Missale Romanum 2002 continu 9090

D) Ritus conclusionis

9090 & 4 X

90. Ad ritus conclusionis pertinent:
a) breves notitiae, si necessariae sint;
b) salutatio et benedictio sacerdotis, quae quibusdam diebus et occasionibus oratione super populum vel alia sollemniore formula ditatur et exprimitur;
c) dimissio populi ex parte diaconi vel sacerdotis, ut unusquisque ad opera sua bona revertatur, collaudans et benedicens Deum;
d) osculatio altaris ex parte sacerdotis et diaconi et deinde inclinatio profunda ad altare ex parte sacerdotis, diaconi, aliorumque ministrorum.

40 & 4 X

Pagina 40.


Caput III

DE OFFICIIS ET MINISTERIIS IN MISSA

9091 & 4 X

91. Celebratio eucharistica est actio Christi et Ecclesiae, scilicet plebis sanctae sub Episcopo adunatae et ordinatae. Quare ad universum Corpus Ecclesiae pertinet illudque manifestat et afficit; singula vero membra ipsius diverso modo, pro diversitate ordinum, munerum, et actualis participationis attingit.(75) Hoc modo populus christianus, " genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis ", suam cohaerentem et hierarchicam ordinationem manifestat. (76) Omnes ergo sive ministri ordinati sive christifideles laici, munere vel officio suo fungentes, solum et totum id agant, quod ad ipsos pertinet.(77)


I. DE OFFICIIS ORDINIS SACRI

9092 & 4 X

92. Omnis legitima Eucharistiae celebratio dirigitur ab Episcopo, sive per seipsum, sive per presbyteros adiutores ipsius.(78) Cum Episcopus Missae interest, ubi populus est congregatus, maxime decet ipsum Eucharistiam celebrare, et presbyteros, ut concelebrantes, sibi in actione sacra consociare. Quod fit non ad sollemnitatem exteriorem ritus augendam, sed ad significandum vividiore luce mysterium Ecclesiae, " unitatis sacramentum ".(79) Si vero Episcopus Eucharistiam non celebrat, sed alii hoc faciendum attribuit, tunc convenienter ipse, cruce pectorali, stola et pluviali super albam indutus, liturgiae verbi praesidet, et in fine Missae benedictionem impertit.(80)

9093 & 4 X

93. Etiam presbyter, qui in Ecclesia sacra Ordinis potestate pollet sacrificium in persona Christi offerendi,(81) exinde populo fideli hic et nunc congregato praeest, eius orationi praesidet, illi nuntium salutis proclamat, populum sibi sociat in offerendo sacrificio per Christum in Spiritu Sancto Deo Patri, fratribus suis panem vitae aeternae dat, ipsumque cum illis participat. Cum igitur Eucharistiam celebrat, debet Deo et populo cum dignitate et humilitate servire, et in modo se gerendi et verba divina proferendi praesentiam vivam Christi fidelibus insinuare.

9094 & 4 X

94. Post presbyterum diaconus, vi sacrae ordinationis acceptae, primum locum obtinet inter eos qui in celebratione eucharistica ministrant. Sacer enim diaconatus Ordo iam a prisca Apostolorum aetate in Ecclesia in magno honore habitus est.(82) In Missa diaconus proprias habet partes in Evangelio nuntiando et quandoque verbo Dei praedicando, in orationis universalis intentiones enuntiando, in ministrando sacerdoti, in altare apparando et sacrificii celebrationi inserviendo,

41 & 4 X

Pagina 41.

in Eucharistia fidelibus distribuenda, praecipue sub specie vini, et in gestibus et corporis habitibus populi aliquando innuendis.


II. DE MUNERIBUS POPULI DEI

9095 & 4 X

95. In celebratione Missae fideles efficiunt plebem sanctam, populum acquisitionis et sacerdotium regale, ut gratias Deo agant et immaculatam hostiam, non tantum per sacerdotis manus, sed etiam una cum ipso offerant et seipsos offerre discant.(83) Curent autem id manifestare per profundum sensum religiosum et per caritatem erga fratres, qui eandem celebrationem participant. Vitent proinde omnes species vel singulariae vitae vel divisionis, prae oculis habentes se unicum Patrem habere in caelis, omnesque propterea esse inter se fratres.

9096 & 4 X

96. Unum autem corpus efficiant sive verbum Dei audiendo, sive in orationibus et in cantu partem habendo, sive praesertim in communi oblatione sacrificii et in communi participatione mensae Domini. Haec unitas pulchre apparet ex gestibus et corporis habitibus a fidelibus communiter servatis.

9097 & 4 X

97. Ne renuant autem fideles populo Dei cum gaudio servire, quoties rogantur, ut aliquod peculiare ministerium vel munus in celebratione praestent.


III. DE MINISTERIIS PECULIARIBUS

De ministerio acolythi et lectoris institutorum

9098 & 4 X

98. Acolythus instituitur ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis et diaconi. Ipsius praecipue est altare atque vasa sacra parare et, si necesse est, Eucharistiam, cuius est minister extraordinarius, fidelibus distribuere.(84) In ministerio altaris, acolythus partes proprias habet (cf. nn. 187 -193 ) quas ipse exercere debet.

