Luke (VUL) 23

Capitulum 23

23 1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum
2
coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis 4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc 6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus
8
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri 9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat 10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum 11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum 12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem
13
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe 14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis 15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei 16 emendatum ergo illum dimittam 17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum 18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban 19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem
20
iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum 21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum 22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam 23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum 24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum 25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum
26
et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum 27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum 28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros 29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt 30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet 32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur
33
et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris 34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes
35
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus 36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi 37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac 38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum
39
unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es 41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit 42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso
44
erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam 45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium 46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit
47
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat 48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur
49
stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes
50
et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus 51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei 52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat 54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat
55
subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius 56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum


Capitulum 24

24 1 una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata 2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento 3 et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesu 4 et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti 5 cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis 6 non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset 7 dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere 8 et recordatae sunt verborum eius
9
et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibus 10 erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec 11 et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illis
12
Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat
13
et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus 14 et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderant 15 et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis 16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent 17 et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes
18
et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus 19 quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo 20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum 21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt 22 sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum 23 et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere 24 et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt
25
et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae 26 nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suam 27 et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant
28
et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius ire 29 et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis 30 et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis 31 et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorum 32 et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas
33
et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant 34 dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simoni 35 et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis
36
dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere 37 conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum videre 38 et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestra 39 videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere 40 et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedes 41 adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur 42 at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis 43 et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eis
44
et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me 45 tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas 46 et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia 47 et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma 48 vos autem estis testes horum
49
et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto
50
eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eis
51
et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelum
52
et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magno
53
et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amen



Luke (VUL) 23