Missale Romanum 2002 continu 872

872 & 4 X

Pagina 872.

S. Columbani, abbatis

De Communi pastorum: pro missionariis (p. 938 ), vel de Communi sanctorum: pro abbate (p. 958 ).

Collecta Deus, qui in beáto Columbáno evangelizándi munus et monásticae vitae stúdium mirabíliter coniunxísti, praesta, quaesumus, ut, eius intercessióne et exémplo, te super ómnia quaerere et credéntium pópulum augére studeámus. Per Dóminum.

Die 24 novembris

Ss. Andreæ Dung La.c, presbyteri, et

sociorum, martyrum

Memoria

Martyres in Vietnamia

Ant. ad introitum Cf. Ga 6,14; cf. 1Co 1,18 Nobis absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi. Verbum enim crucis nobis, qui salvi facti sumus, virtus Dei est.

Collecta Deus, omnis paternitátis fons et orígo, qui beátos mártyres Andréam et sócios eius Cruci Fílii tui usque ad sánguinis effusiónem fidéles effecísti, eórum intercessióne concéde, ut amórem tuum inter fratres propagántes fílii tui nominári et esse valeámus. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, sancte Pater, múnera quae offérimus, passiónem venerántes sanctórum mártyrum, ut inter advérsa vitae nostrae, fidéles tibi semper inveníri mereámur et hóstiam tibi acceptábilem nosmetípsos exhibére. Per Christum.


873 & 4 X

Pagina 873.

Ant. ad communionem Mt 5,10 Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum.

Post communionem Uníus panis alimónia refécti, in commemoratióne sanctórum mártyrum, te, Dómine, supplíciter deprecámur, ut, in tua dilectióne unánimes manéntes, patiéntiae praemium mereámur cónsequi aetérnum. Per Christum.


Die 25 novembris

S. Catharinæ Alexandrinæ, virginis et

martyris

De Communi martyrum: pro virgine martyre (p. 924 ), vel de Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ).

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátam Catharínam vírginem et invíctam mártyrem praestitísti, concéde, ut, eius intercessióne, fide et constántia roborémur, et pro Ecclésiae unitáte operam tribuámus impénse. Per Dóminum.


Die 30 novembris

S. ANDREAE, APOSTOLI

Festum

Ant. ad introitum Cf. Mt 4,18-19 Dóminus secus mare Galilaeae vidit duos fratres, Petrum et Andréam, et vocávit eos: Veníte post me, fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.

Dicitur Gloria in excélsis.

874 & 4 X

Pagina 874.


Collecta Maiestátem tuam, Dómine, supplíciter exorámus, ut, sicut Ecclésiae tuae beátus Andréas apóstolus éxstitit praedicátor et rector, ita apud te sit pro nobis perpétuus intercéssor. Per Dóminum.

Super oblata Concéde nobis, omnípotens Deus, ut his munéribus, quae in beáti Andréae festivitáte deférimus, et tibi placeámus exhíbitis, et vivificémur accéptis. Per Christum.

Praefatio de Apostolis, pp. 549 - 550 .

Ant. ad communionem Cf. Jn 1,41-42 Dixit Andréas Simóni fratri suo: Invénimus Messíam, qui dícitur Christus. Et addúxit eum ad Iesum.

Post communionem Róboret nos, Dómine, sacraménti tui commúnio, ut, exémplo beáti Andréae apóstoli, Christi mortificatiónem feréntes, cum ipso vívere mereámur in glória. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 613 -614 .


875 & 4 X

Pagina 875.

&&DECEMBER


Die 3 decembris

S. Francisci Xavier, presbyteri

Memoria

Ant. ad introitum Ps 17,50 Ps 21,23 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, et narrábo nomen tuum frátribus mei.

Collecta Deus, qui beáti Francísci praedicatióne multos tibi pópulos acquisísti, da, ut fidélium ánimi eódem fídei zelo férveant, et ubérrima ubíque prole Ecclésia sancta laetétur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, múnera, quae tibi in beáti Francísci commemoratióne deférimus, et praesta, ut, sicut ille desidério salútis hóminum ad terras longínquas est progréssus, ita et nos, testimónium Evangélio efficáciter perhibéntes, ad te cum frátribus properáre festinémus. Per Christum.

Ant. ad communionem Mt 10,27 Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus, et quod in aure audítis, praedicáte super tecta.

876 & 4 X

Pagina 876.


Post communionem Mystéria tua, Deus, eum in nobis accéndant caritátis ardórem, quo beátus Francíscus pro animárum salúte flagrávit, ut, vocatióne nostra dígnius ambulántes, promíssum bonis operáriis praemium cum eo consequámur. Per Christum.


Die 4 decembris

S. Ioannis Damasceni, presbyteri et

Ecclesiae doctoris

De Communi pastorum: pro uno pastore (p. 933 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Praesta nobis, quaesumus, Dómine, beáti Ioánnis presbyteri précibus adiuvári, ut vera fides, quam ille excellénter dócuit, sit semper lux et fortitúdo nostra. Per Dóminum.

Die 6 decembris

S. Nicolai, episcopi

De Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis, ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum.

877 & 4 X

Pagina 877.


Die 7 decembris

S. Ambrosii, episcopi et Ecclesiæ

doctoris

Memoria

Ant. ad introitum Cf. Qo 15,5 In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus; stolam glóriae índuit eum.

Collecta Deus, qui beátum Ambrósium epíscopum cathólicae fídei doctórem et apostólicae fortitúdinis exémplum effecísti, éxcita in Ecclésia tua viros secúndum cor tuum, qui eam fórtiter et sapiénter gubérnent. Per Dóminum.

Super oblata Illa nos, quaesumus, Dómine, divína tractántes, Spíritus Sanctus fídei luce perfúndat, qua beátum Ambrósium ad glóriae tuae propagatiónem iúgiter collustrávit. Per Christum.

Ant. ad communionem Qui meditábitur in lege Dómini die ac nocte, dabit fructum suum in témpore suo.

Post communionem Huius sacraménti, Dómine, virtúte roborátos, fac nos beáti Ambrósii documéntis ita profícere, ut, viríliter per tuas sémitas festinántes, ad aetérni suavitátem convívii praeparémur. Per Christum.


878 & 4 X

Pagina 878.


Die 8 decembris

IN CONCEPTIONE IMMACULATA

BEATAE MARIAE VIRGINIS

Sollemnitas

Ant. ad introitum I Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo; quia índuit me vestiméntis salútis, et induménto iustítiae circúmdedit me, quasi sponsam ornátam monílibus suis.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui per immaculátam Vírginis Conceptiónem dignum Fílio tuo habitáculum praeparásti, quaesumus, ut, qui ex morte eiúsdem Fílii tui praevísa, eam ab omni labe praeservásti, nos quoque mundos, eius intercessióne, ad te perveníre concédas. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Salutárem hóstiam, quam in sollemnitáte immaculátae Conceptiónis beátae Vírginis Maríae tibi, Dómine, offérimus, súscipe dignánter, et praesta, ut, sicut illam tua grátia praeveniénte ab omni labe profitémur immúnem, ita, eius intercessióne, a culpis ómnibus liberémur. Per Christum.


