Ecclesia de Eucharistia 52


CAPUT VI

Ad Mariae scholam, mulieris "eucharisticae"


53 Si intimam Ecclesiae cum Eucharistia necessitudinem eiusque omnes divitias denuo detegere volumus, oblivisci non possumus Mariam, Matrem Ecclesiaeque exemplar. In Epistula Apostolica Rosarium Virginis Mariae, Virginem Sanctissimam tamquam in contemplatione Christi vultus Magistram demonstrantes, in mysteria lucis etiam Eucharistiae institutioneminseruimus (102). Ad hoc enim Sanctissimum Sacramentum Maria nos perducere potest, quandoquidem ipsi cum eo arta est necessitudo.

Aspectu primo, Evangelium hac de re silet. In institutionis narratione, Feriae Quintae in Cena Domini vesperi, nullus fit de Maria sermo. E contra scimus Eam inter Apostolos adfuisse, "perseverantes unanimiter in oratione" (
Ac 1,14), in prima communitate post Domini Ascensionem Pentecosten exspectantem. Eius haec praesentia procul dubio in eucharisticis Celebrationibus primae christianae aetatis inter fideles deesse non potuit, assiduos "in fractione panis" (Ac 2,42).

Sed praeter eius eucharistici Convivii participationem, Mariae cum Eucharistia necessitudo ex eius interiore habitu erui potest. Maria mulier tota sua vita est "eucharistica". Ecclesia videlicet Mariam respiciens tamquam exemplar, ad eam imitandam etiam in hac eius necessitudine cum Mysterio hoc sanctissimo invitatur.


54 Mysterium fidei! Si Eucharistia mysterium est fidei, quod eo usque intellectum nostrum praetergreditur ut nos plane Dei Verbo dedere cogamur, nemo praeter Mariam sustinere nos potest et in simile propositum ducere. Cum nos Christi in Ultima Cena actionem, eius mandato obtemperantes, iteramus: "Hoc facite in meam commemorationem!", eadem opera Mariae invitationem ei absque dubitatione parendi suscipimus: "Quodcumque dixerit vobis, facite" (Jn 2,5). Materna quidem sollicitudine, quam apud Canae nuptias est testata, Maria nobis videtur dicere: "Nolite cunctari, verbo mei Filii confidite. Ipse, qui immutare aquam in vinum potuit, pariter panem vinumque efficere suum corpus suumque sanguinem potest, in hoc mysterio vivam suae Paschae memoriam credentibus tradens, ut hac ratione "panis vitae" fiat".


55 Quodam nempe modo Maria suam fidem eucharisticam significavit antequam Eucharistia institueretur, eo quod suum virginalem uterum Dei Verbi incarnationi commodavit. Eucharistia, dum passionem resurrectionemque attingit, eodem tempore Incarnationis continuationem secum fert. In Annuntiatione divinum Filium in physica etiam veritate corporis sanguinisque Maria concepit, id praecipiens in se quod sacramentaliter quodammodo in singulis credentibus fit, qui sub panis vinique specie corpus et sanguinem Domini recipiunt.

Itaque arta intercedit similitudo inter illud fiat quod Maria Angelo nuntianti dixit, et illud amen, quod quisque fidelis Domini corpus suscipiens enuntiat. Maria rogata est ut eum crederet, quem Ipsa concepisset Spiritus Sancti virtute, esse "Dei Filium" (cfr
Lc 1,30-35). Virginis fidei in continuatione, in eucharistico Mysterio nos rogamur ut eundem Iesum, Filium Dei et Mariae Filium, sua cum tota humana ac divina exsistentia credamus sub specie panis vinique adesse.

