Genesis (NV) 38

38 1 Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. 2 Viditque ibi filiam hominis Chananaei vocabulo Sue et, accepta uxore, ingressus est ad eam. 3 Quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her. 4 Rursumque concepto fetu, natum filium nominavit Onan. 5 Tertium quoque peperit, quem appellavit Sela. Ipsa autem erat in Chasib, quando peperit illum.
6
Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar. 7 Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. 8 Dixit ergo Iudas ad Onan: " Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo ". 9 Ille, sciens non sibi nasci hunc filium, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram, ne proles fratris nomine nasceretur. 10 Et idcirco occidit et eum Dominus, quod rem detestabilem fecerat.11 Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae: " Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus ". Timebat, enim, ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Quae abiit et habitavit in domo patris sui.
12
Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam. 13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnam ad tondendas oves. 14 Quae, depositis viduitatis vestibus, cooperuit se velo et, mutato habitu, sedit in porta Enaim in via, quae ducit Thamnam; eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum. 15 Quam cum vidisset Iudas, suspicatus est esse meretricem; operuerat enim vultum suum. 16 Declinansque ad eam in via ait: Veni, coeam tecum ; nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid mihi dabis, ut fruaris concubitu meo? , 17 dixit: Mittam tibi haedum de gregibus . Rursum illa dicente: Si dederis mihi arrabonem, donec mittas illum , 18 ait Iudas: Quid vis tibi pro arrabone dari? . Respondit: Sigillum tuum et funiculum et baculum, quem manu tenes . Et dedit ei. In coitu cum eo mulier concepit 19 et surgens abiit; depositoque velo, induta est viduitatis vestibus.
20
Misit autem Iudas haedum per amicum suum Odollamitem, ut reciperet pignus, quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam, 21 interrogavit homines loci illius: Ubi est meretrix, quae sedebat in Enaim in via? . Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix , 22 reversus est ad Iudam et dixit ei: Non inveni eam; sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum . 23 Ait Iudas: Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam .
24
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione . Dixitque Iudas: Producite eam, ut comburatur . 25 Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus . 26 Qui, agnitis pignoribus, ait: Iustior me est, quia non tradidi eam Sela filio meo . Attamen ultra non cognovit illam.
27
Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero; atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum dicens: 28 Iste egressus est prior . 29 Illo vero retrahente manum, egressus est frater eius; dixitque mulier: Qualem rupisti tibi rupturam? . Et ob hanc causam vocatum est nomen eius Phares (id est Ruptura). 30 Postea egressus est frater eius, in cuius manu erat coccinum; qui appellatus est Zara (id est Ortus solis).


39 1 Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. 2 Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. 3 Qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo dirigi in manu illius. 4 Invenitque loseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. Et factum est, postquam praeposuit eum domui suae et omnia, quae possidebat, tradidit in manum eius, 5 benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris. 6 Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
7
Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: Dormi mecum . 8 Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua, 9 nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum? . 10 Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum.
11
Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret; 12 illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: Dormi mecum . Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras. 13 Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras, 14 vocavit homines domus suae et ait ad eos: En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, 15 et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras . 16 Retentum pallium ostendit marito revertenti domum 17 et secundum verba haec locuta est: Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi; 18 cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras .
19
Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde; 20 tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus.
21
Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris. 22 Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat, 23 nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat.