879 & 4 X

Pagina 879.

Praefatio: De mysterio Mariae et Ecclesiae. Tonus sollemnis

880 & 4 X

Pagina 880.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui beatíssimam Vírginem Maríam ab omni originális culpae labe praeservásti, ut in ea, grátiae tuae plenitúdine ditáta, dignam Fílio tuo Genetrícem praeparáres, et Sponsae eius Ecclésiae, sine ruga vel mácula formósae, signáres exórdium. Fílium enim erat puríssima Virgo datúra, qui crímina nostra Agnus ínnocens aboléret; et ipsam prae ómnibus tuo pópulo disponébas advocátam grátiae et sanctitátis exémplar.

881 & 4 X

Pagina 881.

Et ídeo, choris angélicis sociáti, te laudámus in gáudio confiténtes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Ant. ad communionem Gloriósa dicta sunt de te, María, quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster.

Post communionem Sacraménta quae súmpsimus, Dómine Deus noster, illíus in nobis culpae vúlnera réparent, a qua immaculátam beátae Maríae Conceptiónem singuláriter praeservásti. Per Christum.

Adhiberi potest formula benedictionis sollemnis, pp. 612 -613 .


Die 11 decembris

S. Damasi I, papæ

De Communi pastorum: pro papa (p. 927 ).

Collecta Praesta, quaesumus, Dómine, ut mártyrum tuórum iúgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa cultor et amátor. Per Dóminum.

882 & 4 X

Pagina 882.


Die 13 decembris

S. Luciæ, virginis et martyris

Memoria

De Communi martyrum: pro virgine martyre (p. 924 ), vel de Communi virginum: pro una virgine (p. 947 ).

Collecta Intercéssio nos, quaesumus, Dómine, sanctae Lúciae vírginis et mártyris gloriósa confóveat, ut eius natalícia et temporáliter frequentémus, et conspiciámus aetérna. Per Dóminum.

Die 14 decembris

S. Ioannis a Cruce, presbyteri et

Ecclesiae doctoris

Memoria

Ant. ad introitum Ga 6,14 Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

Collecta Deus, qui beátum Ioánnem presbyterum perféctae sui abnegatiónis et crucis amatórem exímium effecísti, concéde ut, eius imitatióni iúgiter inhaeréntes, ad contemplatiónem glóriae tuae perveniámus aetérnam. Per Dóminum.

Super oblata Réspice quas offérimus hóstias, omnípotens Deus, in commemoratióne beáti Ioánnis, et praesta, ut, qui domínicae passiónis mystéria celebrámus, imitémur quod ágimus. Per Christum.


883 & 4 X

Pagina 883.

Ant. ad communionem Cf. Mt 16,24 Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me, dicit Dóminus.

Post communionem Deus, qui crucis mystérium in beáto Ioánne mirabíliter illustrásti, concéde propítius, ut, ex hoc sacrifício roboráti, Christo fidéles haereámus, et in Ecclésia ad salútem ómnium operémur. Per Christum.


Die 21 decembris

S. Petri Canisii, presbyteri et Ecclesiæ

doctoris

De Communi pastorum (p. 927 ), vel de Communi doctorum Ecclesiae (p. 943 ).

Collecta Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem virtúte et doctrína beátum Petrum presbyterum roborásti, eius intercessióne concéde, ut, qui veritátem quaerunt, te Deum gaudénter invéniant, et in tua confessióne pópulus credéntium persevéret. Per Dóminum.

Die 23 decembris

S. Ioannis de Kety, presbyteri

De Communi pastorum (p. 927 ), vel de Communi sanctorum: pro iis qui opera misericordiae exercuerunt (p. 963 ).

Collecta Da, quaesumus, omnípotens Deus, ut, exémplo beáti Ioánnis presbyteri, in sanctórum sciéntia procedámus, atque, misericórdiam ómnibus exhibéntes, apud te indulgéntiam consequámur. Per Dóminum.

884 & 4 X

Pagina 884.


Die 26 decembris

S. STEPHANI, PROTOMARTYRIS

Festum

Ant. ad introitum Apértae sunt iánuae caeli beáto Stéphano, qui in número Mártyrum invéntus est primus, et ídeo triúmphat in caelis coronátus.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Da nobis, quaesumus, Dómine, imitári quod cólimus, ut discámus et inimícos dilígere, quia eius natalícia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre. Per Dóminum.

Super oblata Múnera, quaesumus, Dómine, tibi sint hodiérnae devotiónis accépta, quae beáti Stéphani mártyris commemorátio gloriósa deprómit. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Ant. ad communionem Ac 7,58 Lapidábant Stéphanum, invocántem et dicéntem: Dómine Iesu, súscipe spíritum meum.

Post communionem Grátias ágimus, Dómine, multiplicátis circa nos miseratiónibus tuis, qui et Fílii tui nativitáte nos salvas, et beáti mártyris Stéphani celebratióne laetíficas. Per Christum.


885 & 4 X

Pagina 885.


Die 27 decembris

S. IOANNIS, APOSTOLI ET EVANGELISTAE

Festum

Ant. ad introitum Iste est Ioánnes, qui supra pectus Dómini in cena recúbuit: beátus Apóstolus, cui reveláta sunt secréta caeléstia, et verba vitae in toto terrárum orbe diffúdit.

Vel: Cf. Qo 15,5 In médio Ecclésiae apéruit os eius, et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae et intelléctus; stolam glóriae índuit eum.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui per beátum apóstolum Ioánnem Verbi tui nobis arcána reserásti, praesta, quaesumus, ut, quod ille nostris áuribus excellénter infúdit, intellegéntiae competéntis eruditióne capiámus. Per Dóminum.

Super oblata Múnera, quaesumus, Dómine, obláta sanctífica, et praesta, ut ex huius cenae convívio aetérni Verbi secréta hauriámus, quae ex eódem fonte apóstolo tuo Ioánni revelásti. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .

Ant. ad communionem Jn 1,14 Jn 16 Verbum caro factum est, et habitávit in nobis. Et de plenitúdine eius nos omnes accépimus.

886 & 4 X

Pagina 886.


Post communionem Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut Verbum caro factum, quod beátus Ioánnes apóstolus praedicávit, per hoc mystérium quod celebrávimus hábitet semper in nobis. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Die 28 decembris

SS. INNOCENTIUM, MARTYRUM

Festum

Ant. ad introitum Innocéntes pro Christo infántes occísi sunt, ipsum sequúntur Agnum sine mácula, et dicunt semper: Glória tibi, Dómine.

