vers 401

209 93 Dat mihi plurimum laetitiae illud Christi amore factum, quo divinitatis studio et alacritate succensa, integram fidem Apostolis traditam locatamque a maioribus toto orbe victrix retinebat Italia, hoc quippe sub tempore, quo divae memoriae Constantius orbem victor obtinuit, nec potuit sordes suas immittere aliqua subreptione haeretica factio Ariana, Deo nostro, ut credimus, providente, ne illa sancta fides et impolluta in aliquo vitio blasphemiae maledicorum hominum contaminaretur, haec scilicet, quae a sanctis viris et in requie sanctorum iam collocatis episcopis tractata fuerat vel definita in Synodi conventu Nicaenae. Pro qua exilium libenter tulerunt, qui sancti tunc episcopi sunt probati, hoc est Dionysius inde Dei servus, divina instructione compositus, vel eius secuti exemplum sanctae recordationis, Ecclesiae Romanae Liberius episcopus, Eusebius quoque a Vercellis, Hilarius de Gallis, ut de plerisque taceam, quorum potuerit arbitrio residere cruci potius affigi, quam Deum Christum, quod Ariana cogebat haeresis, blasphemarent, aut Filium Dei Deum Christum dicerent creaturam Domini. Sequitur reprobatio librorum Origenis Alexandrini a Rufino latine conversorum: cf DS 353



Denzinger 142