9099 & 4 X

99. Lector instituitur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, Evangelio excepto. Potest etiam intentiones orationis universalis proponere et, deficiente psalmista, psalmum inter lectiones proferre. In celebratione eucharistica lector proprium munus habet (cf. nn. 194 - 198 ), quod ipse per se exercere debet.

De ceteris muneribus

9100 & 4 X

100. Deficiente acolytho instituto, ad servitium altaris et in adiutorium sacerdotis et diaconi deputari possunt ministri laici qui crucem, cereos, thuribulum, panem, vinum, aquam deferunt, vel etiam ad sacram Communionem distribuendam deputantur ut ministri extraordinarii.(85)

42 & 4 X

Pagina 42.

9101 & 4 X

101. Deficiente lectore instituto, alii laici deputentur ad proferendas lectiones sacrae Scripturae, qui revera apti sint huic muneri adimplendo et sedulo praeparati, ut fideles ex auditione lectionum divinarum suavem et vivum sacrae Scripturae affectum (86) in corde concipiant.

9102 & 4 X

102. Psalmistae est psalmum vel aliud canticum biblicum, quod inter lectiones invenitur, proferre. Ad suum munus recte implendum necesse est, ut psalmista et arte psallendi et facultate recte pronuntiandi et dicendi polleat.

9103 & 4 X

103. Inter fideles suum munus liturgicum exercet schola cantorum vel chorus, cuius est de partibus sibi propriis, iuxta diversa genera cantuum, debite exsequendis, curare, et actuosam fidelium participationem in cantu fovere.(87) Quae de schola cantorum dicuntur, valent, servatis servandis, pro aliis etiam musicis, praesertim vero pro organista.

9104 & 4 X

104. Decet adesse cantorem vel magistrum chori ad cantum populi dirigendum et sustentandum. Immo, cum deficit schola, cantori competit diversos cantus moderari, populo pro sua parte participante.(88)

9105 & 4 X

105. Munus liturgicum exercent etiam:
a) Sacrista, qui libros liturgicos, paramenta et alia, quae in celebratione Missae sunt necessaria, diligenter disponit.
b) Commentator, qui explicationes et admonitiones pro opportunitate breviter proponit fidelibus, ut in celebrationem introducantur et ad eius intellegentiam melius disponantur. Oportet monitiones commentatoris sint adamussim praeparatae et sobrietate perspicuae. In suo munere adimplendo, commentator stat loco apto coram fidelibus, non vero in ambone.
c) Qui collectas in ecclesia faciunt.
d) Ii, qui aliquibus in regionibus, fideles ad portas ecclesiae recipiunt eosque in locis ipsis convenientibus disponunt, et eorum processiones ordinant.

9106 & 4 X

106. Expedit ut, saltem in ecclesiis cathedralibus et maioribus, habeatur aliquis competens minister seu caeremoniarum magister, qui curet de actionibus sacris congrue disponendis et cum decore, ordine et pietate per ministros sacros et fideles laicos exercendis.

9107 & 4 X

107. Liturgica munera, quae non sunt propria sacerdotis vel diaconi, et de quibus superius (nn. 100-106) dicitur, etiam laicis idoneis a parocho vel rectore ecclesiae selectis,(89) committi possunt liturgica benedictione vel temporanea deputatione. Quoad munus inserviendi sacerdoti ad altare, serventur normae ab Episcopo datae pro sua diocesi.


IV. DE DISTRIBUTIONE MUNERUM ET DE PRAEPARATIONE CELEBRATIONIS

9108 & 4 X

108. Unus idemque sacerdos munus praesidentiale semper in omnibus eius partibus exercere debet, iis exceptis quae propria sunt Missae cui Episcopus interest (cf. supra n. 92 ).

43 & 4 X

Pagina 43.

9109 & 4 X

109. Si plures adsunt qui idem ministerium exercere possunt, nihil vetat, quominus diversas partes eiusdem ministerii vel officii inter se distribuant et peragant. Ex. gr., alius diaconus adhiberi potest pro partibus in cantu proferendis, et alius pro ministerio altaris; si plures lectiones habentur, inter plures lectores eas distribuere iuvat, et sic de ceteris. Minime vero congruit ut plures unicum elementum celebrationis inter se dividant: ex. gr. eadem lectio a duobus, unus post alium, lecta, nisi agatur de Passione Domini.

9110 & 4 X

110. Si in Missa cum populo unus tantum minister adest, ipse diversa munera exerceat.

9111 & 4 X

111. Effectiva cuiusque celebrationis liturgicae praeparatio concordi et diligenti animo iuxta Missale et alios libros liturgicos fiat inter omnes quorum interest sive quoad ritus, sive quoad rem pastoralem et musicam, rectore ecclesiae moderante et auditis quoque fidelibus pro iis quae ad ipsos directe pertinent. Sacerdoti vero, qui celebrationi praeest, ius semper manet disponendi de his quae ipsi competunt.(90)

44 & 4 X

Pagina 44.