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, cuius hodiérna die praecónium Innocéntes mártyres non loquéndo sed moriéndo conféssi sunt, da, quaesumus, ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, quaesumus, devotórum múnera famulórum, et eos tuis purífica serviéntes pietáte mystériis, quibus étiam iustíficas ignorántes. Per Christum.

Praefatio de Nativitate, pp. 520 - 522 .


887 & 4 X

Pagina 887.

Ant. ad communionem Cf. Ap 14,4 Hi empti sunt ex homínibus, primítiae Deo et Agno; hi sequúntur Agnum quocúmque íerit.

Post communionem Salvatiónis abundántiam tríbue, Dómine, fidélibus in eórum festivitáte tua sancta suméntibus, qui, Fílium tuum humána necdum voce profiténtes, caelésti sunt grátia pro eius nativitáte coronáti. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Die 29 decembris

S. Thomæ Becket, episcopi et martyris

De Communi martyrum: pro uno martyre (p. 915 ), vel de Communi pastorum: pro episcopo (p. 929 ).

Collecta Deus, qui beáto Thomae mártyri pro iustítia magno ánimo vitam profúndere tribuísti, da nobis, eius intercessióne, nostram pro Christo vitam in hoc saeculo abnegáre, ut eam in caelo inveníre possímus. Per Dóminum.

Die 31 decembris

S. Silvestri I, papæ

De Communi pastorum: pro papa (p. 927 ).

Collecta Auxiliáre, Dómine, pópulo tuo, beáti Silvéstri papae intercessióne suffúlto, ut, praeséntem vitam sub tua gubernatióne transcúrrens, mereátur felíciter inveníre perpétuam. Per Dóminum.

888 & 4 X

Pagina 888.

889 & 4 X

Pagina 889.

&&COMMUNIA

890 & 4 X

Pagina 890.

1. Commodidatis causa, in singulis Communibus, plures ponuntur Missae cum omnibus elementis, nempe antiphonis et orationibus. Sacerdoti licet, pro opportunitate, antiphonas et orationes ex eodem Communi inter se commutare, eligendo ex ipsis textus, qui, sub respectu pastorali, aptiores videntur. Insuper, in Missis de memoriis, orationes super oblata et post communionem, praeter quam ex ipsis Communibus, sumi possunt etiam e feriis respectivi temporis liturgici.

2. In Communi martyrum et in Communi sanctorum et sanctarum, omnes orationes, quae ponuntur pro viris, adhiberi possunt etiam pro mulieribus, mutato genere.

3. In singulis Communibus, textus forma singulari expressi semper adhiberi possunt pro pluribus, mutato numero. Item, textus forma plurali positi pro uno assumi possunt, mutato numero.

4. Missae, quae pro peculiaribus temporibus vel adiunctis positae sunt, tantum in illis quidem temporibus et adiunctis adhibeantur.

891 & 4 X

Pagina 891.

COMMUNE DEDICATIONIS ECCLESIAE

Formularia Missarum " in dedicatione ecclesiae " necnon " in dedicatione altaris " inveniuntur inter Missas rituales (pp. 106 0-1071).

IN ANNIVERSARIO DEDICATIONIS

I. In ipsa ecclesia dedicata

Ant. ad introitum Ps 67,36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suae. Benedíctus Deus! (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, exáudi preces pópuli tui, et praesta, ut fiat hic tibi semper purum servítium et nobis plena redémptio. Per Dóminum.

DiciturCredo

Super oblata Mémores diéi quo domum tuam, Dómine, glória dignátus es ac sanctitáte replére, nosmetípsos, quaesumus, fac hóstias tibi semper accéptas. Per Christum.


892 & 4 X

Pagina 892.

Praefatio: De mysterio templi Dei, quod est Ecclesia. Tonus sollemnis

893 & 4 X

Pagina 893.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth...

Textus sine cantu: V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Quia in domo visíbili quam nobis exstrúere concessísti, ubi famíliae in hoc loco ad te peregrinánti favére non désinis, mystérium tuae nobíscum communiónis mire figúras et operáris: hic enim tibi templum illud quod nos sumus aedíficas, et Ecclésiam per orbem diffúsam in domínici compágem córporis facis augéri, in pacis visióne compléndam, caelésti civitáte Ierúsalem.

894 & 4 X

Pagina 894.

Et ídeo, cum multitúdine órdinum beatórum, in templo glóriae tuae, te collaudámus, benedícimus et magnificámus, dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth ...

Ant. ad communionem Cf. 1Co 3,16-17 Templum Dei estis, et Spíritus Dei hábitat in vobis. Templum Dei sanctum est, quod estis vos (T.P. allelúia).

Post communionem Benedictiónis tuae, quaesumus, Dómine, plebs tibi sacra fructus repórtet et gáudium, ut, quod in huius festivitátis die corporáli servítio exhíbuit, spiritáliter se retulísse cognóscat. Per Christum.

Benedictio in fine Missae Deus, Dóminus caeli et terrae, qui vos hódie ad huius domus dedicatiónis memóriam adunávit, ipse vos caelésti benedictióne fáciat abundáre. R. Amen. Concedátque vobis fíeri templum suum et habitáculum Spíritus Sancti, qui omnes fílios dispérsos vóluit in Fílio suo congregári. R. Amen. Quátenus felíciter emundáti, habitatórem Deum in vobismetípsis possítis habére, et aetérnae beatitúdinis hereditátem cum ómnibus Sanctis possidére. R. Amen. Et benedíctio Dei omnipoténtis, Patris, et Filii, + et Spíritus Sancti, descéndat super vos et máneat semper. R. Amen.

895 & 4 X

Pagina 895.

II. Extra ipsam ecclesiam dedicatam

Ant. ad introitum Cf. Ap 21,2 Vidi civitátem sanctam, Ierúsalem novam, descendéntem de caelo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Ap 21,3 Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis, et ipsi pópulus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus (T.P. allelúia).

Dicitur Gloria in excélsis.

Collecta Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus aetérnum habitáculum tuae praeparas maiestáti, multíplica super Ecclésiam tuam grátiam, quam dedísti, ut fidélis tibi pópulus in caeléstis aedificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Dóminum.

Vel: Deus, qui Ecclésiam tuam sponsam vocáre dignátus es, da, ut plebs nómini tuo insérviens te tímeat, te díligat, te sequátur et ad caeléstia promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, munus oblátum, et poscéntibus concéde, ut hic sacramentórum virtus et votórum obtineátur efféctus. Per Christum.


896 & 4 X

Pagina 896.

