Denzinger 1816

Concile de Trente (XIXeme oecum.), Session XXV; Decretum de

purgatorio, 3 décembre 1563

1820 983 Cum catholica Ecclesia, Spiritu Sancto edocta, ex sacris Litteris et antiqua Patrum traditione in sacris Conciliis et novissime in hac oecumenica Synodo docuerit, purgatorium esse (v.D.840), animasque ibi detentas fidelium suffragiis, potissimum vero acceptabili altaris sacrificio iuvari (v. D. 940, 950): praecipit sancta Synodus episcopis, ut sanam de purgatorio doctrinam, a sanctis Patribus et sacris Conciliis traditam, a Christifidelibus credi, teneri, doceri et ubique praedicari diligenter studeant. Apud rudem vero plebem difficiliores ac subtiliores quaestiones, quaeque ad aedificationem non faciunt (cf. 1 Tim 1, 4), et ex quibus plerumque nulla fit pietatis accessio, a popularibus concionibus secludantur. Incerta item, vel quae specie falsi laborant, evulgari ac tractari non permittant. Ea vero, quae ad curiositatem quandam aut superstitionem spectant, vel turpe lucrum sapiunt, tanquam scandala et fidelium offendicula prohibeant...


Decretum de invocatione, veneratione et reliquiis Sanctorum,

et sacris imaginibus, 3 décembre 1563

1821 984 Mandat sancta Synodus omnibus episcopis et ceteris docendi munus curamque sustinentibus, ut iuxta catholicae et apostolicae Ecclesiae usum, a primaevis christianae religionis temporibus receptum, sanctorumque Patrum consensionem et sacrorum Conciliorum decreta: imprimis de Sanctorum intercessione, invocatione, reliquiarum honore, et legitimo imaginum usu fideles diligenter instruant, docentes eos, Sanctos, una cum Christo regnantes, orationes suas pro hominibus Deo offerre; bonum atque utile esse, suppliciter eos invocare et ob beneficia impetranda a Deo per Filium eius Iesum Christum Dominum nostrum, qui solus noster Redemptor et Salvator est, ad eorum orationes, opem auxiliumque confugere; illos vero, qui negant, Sanctos, aeterna felicitate in coelo fruentes, invocandos esse; aut qui asserunt, vel illos pro hominibus non orare, vel eorum, ut pro nobis etiam singulis orent, invocationem esse idololatriam, vel pugnare cum verbo Dei, adversarique honori " unius mediatoris Dei et hominum Jesu Christi " (cf 1 Tim 2, 5); vel stultum esse, in coelo regnantibus voce vel mente supplicare: impie sentire.

1822 985 Sanctorum quoque martyrum et aliorum cum Vhristo viventium sancta corpora, quae viva membra fuerunt Christi et templum Spiritus Sancti (cf Cor1 3.16; 6.19; Cor2 6.16), ab ipso ad aeternam vitam suscitenda et glorificanda, a fidelibus venranda ese, per quae multa beneficia a Deo hominibus praestantur: iat ut affirmantes, Sanctorum reliquiis venraionem atque honorem non deberi, vel eas aliaque sacra monumenta a fidlibus inutilite honorari, atque eorum opis impetrandae causa Sanctirum memorias frustra frequentari: omnino damnandos esse, prout jampridem eos damnavit et nunc etiam damnat Ecclesia.

1823 986 Imagines porro Christi, Deiparae Virginis et aliorum Sanctorum, in templis praesertim habendas et retinendas, eisque debitum honorem et venerationem impertiendam, non quod credatur inesse aliqua in iis divinitas vel virtus, propter quam sint colendae, vel quod ab eis sit aliquid petendum, vel quod ficucia in imaginibus sit figenda, veluti olim fiebat a gentibus, quae in idolis spem suam collocabant (cf Ps 134.15ss): sed quoniam honos qui eis exhibetur,refertur ad prototypa, quae illae repraesentant: ita ut per imagines, quas osculamuret coram quibus caput aperimus et procumbimus, Christum adoremus, et Sanctis, quorum illae similitudinem gerunt, veneremur. Id quod Conciliorum, praesertim vero secundae Nicaenae Synodi, decretis contra imaginum oppugnatores est sanctitum (cf DS 600ss);

1824 987 Illud vero diligenter doceant episcopi, per historias mysteriorum nostrae redemptionis, picturis vel aliis similitudinibus expressas, erudiri et confirmari populum in articulis fidei commemorandis et assidue recolendis; tum vero ex omnibus sacris imaginibus magnum fructum percipi, non solum quia admonetur populus beneficiorum et munerum, quae a Christo sibi collata sunt, sed etiam, quia Dei per Sanctos miracula et salutaria exempla oculis fidelium subiciuntur, ut pro iis Deo gratias agant, ad Sanctorumque imitationem vitam moresque suos componant, excitenturque ad adorandum ac diligendum Deum, et ad pietatem colendam. Si quis autem his decretis contraria docuerit aut senserit: an. s.