40 1 His ita gestis, accidit ut peccarent pincerna regis Aegypti et pistor domino suo. 2 Iratusque pharao contra duos eunuchos, praepositum pincernarum et praepositum pistorum, 3 misit eos in carcerem principis satellitum, in quo erat vinctus et Ioseph. 4 Et princeps satellitum tradidit eos Ioseph, qui ministrabat eis. Aliquantulum temporis illi in custodia tenebantur.
5
Videruntque ambo somnium nocte una iuxta interpretationem congruam sibi. 6 Ad quos cum introisset Ioseph mane et vidisset eos tristes, 7 sciscitatus est eos dicens: Cur tristior est hodie solito facies vestra? . 8 Qui responderunt: Somnium vidimus, et non est qui interpretetur nobis . Dixitque ad eos Ioseph: Numquid non Dei est interpretatio? Referte mihi quid videritis .
9
Narravit praepositus pincernarum somnium suum: Videbam coram me vitem, 10 in qua erant tres propagines, crescere paulatim in gemmas et post flores uvas maturescere; 11 calicemque pharaonis in manu mea. Tuli ergo uvas et expressi in calicem, quem tenebam, et tradidi poculum pharaoni . 12 Respondit Ioseph: Haec est interpretatio somnii: tres propagines, tres adhuc dies sunt, 13 post quos elevabit pharao caput tuum et restituet te in gradum pristinum; dabisque ei calicem iuxta officium tuum, sicut facere ante consueveras. 14 Tantum memento mei, cum tibi bene fuerit, et facias mecum misericordiam, ut suggeras pharaoni, ut educat me de isto carcere; 15 quia furto sublatus sum de terra Hebraeorum et hic innocens in lacum missus sum .
16
Videns pistorum magister quod somnium in bonum dissolvisset, ait: Et ego vidi somnium, quod tria canistra farinae haberem super caput meum; 17 et in uno canistro, quod erat excelsius, portare me ex omnibus cibis pharaonis, qui fiunt arte pistoria, avesque comedere eos . 18 Respondit Ioseph: Haec est interpretatio somnii: tria canistra, tres adhuc dies sunt, 19 post quos auferet pharao caput tuum ac suspendet te in patibulo, et comedent volucres carnes tuas .
20
Exinde dies tertius natalicius pharaonis erat; qui faciens grande convivium pueris suis elevavit caput magistri pincernarum et caput pistorum principis in medio puerorum suorum; 21 restituitque alterum in locum suum, ut porrigeret ei poculum, 22 alterum suspendit in patibulo, sicut interpretatus erat eis Ioseph.
23
Attamen praepositus pincernarum non est recordatus Ioseph, sed oblitus est interpretis sui.


41 1 Post duos annos vidit pharao somnium. Putabat se stare super fluvium, 2 de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae et pascebantur in locis palustribus. 3 Aliae quoque septem emergebant post illas de flumine foedae confectaeque macie et stabant in ipsa amnis ripa; 4 devoraveruntque septem boves pulchras et crassas. Expergefactus pharao 5 rursum dormivit et vidit alterum somnium. Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formosae. 6 Aliae quoque totidem spicae tenues et percussae vento urente oriebantur 7 devorantes omnem priorum pulchritudinem. Evigilavit pharao, et ecce erat somnium!
8
Et, facto mane, pavore perterritus misit ad omnes coniectores Aegypti cunctosque sapientes suos; et accersitis narravit somnium, nec erat qui interpretaretur. 9 Tunc demum reminiscens pincernarum magister ait: Confiteor peccatum meum. 10 Iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis satellitum, 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum. 12 Erat ibi puer Hebraeus eiusdem ducis satellitum famulus, cui narrantes somnia 13 audivimus quidquid postea rei probavit eventus. Ego enim redditus sum officio meo, et ille suspensus est in patibulo .
14
Protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac, veste mutata, obtulerunt ei. 15 Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat; quae audivi te sapientissime conicere . 16 Respondit Ioseph: Absque me Deus respondebit prospera pharaoni! .
17
Narravit ergo pharao, quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis 18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant. 19 Et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae, ut numquam tales in terra Aegypti viderim; 20 quae, devoratis et consumptis prioribus, 21 nullum saturitatis dedere vestigium; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, 22 vidi somnium: Septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae. 23 Aliae quoque septem tenues et percussae vento urente oriebantur e stipula; 24 quae priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi coniectoribus somnium, et nemo est qui edisserat .
25
Respondit Ioseph: Somnium regis unum est: quae facturus est, Deus ostendit pharaoni. 26 Septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt; eandemque vim somnii comprehendunt. 27 Septem quoque boves tenues atque macilentae, quae ascenderunt post eas, et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis, 28 qui hoc ordine complebuntur: 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti; 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia. Consumptura est enim fames omnem terram, 31 et ubertatis magnitudinem perditura est inopiae magnitudo. 32 Quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium, firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei et velocius a Deo impleatur.
33
Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti 34 constituatque praepositos per cunctas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis, 35 qui iam nunc futuri sunt, congreget in horrea; et omne frumentum sub pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus; 36 et paretur futurae septem annorum fami, quae pressura est Aegyptum, et non consumetur terra inopia .
37
Placuit pharaoni consilium et cunctis ministris eius. 38 Locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? . 39 Dixit ergo ad Ioseph: Quia ostendit tibi Deus omnia, quae locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero? 40 Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus meus oboediet; uno tantum regni solio te praecedam . 41 Dixitque rursus pharao ad Ioseph: Ecce, constitui te super universam terram Aegypti .
42
Tulitque anulum de manu sua et dedit eum in manu eius; vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit. 43 Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante praecone: Abrech! , ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti.
44
Dixit quoque rex ad Ioseph: Ego sum pharao; absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti . 45 Vertitque nomen eius et vocavit eum lingua Aegyptiaca Saphaneth Phanec (quod interpretatur Salvator mundi) deditque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos.
Egressus est itaque Ioseph ad terram Aegypti 46
triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti.
47
Venitque fertilitas septem annorum, et segetes congregavit in horrea Aegypti 48 condens in singulis urbibus frumentum camporum in circuitu. 49 Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
50
Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. 51 Vocavitque nomen primogeniti Manasses dicens: Oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domus patris mei . 52 Nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens: Crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae .
53
Igitur, transactis septem annis ubertatis, qui fuerant in Aegypto, 54 coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis.