"Beata quae credidisti" (Lc 1,45): Maria in Incarnationis mysterio etiam Ecclesiae fidem eucharisticam praesumpsit. Cum in Visitatione Verbum incarnatum in utero gestat, fit ipsa aliquo modo "tabernaculum" - primum historiae "tabernaculum" - ubi Dei Filius, adhuc invisibilis hominum oculis, se Elisabeth exhibet adorandum, quasi suam per Mariae oculos vocemque "radians" lucem. Stupens Mariae visus, dum Christi vultum modo nati contemplatur eumque brachiis amplexatur, nonne amoris incomparabile est exemplar, cui unaquaeque nostra communio eucharistica est referenda?


56 Maria, omnem gerens vitam apud Christum, et non tantummodo in Calvariae loco, sibi assumpsit sacrificalem Eucharistiae dimensionem. Cum infantem Iesum in templum Hierosolymitanum tulit "ut sisteret Domino" (Lc 2,22), nuntium percepit a sene Simeone illum Infantem futurum esse "signum contradictionis" et "gladium" etiam ipsius animam transfixurum (cfr Lc Lc 2,34-35). Ita gravis praenuntiabatur casus Filii cruci affixi et quodam modo praefigurabatur illud "stabat Mater" Virginis iuxta Crucem. Dum cotidie ad eventum Calvariae paratur, Maria veluti "anticipatae Eucharistiae" speciem vivit, id est "communionem spiritalem" desiderii et oblationis, quae consummabitur per comunicationem cum Filio in passione, ac deinde, postpaschali tempore, illustrabitur per eius participationem eucharisticae Celebrationis, cui, veluti passionis "memoriae", praesederunt Apostoli.

Quo modo percipiendi sunt sensus Mariae, dum ex ore Petri, Ioannis, Iacobi ceterorumque Apostolorum verba audivit Ultimae Cenae: "Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur" (Lc 22,19)? Corpus illud, quod sacrificio offertur et per signa sacramentalia rursus proponitur, idem erat corpus in eius utero conceptum! In Maria Eucharistiae receptio significabat quasi iterum in uterum excipere cor illud, quod cum corde eius uno pulsu palpitabat, atque quidquid ipsamet sub Cruce experta erat denuo vivere.


57 "Hoc facite in meam commemorationem" (Lc 22,19). In "memoria" Calvariae praesens est id quod in passione et in morte sua Christus explevit. Quare id non deest quod Christus explevit etiam erga Matrem pro nobis. Ipsi enim tradens discipulum praedilectum, et in eo tradit unumquemque nostrum: "Ecce filius tuus!". Pariter dicit quoque unicuique nostrum: "Ecce mater tua!" (cfr Io Jn 19,26-27).

In Eucharistia vivere memoriam mortis Christi requirit etiam ut hoc donum continenter excipiatur. Significat sumere nobiscum - exemplum Ioannis secuti - illam quae identidem uti Mater nobis datur. Significat eodem tempore munus exsequi se Christo conformandi, sive scholam Matris frequentando sive comitatum eius acceptando. Maria praesens est, cum Ecclesia et uti Mater Ecclesiae, in singulis nostris celebrationibus eucharisticis. Sicut Ecclesia et Eucharistia indivisibile constituunt binomium, ita quoque dicendum est de binomio Maria et Eucharistia. Idcirco commemoratio quoque Mariae in eucharistica Celebratione, ab antiqua inde aetate, unanimis est in Ecclesiis tam Orientalibus quam Occidentalibus.


58 In Eucharistia, Ecclesia cum Christo plene coniungitur et cum eius sacrificio, proprium faciens spiritum Mariae. Veritas haec altius perspici potest novam instituens lectionem canticiMagnificat sub prospectu eucharistico. Eucharistia enim, sicut Mariae canticum, praesertim laus est et gratiarum actio. Cum Maria exclamat: "Magnificat anima mea Dominum, et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo", Iesum in utero gerit. Laudat Patrem "per" Iesum, sed laudat Eum etiam "in" Iesu et "cum" Iesu. Hic quidem verus est "habitus eucharisticus".