1825 988 In has autem sanctas et salutares observationes si qui abusus irrepserint: eos prorsus aboleri sancta Synodus vehementer cupit, ita ut nullae falsi dogmatis imagines et rudibus periculosi erroris occasionem praebentes statuantur. Quod si aliquando historias et narrationes sacrae Scripturae, cum id indoctae plebi expediet, exprimi et figurari contigerit: doceatur populus, non propterea divinitatem figurari, quasi corporeis oculis conspici, vel coloribus aut figuris exprimi possit. Omnis porro superstitio in Sanctorum invocatione, reliquiarum veneratione et imaginum sacro usu tollatur, omnis turpis quaestus eliminetur, omnis denique lascivia vitetur. . . Haec ut fidelius observentur, statuit sancta Synodus, nemini licere, ullo in loco... ullam insolitam ponere vel ponendam curare imaginem, nisi ab episcopo approbata fuerit. Nulla etiam admittenda esse nova miracula, nec novas reliquias recipiendas nisi... approbante episcopo.


Decretum de reformatione generali, 3 décembre 1563

1830 Cap. 19 (De duello seu monomachia). Detestabilis duellorum usus, fabricante diabolo introductus, ut cruenta corporum morte animarum etiam perniciem lucretur, ex christiano orbe penitus exterminetur. Imperator, reges... et quocumque alio nomine domini temporales, qui locum ad monomachiam in terris suis inter Christianos concesserint, eo ipso sint excommunicati... Qui vero pugnam commiserint, et qui eorum patrini vocantur, excommunicationis ... ac perpetuae infamiae poenam incurrant et ut homicidae iuxta sacros canones puniri debeant, et, si in ipso conflictu decesserint, perpetuo careant ecclesiastica sepultura.


Decretum de indulgentiis, 4 décembre 1563

1835 989 Cum potestas conferendi indulgentias a Christo Ecclesiae concessa sit, atque huiusmodi potestate divinitus sibi tradita (cf. Mt 16,19;18,18) antiquissimis etiam temporibus illa usa fuerit: sacrosancta Synodus indulgentiarum usum, christiano populo maxime salutarem et sacrorum conciliorum auctoritate probatum, in Ecclesia retinendum esse docet et praecipit, eosque anathemate damnat, qui aut inutiles esse asserunt, vel eas concedendi in Ecclesia potestatem esse negant. In his tamen concedendis moderationem... adhiberi cupit, ne nimia facilitate ecclesiastica disciplina enervetur. Abusus vero, qui in his irrepserunt et quorum occasione hoc indulgentiarum nomen ab haereticis blasphematur, emendatos et correctos cupiens: praesenti decreto generaliter statuit, pravos quaestus omnes pro his consequendis... omnino abolendos esse.


Bulla confirmationis Conc. Tridentini 'Benedictus Deus',

26 janvier 1564 ('1563' stilo curiali)

1847 - Tandem consecuti sumus, quod nec diuturnis nec nocturnis curis elaborare destitimus quodque a Patre luminum (Iac 1, 17) assidue precati sumus. Cum enim eam in urbem undique ex christiani nominis nationibus convenisset - Nostris convocata litteris et sua etiam ipsorum pietate excitata - episcoporum et aliorum insignium praelatorum maxima et oecumenico concilio digna frequentia, ... Nobis adeo concilii libertati faventibus, ut etiam de rebus Sedi Apostolicae proprie reservatis liberum ipsi Concilio arbitrium per litteras ad legatos Nostros scriptas ultro permiserimus, quae de sacramentis et aliis rebus, quae quidem necessariae visae sint, tractanda, diffinienda et statuenda restabant ad confutandas haereses, ad tollendos abusus et emendandos mores, a sacrosancta Synodo summa libertate diligentiaque tractata et accurate ac mature admodum definita, explicata, statuta sunt...