Praefatio: De mysterio Ecclesiae, quae est sponsa Christi templumque Spiritus./b

V. Dóminus vobíscum. R. Et cum spíritu tuo. V. Sursum corda. R. Habémus ad Dóminum. V. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R. Dignum et iustum est. Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus: Qui domum oratiónis muníficus inhabitáre dignáris, ut, grátia tua perpétuis fovénte subsídiis, templum Spíritus Sancti ipse nos perfícias, acceptábilis vitae splendóre corúscans. Sed et visibílibus aedifíciis adumbrátam, Christi sponsam Ecclésiam perénni operatióne sanctíficas, ut, innumerábili prole mater exsúltans, in glóriam tuam collocétur in caelis. Et ídeo, cum Sanctis et Angelis univérsis, te collaudámus, sine fine dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth ...

Ant. ad communionem Cf. 1P 2,5 Tamquam lápides vivi superaedificámini, domus spiritális, sacerdótium sanctum (T.P. allelúia).

Vel: Cf. Mt 21,13; Lc 11,10 Domus mea, domus orátionis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis qui petit, áccipit; et qui quaerit, ínvenit; et pulsánti aperiétur (T.P. allelúia).

Post communionem Deus, qui nobis supérnam Ierúsalem per temporále Ecclésiae tuae signum adumbráre voluísti, da, quaesumus, ut, huius participatióne sacraménti, nos tuae grátiae templum effícias, et habitatiónem glóriae tuae íngredi concédas. Per Christum.


COMMUNE BEATAE MARIAE VIRGINIS

Hae Missae adhibentur etiam pro celebranda memoria sanctae Mariae in sabbato, et in Missis votivis de beata Maria Virgine. In omnibus orationibus, ubi invenitur vocabulum " commemoratio ", adhiberi potest pro opportunitate etiam " memoria ".

I. Tempore " per annum "

Haec formularia adhiberi possunt iuxta normas etiam in tempore Quadragesimae, ubi agitur aliquae celebratio beatae Mariae Virginis in calendario proprio rite inscripta.

1

Ant. ad introitum Salve, sancta parens, eníxa puérpera Regem, qui caelum terrámque regit in saecula saeculórum.

Collecta Concéde nos fámulos tuos, quaesumus, Dómine Deus, perpétua mentis et córporis sanitáte gaudére, et, gloriósa beátae Maríae semper Vírginis intercessióne, a praesénti liberári tristítia, et aetérna pérfrui laetítia. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum, ut, intercedénte beáta María, Fílii tui Genetríce, nullíus sit írritum votum, nullíus sit vácua postulátio. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

898 & 4 X

Pagina 898.

Ant. ad communionem Cf.Lc 11,27 Beáta víscera Maríae Vírginis, quae portavérunt aetérni Patris Fílium.

Post communionem Suméntes, Dómine, caeléstia sacraménta, quaesumus cleméntiam tuam, ut, qui de beátae Vírginis Mariae commemoratióne laetámur, eiúsdem Vírginis imitatióne, redemptiónis nostrae mystério digne valeámus famulári. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Beáta es, Virgo María, quae ómnium portásti creatórem; genuísti qui te fecit, et in aetérnum pérmanes Virgo.

Collecta Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostrae praesídium, ut, qui sanctae Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum.

Super oblata Genetrícis Fílii tui memóriam venerántes, quaesumus, Dómine, ut sacrifícii huius oblátio nosmetípsos, grátia tua largiénte, tibi perfíciat munus aetérnum. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

899 & 4 X

Pagina 899.

Ant. ad communionem Lc 1,49 Fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius.

Post communionem Redemptiónis aetérnae partícipes effécti, quaesumus, Dómine, ut, qui Genetrícis Fílii tui memóriam ágimus, et de grátiae tuae plenitúdine gloriémur, et salvatiónis contínuum sentiámus augméntum. Per Christum.

3

Ant. ad introitum Cf. Benedícta es tu, Virgo María, a Dómino Deo excélso prae ómnibus muliéribus super terram; quia nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum.

Collecta Sanctíssimae venerántibus Vírginis Maríae memóriam gloriósam, ipsíus nobis, quaesumus, Dómine, intercessióne concéde, ut de plenitúdine grátiae tuae nos quoque mereámur accípere. Per Dóminum.

Super oblata Laudis tibi, Dómine, hóstias offérimus, de Genetrícis Fílii tui commemoratióne laetántes; praesta, quaesumus, ut per haec sacrosáncta commércia ad redemptiónis aetérnae proficiámus augméntum. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

Pagina 900.

Ant. ad communionem Cf. Lc 1,48 Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus.

Post communionem Refécti, Dómine, caeléstibus alimóniis, te súpplices exorámus, ut Fílium tuum, ex alma Vírgine natum, quem sacraménto suscépimus, confiteámur verbis et móribus teneámus. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

4

Ant. ad introitum Cf. Ps 44,13 Ps 44,15-16 Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximae eius adducéntur tibi in laetítia et exsultatióne.

Collecta Famulórum tuórum, quaesumus, Dómine, delícta ignósce, ut, qui tibi placére de áctibus nostris non valémus, Genetrícis Fílii tui Dómini nostri intercessióne salvémur. Qui tecum.

Super oblata Súscipe, Dómine, múnera quae tibi offérimus, et praesta, ut corda nostra, Sancti Spíritus luce irradiáta, exémplo beátae Vírginis Maríae, tua semper váleant perquírere et conserváre. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

Pagina 901.

Ant. ad communionem Laudáte Dóminum Deum nostrum, quia in María ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israel.

Post communionem Sumptis, Dómine, salútis et fídei sacraméntis, súpplices te deprecámur, ut, beátam Vírginem Maríam devóte recoléntes, supérnae caritátis cum ipsa partícipes fíeri mereámur. Per Chrístum.

5

Ant. ad introitum Cf. Lc 1,28 Lc 42 Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.

Collecta Deus, qui beátam Vírginem Maríam, inter húmiles et páuperes praecelléntem, Matrem Salvatóris elegísti, praesta, quaesumus, ut, eius exémpla sectántes, tibi sincérae fídei praestémus obséquium et in te totam spem salútis collocémus. Per Dominum.

Super oblata Súscipe, Dómine, haec nóstrae devótionis múnera, et praesta, ut, qui Fílii tui imménsae caritátis opus recólimus, in tui et próximi dilectióne beátae Maríae Vírginis confirmémur exémplo. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

Pagina 902.

Ant. ad communionem Cf. Ps 86,3; Lc 1,49 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María, quia fecit tibi magna, qui potens est.

Post communionem Concéde, Dómine, Ecclésiae tuae, ut, huius sacraménti virtúte roboráta, sémitas Evangélii alácriter percúrrat, donec beátam pacis visiónem attíngat, qua Virgo María, húmilis ancílla tua, iam frúitur in aetérnum gloriósa. Per Christum.