Maria simul mirabilia memorat a Deo in historia salutis patrata, sicut Ipse locutus est ad patres nostros (cfr
Lc 1,55), nuntians illud prodigium quod omnia exsuperat, nempe Incarnationem redemptricem. In cantico Magnificat adest denique eschatologica Eucharistiae tensio. Quotiescumque Filius Dei reproponitur nobis "in paupertate" signorum sacramentalium, panis et vini, ponitur in mundo novae illius historiae semen, quod "deposuit potentes de sede" et "exaltavit humiles" (cfr Lc 1,52). Maria illos "novos caelos" celebrat et "novam terram", quae in Eucharistia suum antecessum et quodam sensu suum agendi "consilium" inveniunt. Si canticumMagnificat enuntiat spiritalitatem Mariae, haec spiritalitas qualibet alia melius nos adiuvat ad eucharisticum Mysterium vivendum. Eucharistia nobis datur ut omnis vita nostra, sicut vita Mariae, canticum Magnificat fiat!



CONCLUSIO



59 Ave, verum corpus natum de Maria Virgine! Paucis ante annis quinquagesimam anniversariam a presbyterali ordinatione Nostra celebravimus memoriam. Hodie gratiam percipimus has de Eucharistia Litteras Encyclicas Ecclesiae tradendi, videlicet Feria Quinta in Cena Domini, quae in quintum et vicesimum Nostrum annum Petrini ministerii incidit. Id perquam grato animo facimus. Plus dimidium saeculum, quotidie, inde ab illo die II mensis Novembris anno MCMXLVI, cum "primam" Missam in crypta sancti Leonardi cathedralis templi Wawel Cracoviae celebravimus, oculos Nostros in hostiam calicemque intendimus, in quibus tempus spatiumque quodammodo sese "contraxerunt" et Calvariae drama vividum iterum est expressum, cum suam arcanam "contemporalem" praesentiam manifestaret. Singulis diebus in pane vinoque consecratis fides Nostra divinum Peregrinatorem agnovit, qui quondam ad duos Emmaus discipulos accessit, ut eorum oculorum fidei lucem et cordis spem recluderet (Lc 24,13-35).

Sinite, carissimi fratres sororesque, ut intima animi elatione, una vobiscum ac vestram fidem roborantes, Nostram fidem in Sanctissimam Eucharistiam testificemur. Ave, verum corpus natum de Maria Virgine, / vere passum, immolatum, in cruce pro homine! Hic adest Ecclesiae thesaurus, mundi cor, pignus metae ad quam singuli homines, etiam inscii, anhelant. Mysterium est magnum, quod nos procul dubio transcendit ac nostrae mentis facultatem summopere temptat ea quae apparent transgrediendi. Hic nostri sensus falluntur - visus, tactus, gustus in te fallitur: sic enuntiatur in hymno Adoro te devote -, sed sola fides, quae in Christi verbo nititur nobis ab Apostolis tradito, sufficit nobis. Sinite, perinde ac Petrus in sermonis eucharistici exitu in Ioannis Evangelio, ut Nos, totius Ecclesiae nomine, uniuscuiusque vestrum nomine, Christo repetamus: "Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes" (Jn 6,68).


60 Tertio millennio illucescente, nos omnes Ecclesiae filii renovato animi impetu ad vitae christianae semitam tenendam impellimur. Quemadmodum in Epistula Apostolica Novo Millennio ineunte scripsimus, "non itaque agitur de hinc excogitando "novo consilio". Iam enim praesto est consilium seu "programma": illud nempe quod de Evangelio derivatur semperque viva Traditione. Tandem in Christo ipso deprehenditur istud, qui sane cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in Eo trinitaria ducatur et cum Eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem" (103). Huius progammatis renovati studii in vita Christiana adimpletio per Eucharistiam transit.