Caput IV

DE DIVERSIS FORMIS MISSAM CELEBRANDI

9112 & 4 X

112. In Ecclesia locali primus sane locus tribuatur, propter eius significationem, Missae cui praeest Episcopus a suo presbyterio, diaconis et ministris laicis circumdatus (91) et in qua plebs sancta Dei plene et actuose participat, ibi enim habetur praecipua manifestatio Ecclesiae. In Missa quam Episcopus celebrat, vel cui ipse praeest quin Eucharistiam celebret, serventur normae quae in Caeremoniali Episcoporum inveniuntur.(92)

9113 & 4 X

113. Magni etiam habeatur Missa quae cum aliqua communitate, praesertim vero parociali, celebratur, utpote quae Ecclesiam universalem repraesentet tempore et loco statutis, praecipue vero in communi celebratione dominicali.(93)

9114 & 4 X

114. Inter Missas autem ab aliquibus communitatibus celebratas peculiarem locum obtinet Missa conventualis, quae pars est Officii cotidiani, aut Missa, quae " communitatis " dicitur. Et quamvis hae Missae nullam specialem formam celebrationis prae se ferant, maxime tamen decet eas cum cantu fieri, praecipue cum plena participatione omnium sodalium communitatis sive religiosorum sive canonicorum. In iis proinde munus suum exerceant singuli iuxta Ordinem vel ministerium receptum. Expedit ideo ut omnes sacerdotes qui pro utilitate pastorali fidelium singulariter celebrare non tenentur, in iis, quantum fieri potest, concelebrent. Omnes insuper ad eam communitatem pertinentes sacerdotes qui officio in bonum pastorale fidelium singulariter celebrandi tenentur, Missam quoque conventualem aut " communitatis " eadem die concelebrare possunt.(94) Praestat enim presbyteros, qui celebrationi eucharisticae intersunt, nisi iusta causa excusentur, munus proprii Ordinis de more exercere et proinde uti concelebrantes participare, sacris vestibus indutos. Secus habitum choralem proprium aut superpelliceum super vestem talarem gestant.


I. DE MISSA CUM POPULO

9115 & 4 X

115. Missa cum populo ea intellegitur quae cum fidelium participatione celebratur. Convenit autem ut, quantum fieri potest, praesertim vero diebus dominicis et festis de praecepto, cum cantu et congruo numero ministrorum celebratio peragatur; (95) attamen etiam sine cantu et cum uno ministro perfici potest.

9116 & 4 X

116. In qualibet Missae celebratione si adest diaconus, hic suo munere fungatur. Expedit autem ut sacerdoti celebranti de more adsint acolythus, lector et cantor. Ritus vero qui infra describitur facultatem praevidet amplioris etiam numeri ministrorum.

45 & 4 X

Pagina 45.

Praeparanda

9117 & 4 X

117. Altare una saltem tobalea albi coloris cooperiatur. Super ipsum vero aut iuxta ipsum duo saltem in omni celebratione, vel etiam quattuor aut sex, praesertim si agitur de Missa dominicali vel festiva de praecepto, vel, si Episcopus diocesanus celebrat, septem candelabra cum cereis accensis ponantur. Item super altare vel circa ipsum habeatur crux, cum effigie Christi crucifixi. Candelabra autem et crux effigie Christi crucifixi ornata in processione ad introitum afferri possunt. Super ipsum altare poni potest, nisi in processione ad introitum deferatur, Evangeliarium a libro aliarum lectionum distinctum.

9118 & 4 X

118. Item parentur:
a) iuxta sedem sacerdotis: missale et, pro opportunitate, libellus cantuum;
b) in ambone: lectionarium;
c) in abaco: calix, corporale, purificatorium et, pro opportunitate, palla; patena et pyxides, si necessariae sunt; panis pro Communione sacerdotis qui praeest, diaconi, ministrorum et populi; urceoli cum vino et aqua, nisi haec omnia a fidelibus in processione ad offertorium praesententur; vas aquae benedicendae, si fit aspersio; patina pro Communione fidelium; et ea quae necessaria sunt ad manus lavandas. Calix laudabiliter cooperiatur velo, quod potest esse aut coloris diei aut coloris albi.

9119 & 4 X

119. In sacristia, pro diversis formis celebrationis, parentur sacrae vestes (cf. nn. 337 -341 ) sacerdotis, diaconi et aliorum ministrorum:
a) pro sacerdote: alba, stola et casula seu planeta; b) pro diacono: alba, stola et dalmatica, quae tamen, ob necessitatem vel minorem gradum sollemnitatis, omitti potest;
c) pro aliis ministris: albae vel aliae vestes legitime approbatae.(96)

Omnes qui albam induunt, cingulum adhibeant et amictu utantur, nisi ob ipsius albae formam non exigantur. Cum introitus processione perficitur, parentur etiam Evangeliarium; in diebus dominicis et festivis thuribulum et navicula cum thure, si incensum seu thus adhibetur; crux in processione deferenda, candelabra cum cereis accensis.