6

Ant. ad introitum Virga Iesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit; pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis.

Collecta Adiuvet nos, quaesumus, Dómine, beátae Maríae semper Vírginis intercéssio veneránda, et a cunctis perículis absolútos in tua fáciat pace gaudére. Per Dóminum.

Super oblata Múnera tibi placatiónis et laudis offérimus, Dómine, humíliter deprecántes, ut, beátae Maríae Vírginis sequéntes exémpla, nosmetípsos exhibeámus hóstiam sanctam, tibi placéntem. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

Pagina 903.

Ant. ad communionem Ps 44,3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum.

Post communionem Caelésti alimónia nutrítos, fac nos, Dómine, exémplo beátae Vírginis Maríae, pura tibi conversatióne servíre, et cum ipsa te sincéris láudibus magnificáre. Per Christum.


7

Ant. ad introitum Cf. Lc 1,47-48 Ait María: Exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia respéxit Dóminus humilitátem ancíllae suae.

Collecta Deus, qui virginálem aulam beátae Maríae, in qua Verbum tuum habitáret, elígere dignátus es, da, quaesumus, ut, eius nos defensióne munítos, iucúndos fácias interésse eius commemoratióni. Per Dóminum.

Super oblata Accépta sint tibi, Dómine, múnera pópuli tui, in commemoratióne beátae Maríae obláta, quae tibi virginitáte plácuit et humilitáte concépit Fílium tuum Dóminum nostrum. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

Ant. ad communionem Lc 2,19 María conservábat ómnia verba haec, cónferens in corde suo.

Pagina 904.


Post communionem Spirituális alimóniae partícipes effécti, quaesumus, Dómine Deus noster, ut, beátam Vírginem Maríam assídue imitántes, et Ecclésiae servítio semper inveniámur inténti et tui experiámur gáudia famulátus. Per Christum.

8

Ant. ad introitum Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima: quia ex te ortus est sol iustítiae, Christus Deus noster, per quem salváti et redémpti sumus.

Collecta Concéde, quaesumus, omnípotens Deus, ut fidéles tui, qui sub sanctíssimae Vírginis Maríae patrocínio laetántur, eius pia intercessióne a cunctis malis liberéntur in terris, et ad gáudia aetérna perveníre mereántur in caelis. Per Dóminum.

Super oblata Preces, Dómine, tuórum réspice oblationésque fidélium, in beátae Maríae Dei Genetrícis commemoratióne delátas, ut et tibi gratae sint, et nobis cónferant tuae propitiatiónis auxílium. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine (in Missis votivis: Et te in veneratióne), p. 547 , vel II, p. 548 .

Ant. ad communionem Cf. Lc 1,48 Respéxit Dóminus humilitátem ancíllae suae, ecce enim beátam me dicent omnes generatiónes.

Pagina 905.


Post communionem Salutáribus refécti sacraméntis, súpplices te, Dómine, deprecámur, ut, qui memóriam beátae Vírginis Dei Genetrícis Maríae venerándo égimus, redemptiónis tuae fructum perpétuo experíri mereámur. Per Christum.

II. Tempore Adventus

Ant. ad introitum Cf. Is 45,8 Roráte, caeli, désuper, et nubes pluant iustum; aperiátur terra, et gérminet Salvatórem.

Vel: Cf. Lc 1,30-32 Angelus ad Maríam ait: Invenísti grátiam apud Deum; Ecce concípies et páries fílium, et vocábitur Altíssimi Fílius.

Collecta Deus, qui de beátae Maríae Vírginis útero Verbum tuum, Angelo nuntiánte, carnem suscípere voluísti, praesta supplícibus tuis, ut, qui vere eam Dei Genetrícem crédimus, eius apud te intercessiónibus adiuvémur. Per Dóminum.

Vel: Deus, qui promíssa Pátribus adímplens beátam Vírginem Maríam elegísti, ut Mater fíeret Salvatóris, concéde nobis illíus exémpla sectári, cuius humílitas tibi plácuit, et obodiéntia nobis prófuit. Per Dóminum.

Pagina 906.


Super oblata Accipe, Dómine, haec múnera, et tua virtúte in sacraméntum salútis convérte, in quo, cessántibus figurálibus Patrum hóstiis, verus Agnus offértur, Iesus Christus Fílius tuus, ex intácta Vírgine ineffabíliter natus. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio I de beata Maria Virgine p. 547 , vel II, p. 548 . Adhiberi potest etiam Praefatio II de Adventu, p. 519 .

Ant. ad communionem Cf. Is 7,14 Ecce Virgo concípiet, et páriet fílium, et vocábitur nomen eius Emmánuel.

Post communionem Mystéria quae súmpsimus, Dómine Deus noster, misericórdiam tuam in nobis semper osténdant, ut Fílii tui incarnatióne salvémur, qui Genetrícis eius commemoratiónem fidéli mente celebrámus. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

III. Tempore Nativitatis

Ant. ad introitum Génuit puérpera Regem, cui nomen aetérnum, et gáudia matris habens cum virginitátis honóre: nec primam símilem visa est, nec habére sequéntem.

Vel: Virgo Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.

Pagina 907.


Collecta Deus, qui salútis aetérnae, beátae Maríae virginitáte fecúnda, humáno géneri praemia praestitísti, tríbue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercédere sentiámus, per quam merúimus Fílium tuum auctórem vitae suscípere, Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum. Qui tecum.

Vel: Deus, cuius Verbum ab aetérno génitum ex Vírginis útero procédere voluísti, concéde, quaesumus, ut, beáta María intercedénte, splendóre praeséntiae suae nostras illúminet ténebras, ac de sua plenitúdine donet nobis laetítiam et pacem. Qui tecum.

Super oblata Beáta témpora celebrántes, quae per temporálem Unigéniti tui nativitátem et partum Maríae Vírginis consecrásti, haec oblátio, quaesumus, Dómine, nos sanctíficet, atque in illo tríbuat renásci. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Praefatio I de beata Maria Virgine, p. 547 , vel II, p. 548 .

Ant. ad communionem Cf. Lc 11,27 Beáta víscera Maríae Vírginis, quae portavérunt aetérni Patris Fílium.

Post communionem Incarnáti Verbi tui Córpore et Sánguine refécti, quaesumus, Dómine, ut haec divína mystéria, quae in commemoratióne beátae Vírginis Maríae laetánter accépimus, eiúsdem Fílii tui divinitátis partícipes nos semper effíciant. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

Pagina 908.

IV. Tempore paschali

Ant. ad introitum Cf. Ps 29,12 Convertísti, Dómine, planctum meum in gáudium mihi, et circumdedísti me laetítia, allelúia.