Omnis sanctitatis cura, omnis actio quae ad Ecclesiae missionem implendam tendit, omnis pastoralium exsecutio consiliorum necessariam vim ex eucharistico Mysterio haurire debent et ad id, veluti fastigium, sunt ordinandae. In Eucharistia Iesum habemus, eius habemus redimens sacrificium, eius resurrectionem habemus, Spritus Sancti donum, adorationem, oboedientiam Patrisque amorem habemus. Si Eucharistiam neglegimus, quomodo nostrae egestati occurre possumus?


61 Eucharisticum Mysterium - sacrificium, praesentia, convivium - neque extenuationem neque abusionem patitur. Ex toto ipse vivatur oportet, sive in celebrativo eventu sive in intimo cum Iesu colloquio, proxime in communione recepto, sive denique adorationis eucharisticae tempore, precatione distincto, extra Missam. Tum firmiter aedificatur Ecclesia et significatur id quod ipsa re vera est: una, sancta, catholica et apostolica; populus, templum et Dei familia; corpus est Christi sponsa, Spiritu Sancto animata; sacramentum salutis universale itemque ad Hierachiae structuram communio.

Semita, quam primis tertii millenni his annis calcat Ecclesia, est quoque via renovatae operae oecumenicae. Secundi millennii novissima decennia, quibus cumulum attulit Magnum Iubilaeum, in illud nos inclinaverunt, cum omnes baptizatos ad Iesu illam precationem ut unum sint (
Jn 17,11) adimplendam exacuerent. Via est longa, obicibus repleta quae hominum facultates transcendit; sed nobis praesto est Eucharistia atque ante eam imo in corde, proinde quasi nobis destinentur, eadem verba audire possimus quae Elias propheta audivit: "Surge et comede! Grandis enim tibi restat via" (1R 19,7). Thesaurus eucharisticus, quem nobis commendavit Dominus, nos ad illam metam cum fratribus plene communicandam incitat, quibuscum per Baptismum coniungimur. Ut thesaurus hic haud pessumdetur, ea vero sunt servanda quae secum fert ipsum Sacramentum communionis in fide ac apostolica successione.

Eucharistiae illam tribuentes aestimationem, quam ipsa meretur, ac perquam sollicite caventes ne ulla eius ratio ac postulatio extenuentur, nos vere huius doni magnitudinis conscios exhibemus. Continuata quidem traditio nos ad id impellit, quae a primis usque saeculis vigilem in hoc "thesauro" custodiendo vidit communitatem christianam. Amore compulsa, Ecclesia sollicitatur ut proximis christianis generationibus transmittantur, nullo amisso fragmine, fides ac de Mysterio eucharistico doctrina. Non est periculum ne nimia cura ponatur in hoc Mysterio colendo, "quia in hoc Sacramento totum mysterium nostrae salutis comprehenditur" (104).


62 Carissimi Nostri fratres sororesque, ad disciplinam Sanctorum accedamus, qui praeclari fuerunt interpretes verae eucharisticae pietatis. In iis Eucharistiae theologia omnem actae vitae splendorem consequitur, nos "afficit" et, ut ita dicamus, nos "fovet". Mariam sanctissimam potissimum audiamus, in qua eucharisticum Mysterium, plus quam in aliis, veluti lucis myste-rium apparet. Ipsam contuentes vim transformantem quae in Eucharistia inest cognoscimus. In ipsa mundum amore renovatum conspicimus. Eam contemplantes ad caelestem gloriam corpore et anima assumptam "caelorum novorum" et "novae terrae" particulam cernimus, quae oculis nostris patebunt, Christo iterum adveniente. Ipsorum Eucharistia hac in terra est pignus atque quodammodo anticipatio: Veni, Domine Iesu! (Ap 22,20).

Sub humili panis vinique specie, quae in eius corpus et sanguis transsubstantiantur, Christus nobiscum iter facit, ut nostra vis ac nostrum viaticum, ac pro omnibus nos spei efficit testes. Si coram Mysterio hoc suos fines experitur ratio, Spiritus Sancti gratia illuminatum cor plane intellegit quo pacto se gerat, in adorationem se mergens ac in dilectionem sine finibus.