1848 Cum autem ipsa sancta Synodus, pro sua erga Sedem Apostolicam reverentia, antiquorum etiam conciliorum vestigiis inhaerens, decretorum suorum omnium, quae Nostro et praedecessorum Nostrorum tempore facta sunt, confirmationem a Nobis petierit, decreto de ea re in publica sessione facto : Nos ... postulatione ipsius Synodi cognita, habita super hac re cum venerab. Fratribus Nostris S. R. E. cardinalibus deliberatione matura, Sanctique Spiritus in primis auxilio invocato, cum ea decreta omnia catholica et populo christiano utilia ac salutaria esse cognovissemus: ad Dei omnipotentis laudem, de eorumdem Fratrum Nostrorum consilio et assensu, in consistorio Nostro secreto illa omnia et singula auctoritate Apostolica hodie confirmavimus et ab omnibus Christifidelibus suscipienda ac servanda esse decrevimus...

1849 Ad vitandum praeterea perversionem et confusionem, quae oriri posset, si unicuique liceret, prout ei liberet, in decreta Concilii commentarios et interpretationes suas edere: Apostolica auctoritate inhibemus omnibus... : ne quis sine auctoritate Nostra audeat ullos commentarios, glossas, annotationes, scholia ullumve omnino interpretationis genus super ipsius Concilii decretis quocumque modo edere aut quidquam quocumque nomine, etiam sub praetextu maioris decretorum corroborationis aut exsecutionis aliove quaesito colore statuere.

1850 Si cui vero in eis aliquid obscurius dictum et statutum fuisse eamque ob causam interpretatione aut decisione aliqua egere visum fuerit : ascendat ad locum, quem Dominus elegit, ad Sedem videlicet Apostolicam, omnium fidelium magistram, cuius auctoritatem etiam ipsa sancta Synodus tam reverenter agnovit. Nos enim difficultates et controversias, si quae ex eis decretis ortae fuerint, nobis declarandas et decidendas, quemadmodum ipsa quoque sancta Synodus decrevit, reservamus...


'Regulae Tridentinae' de libris prohibitis, confirmatae in

Const. 'Dominici gregis custodiae', 24 mars 1564

1851 Regula I: Libri omres, quos ante annum 1515 aut Summi Pontifices aut Concilia oecumenica damnarunt, et in hoc Indice non sunt, eodem modo damnati esse censeantur, sicut olim damnati fuerunt.

1852 Regula II: Haeresiarcharum libri, tam eorum, qui post praedictum annum (1515) haereses invenerunt vel suscitarunt, quam qui haereticorum capita aut duces sunt vel fuerunt, ... omnino prohibentur. Aliorum autem haereticorum libri, qui de religione quidem ex professo tractant, omnino damnantur. Qui vero de religione non tractant, a theologis catholicis... examinati et approbati permittuntur...

1853 Regula III: Versiones scriptorum etiam ecclesiasticorum, quae hactenus editae sunt a damnatis auctoribus, modo nihil contra sanam doctrinam contineant, permittuntur. Librorum autem Veteris Testamenti versiones viris tantum doctis et piis iudicio episcopi concedi poterunt, modo huiusmodi versionibus tamquam elucidationibus vulgatae editionis ad intelligendam sacram Scripturam, non autem tamquam sano textu utantur. Versiones vero Novi Testamenti ab auctoribus primae classis huius Indicis facta nemini concedantur, quia utilitatis parum, periculi vero plurimum lectoribus ex earum lectione manare solet. Si quae vero annotationes cum huiusmodi quae permittuntur versionibus vel cum vulgata editione circumferuntur, expunctis locis suspectis a facultate theologica alicuius Universitatis catholicae aut Inquisitione generali, permitti eisdem poterunt, quibus et versiones....

1854 Regula IV: Cum experimento manifestum sit, si sacra Biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri, hac in parte iudicio episcopi aut inquisitoris stetur, ut cum consilio parochi vel confessarii Bibliorum a catholicis auctoribus versorum lectionem in vulgari lingua eis concedere possint, quos intellexerint ex huiusmodi lectione non damnum, sed fidei atque pietatis augmentum capere posse...

1855 Regula V: Libri illi, qui haereticorum auctorum opera interdum prodeunt, in quibus nulla vel pauca de suo apponunt, sed aliorum dicta colligunt, cuiusmodi sunt lexica, concordantiae, apophthegmata..., si quae habeant, quae purgatione indigeant, illis episcopi... consilio sublatis aut emendatis, permittantur.

1856 Regula VI: Libri vulgari idiomate de controversiis inter catholicos et haereticos nostri temporis disserentes non passim permittantur, sed idem de iis servetur, quod de bibliis vulgari lingua scriptis statutum est. Qui vero de ratione bene vivendi, contemplandi, confitendi ac similibus argumentis vulgari sermone conscripti sunt, si sanam doctrinam contineant, non est, cur prohibeantur...