Collecta Deus, qui, per resurrectiónem Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, mundum laetificáre dignátus es, praesta, quaesumus, ut, per eius Genetrícem Vírginem Maríam, perpétuae capiámus gáudia vitae. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, sancte Pater, oblatiónem humilitátis nostrae, quam tibi laeti exhibémus, commemoratiónem beátae Maríae Vírginis celebrántes, et praesta, ut nobis, sacrifício Christi sociátis, temporális fiat consolátio et aetérna salvátio. Per Christum.

Praefatio I de beata Maria Virgine, p. 547 , vel II, p. 548 .

Ant. ad communionem Laetáre, Virgo Mater, quia surréxit Christus de sepúlcro, allelúia.

Post communionem Paschálibus sacraméntis refécti, quaesumus, Dómine, ut, qui Genetrícis Fílii tui memóriam recólimus, vitam Iesu in carne nostra mortáli manifestémus. Per Christum.

Tempore paschali adhiberi potest etiam Missa de Sancta Maria, Regina Apostolorum, pp. 117 5-1176.

Pagina 909.


COMMUNE MARTYRUM

I. Extra tempus paschale

A. Pro pluribus martyribus

1

Ant. ad introitum Gaudent in caelis ánimae Sanctórum, qui Christi vestígia sunt secúti; et quia pro eius amóre sánguinem suum fudérunt, ídeo cum Christo exsúltant sine fine.

Vel: Viri sancti gloriósum sánguinem fudérunt pro Dómino, amavérunt Christum in vita sua, imitáti sunt eum in morte sua: et ídeo corónas triumpháles meruérunt.

Collecta Praesta, Dómine, précibus nostris cum exsultatióne provéntum, ut sanctórum mártyrum N. et N., quorum diem passiónis ánnua devotióne recólimus, étiam fídei constántiam subsequámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, sancte Pater, múnera quae in sanctórum mártyrum commemoratióne deférimus, et nobis fámulis tuis concéde, ut in confessióne tui nóminis inveníri stábiles mereámur. Per Christum.


Pagina 910.

Ant. ad communionem Lc 22,28-30 Vos estis qui permansístis mecum in tentatiónibus meis, et ego dispóno vobis regnum, dicit Dóminus, ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.

Vel: Ecce merces Sanctórum copiósa est apud Deum: ipsi vero mórtui sunt pro Christo, et vivent in aetérnum.

Post communionem Deus, qui crucis mystérium in sanctis martyribus tuis mirabíliter illustrásti, concéde propítius, ut, ex hoc sacrifício roboráti, Christo fidéliter haereámus, et in Ecclésia ad salútem ómnium operémur. Per Christum.

2

Ant. ad introitum Cf. Ps 33,20-21 Multae tribulatiónes iustórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus. Dóminus custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.

Vel: Cf. Ap 7,14; Da 3,95 Isti sunt, qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni. Tradidérunt córpora sua propter Deum ad supplícia: et meruérunt habére corónas perpétuas.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctis N. et N. pro Christo pati donásti, nostrae quoque fragilitáti divínum praeténde subsídium, ut sicut illi pro te mori non dubitárunt, ita nos fortes in tua confessióne vívere valeámus. Per Dóminum.

Pagina 911.


Super oblata Fiat tibi, quaesumus, Dómine, hóstia sacránda placábilis pretiósi celebritáte martyrii, quae et peccáta nostra puríficet, et tuórum tibi vota concíliet famulórum. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,13 Maiórem caritátem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis, dicit Dóminus.

Vel: Lc 12,4 Dico autem vobis amícis meis: Ne terreámini ab his, qui vos persequúntur.

Post communionem Pane caelésti nutrítos et in Christo unum corpus efféctos, da nos, quaesumus, Dómine, ab eius caritáte numquam separári et, sanctórum mártyrum tuórum N. et N. exémplo, propter eum qui diléxit nos ómnia fórtiter superáre. Qui vivit et regnat in saecula saeculórum.

3

Ant. ad introitum Cf. Ps 36,39 Salus iustórum a Dómino, et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.

Vel: Cf. Sg 3,6-7 Sg 9 Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusti hóstiam accépit illos; et in témpore erit respéctus illórum: quóniam donum et pax erit eléctis Dei.

Pagina 912.


Collecta Fratérna nos, Dómine, mártyrum tuórum coróna laetíficet, quae et fídei nostrae praebeat increménta virtútum, et multíplici nos suffrágio consolétur. Per Dóminum.

Vel: Beatórum mártyrum N. et N., quaesumus, Dómine, tibi nos orátio grata comméndet, et in tuae veritátis professióne confírmet. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, quaesumus, Dómine, múnera pópuli tui pro mártyrum tuórum passiónibus dicáta sanctórum, et, quae beátis N. et N. in persecutióne fortitúdinem ministrárunt, nobis quoque praebeant inter advérsa constántiam. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mc 8,35 Qui perdíderit ánimam suam propter me et Evangélium, salvam fáciet eam, dicit Dóminus.

Vel: Cf. Sg 3,4 Si coram homínibus torménta passi sunt, spes electórum est immórtalis in aetérnum.

Post communionem Consérva in nobis, Dómine, munus tuum, et quod, te donánte, pro festivitáte beatórum mártyrum N. et N. percépimus, et salútem nobis praestet et pacem. Per Christum.


Pagina 913.

4

Ant. ad introitum Cf. Ps 33,18 Clamavérunt iusti, et Dóminus exaudívit eos, et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.

Vel: Propter testaméntum Dómini et leges patérnas, Sancti Dei perstitérunt in amóre fraternitátis: quia unus fuit semper spíritus in eis, et una fides.

Collecta Deus, qui nos ánnua sanctórum N. et N. festivitáte laetíficas, concéde propítius, ut, quorum natalícia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur. Per Dóminum.

Vel: Deus, qui sanctis N. et N. ad hanc glóriam veniéndi copiósam munus grátiae contulísti, da fámulis tuis, mártyrum intercedéntibus méritis, véniam peccatórum, et concéde, ut ab ómnibus adversitátibus liberéntur. Per Dóminum.

Super oblata Hóstias tibi, Dómine, pro commemoratióne beatórum N. et N. offérimus, supplíciter deprecántes, ut, sicut illis praebuísti sacrae fídei claritátem, sic nobis indulgéntiam largiáris et pacem. Per Christum.

Ant. ad communionem 2Co 4,11 In mortem trádimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

Pagina 914.

Vel: Mt 10,28 Nolíte timére eos qui corpus occídunt, ánimam autem non possunt occídere, dicit Dóminus.

Post communionem Concéde nobis, Dómine, per haec sacraménta caeléstia, grátiam in beatórum mártyrum N. et N. celebritáte multíplicem, ut de tanti agóne certáminis discámus et firma solidári patiéntia, et pia exsultáre victória. Per Christum.