Eadem experiamur quae sanctus Thomas Aquinas, summus theologus simulque Christi eucharistici fervidus cantor, atque sinamus ut animus noster in spe ad metam contemplandam recludatur, ad quam cor nostrum anhelat, cum gaudium pacemque sitiat:

Bone pastor, panis vere,
Iesu nostri miserere.
Tu nos pasce, nos tuere,
Tu nos bona fac videre
in terra viventium.
Tu qui cuncta scis et vales,
Qui nos pascis hic mortales:
tuos ibi commensales,
coheredes et sodales
fac sanctorum civium.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die septimo decimo mensis Aprilis, Feria Quinta in Cena Domini, anno Domini bis- millesimo tertio, Pontificatus Nostri quinto et vicesimo, ipso Rosarii Anno.

IOANNES PAULUS II


1) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 11.
2) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, PO 5.
3) Cfr Ioannes Paulus II, Epistula Ap. Rosarium Virginis Mariae (16 Octobris 2002), RVM 21: AAS95 (2003), 19.
4) Hic est titulus, quem dare voluimus autobiographico testimonio occasione data quinquagesimi anniversarii Nostrae ordinationis sacerdotalis.
5) Leonis XIII Acta, XXII (1903), 115-136.
6) AAS 39 (1947), 521-595.
7) AAS 57 (1965), 753-774.
8) AAS 72 (1980), 113-148.
9) Conc. Oecum. Vat. II, Const. de Sacra Liturgia Sacrosanctum Concilium, SC 47: Salvator noster [...] Sacrificium Eucharisticum Corporis et Sanguinis sui instituit, quo Sacrificium Crucis in saecula, donec veniret, perpetuaret.
10) Catechismus Catholicae Ecclesiae, CEC 1085.
11) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 3.
12) Cfr Paulus VI, Sollemnis professio fidei (30 Iunii 1968), 24: AAS 60 (1968) 442; Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 12: AAS 72 (1980), 142.
13) Catechismus Catholicae Ecclesiae, CEC 1382.
14) Ibid., CEC 1367.
15) In Epistolam ad Hebraeos homiliae, 17, 3: PG 63, 131.
16) Conc. Oecum. Tridentinum, Sess. XXII, Doctrina de ss. Missae sacrificio, cap. 2: DS 1743: "Una enim eademque est hostia, idem nunc offerens sacerdotum ministerio, qui se ipsum tunc in cruce obtulit, sola offerendi ratione diversa".
17) Cfr Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947): AAS 39 (1947), 548.
18) Ioannes Paulus II, Litt. Enc. Redemptor hominis (15 Martii 1979), RH 20: AAS 71 (1979), 310.
19) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 11.
20) De sacramentis, V, 4, 26: CSEL 73, 70.
21) In Ioannis Evangelium, XII, 20: PG 74, 726.
22) Litt. Encycl. Mysterium fidei (3 Septembris 1965): AAS 57 (1965), MF 764.
23) Sess. XIII, Decretum de ss. Eucharistia, cap. 4: DS 1642.
24) Catecheses mystagogica, IV, 6: SCh 126, 138.
25) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de divina Revelatione Dei Verbum, .
26) Sollemnis professio fidei (30 Iunii 1968), 25: AAS 60 (1968) 442-443.
27) Sermo IV in Hebdomadam Sanctam: CSCO 413/Syr. 182, 55.
28) Anaphora.
29) Prex Eucharistica III.
30) Sollemnitas Ss.mi Corporis et Sanguinis Christi, antiphona ad Magnificat II Vesperarum.
31) Missale Romanum, Embolismus post Orationem Dominicam.
32) Epistula ad Ephesios, 20: PG 5, 661.
33) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. past. de Ecclesia huius temporis Gaudium et spes, GS 39.