55 Qua esuriente, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite . 56 Et invaluit fames in omni terra Aegypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis; nam et illos oppresserat fames. 57 Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra.


42 1 Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Aegypto, dixit filiis suis: Quare aspicitis vos invicem? 2 Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia .
3
Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, 4 Beniamin fratre Ioseph domi retento a Iacob, qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quidquam patiatur mali .


5 Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan.
6
Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, 7 et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: Unde venistis? . Qui responderunt: De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria .


8 Et tamen fratres ipse cognoscens non est cognitus ab eis. 9 Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis! . 10 Qui dixerunt: Non est ita, domine; sed servi tui venerunt, ut emerent cibos. 11 Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali . 12 Quibus ille respondit: Aliter est; immunita terrae huius considerare venistis! . 13 At illi: Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super .
14
Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis! 15 Iam nunc experimentum vestri capiam: per salutem pharaonis, non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus! 16 Mittite ex vobis unum, et adducat eum; vos autem eritis in vinculis, donec probentur, quae dixistis, utrum vera an falsa sint. Alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis! .

Merito haec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum

17 Tradidit ergo illos custodiae tribus diebus.
18
Die autem tertio eductis de carcere, ait: Facite, quae dixi, et vivetis; Deum enim timeo. 19 Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quae emistis, in domos vestras, 20 et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini .
Fecerunt, ut dixerat, 21
et locuti sunt ad invicem: Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio . 22 Et Ruben ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur .
23
Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos. 24 Avertitque se parumper et flevit; et reversus locutus est ad eos.


25 Tollensque Simeon et ligans, illis praesentibus, iussit ministris, ut implerent eorum saccos tritico et reponerent pecunias singulorum in sacculis suis, datis supra cibariis in viam. Qui fecerunt ita.
26
At illi portantes frumenta in asinis suis profecti sunt. 27 Apertoque unus sacco, ut daret iumento pabulum in deversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi 28 dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia: en habetur in sacco! . Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est hoc, quod fecit nobis Deus? .
29
Veneruntque ad Iacob patrem suum in terram Chanaan; et narraverunt ei omnia, quae accidissent sibi, dicentes: 30 Locutus est nobis dominus terrae dure et putavit nos exploratores esse provinciae . 31 Cui respondimus: Sinceri sumus, nec ullas molimur insidias; 32 duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre nostro est in terra Chanaan. 33 Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; 34 fratremque vestrum minimum adducite ad me, ut sciam quod non sitis exploratores et istum, qui tenetur in vinculis, recipere possitis ac deinceps peragrandi terram habeatis licentiam" .
35
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli reppererunt in ore saccorum ligatas pecunias; exterritisque simul omnibus, 36 dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, et Beniamin auferetis. In me haec omnia mala reciderunt . 37 Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice, si non reduxero illum tibi; trade illum in manu mea, et ego eum tibi restituam . 38 At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater mortuus est, et ipse solus remansit; si quid ei adversi acciderit in via, deducetis canos meos cum dolore ad inferos .