A) De Missa sine diacono

Ritus initiales

9120 & 4 X

120. Populo congregato, sacerdos et ministri, sacris vestibus induti, ad altare procedunt hoc ordine:
a) thuriferarius cum thuribulo fumigante, si thus adhibetur;
b) ministri qui deferunt cereos accensos, et inter eos acolythus vel alius minister cum cruce;
c) acolythi et alii ministri;

46 & 4 X

Pagina 46.

d) lector, qui potest Evangeliarium, non autem lectionarium, parum elevatum deferre;
e) sacerdos Missam celebraturus. Si incensum adhibetur, sacerdos antequam procedatur, incensum in thuribulo imponit et signo crucis benedicit, nihil dicens.

9121 & 4 X

121. Dum fit processio ad altare, cantus ad introitum peragitur (cf. nn. 47 -48 ).

9122 & 4 X

122. Cum ad altare pervenerint, sacerdos et ministri faciunt profundam inclinationem. Crux effigie Christi crucifixi ornata et in processione forte delata, iuxta altare erigi potest ut fiat crux altaris, quae una tantum esse debet, secus in loco digno reponatur. Candelabra vero super altare vel iuxta illud collocantur; Evangeliarium laudabiliter super altare deponitur.

9123 & 4 X

123. Sacerdos ad altare ascendit ipsumque veneratur osculo. Deinde, pro opportunitate, crucem et altare incensat, illud circumeundo.

9124 & 4 X

124. His peractis, sacerdos sedem petit. Cantu ad introitum expleto, omnibus stantibus, sacerdos et fideles signant se signo crucis. Sacerdos dicit: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Populus respondet: Amen. Deinde, versus ad populum et manus extendens, sacerdos eum salutat, una adhibita e formulis propositis. Potest etiam ipse sacerdos vel alius minister, brevissimis verbis introducere fideles in Missam illius diei.

9125 & 4 X

125. Sequitur actus paenitentialis. Postea cantatur vel dicitur Kyrie, iuxta rubricas (cf. n. 52 ).

9126 & 4 X

126. In celebrationibus statutis, cantatur vel dicitur Glória (cf. n. 53 ).

9127 & 4 X

127. Deinde sacerdos populum ad orandum invitat, manibus iunctis, dicens: Orémus. Et omnes una cum sacerdote ad breve tempus silentes orant. Tunc sacerdos, manibus extensis, dicit collectam, qua expleta, populus acclamat: Amen.

Liturgia verbi

9128 & 4 X

128. Collecta conclusa, omnes sedent. Sacerdos potest, brevissimis verbis, fideles in liturgiam verbi introducere. Lector vero ad ambonem pergit, et ex lectionario ibi iam ante Missam posito proclamat primam lectionem, quam omnes auscultant. In fine lector profert acclamationem Verbum Dómini, omnibus respondentibus Deo grátias. Tunc breve spatium silentii, pro opportunitate, servari potest, ut omnes, ea quae audierunt meditentur.

9129 & 4 X

129. Deinde psalmista, vel ipse lector, profert versus psalmi, populo de more responsum proferente.

9130 & 4 X

130. Si habenda sit secunda lectio ante Evangelium, lector eam ex ambone proclamat, omnibus auscultantibus, atque in fine acclamationi respondentibus, ut dicitur supra (n. 128). Deinde, pro opportunitate, breve spatium silentii servari potest.

9131 & 4 X

131. Postea omnes surgunt et canitur Allelúia vel alius cantus, prout tempus liturgicum postulat (cf. nn. 62 -64 ).

47 & 4 X

Pagina 47.

9132 & 4 X

132. Dum canitur Allelúia vel alius cantus, sacerdos incensum, si adhibetur, imponit et benedicit. Deinde, manibus iunctis, et profunde inclinatus ante altare, dicit secreto: Munda cor meum.

9133 & 4 X

133. Tunc Evangeliarium, si est in altari, accipit et, praecedentibus ministris laicis, qui thuribulum et cereos deferre possunt, ad ambonem accedit, Evangeliarium parum elevatum deferens. Adstantes ad ambonem se convertunt, singularem reverentiam erga Evangelium Christi manifestantes.

9134 & 4 X

134. In ambone sacerdos aperit librum et, manibus iunctis, dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo, et deinde Léctio sancti Evangélii, pollice signans librum et seipsum in fronte, ore et pectore, quod faciunt et ceteri omnes. Populus acclamat, dicens: Glória tibi, Dómine. Sacerdos librum, si incensum adhibetur, thurificat (cf. nn. 276 -277 ). Deinde proclamat Evangelium, et in fine profert acclamationem: Verbum Dómini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Sacerdos librum osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta.

9135 & 4 X

135. Si non adest lector, sacerdos ipse omnes lectiones et psalmum profert, stans in ambone. Ibidem, si adhibetur, incensum imponit et benedicit, et, profunde inclinatus, dicit: Munda cor meum.

