Luke (VUL) 1



LUCAS (VUL)




Capitulum 1

1 1 quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum 2 sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis 3 visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile 4 ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem
5
fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth 6 erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella 7 et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis
8
factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum 9 secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini 10 et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi
11
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi 12 et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum 13 ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem 14 et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt 15 erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae 16 et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum 17 et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam 18 et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis 19 et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare 20 et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo 21 et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo 22 egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus
23
et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens 25 quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines
26
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth 27 ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria 28 et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus 29 quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio 30 et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum 31 ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum 32 hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius 33 et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis 34 dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco 35 et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei 36 et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis 37 quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum 38 dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus
39
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda 40 et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth 41 et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth 42 et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui 43 et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me 44 ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo 45 et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino
46
et ait Maria magnificat anima mea Dominum
47
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo
48
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes
49
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius
50
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum
51
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui
52
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles
53
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes
54
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae
55
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula
56
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam
57
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium 58 et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei
59
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam 60 et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes 61 et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine 62 innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum 63 et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi 64 apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum 65 et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo
67
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens
68
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae
69
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui
70
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius
71
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos
72
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti
73
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum
74
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi
75
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris
76
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius
77
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum
78
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto
79
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis
80
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel


Capitulum 2

2 1 factum est autem in diebus illis exiit edictum a Caesare Augusto ut describeretur universus orbis 2 haec descriptio prima facta est praeside Syriae Cyrino 3 et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem 4 ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam civitatem David quae vocatur Bethleem eo quod esset de domo et familia David 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore praegnate 6 factum est autem cum essent ibi impleti sunt dies ut pareret 7 et peperit filium suum primogenitum et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio quia non erat eis locus in diversorio
8
et pastores erant in regione eadem vigilantes et custodientes vigilias noctis supra gregem suum 9 et ecce angelus Domini stetit iuxta illos et claritas Dei circumfulsit illos et timuerunt timore magno 10 et dixit illis angelus nolite timere ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo 11 quia natus est vobis hodie salvator qui est Christus Dominus in civitate David 12 et hoc vobis signum invenietis infantem pannis involutum et positum in praesepio 13 et subito facta est cum angelo multitudo militiae caelestis laudantium Deum et dicentium
14
gloria in altissimis Deo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis
15
et factum est ut discesserunt ab eis angeli in caelum pastores loquebantur ad invicem transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est quod fecit Dominus et ostendit nobis 16 et venerunt festinantes et invenerunt Mariam et Ioseph et infantem positum in praesepio 17 videntes autem cognoverunt de verbo quod dictum erat illis de puero hoc 18 et omnes qui audierunt mirati sunt et de his quae dicta erant a pastoribus ad ipsos 19 Maria autem conservabat omnia verba haec conferens in corde suo 20 et reversi sunt pastores glorificantes et laudantes Deum in omnibus quae audierant et viderant sicut dictum est ad illos
21
et postquam consummati sunt dies octo ut circumcideretur vocatum est nomen eius Iesus quod vocatum est ab angelo priusquam in utero conciperetur
22
et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Mosi tulerunt illum in Hierusalem ut sisterent eum Domino 23 sicut scriptum est in lege Domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum Domino vocabitur 24 et ut darent hostiam secundum quod dictum est in lege Domini par turturum aut duos pullos columbarum
25
et ecce homo erat in Hierusalem cui nomen Symeon et homo iste iustus et timoratus expectans consolationem Israhel et Spiritus Sanctus erat in eo 26 et responsum acceperat ab Spiritu Sancto non visurum se mortem nisi prius videret Christum Domini 27 et venit in Spiritu in templum et cum inducerent puerum Iesum parentes eius ut facerent secundum consuetudinem legis pro eo 28 et ipse accepit eum in ulnas suas et benedixit Deum et dixit
29
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace
30
quia viderunt oculi mei salutare tuum
31
quod parasti ante faciem omnium populorum
32
lumen ad revelationem gentium et gloriam plebis tuae Israhel
33
et erat pater eius et mater mirantes super his quae dicebantur de illo 34 et benedixit illis Symeon et dixit ad Mariam matrem eius ecce positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum in Israhel et in signum cui contradicetur 35 et tuam ipsius animam pertransiet gladius ut revelentur ex multis cordibus cogitationes
36
et erat Anna prophetissa filia Phanuhel de tribu Aser haec processerat in diebus multis et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua 37 et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die 38 et haec ipsa hora superveniens confitebatur Domino et loquebatur de illo omnibus qui expectabant redemptionem Hierusalem
39
et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth 40 puer autem crescebat et confortabatur plenus sapientia et gratia Dei erat in illo
41
et ibant parentes eius per omnes annos in Hierusalem in die sollemni paschae 42 et cum factus esset annorum duodecim ascendentibus illis in Hierosolymam secundum consuetudinem diei festi 43 consummatisque diebus cum redirent remansit puer Iesus in Hierusalem et non cognoverunt parentes eius 44 existimantes autem illum esse in comitatu venerunt iter diei et requirebant eum inter cognatos et notos 45 et non invenientes regressi sunt in Hierusalem requirentes eum
46
et factum est post triduum invenerunt illum in templo sedentem in medio doctorum audientem illos et interrogantem 47 stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis eius 48 et videntes admirati sunt et dixit mater eius ad illum fili quid fecisti nobis sic ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 49 et ait ad illos quid est quod me quaerebatis nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt oportet me esse 50 et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos
51
et descendit cum eis et venit Nazareth et erat subditus illis et mater eius conservabat omnia verba haec in corde suo
52
et Iesus proficiebat sapientia aetate et gratia apud Deum et homines