43 1 Interim fames omnem terram vehementer premebat; 2 consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: Revertimini et emite nobis pauxillum escarum . 3 Respondit Iudas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum". 4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria; 5 sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo" .
6
Dixit eis Israel: Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem? . 7 At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?" .
8
Iudas quoque dixit patri suo Israel: Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri. 9 Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore. 10 Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus .
11
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas. 12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit; 13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum. 14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero .
15
Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph. 16 Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie . 17 Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph.
18
Ibique exterriti dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros . 19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus 20 locuti sunt: Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas; 21 quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus. 22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris .
23
At ille respondit: Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo . Eduxitque ad eos Simeon. 24 Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum. 25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
26
Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram. 27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? . 28 Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit . Et incurvati adoraverunt eum.
29
Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi? . Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui, fili mi . 30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit.
31
Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: Ponite panes . 32 Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium 33 sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis, 34 sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.


44 1 Praecepit autem Ioseph dispensatori domus suae dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere, et pone pecuniam singulorum in summitate sacci. 2 Scyphum autem meum argenteum et pretium, quod dedit tritici, pone in ore sacci iunioris . Factumque est ita.
3
Et, orto mane, dimissi sunt cum asinis suis. 4 Iamque urbem exierant et processerant paululum, tunc Ioseph, arcessito dispensatore domus: Surge, inquit, et persequere viros; et apprehensis dicito: "Quare reddidistis malum pro bono? Cur furati estis mihi scyphum argenteum? 5 Nonne ipse est, in quo bibit dominus meus et in quo augurari solet? Pessimam rem fecistis!" .
6
Fecit ille, ut iusserat, et apprehensis per ordinem locutus est. 7 Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster? Absit a servis tuis, ut tantum flagitii commiserimus. 8 Pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan; et quomodo consequens est, ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum? 9 Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum, quod quaeris, moriatur; et nos erimus servi domini nostri .
10
Qui dixit eis: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventum, ipse sit servus meus; vos autem eritis innoxii . 11 Itaque festinato deponentes in terram saccos aperuerunt singuli. 12 Quos scrutatus incipiens a maiore usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
13
At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum. 14 Et Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph necdum enim de loco abierat omnesque ante eum pariter in terram corruerunt. 15 Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia? . 16 Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus . 17 Respondit Ioseph: Absit a me, ut sic agam! Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus; vos autem abite liberi ad patrem vestrum .


18 Accedens autem propius Iudas confidenter ait: Oro, domine mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo; tu es enim sicut pharao! 19 Dominus meus interrogavit prius servos suos: "Habetis patrem aut fratrem?". 20 Et nos respondimus domino meo: "Est nobis pater senex et puer parvulus, qui in senectute illius natus est, cuius uterinus frater mortuus est; et ipse solus superest a matre sua, pater vero tenere diligit eum" . 21 Dixistique servis tuis: "Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum".


22 Suggessimus domino meo: "Non potest puer relinquere patrem suum; si enim illum dimiserit, morietur".


23 Et dixisti servis tuis: "Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam".
24
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia, quae locutus est dominus meus, 25 et dixit pater noster: "Revertimini et emite nobis parum tritici". 26 Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". 27 Ad quae servus tuus pater meus respondit: "Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea. 28 Egressus est unus a me, et dixi: Bestia devoravit eum! Et hucusque non comparet. 29 Si tuleritis et istum a facie mea, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum maerore ad inferos".


30 Igitur, si intravero ad servum tuum patrem meum, et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat 31 videritque eum non esse nobiscum, morietur; et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos. 32 Servus tuus pro puero patri meo spopondit: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
33
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis. 34 Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero, ne calamitatis, quae oppressura est patrem meum, testis assistam .

Pro salute vestra misit me Deus in Aegyptum

45 1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: Egredimini, cuncti, foras! . Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis. 2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis. 3 Et dixit Ioseph fratribus suis: Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit? . Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti. 4 Ad quos ille clementer: Accedite, inquit, ad me . Et cum accessissent prope: Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum. 5 Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.