9136 & 4 X

136. Sacerdos, stans ad sedem vel in ipso ambone vel, pro opportunitate, in alio loco idoneo, profert homiliam; qua finita, spatium silentii servari potest.

9137 & 4 X

137. Symbolum cantatur vel recitatur a sacerdote una cum populo (cf. n. 68 ), omnibus stantibus. Ad verba Et incarnátus est, etc. omnes profunde se inclinant; in sollemnitatibus vero Annuntiationis et Nativitatis Domini genua flectunt.

9138 & 4 X

138. Dicto symbolo, sacerdos stans ad sedem, manibus iunctis, brevi monitione fideles invitat ad orationem universalem. Deinde cantor vel lector vel alius, ex ambone aut ex alio loco convenienti, intentiones versus populum proponit, populo pro sua parte suppliciter respondente. Postremo sacerdos, manibus extensis, precationem oratione concludit.

Liturgia eucharistica

9139 & 4 X

139. Oratione universali absoluta, omnes sedent et incipit cantus ad offertorium (cf. n. 74 ). Acolythus vel alius minister laicus corporale, purificatorium, calicem, pallam et missale super altare collocat.

9140 & 4 X

140. Expedit ut participatio fidelium manifestetur per oblationem sive panis et vini ad Eucharistiae celebrationem, sive aliorum donorum, quibus necessitatibus ecclesiae et pauperum subveniatur. Oblationes fidelium a sacerdote accipiuntur, adiuvantibus acolytho vel alio ministro. Panis et vinum pro Eucharistia ad celebrantem deferuntur, qui ea super altare deponit, alia autem dona alio apto loco collocantur (cf. n. 73).

9141 & 4 X

141. Sacerdos, ad altare, accipit patenam cum pane, eamque ambabus manibus aliquantulum elevatam super altare tenet, dicens secreto Benedíctus es, Dómine. Deinde patenam cum pane super corporale deponit.

48 & 4 X

Pagina 48.

9142 & 4 X

142. Postea, sacerdos stans ad latus altaris, infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, ministro urceolos porrigente. Reversus ad medium altaris, acceptum calicem ambabus manibus parum elevatum tenet, dicens secreto Benedíctus es, Dómine, et deinde calicem super corporale deponit, et palla pro opportunitate cooperit. Si vero cantus ad offertorium non peragitur vel non pulsatur organum, sacerdoti licet, in praesentatione panis et vini, elata voce proferre formulas benedictionis, quibus populus acclamat: Benedíctus Deus in saecula.

9143 & 4 X

143. Calice super altare deposito, sacerdos, profunde inclinatus, dicit secreto: In spíritu humilitátis.

9144 & 4 X

144. Deinde, si incensum adhibetur, sacerdos illud in thuribulo imponit, benedicit nihil dicens atque oblata, crucem et altare incensat. Minister stans ad latus altaris sacerdotem incensat, deinde populum.

9145 & 4 X

145. Post orationem In spíritu humilitátis vel post incensationem, sacerdos, stans ad latus altaris, manus lavat, secreto dicens: Lava me, Dómine, ministro aquam fundente.

9146 & 4 X

146. Ad medium altaris deinde reversus, sacerdos, stans versus populum, extendens et iungens manus, populum ad orandum invitat, dicens: Oráte, fratres. Populus surgit et responsionem dat: Suscípiat Dóminus. Deinde sacerdos, manibus extensis, dicit orationem super oblata. In fine populus acclamat: Amen.

9147 & 4 X

147. Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam. Iuxta rubricas (cf. n. 365 ) seligit unam ex iis quae in Missali Romano inveniuntur, vel ab Apostolica Sede probatae sunt. Prex eucharistica natura sua exigit ut solus sacerdos, vi ordinationis, eam proferat. Populus vero sacerdoti in fide et cum silentio se societ, necnon interventibus in eucharisticae Precis cursu statutis, qui sunt responsiones in dialogo Praefationis, Sanctus, acclamatio post consecrationem et acclamatio Amen post doxologiam finalem, necnon aliae acclamationes a Conferentia Episcoporum probatae et a Sancta Sede recognitae. Valde convenit ut sacerdos partes Precis eucharisticae, quae notis ditantur, cantu proferat.

9148 & 4 X

148. Precem eucharisticam incipiens, sacerdos, manus extendens, cantat vel dicit: Dóminus vobíscum, populo respondente: Et cum spíritu tuo. Cum prosequitur: Sursum corda, manus elevat. Populus respondet: Habémus ad Dóminum. Deinde sacerdos, manibus extensis, subdit: Grátias agámus Dómino Deo nostro, et populus respondet: Dignum et iustum est. Postea sacerdos prosequitur, manibus extensis, Praefationem; eaque conclusa, iunctis manibus, una cum omnibus adstantibus, cantat vel clara voce dicit: Sanctus (cf. n. 79 b).