Capitulum 3

3 1 anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha 2 sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto 3 et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
4
sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
5
omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
6
et videbit omnis caro salutare Dei
7
dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira 8 facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae 9 iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
10
et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus 11 respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat 12 venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus 13 at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis 14 interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
15
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus 16 respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni 17 cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili 18 multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
19
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes 20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
21
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum 22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
23
et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli 24 qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph 25 qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae 26 qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda 27 qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri 28 qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her 29 qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi 30 qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim 31 qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David 32 qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson 33 qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae 34 qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor 35 qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale 36 qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech 37 qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan 38 qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei


Capitulum 4

4 1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum 2 diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit 3 dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat 4 et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei
5
et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis 6 et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa 7 tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia 8 et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies
9
et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum 10 scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te 11 et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum
12
et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum 13 et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus
14
et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo 15 et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus
16
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere 17 et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat
18
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me
19
praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis
20
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum 21 coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris 22 et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph 23 et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua 24 ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua
25
in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra 26 et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam 27 et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus
28
et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes 29 et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum 30 ipse autem transiens per medium illorum ibat
31
et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis 32 et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius
33
et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna 34 dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei 35 et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit 36 et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt 37 et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis
38
surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea 39 et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis
40
cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos 41 exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum
42
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis 43 quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum 44 et erat praedicans in synagogis Galilaeae