34) "Vis corpus Christi honorare? Non despicias ipsum nudum: neque hic sericis vestibus honores, foris autem frigore ac nuditate afflictum negligas. Nam is qui dixit: Hoc est corpus meum, et verbo rem firmavit, idem ipse dixit: Esurientem me vidistis, et non nutrivistis; et, In quantum non fecistis uni horum minimorum, nec mihi fecistis [...]. Quae enim utilitas si mensa Christi sit aureis poculis onusta, ipse vero fame pereat? Primo esurientem imple, et tunc ex superabundanti mensam eius exorna": S. Ioannes Chrysostomus, Homiliae in Evangelium Matthaei 50, 3-4: PG 58, 508-509; cfr Ioannes Paulus II, Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987), 31: AAS 80 (1988), 553-556.
35) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 3.
36) Ibid. LG 3
37) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de activitate missionali Ecclesiae Ad gentes, AGD 5.
38) Tunc Moyses "sumptum sanguinem respersit in populum et ait: "Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his"" (Ex 24,8).
39) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 1.
40) Cfr ibid., LG 9.
41) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, PO 5. Idem Decretum in n. PO 6 dicit: "Nulla tamen communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque habeat in sanctissimae Eucharistiae celebratione".
42) In I Epistolam ad Corinthios homiliae, 24, 2: PG 61, 200. Cfr Didache, IX, 4: F. X. Funk, I, 22: S. Cyprianus, Ep. LXIII, 13: PL 4, 384.
43) PO 26, 206.
44) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 1.
45) Cfr Conc. Oecum. Tridentinum, Sess. XIII, Decretum de ss. Eucharistia, can. 4: DS 1654.
46) Cfr Rituale Romanum: De sacra communione et de cultu mysterii eucharistici extra Missam, 36 (n. 80).
47) Cfr ibid., 38-39 (nn. 86-90).
48) Ioannes Paulus II, Ep. Ap. Novo Millennio ineunte (6 Ianuarii 2001), NM 32: AAS 93 (2001), 288.
49) "Visitationem sanctissimi Sacramenti, in nobilissimo loco et quam honorificentissime in ecclesiis secundum leges liturgicas adservandi, interdiu facere ne omittant, utpote quae erga Christum Dominum, in eodem praesentem, sit et grati animi argumentum et amoris pignus et debitae adorationis officium": Paulus VI, Litt. Enc. Mysterium fidei (3 Septembris 1965): AAS57 (1965), MF 771.
50) Visitationes ad Sanctissimum Sacramentum adque Mariam Sanctissimam, Prooemium:Opere ascetiche, Avellino 2000, p. 295.
51) N. 857.
52) Ibid.
53) Ibid.
54) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III. 2: AAS75 (1983), 1005.
55) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 10.
56) Ibid. LG 10
57) Cfr Institutio generalis: Editio typica tertia, n. 147.
58) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 10 LG 28; Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, PO 2.
59) "Altaris administer personam Christi utpote Capitis gerit, membrorum omnium nomine offerentis": Pius XII, Litt. Enc. Mediator Dei (20 Novembris 1947): AAS 39 (1947), 556; cfr Pius X, Adhort. Ap. Haerent animo (4 Augusti 1908): Pii X Acta, IV, 16; Pius XI, Litt. Enc. Ad catholici sacerdotii (20 Decembris 1935): AAS 28 (1936), 20.
60) Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 8: AAS 72 (1980), 128-129.
61) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt. Sacerdotium ministeriale (6 Augusti 1983), III. 4: AAS75 (1983), 1006; cfr Conc. Oecum. Lateranense IV, cap. 1, Const. de fide catholica Firmiter credimus: DS 802.
62) Conc. Oecum. Vat. II, Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, UR 22.
63) Ep. Ap. Dominicae Cenae (24 Februarii 1980), 8: AAS 72 (1980), 115.
64) Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, PO 14.