9149 & 4 X

149. Sacerdos prosequitur Precem eucharisticam iuxta rubricas, quae in singulis Precibus exponuntur. Si celebrans est Episcopus, in Precibus, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui. Si autem Episcopus extra diocesim suam celebrat, post verba: Papa nostro N. subiungit: et me indígno fámulo tuo, et fratre meo N., Epíscopo huius Ecclésiae N., vel post verba: Papae nostri N., subiungit: mei indígni fámuli tui, et fratris mei N., Epíscopi huius Ecclésiae N.

49 & 4 X

Pagina 49.

Episcopus diocesanus, aut qui eidem in iure aequiparatus est, nominari debet hac formula: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Epíscopo (vel: Vicário, Praeláto, Praefécto, Abbáte) nostro N. Episcopos Coadiutorem et Auxiliares, non autem alios Episcopos forte praesentes, nominari licet in Prece eucharistica. Quando plures nominandi sunt, dicitur sub formula generali: et Epíscopo nostro N. eiúsque Epíscopis adiutóribus. In unaquaque Prece eucharistica, praedictae formulae aptandae sunt, normis grammaticorum attentis.

9150 & 4 X

150. Paulo ante consecrationem, minister, pro opportunitate, campanulae signo fideles monet. Item pulsat campanulam ad unamquamque ostensionem, iuxta cuiusque loci consuetudinem. Si incensum adhibetur, cum hostia et calix populo post consecrationem ostenduntur, minister ea incensat.

9151 & 4 X

151. Post consecrationem, dicto a sacerdote: Mystérium fídei, populus acclamationem profert, adhibita una ex formulis praescriptis. In fine Precis eucharisticae, sacerdos, accipiens patenam cum hostia et calicem et utrumque elevans, doxologiam: Per ipsum, solus profert. Populus in fine acclamat: Amen. Postea sacerdos patenam et calicem super corporale deponit.

9152 & 4 X

152. Expleta Prece eucharistica, sacerdos, manibus iunctis, dicit monitionem ante Orationem dominicam, quam deinde una cum populo profert, manibus extensis.

9153 & 4 X

153. Oratione dominica conclusa, sacerdos, manibus extensis, solus dicit embolismum Líbera nos, quo completo, populus acclamat: Quia tuum est regnum.

9154 & 4 X

154. Deinde sacerdos, manibus extensis, clara voce dicit orationem Dómine Iesu Christe, qui dixísti; eaque conclusa, extendens et iungens manus, pacem annuntiat, versus ad populum, dicens: Pax Dómini sit semper vobíscum. Populus respondet: Et cum spíritu tuo. Postea, pro opportunitate, sacerdos subiungit: Offérte vobis pacem. Sacerdos pacem potest dare ministris, semper tamen intra presbyterium remanens, ne celebratio turbetur. Item faciat si e rationabili causa aliquibus paucis fidelibus pacem dare velit. Omnes vero, iuxta ea quae a Conferentia Episcoporum statuta sunt, pacem, communionem et caritatem sibi invicem significant. Dum pax datur, dici potest: Pax Dómini sit semper tecum, cui respondetur: Amen.

9155 & 4 X

155. Postea sacerdos accipit hostiam, eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto: Haec commíxtio. Interim a choro et a populo cantatur vel dicitur Agnus Dei (cf. n. 83).

9156 & 4 X

156. Tunc sacerdos secreto et manibus iunctis dicit orationem ad Communionem Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi vel Percéptio Córporis et Sánguinis.

9157 & 4 X

157. Oratione conclusa, sacerdos genuflectit, accipit hostiam in eadem Missa consecratam, eamque aliquantulum elevatam super patenam vel super calicem tenens, versus ad populum, dicit: Ecce Agnus Dei, et una cum populo subdit: Dómine, non sum dignus.

50 & 4 X

Pagina 50.

9158 & 4 X

158. Postea, stans ad altare conversus, sacerdos secreto dicit: Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Corpus Christi. Deinde accipit calicem, secreto dicens: Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam, et reverenter sumit Sanguinem Christi.

9159 & 4 X

159. Dum sacerdos sumit Sacramentum, inchoatur cantus ad Communionem (cf. n. 86 ).

9160 & 4 X

160. Sacerdos deinde accipit patenam vel pyxidem, et accedit ad communicandos, qui de more processionaliter appropinquant. Non licet ipsis fidelibus panem consecratum neque calicem sacrum per semetipsos accipere eo minus de manu in manum inter se transmittere. Fideles communicant genuflexi vel stantes, prout Conferentia Episcoporum statuerit. Cum autem stantes communicant, commendatur ut debitam reverentiam, ab iisdem normis statuendam, ante susceptionem Sacramenti faciant.

9161 & 4 X

161. Si Communio sub specie tantum panis fit, sacerdos hostiam parum elevatam unicuique ostendit dicens: Corpus Christi. Communicandus respondet: Amen, et Sacramentum recipit, ore vel, ubi concessum sit, manu, pro libitu suo. Communicandus statim ac sacram hostiam recipit, eam ex integro consumit. Si vero Communio fit sub utraque specie, servetur ritus suo loco descriptus (cf. nn. 284 -287 ).