Capitulum 5

5 1 factum est autem cum turbae inruerent in eum ut audirent verbum Dei et ipse stabat secus stagnum Gennesareth 2 et vidit duas naves stantes secus stagnum piscatores autem descenderant et lavabant retia 3 ascendens autem in unam navem quae erat Simonis rogavit eum a terra reducere pusillum et sedens docebat de navicula turbas
4
ut cessavit autem loqui dixit ad Simonem duc in altum et laxate retia vestra in capturam 5 et respondens Simon dixit illi praeceptor per totam noctem laborantes nihil cepimus in verbo autem tuo laxabo rete 6 et cum hoc fecissent concluserunt piscium multitudinem copiosam rumpebatur autem rete eorum 7 et annuerunt sociis qui erant in alia navi ut venirent et adiuvarent eos et venerunt et impleverunt ambas naviculas ita ut mergerentur
8
quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine 9 stupor enim circumdederat eum et omnes qui cum illo erant in captura piscium quam ceperant 10 similiter autem Iacobum et Iohannem filios Zebedaei qui erant socii Simonis et ait ad Simonem Iesus noli timere ex hoc iam homines eris capiens 11 et subductis ad terram navibus relictis omnibus secuti sunt illum
12
et factum est cum esset in una civitatum et ecce vir plenus lepra et videns Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens Domine si vis potes me mundare 13 et extendens manum tetigit illum dicens volo mundare et confestim lepra discessit ab illo 14 et ipse praecepit illi ut nemini diceret sed vade ostende te sacerdoti et offer pro emundatione tua sicut praecepit Moses in testimonium illis 15 perambulabat autem magis sermo de illo et conveniebant turbae multae ut audirent et curarentur ab infirmitatibus suis 16 ipse autem secedebat in deserto et orabat
17
et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos 18 et ecce viri portantes in lecto hominem qui erat paralyticus et quaerebant eum inferre et ponere ante eum 19 et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba ascenderunt supra tectum per tegulas submiserunt illum cum lecto in medium ante Iesum 20 quorum fidem ut vidit dixit homo remittuntur tibi peccata tua
21
et coeperunt cogitare scribae et Pharisaei dicentes quis est hic qui loquitur blasphemias quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 22 ut cognovit autem Iesus cogitationes eorum respondens dixit ad illos quid cogitatis in cordibus vestris 23 quid est facilius dicere dimittuntur tibi peccata an dicere surge et ambula 24 ut autem sciatis quia Filius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata ait paralytico tibi dico surge tolle lectum tuum et vade in domum tuam 25 et confestim surgens coram illis tulit in quo iacebat et abiit in domum suam magnificans Deum 26 et stupor adprehendit omnes et magnificabant Deum et repleti sunt timore dicentes quia vidimus mirabilia hodie
27
et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum et ait illi sequere me 28 et relictis omnibus surgens secutus est eum
29
et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua et erat turba multa publicanorum et aliorum qui cum illis erant discumbentes 30 et murmurabant Pharisaei et scribae eorum dicentes ad discipulos eius quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis 31 et respondens Iesus dixit ad illos non egent qui sani sunt medico sed qui male habent 32 non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam
33
at illi dixerunt ad eum quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt similiter et Pharisaeorum tui autem edunt et bibunt 34 quibus ipse ait numquid potestis filios sponsi dum cum illis est sponsus facere ieiunare 35 venient autem dies et cum ablatus fuerit ab illis sponsus tunc ieiunabunt in illis diebus
36
dicebat autem et similitudinem ad illos quia nemo commissuram a vestimento novo inmittit in vestimentum vetus alioquin et novum rumpit et veteri non convenit commissura a novo 37 et nemo mittit vinum novum in utres veteres alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur et utres peribunt 38 sed vinum novum in utres novos mittendum est et utraque conservantur 39 et nemo bibens vetus statim vult novum dicit enim vetus melius est


Capitulum 6

6 1 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus 2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis 3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus 5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati
6
factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida 7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum 8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit 9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere 10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius 11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu
12
factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei 13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit 14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum 15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes 16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor
17
et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis 18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur 19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes
20
et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei
21
beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis
22
beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis
23
gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum
24
verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram
25
vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis
26
vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum
27
sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt 28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos 29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere 30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas 31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter 32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt 33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia 35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos 36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est
37
nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini 38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis
39
dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent
40
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius
41
quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras 42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui
43
non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum 44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam
45
bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur
46
quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico
47
omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est 48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram 49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna


Capitulum 7

7 1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum 2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus 3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius 4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes 5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis 6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres 7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus 8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni 10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum
11
et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa 12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa 13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere 14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge 15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae 16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam 17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem
18
et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his 19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus 20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus 21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum 22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me 24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri 25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt 26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam 27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te
28
dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo 29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis 30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo
31
cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt 32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis
33
venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet 34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum 35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis
36
rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit 37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti 38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat
39
videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est 40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic 41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta 42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget 43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti
44
et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit 45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos 46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos 47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit 48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata 49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit 50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace



Luke (VUL) 1