1857 Regula VII: Libri, qui res lascivas seu obscoenas ex professo tractant, narrant aut docent, cum non solum fidei, sed et morum, qui huiusmodi librorum lectione facile corrumpi solent, ratio habenda sit, omnino prohibentur. ... Antiqui vero ab ethnicis conscripti propter sermonis elegantiam et proprietatem permittuntur : nulla tamen ratione pueris praelegendi erunt.

1858 Regula VIII: Libri, quorum principale argumentum bonum est, in quibus tamen obiter aliqua inserta sunt,quae ad haeresim seu impietatem, divinationem seu superstitionem spectant, a catholicis theologis ... expurgati concedi possunt. ...

1859 Regula IX: Libri omnes et scripta geomantiae, hydromantiae, aeromantiae, pyromantiae, oneiromantiae, chiromantiae, necromantiae, sive in.quibus continentur sortilegia, veneficia, auguria, auspicia, incantationes artis magicae, prorsus reiiciuntur. Episcopi vero diligenter provideant, ne astrologiae iudiciariae libri, tractatus, indices legantur vel habeantur, qui de futuris contingentibus successibus, fortuitisve casibus aut iis actionibus, quae ab humana voluntate pendent, certi aliquid eventurum affirmare audent. ...

1860 Regula X: In librorum aliarumve scripturarum impressione servetur, quod in Concilio Lateranensi (V) sub Leone X, sess. X, statutum est. (Sequuntur praecepta disciplinaria particularia pro librorum auctoribus, bibliopolis, bibliothecis).

1861 Ad extremum vero omnibus fidelibus praecipitur, ne quis audeat contra harum regularum praescriptum aut huius Indicis prohibitionem libros aliquos legere aut habere. Quod si quis libros haereticorum vel cuiusvis auctoris scripta, ob haeresim vel ob falsi dogmatis suspicionem damnata atque prohibita, legerit sive habuerit, statim in excommunicationis sententiam incurrat. ...


Pie IV, Bulle " Injunctum nobis ", 13 novembre 1564;

Profession de foi tridentine

1862 994 Ego N- firma fide credo et profiteor omnia et singula, quae continentur in Symbolo fidei (C'polit.: cf. *150), quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: ( )Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium; et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri; per quem omnia facta sunt; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est; Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est; et resurrexit tertia die secundum Scripturas, et ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris, et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis; et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit; qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur; qui locutus est per Prophetas; et unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum, et exspecto resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi. Amen.

1863 995 Apostolicas et ecclesiasticas traditiones reliquasque ejusdem Ecclesiae observationes et constitutiones firmissime admitto et amplector. Item sacram Scripturam juxta eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de vero sensu et interpretatione sacrarum Scripturarum, admitto, nec eam umquam, nisi juxta unanimem consensum Patrum accipiam et interpretabor.

1864 996 Profiteor quoque septem esse vere et proprie sacramenta Novae Legis a Iesu Christo Domino nostro instituta atque ad salutem humani generis, licet non omnia singulis, necessaria, scilicet baptismum, confirmationem, Eucharistiam, paenitentiam, extremam unctionem, ordinem et matrimonium, illaque gratiam conferre, et ex his baptismum, confirmationem et ordinem sine sacrilegio reiterari non posse. Receptos quoque et approbatos Ecclesiae catholicae ritus in supradictorum omnium sacramentorum solemni administratione recipio et admitto.

1865 996 Omnia et singula, quae de peccato originali et de iustificatione in sacrosancta Tridentina Synodo definita et declarata fuerunt, amplector et recipio.

1866 997 Profiteor pariter in Missa offerri Deo verum, proprium et propitiatorium sacrificium pro vivis et defunctis, atque in sanctissimo Eucharistiae sacramento esse vere, realiter et substantialiter corpus et sanguinem una cum anima et divinitate Domini nostri Jesu Christi, fierique conversionem totius substantiae panis in corpus, et totius substantiae vini in sanguinem, quam conversionem catholica Ecclesia transsubstantiationem appellat. Fateor etiam sub altera tantum specie totum atque integrum Christum verumque sacramentum sumi.

1867 998 Constanter teneo purgatorium esse, animasque ibi detentas fidelium suffragiis juvari; similiter et Sanctos una cum Christo regnantes venerandos atque invocandos esse, eosque orationes Deo pro nobis offerre, atque eorum reliquias esse venerandas. firmite asero, imagines Christi ac Deiparae semper Virginis, nec non aliorum Sanctorum, habendas et retinendas esse, atque eis debitum honorem ac venrationem impertiendam; indulgentiarum etiam potestatem a Christo in Eclesia relictam fuisse, illarumque usum christiano populo maxime salutarem esse affirmo.