9162 & 4 X

162. In distribuenda Communione sacerdotem adiuvare possunt alii presbyteri forte praesentes. Si isti praesto non sunt et communicantium numerus valde magnus, sacerdos in adiutorium sibi vocare potest ministros extraordinarios, idest acolythum rite institutum aut etiam alios fideles, qui ad hoc rite deputati sint.(97) In casu necessitatis, sacerdos potest fideles idoneos, ad actum deputare.(98) Hi ministri ad altare ne accedant antequam sacerdos Communionem sumpserit, semperque vas ubi continentur Ss.mae Eucharistiae species, fidelibus distribuendae, e manu sacerdotis celebrantis accipiant.

9163 & 4 X

163. Distributione Communionis expleta, sacerdos vinum consecratum forte remanens ipse ad altare statim ex integro consumit; hostias vero consecratas quae supersunt, aut ad altare sumit aut defert ad locum Eucharistiae asservandae destinatum. Sacerdos, ad altare reversus, colligit fragmenta, si quae sint; deinde, stans ad altare vel ad abacum, purificat patenam vel pyxidem super calicem, postea purificat calicem, dicens secreto: Quod ore súmpsimus, et calicem purificatorio exterget. Si vasa purificata sunt ad altare, a ministro deferuntur ad abacum. Licet tamen vasa purificanda, praesertim si sint plura, opportune cooperta, in altari vel in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

51 & 4 X

Pagina 51.

9164 & 4 X

164. Postea sacerdos ad sedem redire potest. Sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut aliud laudis canticum aut hymnus proferri potest (cf. n. 88 ).

9165 & 4 X

165. Deinde, stans ad sedem vel ad altare, sacerdos, versus ad populum, dicit, manibus iunctis: Orémus et, extensis manibus, orationem post Communionem recitat, cui praemitti potest breve spatium silentii, nisi iam praecesserit statim post Communionem. In fine orationis populus acclamat: Amen.

Ritus conclusionis

9166 & 4 X

166. Expleta oratione post Communionem, fiant, si habendae sunt, breves annuntiationes ad populum.

9167 & 4 X

167. Deinde sacerdos, extendens manus, salutat populum, dicens: Dóminus vobíscum, cui respondetur a populo: Et cum spíritu tuo. Et sacerdos, manus denuo coniungens, et statim, manum sinistram super pectus ponens et manum dexteram elevans, subdit: Benedícat vos omnípotens Deus et, signum crucis super populum faciens, prosequitur: Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. Omnes respondent: Amen. Quibusdam diebus et occasionibus, haec benedictio, iuxta rubricas, oratione super populum vel alia formula sollemniore ditatur et exprimitur. Episcopus populo benedicit congruenti formula, ter signum crucis super populum faciens.(99)

9168 & 4 X

168. Statim post benedictionem sacerdos, manibus iunctis, subiungit: Ite, missa est; et omnes respondent: Deo grátias.

9169 & 4 X

169. Tunc sacerdos altare de more osculo veneratur, et facta illi cum ministris laicis profunda inclinatione, cum eis recedit.

9170 & 4 X

170. Si vero Missam sequitur aliqua actio liturgica, ritus conclusionis, idest salutatio, benedictio et dimissio, omittuntur.


B) De Missa cum diacono

9171 & 4 X

171. Quando celebrationi eucharisticae interest, diaconus, sacris vestibus indutus, suo ministerio fungatur. Ipse enim:
a) sacerdoti assistit et ad eius latus procedit;
b) ad altare, sive ad calicem sive ad librum ministrat;
c) Evangelium proclamat et potest, de mandato sacerdotis celebrantis, homiliam habere (cf. n. 66 );
d) populum fidelem per opportunas monitiones dirigit et intentiones orationis universalis enuntiat;
e) sacerdotem celebrantem adiuvat in distribuenda Communione, et vasa sacra purificat et componit;
f) officia aliorum ministrorum, pro necessitate, ipse adimplet si nullus eorum adsit.

52 & 4 X

Pagina 52.

Ritus initiales

9172 & 4 X

172. Evangeliarium parum elevatum deferens, diaconus sacerdotem accedentem ad altare praecedit, secus ad eius latus incedit.

9173 & 4 X

173. Cum ad altare pervenerit, si Evangeliarium defert, omissa reverentia, ad altare ascendit. Deinde Evangeliario laudabiliter super altare deposito, simul cum sacerdote altare osculo veneratur. Si vero Evangeliarium non defert, profundam facit altari inclinationem more solito cum sacerdote, et cum ipso altare osculo veneratur. Demum si adhibetur incensum, sacerdoti assistit ad incensum imponendum et ad crucem et altare thurificandum.

9174 & 4 X

174. Altari incensato, sedem una cum sacerdote petit, ibique ad latus sacerdotis consistit eique pro necessitate ministrat.

