John (VUL) 8

Capitulum 8

8 1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti
2
et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos 3 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio 5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis 6 haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra 7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat 8 et iterum se inclinans scribebat in terra 9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans 10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit 11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
12
iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae
13
dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum 14 respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
15
vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
16
et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
17
et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
18
ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
19
dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
20
haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
21
dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
22
dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire 23 et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
24
dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
25
dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
26
multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
27
et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat 28 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
29
et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
30
haec illo loquente multi crediderunt in eum
31
dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
32
et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
33
responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis 34 respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
35
servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
36
si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
37
scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
38
ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
39
responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40
nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
41
vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum 42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
43
quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
44
vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
45
ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46
quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
47
qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
48
responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes 49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
50
ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
51
amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
52
dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
53
numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis 54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
55
et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
56
Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
57
dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti 58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
59
tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo


Capitulum 9

9 1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate 2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur 3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
4
me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
5
quamdiu in mundo sum lux sum mundi
6
haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius 7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
8
itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est 9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum 10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi 11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi 12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio
13
adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat 14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius 15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video 16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis 17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
18
non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat 19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt 20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est 21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur 22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret 23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
24
vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est 25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video 26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos 27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri 28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus 29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit 30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit 32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati 33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam 34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
35
audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei 36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum 37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est 38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
39
dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
40
et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus 41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet


Capitulum 10

10 1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro 2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium 3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas 4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius 5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum 6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
7
dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
8
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
9
ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10
fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
11
ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
12
mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
13
mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
14
ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
15
sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
16
et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
17
propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
18
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
19
dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos 20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis 21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
22
facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis 24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam 25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
26
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
27
oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
28
et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
29
Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
30
ego et Pater unum sumus
31
sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum 32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum 34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
35
si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
36
quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
37
si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
38
si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
39
quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
40
et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic 41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum 42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum


Capitulum 11

11 1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius 2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur 3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur 4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
5
diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
6
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus 7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum 8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc 9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
10
si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
11
haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum 12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit 13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret 14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est 15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum 16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
17
venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem 18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim 19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo 20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat 21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus 22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus 23 dicit illi Iesus resurget frater tuus 24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die 25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
26
et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
27
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
28
et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te 29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum 30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha 31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32
Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus 33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum 34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide 35 et lacrimatus est Iesus 36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum 37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur 38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei 39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est 40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei 41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
43
haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras 44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
45
multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum 46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus 47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit 48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem 49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam 50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat 51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum 53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum 54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
55
proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos 56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum 57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum


Capitulum 12

12 1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus 2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti 4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus 5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis 6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat 7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud 8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
9
cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis 10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
12
in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
14
et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
15
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
16
haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei 17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis 18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
20
erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo 21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre 22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu 23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
24
amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
25
ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
26
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
27
nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
28
Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
29
turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est 30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
31
nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
32
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
33
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus 34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis 35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
36
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
37
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum 38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
39
propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
40
excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
41
haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
42
verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
44
Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
45
et qui videt me videt eum qui misit me
46
ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
47
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
48
qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
49
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
50
et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor


Capitulum 13

13 1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
2
et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se 5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
6
venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes 7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea 8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum 9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput 10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes 11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
12
postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis 13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim 14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes 15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
16
amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
17
si haec scitis beati eritis si feceritis ea 18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
19
amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
20
amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
21
cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
22
aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret 23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus 24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit 25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est 26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis 27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius 28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret 30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
31
cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
32
si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
33
filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
34
mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
35
in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
36
dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea 37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam 38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges


Capitulum 14

14 1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
2
in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
3
et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
4
et quo ego vado scitis et viam scitis
5
dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire 6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
7
si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
8
dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
9
dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
10
non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
11
non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12
alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
13
et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
14
si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15
si diligitis me mandata mea servate
16
et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
17
Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
18
non relinquam vos orfanos veniam ad vos
19
adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
20
in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
21
qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
22
dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo 23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
24
qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
25
haec locutus sum vobis apud vos manens
26
paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
27
pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
28
audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
29
et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
30
iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
31
sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc


Capitulum 15

15 1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
2
omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
3
iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
4
manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
5
ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
6
si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
7
si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
8
in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
9
sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
10
si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
11
haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
12
hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
13
maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
14
vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
15
iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
16
non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
17
haec mando vobis ut diligatis invicem
18
si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
19
si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
20
mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
21
sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
22
si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
23
qui me odit et Patrem meum odit
24
si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
25
sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
26
cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
27
et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis



John (VUL) 8