1868 999 Sanctam catholicam et apostolicam Romanam Ecclesiam omnium ecclesiarum matrem et magistram agnosco; Romanoque Pontifici, beati Petri Apostolorum principis successori ac Jesu Christi vicario, veram oboedientiam spondeo ac iuro.

1869 1000 Cetera item omnia a sacris canonibus et oecumenicis Conciliis, ac praecipue a sacrosancta Tridentina Synodo (et ab oecumenico Concilio Vaticano), tradita, definita ac declarata (praesertim de Romani Pontificis Primatu et infallibili magisterio), indubitanter recipio atque profiteor; simulque contraria omnia, atque haereses quascumque ab Ecclesia damnatas et reiectas et anathematizatas ego pariter damno, reicio, et anathematizo.

1870 1000 Hanc veram catholicam fidem, extra quam nemo salvus esse potest, quam in praesenti sponte profiteor et veraciter teneo, eandem integram et immaculatam usque ad extremum vitae spiritum constantissime, Deo adiuvante, retinere et confiteri atque a meis subditis vel illis, quorum cura ad me in munere meo spectabit, teneri, doceri et praedicari, quantum in me erit, curaturum, ego idem N. spondeo, voveo ac iuro: sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei Evangelia.


Pie IV, Const. 'Cum quorumdam hominum', 7 août 1555

1880 993 (cupientes admonere omnes), qui hactenus asseruerunt, dogmatizarunt vel crediderunt, Deum omnipotentem non esse trinum in personis et incomposita omnino indivisaque unitate substantiae et unum unamet simplici divinitatis essentia; aut Dominum nostrum non esse Deum verum eiusdem substantiae per omnia cum Patre et Spiritu Sancto; aut eundem secundum carnem non esse conceptum in utero beatissimae semperque Virginis Mariae de Spiritu Sancto, sed sicut ceteros homines ex semine Ioseph; aut eundem Dominum ac Deum nostrum Jesum Christum non subiisse acerbissimam crucis mortem, ut nos a peccatis et ab aeterna morte redimeret et Patri ad vitam aeternam reconciliaret; aut eandem beatissimam Virginem Mariam non esse veram Dei matrem, nec perstitisse semper in virginitatis integritate, ante partum scilicet, in partu et perpetuo post partum, ex parte omnipotentis Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti Apostolica auctoritate requirimus et monemus...


Saint Pie V, Bulla 'Ex omnibus afflictionibus', 1 octobre 1567;

Errores Michaelis Baii de hominis natura et de gratia

1901 1001 1. Nec angeli nec primi hominis adhuc integri merita recte vocantur gratia.

1902 1002 2. Sicut opus malum ex natura sua est mortis aeternae meritorium, sic bonum opus ex natura sua est vitae aeternae meritorium.

1903 1003 3. Et bonis angelis et primo homini, si in statu illo perseverasset usque ad ultimum vitae, felicitas esset merces, et non gratia.

1904 1004 4. Vita aeterna homini integro et angelo promissa fuit intuitu bonorum operum, et bona opera ex lege naturae ad illam consequendam per se sufficiunt.

1905 1005 5. In promissione facta (et) angelo et primo homini continetur naturalis iustitiae constitutio, qua pro bonis operibus, sine alio respectu, vita aeterna iustis promittitur.

1906 1006 6. Naturali lege constitutum fuit homini, ut, si in oboedientia perseveraret, ad eam vitam pertransiret, in qua mori non posset.

1907 1007 7. Primi hominis integri merita fuerunt primae creationis munera; sed iuxta modum loquendi Scripturae sacrae non recte vocantur gratia; quo fit, ut tantum merita, non etiam gratia, debeant nuncupari.

1908 1008 8. In redemptis per gratiam Christi nullum inveniri potest bonum meritum, quod non sit gratis indigno collatum.

1909 1009 9. Dona concessa homini integro et angelo, forsitan non improbanda ratione, possunt dici gratia : sed quia, secundum usum (sacrae) Scripurae, nomine gratiae ea tantum munera intelliguntur, quae per Jesum (Christum) male merentibus et indignis conferuntur, ideo neque merita neque merces, quae illis redditur gratia dici debet.

1910 1010 10. Solutionem (Solutio) poenae temporalis, quae peccato dimisso saepe remanet, et corporis resurrectionem (-io) proprie nonnisi meritis Christi adscribendam esse (adscribenda est).

1911 1011 11. Quod pie et iuste in hac vita mortali usque in finem vitae conversati vitam consequimur aeternam, id non proprie gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio creationis constitutae iusto Dei iudicio deputandum est : neque in hac retributione bonorum ad Christi meritum respicitur, sed tantum ad primam institutionem generis humani, in qua lege naturali constitutum est, ut iusto Dei iudicio oboedientiae mandatorum vita aeterna reddatur.