5

Ant. ad introitum Sanguis sanctórum mártyrum pro Christo effúsus est in terris; ídeo adépti sunt praemia sempitérna.

Vel: Cf. Sg 3,1-2 Sg 3 Iustórum ánimae in manu Dei sunt: et non tanget illos torméntum malítiae. Visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace.

Collecta Da nobis, quaesumus, Dómine, fídei miserátus augméntum, ut, quae sanctos mártyres tuos N. et N. usque ad sánguinem reténta gloríficat, nos étiam iustíficet, veráciter hanc sequéntes. Per Dóminum.

Super oblata Sacrifíciis praeséntibus, Dómine, quaesumus, inténde placátus, ut, quod passiónis Fílii tui mystério gérimus, beatórum N. et N. exémplis, pio consequámur afféctu. Per Christum.


Pagina 915.


Vel: Haec hóstia, Dómine, quam in beatórum N. et N. triúmpho deférimus, corda nostra tui amóris igne iúgiter inflámmet, et ad promíssa perseverántibus praemia dispónat. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Rm 8,38-39 Neque mors, neque vita, neque creatúra áliqua póterit nos separáre a caritáte Christi.

Vel: Mt 10,30 Mt 31 Vestri capílli cápitis omnes numeráti sunt; nolíte timére: multis passéribus melióres estis vos.

Post communionem Pasti, Dómine, pretióso Córpore et Sánguine Unigéniti Fílii tui, in commemoratióne beatórum mártyrum tuórum N. et N., nobis perseveránti caritáte in te manére, de te vívere, et ad te movéri concédas. Per Christum.

B. Pro uno martyre

1

Ant. ad introitum Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; fundátus enim erat supra firmam petram.

Vel: Cf. Sg 10,12 Certámen forte dedit illi Dóminus, ut víncere sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia.

Pagina 916.


Collecta Omnípotens et miséricors Deus, qui mártyrem tuum beátum N. passiónis suae torménta superáre fecísti, concéde, ut, qui eius triúmphi diem celebrámus, insuperábiles tua protectióne ab hostis insídiis maneámus. Per Dóminum.

Super oblata Obláta múnera, quaesumus, Dómine, tua benedictióne sanctífica, quae, te donánte, nos illa flamma tuae dilectiónis accéndat, per quam sanctus N. torménta sui córporis univérsa devícit. Per Christum.


Vel: Accépta tibi sint, quaesumus, Dómine, múnera, quae in commemoratióne beáti mártyris tui N. deférimus, ut eo maiestáti tuae sint plácita, sicut illíus effúsio sánguinis apud te éxstitit pretiósa. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Mt 16,24 Qui vult veníre post me, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me, dicit Dóminus.

Vel: Mt 10,39 Qui perdíderit ánimam suam propter me, dicit Dóminus, invéniet eam in aetérnum.

Post communionem Praestent nobis, quaesumus, Dómine, sacra mystéria quae súmpsimus eam ánimi fortitúdinem, quae beátum N. mártyrem tuum réddidit in tuo servítio fidélem et in passióne victórem. Per Christum.


Pagina 917.

2

Ant. ad introitum Hic est vere martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit, qui minas iúdicum non tímuit, sed ad caeléstia regna pervénit.

Vel: Cf. Ph 3,8 Ph 10 Omnia detriméntum fecit ad cognoscéndum Christum, et communiónem passiónum illíus, confórmans se morti eius.

Collecta Omnípotens sempitérne Deus, qui beáto N. usque ad mortem pro iustítia certáre tribuísti, fac nos, eius intercessióne, pro amóre tuo ómnia advérsa toleráre et ad te, qui solus es vita, tota virtúte properáre. Per Dóminum.

Super oblata Clementíssime Deus, múnera haec tua benedictióne perfúnde et nos in fide confírma, quam beátus N. effúso sánguine asséruit. Per Christum.


Vel: Hóstias tibi, Dómine, pro commemoratióne beáti mártyris tui N. offérimus, quem a Christi córporis unitáte nulla tentátio separávit. Per Christum.


Pagina 918.

Ant. ad communionem Cf. Jn 15,5 Ego sum vitis vera et vos pálmites, dicit Dóminus; qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum.

Vel: Jn 8,12 Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitae, dicit Dóminus.

Post communionem Sacris, Dómine, recreáti mystériis, quaesumus, ut, miram beáti N. constántiam aemulántes, patiéntiae praemium cónsequi mereámur aetérnum. Per Christum.


II. Tempore paschali

A. Pro pluribus martyribus

1

Ant. ad introitum Cf. Mt 25,34 Veníte, benedícti Patris mei, percípite regnum, quod vobis parátum est ab orígine mundi, allelúia.

Vel: Cf. A Isti, qui amícti sunt stolis albis, hi sunt qui venérunt ex magna tribulatióne, et lavérunt stolas suas in sánguine Agni, allelúia.

Collecta Quaesumus, omnípotens Deus, ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles et ad confiténdum fortes effícias, qui beátis martyribus N. et N. propter verbum tuum et testimónium Iesu ánimas pónere tribuísti. Per Dóminum.

Pagina 919.


Vel: Deus, a quo constántiam fides, et virtútem sumit infírmitas, tríbue nobis, mártyrum N. et N. exémplo et précibus, in Unigéniti tui passióne et resurrectióne consórtium, ut cum eis apud te gáudium perféctum consequámur. Per Dóminum.

Super oblata In tuórum, Dómine, pretiósa morte iustórum, sacrifícium illud offérimus, de quo martyrium sumpsit omne princípium. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. Ap 2,7 Vincénti dabo édere de ligno vitae, quod est in paradíso Dei mei, allelúia.

Vel: Cf. Ps 32,1 Gaudéte, iusti, in Dómino; rectis decet collaudátio, allelúia.

Post communionem Beatórum mártyrum N. et N. caeléstem victóriam divíno convívio celebrántes, te, Dómine, depóscimus, ut panem vitae hic edéntes des víncere, et vincéntes des édere de ligno vitae in paradíso. Per Christum.

2 Ant. ad introitum Cf. Ap 12,11 Isti sunt Sancti qui vicérunt propter sánguinem Agni, et non dilexérunt ánimas suas usque ad mortem; proptérea cum Christo regnant in aetérnum, allelúia.

Pagina 920.

Vel: Cf. Mt 25,34 Gaudéte, Sancti, ante conspéctum Agni; parátum est vobis regnum ab orígine mundi, allelúia.

Collecta Laetíficet nos, quaesumus, Dómine, beatórum mártyrum tuórum N. et N. gloriósa festívitas, quos, Unigéniti tui passiónem et resurrectiónem voce líbera confiténtes, pretiósum sánguinem gloriósa morte fúndere fecísti. Per Dóminum.