Liturgia verbi

9175 & 4 X

175. Dum Allelúia vel alter cantus profertur, si adhibetur incensum, ad impositionem thuris sacerdoti ministrat, deinde, ante sacerdotem profunde inclinatus, benedictionem petit, submissa voce dicens: Iube, domne, benedícere. Sacerdos eum benedicit, dicens: Dóminus sit in corde tuo. Diaconus signat se signo crucis et respondet: Amen. Deinde Evangeliarium, quod super altare collocatum est, facta altari inclinatione, sumit et ad ambonem pergit librum parum elevatum deferens, praecedentibus thuriferario cum thuribulo fumigante atque ministris cum cereis accensis. Ibi populum salutat dicens, manibus iunctis: Dóminus vobíscum, dein ad verba Léctio sancti Evangélii, pollice signat librum et postea seipsum in fronte, ore et pectore, librum incensat et proclamat Evangelium. Quo finito, acclamat: Verbum Dómini, omnibus respondentibus: Laus tibi, Christe. Deinde librum osculo veneratur, secreto dicens: Per evangélica dicta, et ad sacerdotem redit. Quando diaconus Episcopo ministrat, librum ei defert osculandum vel ipse osculatur, secreto dicens: Per evangélica dicta. In celebrationibus sollemnioribus Episcopus, pro opportunitate, benedictionem cum Evangeliario populo impertit. Evangeliarium demum ad abacum vel aliud locum aptum et dignum deferri potest.

9176 & 4 X

176. Si alius quoque idoneus lector absit, diaconus etiam alias lectiones proferat.

9177 & 4 X

177. Intentiones orationis fidelium, post introductionem sacerdotis, ipse diaconus de more ex ambone profert.

Liturgia eucharistica

9178 & 4 X

178. Oratione universali absoluta, sacerdote ad sedem remanente, diaconus altare praeparat, acolytho adiuvante; ipsius tamen est sacrorum vasorum curam gerere. Assistit etiam sacerdoti ad dona populi recipienda. Tradit deinde sacerdoti patenam cum pane consecrando; infundit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto: Per huius aquae, et postea calicem sacerdoti praesentat. Hanc praeparationem calicis, ad abacum peragere potest. Si incensum adhibetur, in thurificandis oblatis, cruce et altari sacerdoti ministrat, et postea ipse, vel acolythus, sacerdotem et populum incensat.

53 & 4 X

Pagina 53.

9179 & 4 X

179. Durante Prece eucharistica, diaconus stat prope sacerdotem, aliquanto tamen post ipsum, ut, quando opus sit, ad calicem vel ad missale ministret. Inde ab epiclesi usque ad ostensionem calicis diaconus de more genuflexus manet. Si adsunt plures diaconi, unus ex eis ad consecrationem immittere potest incensum in thuribulum atque ad ostensionem hostiae et calicis incensare.

9180 & 4 X

180. Ad doxologiam finalem Precis eucharisticae, stans ad latus sacerdotis, calicem elevatum tenet, dum sacerdos patenam cum hostia elevat, usquedum populus Amen acclamaverit.

9181 & 4 X

181. Postquam sacerdos dixit orationem ad pacem et: Pax Dómini sit semper vobíscum, et populus respondit: Et cum spíritu tuo, diaconus, pro opportunitate, invitationem facit ad pacem, dicens, manibus iunctis et versus ad populum: Offérte vobis pacem. Ipse vero pacem a sacerdote recipit, aliisque ministris sibi propioribus potest offerre.

9182 & 4 X

182. Communione a sacerdote facta, diaconus Communionem sub utraque specie ab ipso sacerdote accipit, et sacerdotem deinde adiuvat in Communione populo distribuenda. Quod si Communio sub utraque specie fit, ipse calicem sumentibus ministrat et, distributione peracta, statim totum Christi Sanguinem qui remansit ad altare reverenter consumit, adiuvantibus, si casus fert, aliis diaconis et presbyteris.

9183 & 4 X

183. Distributione Communionis expleta, diaconus cum sacerdote ad altare revertitur, colligit fragmenta, si quae sint, deinde portat calicem et alia vasa sacra ad abacum, ibique ea purificat et de more componit, dum sacerdos ad sedem redit. Licet tamen vasa purificanda, opportune cooperta, in abaco super corporale relinquere eaque statim post Missam, populo dimisso, purificare.

Ritus conclusionis

9184 & 4 X

184. Dicta oratione post Communionem, diaconus facit breves annuntiationes populo, quae forte faciendae sunt, nisi ipse sacerdos malit eas facere.

9185 & 4 X

185. Si adhibetur oratio super populum vel formula benedictionis sollemnis diaconus dicit: Inclináte vos ad benedictiónem. Data benedictione a sacerdote, diaconus populum dimittit dicens, manibus iunctis, ad populum versus: Ite, missa est.

9186 & 4 X

186. Deinde, una cum sacerdote, altare osculo veneratur, et, facta profunda inclinatione, simili modo quo processerat, recedit.



Missale Romanum 2002 continu 9090