1912 1012 12. Pelagii sententia est : opus bonum, citra gratiam adoptionis factum, non est regni caelestis meritorium.

1913 1013 13. Opera bona, a filiis adoptionis facta, non accipiunt rationem meriti ex eo, quod fiunt per spiritum adoptionis inhabitantem corda filiorum Dei, sed tantum ex eo, quod sunt conformia legi, quodque per ea praestatur oboedientia legi.

1914 1014 14. Opera bona iustorum non accipiunt in die iudicii extremi ampliorem mercedem, quam iusto Dei iudicio mererentur (mereantur) accipere.

1915 1015 15. Docet rationem meriti non consistere (Ratio meriti non consistit) in eo, quod, qui bene operatur, habeat gratiam et inhabitantem Spiritum Sanctum, sed in eo solum, quod oboedit divinae legi, quam sententiam saepius repetit et multis rationibus probat fere toto libro (-!).

1916 1016 16. In eodem libro saepius repetit quod (-!) non est vera legis oboedientia, quae fit sine caritate.

1917 1017 17. Dicit sentire (Sentiunt) cum Pelagio, qui dicunt, esse necessarium ad rationem meriti, ut homo per gratiam adoptionis sublimetur ad statum deificum.

1918 1018 18. Dicit (-!) opera catechumenorum, ut fidem et paenitentiam ante remissionem peccatorum factam, esse (sunt) vitae aeternae merita : quam vitam non consequentur catechumeni, nisi prius praecedentium delictorum impedimenta tollantur.

1919 1019 19. Videtur insinuare quod (- !) opera justitiae et temperantiae, quae Christus fecit, ex dignitate personae operantis non traxerunt majorem valorem.

1920 1020 20. Nullum est peccatum ex natura sua veniale, sed omne peccatum meretur poenam aeternam.

1921 1021 21. Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae condicionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis.

1922 1022 22. Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos secundo: 'Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt' (Rm 2,14) intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus.

1923 1023 23. Absurda est sententia eorum, qui dicunt, hominem ab initio dono quodam supernaturali et gratuito, supra condicionem naturae suae fuisse exaltatum, ut fide, spe et caritate Deum supernaturaliter coleret.

1924 1024 24. A vanis et otiosis hominibus, secundum insipientiam philosophorum, excogitata est sententia (quae ad Pelagianismum reicienda est), hominem ab initio sic constitutum, ut per dona naturae superaddita fuerit largitate conditoris sublimatus et ad Dei filium adoptatus, et ad Pelagianismum reicienda est illa sententia (-!).

1925 1025 25. Omnia opera infidelium sunt peccata, (26) et philosophorum virtutes sunt vitia.

1926 1026 26. (27). Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis eius condicio, quam sententiam repetit ... per plura capitula (-!).

1927 1027 27. (28). Liberum arbitrium, sine gratiae Dei adiutorio, nonnisi ad peccandum valet.

1928 1028 28 (29). Pelagianus est error, dicere, quod liberum arbitrium valet ad ullum peccatum vitandum.

1929 1029 29. (30A). Non soli 'fures' ii sunt et 'latrones', qui Christum viam et 'ostium' veritatis et vitae negant, sed etiam quicunque 'aliunde' quam per ipsum in viam iustitiae (hoc est ad aliquam iustitiam) 'conscendi' (cf. Io 10,1) posse dicunt (docent),

1930 1030 30. (30B). aut tentationi ulli, sine gratiae ipsius adiutorio, resistere hominem posse, sic ut in eam non inducatur aut (ac) ab ea non superetur.

1931 1031 31. Caritas perfecta et sincera, quae est ex (de) 'corde puro et conscientia bona et fide non ficta' (I Tim 1, 5), tam in catechumenis quam in paenitentibus potest esse sine remissione peccatorum.

1932 1032 32. Caritas illa, quae est plenitudo legis, non est semper coniuncta cum remissione peccatorum.

1933 1033 33. Catechumenus iuste, recte et sancte vivit, et mandata Dei observat, ac legem implet per caritatem, ante obtentam remissionem peccatorum, quae in baptismi lavacro demum percipitur.

1934 1034 34. Distinctio illa duplicis amoris, naturalis videlicet, quo Deus amatur ut auctor naturae, et gratuiti, quo Deus amatur ut beatificator, vana est et commentitia et ad illudendum sacris Litteris et plurimis veterum testimoniis excogitata.

1935 1035 35. Omne, quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est.