65) Ibid., PO 13; cfr Codex Iuris Canonici, can. CIC 904; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. CIO 378.
66) Decr. de presbyterorum ministerio et vita Presbyterorum Ordinis, PO 6.
67) Relatio finalis, II, C. 1: L'Osservatore Romano, 10 Decembris 1985, 7.
68) Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 26.
69) Nicolas Cabasilas, Vita in Christo, IV, 10: SCh 355, 270.
70) Perfectionis iter, c. 35.
71) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 4: AAS 85 (1993), 839-840.
72) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 14.
73) Homiliae in Isaiam 6, 3: PG 56, 139.
74) N. 1385; cfr Codex Iuris Canonici, can. CIC 916; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. CIO 711.
75) Sermo sodalibus Sacrae Paenitentiariae Apostolicae et Confessariis Basilicarum Patriarchalium Romanarum habitus (30 Ianuarii 1981): AAS 73 (1981), 203. Cfr Conc. Oecum. Trid., Sess. XIII, Decretum de ss. Eucharistia, cap. 7 et can. 11: DS 1647 DS 1661.
76) Can. CIC 915; cfr Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. CIO 712.
77) Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 14.
78) Thomas Aquinas, Summa theologiae, III 73,3c.
79) Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 11: AAS 85 (1993), 844.
80) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 23.
81) Epistula ad Smyrnenses, 8: PG 5, 713.
82) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 23.
83) Cfr Congregatio pro Doctrina Fidei, Litterae ad Catholicae Ecclesiae Episcopos de aliquibus aspectibus Ecclesiae prout est communio Communionis notio (28 Maii 1992), 14: AAS 85 (1993), 847.
84) Sermo 272: PL 38, 1247.
85) Ibid., 1248.
86) Cfr nn. 31-51: AAS 90 (1998), 731-746.
87) Cfr ibid.., nn. 48-49, AAS 90 (1998), 744.
88) N. 36: AAS 93 (2001), 291-292.
89) Cfr Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, UR 1.
90) Cfr Const. dogm. de Ecclesia Lumen gentium, LG 11.
91) "Concede ut nos, qui unum panem et unum calicem participamus, in communione unius Spiritus Sancti vicissim coniungamur": Anaphora Litugiae S. Basilii Magni.
92) Cfr Codex Iuris Canonici, can. CIC 908; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. CIO 702; Pontificium Consilium ad Unitatem Christianorum Fovendam, Directorium oecumenicum, 25 Martii 1993, 122-125, 129-131: AAS 85 (1993), 1086-1089; Congregatio pro Doctrina Fidei, Litt.Ad exsequendam, 18 Maii 2001: AAS 93 (2001), 786.
93) "Communicatio in sacris, quae unitatem Ecclesiae offendit aut formalem errori adhaesionem vel periculum aberrationis in fide, scandali et indifferentismi includit, lege divina prohibetur". Decr. de Ecclesiis Orientalibus catholicis Orientalium Ecclesiarum, OE 26.
94) N. 45: AAS 87 (1995), 948.
95) Decr. de Ecclesiis Orientalibus catholicis Orientalium Ecclesiarum, OE 27.
96) Cfr Codex Iuris Canonici, can. CIC 844 - 3-4; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. CIO 671 - 3-4.
97) N. 46: AAS 87 (1995), 948.
98) Cfr Conc. Oecum. Vat. II, Cfr Decr. de oecumenismo Unitatis redintegratio, UR 22.
99) Cfr Codex Iuris Canonici, can. CIC 844; Corpus Canonum Ecclesiarum Orientalium, can. CIO 671.
100) Cfr AAS 91 (1999), 1155-1172.
101) N. 22: AAS 92 (2000), 485.
102) Cfr n. 21: AAS 95 (2003), 20.
103) N. 29: AAS 93 (2001), 285.
104) Sanctus Thomas Aquinas, Summa theologiae, III 83,4 c.


Copyright 2003 - Libreria Editrice Vaticana






Ecclesia de Eucharistia 52