6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti. 7 Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam.8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti.
9
Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris. 10 Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides. 11 Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides". 12 En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos. 13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me .
14
Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius. 15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
16
Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: Venerunt fratres Ioseph! . Et gavisus est pharao atque omnis familia eius. 17 Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: Onerantes iumenta ite in terram Chanaan18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae. 19 Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes. 20 Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt .
21
Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere. 22 Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque 23 vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes. 24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: Ne irascamini in via! .
25
Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob 26 et nuntiaverunt ei dicentes: Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti! . At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis. 27 Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius, 28 et ait: Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar .


46 1 Profectusque Israel cum omnibus, quae habebat, venit Bersabee et, mactatis ibi victimis Deo patris sui Isaac, 2 audivit eum per visionem noctis vocantem se: Iacob, Iacob! . Cui respondit: Ecce adsum! . 3 Ait illi: Ego sum Deus, Deus patris tui. Noli timere descendere in Aegyptum, quia in gentem magnam faciam te ibi. 4 Ego descendam tecum illuc et ego inde adducam te revertentem; Ioseph quoque ponet manus suas super oculos tuos .
5
Surrexit igitur Iacob a Bersabee, tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris, quae miserat pharao ad portandum senem, 6 sumpserunt quoque omnia, quae possederant in terra Chanaan; veneruntque in Aegyptum Iacob et omne semen eius, 7 filii eius et nepotes, filiae et cuncta simul progenies.


8 Haec sunt autem nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt in Aegyptum, ipse cum liberis suis.
Primogenitus Ruben. 9
Filii Ruben: Henoch et Phallu et Hesron et Charmi.
10
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis.
11
Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
12
Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul.
13
Filii Issachar: Thola et Phua et Iasub et Semron.
14
Filii Zabulon: Sared et Elon et Iahelel.
15
Hi filii Liae, quos genuit in Paddanaram, cum Dina filia sua. Omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres.
16
Filii Gad: Sephon et Haggi, Suni et Esebon, Heri et Arodi et Areli.
17
Filii Aser: Iemna et lesua et Isui et Beria, Sara quoque soror eorum. Filii Beria: Heber et Melchiel.
18
Hi filii Zelphae, quam dedit Laban Liae filiae suae; et hos genuit Iacob: sedecim animas.
19
Filii Rachel uxoris Iacob: Ioseph et Beniamin. 20 Natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti, quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos: Manasses et Ephraim.
21
Filii Beniamin: Bela et Bochor et Asbel, Gera et Naaman et Echi et Ros, Mophim et Huphim et Ared.
22
Hi filii Rachel, quos genuit Iacob: omnes animae quattuordecim.
23
Filii Dan: Husim.
24
Filii Nephthali: Iasiel et Guni et Ieser et Sellem.
25
Hi filii Bilhae, quam dedit Laban Racheli filiae suae; et hos genuit Iacob: omnes animae septem.
26
Cunctae animae, quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius, absque uxoribus filiorum eius, sexaginta sex. 27 Filii autem Ioseph, qui nati sunt ei in terra Aegypti, animae duae. Omnes animae domus Iacob, quae ingressae sunt in Aegyptum, fuere septuaginta.

Laetus moriar, quia vidi faciem tuam

28 Misit autem Iudam ante se ad Ioseph, ut nuntiaret et occurreret in Gessen. 29 Et venerunt in terram Gessen. Iunctoque Ioseph curru suo, ascendit obviam patri suo in Gessen; vidensque eum irruit super collum eius et inter amplexus diu flevit. 30 Dixitque Israel ad Ioseph: Iam laetus moriar, quia vidi faciem tuam et superstitem te relinquo .


31 Et ille locutus est ad fratres suos et ad omnem domum patris sui: Ascendam et nuntiabo pharaoni dicamque ei: Fratres mei et domus patris mei, qui erant in terra Chanaan, venerunt ad me. 32 Et sunt viri pastores ovium curamque habent alendorum gregum; pecora sua et armenta et omnia, quae habere potuerunt, adduxerunt secum. 33 Cumque vocaverit vos et dixerit: "Quod est opus vestrum?". 34 Respondebitis: "Viri pastores sumus servi tui ab infantia nostra usque in praesens et nos et patres nostri". Haec autem dicetis, ut habitare possitis in terra Gessen, quia detestantur Aegyptii omnes pastores ovium .


Genesis (NV) 38