1936 1036 36. Amor naturalis, qui ex viribus naturae exoritur, ex sola philosophia per elationem praesumptionis humanae, cum iniuria crucis Christi defenditur a nonnullis doctoribus.

1937 1037 37. Cum Pelagio sentit, qui boni aliquid naturalis, hoc est, quod ex naturae solis viribus ortum ducit, agnoscit.

1938 1038 38. Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, quae a Iohanne prohibetur, aut laudabilis illa caritas, qua 'per Spiritum Sanctum in corde diffusa' (Rom 5,5) Deus amatur.

1939 1039 39. Quod voluntarie fit, etiam si necessario fiat, libere tamen fit.

1940 1040 40. In omnibus suis actibus peccator servit dominanti cupiditati.

1941 1041 41. Is libertatis modus, qui est a necessitate, sub libertatis nomine non reperitur in Scripturis, sed solum nomen libertatis a peccato.

1942 1042 42. Justitia, qua iustificatur per fidem impius, consistit formaliter in oboedientia mandatorum, quae est operum iustitia; non autem in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur ac divinae naturae consors efficitur, ut, sic per Spiritum Sanctum renovatus, deinceps bene vivere et Dei mandatis oboedire possit.

1943 1043 43. In hominibus paenitentibus ante sacramentum absolutionis et in catechumenis ante baptismum est vera iustificatio, separata tamen a remissione peccatorum.

1944 1044 44. operibus plerisque, quae a fidelibus fiunt, (solum) ut mandatis Dei pareant, cuiusmodi sunt oboedire parentibus, depositum reddere, ab homicidio, a furto, a fornicatione abstinere, iustificantur quidem homines, quia sunt legis oboedientia et vera legis iustitia; non tamen iis obtinent incrementa virtutum.

1945 1045 45. sacrificium Missae non alia ratione est sacrificium, quam generali illa, qua 'omne opus, quod fit, ut sancta societate Deo homo inhaereat'.

1946 1046 46. (46A). Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, nec definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium.

1947 1047 47. (46B). Unde peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit.

1948 1048 48. (47A). Peccatum originis est habituali parvuli voluntate voluntarium, et habitualiter dominatur parvulo(s) eo quod non gerit contrarium voluntatis arbitrium.

1949 1049 49. (47B). Et ex habituali voluntate dominante fit, ut parvulus decedens sine regenerationis sacramento, quando usum rationis consecutus erit, actualiter Deum odio habeat, Deum blasphemet et legi Dei repugnet.

1950 1050 50. (48). Prava desideria, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, sunt prohibita praecepto : 'Non concupisces' (cf. Ex 20,17).

1951 1051 51. (49). Concupiscentia sive lex membrorum, et prava eius desideria, quae inviti sentiunt homines, sunt vera legis inoboedientia.

1952 1052 52. (50). Omne scelus eius est condicionis, ut suum auctorem et omnes posteros eo modo inficere possit, quo infecit prima transgressio.

1953 1053 53. (51). Quantum est ex vi transgressionis, tantum meritorum malorum a generante contrahunt, qui cum minoribus nascuntur vitiis, quam qui cum maioribus.

1954 1054 54. (52). Definitiva haec sententia, Deum homini nihil impossibile praecepisse, falso tribuitur Augustino, cum Pelagii sit.

1955 1055 55. (53). Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur.

1956 1056 56 (54A). In peccato duo sunt, actus et reatus; transeunte autem actu, nihil manet, nisi reatus sive obligatio ad poenam.

1957 1057 57. (54B). Unde in sacramento baptismi aut sacerdotis absolutione proprie reatus peccati dumtaxat tollitur, et ministerium sacerdotum solum liberat a reatu.

1958 1058 58. (55). Peccator paenitens non vivificatur ministerio sacerdotis absolventis, sed a solo Deo, qui, paenitentiam suggerens et inspirans, vivificat eum et resuscitat: ministerio autem sacerdotis solum reatus tollitur.

1959 1059 59. (56). Quando per eleemosynas aliaque paenitentiae opera Deo satisfacimus pro poenis temporalibus, non dignum pretium Deo pro peccatis nostris offerimus, sicut quidam errantes autumant (nam alioqui essemus, saltem aliqua ex parte, redemptores); sed aliquid facimus, cuius intuitu Christi satisfactio nobis applicatur et communicatur.

1960 1060 60. (57). Per passiones Sanctorum in indulgentiis communicatas non proprie redimuntur nostra delicta; sed per communionem caritatis nobis eorum passiones impertiuntur, ut digni simus, qui pretio sanguinis Christi a poenis pro peccatis debitis liberemur.