Super oblata Praeséntia múnera, quaesumus, Dómine, ita seréna pietáte intuére, ut Sancti Spíritus perfundántur benedictióne, et in nostris córdibus eam dilectiónem válidam operéntur, per quam sancti mártyres N. et N. ómnia córporis torménta devicérunt. Per Christum.

Ant. ad communionem Cf. 2Tm 2,11-12 Si commórtui sumus cum Christo, et convivémus; si sustinémus, et conregnábimus, allelúia.

Vel: Cf. Mt 5,12 Gaudéte et exsultáte, quóniam merces vestra copiósa est in caelis, allelúia.

Post communionem Uníus panis alimónia refécti, in commemoratióne beatórum mártyrum N. et N. supplíciter te, Dómine, deprecámur, ut nos in tua iúgiter caritáte confírmes, et in novitáte vitae concédas ambuláre. Per Christum.


& 4 X

Pagina 921.

B. Pro uno martyre

Ant. ad introitum Cf. Mt 4 Lux perpétua lucébit Sanctis tuis, Dómine, et aetérnitas témporum, allelúia.

Vel: Hic est vir, qui non est derelíctus a Deo in die certáminis; modo coronátur, quia fidéliter vicit in mandátis Dómini, allelúia.

Collecta Deus, qui ad illustrándam Ecclésiam tuam beátum N. martyrii victória decoráre dignátus es, concéde propítius, ut, sicut ipse domínicae passiónis imitátor fuit, ita nos, per eius vestígia gradiéntes, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. Per Dóminum.

Super oblata Súscipe, Dómine, sacrifícium placatiónis et laudis, quod in commemoratióne beáti mártyris N. tuae offérimus maiestáti, ut nos perdúcat ad véniam, et in perpétua gratiárum constítuat actióne. Per Christum.

Ant. ad communionem Jn 12,24 Nisi granum fruménti cadens in terram mórtuum fúerit, ipsum solum manet; si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert, allelúia.

Vel: Ps 115,15 Pretiósa in conspéctu Dómini; mors Sanctórum eius, allelúia.

& 4 X

Pagina 922.


Post communionem Tua, Dómine, súmpsimus dona caeléstia de hodiérna festivitáte laetántes; praesta, quaesumus, ut, qui in hoc divíno convívio mortem Fílii tui annuntiámus, eiúsdem resurrectiónis et glóriae cum sanctis martyribus partícipes esse mereámur. Per Christum.


III. Pro missionariis martyribus

A. Pro pluribus missionariis martyribus

Ant. ad introitum Cf. Ga 6,14; 1Co 1,18 Nobis absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi. Verbum enim crucis nobis qui salvi facti sumus, virtus Dei est (T.P. allelúia).

Collecta Maiestátis tuae cleméntiam supplíciter deprecámur, omnípotens et miséricors Deus, ut, sicut Unigéniti tui agnitiónem per beatórum mártyrum N. et N. praedicatiónem populórum córdibus infudísti, ita, eórum intercessióne, fídei stabilitáte firméntur. Per Dóminum.

Super oblata Mártyrum tuórum N. et N. passiónem venerántes, fac nos, Dómine, hoc sacrifício mortem Unigéniti tui digne annuntiáre, cui parum fuit hortári mártyres verbo, nisi firmáret exémplo. Per Christum.


& 4 X

Pagina 923.

Ant. ad communionem Mt 5,10 Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum caelórum (T.P. allelúia).

Vel: Mt 10,32 Qui me conféssus fúerit coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, dicit Dóminus. (T.P. allelúia).

Post communionem Caeléstibus, Dómine, pasti delíciis, súpplices te rogámus, ut, exémplo beatórum N. et N., caritátis et passiónis Fílii tui in méntibus nostris signa ferámus, et perpétuae pacis fructu iúgiter perfruámur. Per Christum.

B. Pro uno missionario martyre

Ant. ad introitum Cf. Ph 2,30 Iste Sanctus propter opus Christi usque ad mortem accéssit, in intéritum tradens ánimam suam (T.P. allelúia).

Collecta Praesta, quaesumus, omnípotens Deus, ut beáti N. fidem cóngrua devotióne sectémur, qui pro eiúsdem dilatatióne corónam martyrii méruit. Per Dóminum.

Super oblata Beáti N. martyrium recenséntes, Dómine, múnera nostra ad altáre tuum offérimus, deprecántes, ut, qui domínicae passiónis mystéria celebrámus, imitémur quod ágimus. Per Christum.

& 4 X

Pagina 924.

Ant. ad communionem Mc 8,35 Qui perdíderit ánimam suam propter me et propter Evangélium, dicit Dóminus, salvam eam fáciet (T.P. allelúia).

Post communionem Caeléste convívium celebrántes te, Dómine, deprecámur, ut nos ad tantae fídei exémpla sectánda beáti N. mártyris et recordátio íncitet et orátio digna perdúcat. Per Christum.

IV. Pro virgine martyre

Ant. ad introitum Ecce iam séquitur Agnum pro nobis crucifíxum strénua virgo, pudóris hóstia, víctima castitátis (T.P. allelúia).

Vel: Beáta virgo, quae ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum aemuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem (T.P. allelúia).

Collecta Deus, qui nos hódie beátae N. ánnua commemoratióne laetíficas, concéde propítius, ut eius adiuvémur méritis, cuius castitátis et fortitúdinis irradiámur exémplis. Per Dóminum.

Super oblata Múnera, quaesumus, Dómine, quae in celebritáte beátae N. deférimus, ita grátiae tuae efficiántur accépta, sicut eius tibi plácitum éxstitit passiónis certámen. Per Christum.


& 4 X

Pagina 925.

Ant. ad communionem Ap 7,17 Agnus, qui in médio throni est, dedúcet eos ad vitae fontes aquárum (T.P. allelúia).

Post communionem Deus, qui beátam N. pro gémina virginitátis et martyrii victória inter Sanctos coronásti, da, quaesumus, per huius virtútem sacraménti, ut, omne malum fórtiter superántes, caeléstem glóriam consequámur. Per Christum.

V. Pro sancta muliere martyre

Ant. ad introitum Istárum est enim regnum caelórum quae contempsérunt vitam mundi, et pervenérunt ad praemia regni et lavérunt stolas suas in sánguine Agni (T.P. allelúia).

Collecta Deus, cuius múnere virtus in infirmitáte perfícitur, da ómnibus beátae N. glóriam recoléntibus, ut, quae abs te sumpsit robur ut vínceret, abs te quoque vincéndi nobis grátiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Super oblata Hodiérnum, Dómine, sacrifícium laetánter offérimus, quo, beátae N. caeléstem victóriam recenséntes, et tua magnália praedicámus, et nos acquisísse gaudémus suffrágia gloriósa. Per Christum.



Missale Romanum 2002 continu 872