1961 1061 61. (58). Celebris illa doctorum distinctio, divinae legis mandata bifariam impleri, altero modo, quantum ad praeceptorum operum substantiam tantum, altero, quantum ad certum quendam modum, videlicet, secundum quem valeant operantem perducere ad regnum aeternum (hoc est ad modum meritorium), commentitia est et explodenda.

1962 1062 62. (59). Illa quoque distinctio, qua opus dicitur bifariam bonum, vel quia ex obiecto et omnibus circumstantiis rectum est et bonum (quod moraliter bonum appellari consuevit (appellare consueverunt)), vel quia est meritorium regni aeterni, eo quod fit (sit) a vivo Christi membro per Spiritum caritatis, reicienda putatur (est).

1963 1063 63. (60). Similiter (Sed) et illa distinctio duplicis iustitiae, alterius, quae fit per Spiritum caritatis inhabitantem, alterius, quae fit ex inspiratione quidem Spiritus Sancti cor ad paenitentiam excitantis, sed nondum cor inhabitantis et in eo caritatem diffundentis, qua divinae legis iustificatio impleatur, odiosissime et pertinacissime (similiter) reicitur.

1964 1064 64. (6l ). Denique (Item) et illa distinctio duplicis vivificationis, alterius, qua vivificatur peccator, dum ei paenitentia(-ae) et vitae novae propositum et inchoatio per Dei gratiam inspiratur, alterius, qua vivificatur, qui vere iustificatur et palmes vivus in vite Christo efficitur, pariter commentitia est et Scripturis minime congruens.

1965 1065 65. (62). Non nisi Pelagiano errore admitti potest usus aliquis liberi arbitrii bonus sive non malus, et gratiae Christi iniuriam facit, qui ita sentit et docet.

1966 1066 66. (63 ). Sola violentia repugnat libertati hominis naturali.

1967 1067 67. (64). Homo peccat etiam damnabiliter in eo, quod necessario facit.

1968 1068 68. (65). Infidelitas pure negativa in his, in quibus Christus non est praedicatus, peccatum est.

1969 1069 69. (66). Iustificatio impii fit formaliter per oboedientiam legis, non autem per occultam communicationem et inspirationem gratiae, quae per eam iustificatos faciat implere legem.

1970 1070 70. (67). Homo exsistens in peccato mortali, sive in reatu aeternae damnationis, potest habere veram caritatem: et caritas etiam perfecta potest consistere cum reatu aeternae damnationis.

1971 1071 71. (68). Per contritionem, etiam caritate perfectam (cum caritate perfecta) et cum voto suscipiendi sacramentum coniunctam, non remittitur crimen, extra casum necessitatis aut martyrii, sine actuali susceptione sacramenti.

1972 1072 72. 169). Omnes omnino iustorum afflictiones sunt ultiones peccatorum ipsorum: unde et Iob et martyres, quae passi sunt, propter peccata sua passi sunt.

1973 1073 73. (70). Nemo, praeter Christum, est absque peccato originali: hinc Beata Virgo mortua est propter peccatum ex Adam contractum, omnesque eius afflictiones in hac vita sicut et aliorum iustorum fuerunt ultiones peccati actualis vel originalis.

1974 1074 74. (71). Concupiscentia in renatis relapsis in peccatum mortale, in quibus iam dominatur, peccatum est, sicut et alii habitus pravi.

1975 1075 75. (72). Motus pravi concupiscentiae sunt, pro statu hominis vitiati, prohibiti praecepto : 'Non concupisces' (Ex 20,17); unde homo eos sentiens, et non consentiens, transgreditur praeceptum: 'Non concupisces', quamvis transgressio in peccatum non deputetur.

1976 1076 76. (73). Quamdiu aliquid concupiscentiae carnalis in diligente est, non facit praeceptum: 'Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo' (Dt 6,5 Mt 22,37).

1977 1077 77. (74). Satisfactiones laboriosae iustificatorum non valent expiare de condigno poenam temporalem restantem post culpam condonatam.

1978 1078 78. (75). Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis condicio.

1979 1079 79. (76). Falsa est doctorum sententia, primum hominem potuisse a Deo creari et institui sine iustitia naturali.

1980 1080 (censura:) Quas quidem sententias stricto coram Nobis examine ponderatas, quamquam nonnullae aliquo pacto sustineri possent in rigore et proprio verborum sensu ab assertoribus intento haereticas, erroneas, suspectas, temerarias, scandalosas et in pias aures offensionem immittentes respective, ac quaecumque super iis verbo scriptoque emissa, praesentium auctoritate damnamus, circumscribimus et abolemus.



Denzinger 1816