Missale 1962 103


TEMPUS NATIVITATIS

Die 25 decembris

IN NATIVITATE DOMINI

I classis cum octava II classis

T In festo Nativitatis Domini quivis sacerdos tres Missas celebrare potest. De agendis, si sacerdos eodem die duas vel tres Missas celebret, vide Ritum servandum in celebratione Missae, tit. XIV.

Ad primam Missam

in Nocte

Statio ad S. Mariam maiorem ad Praesepe

Ant. ad Introitum Ps. 2, 7
108 Dóminus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Ps. ibid., 1 Quare fremuerunt gentes : et populi meditati sunt inania ? V. Glória Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat. Dóminus.

Oratio

Deus, qui hanc sacratíssimam noctem veri luminis fecisti illustratione clarescere: da, quaesumus; ut, cuius lucis mysteria in terra cognovimus, eius quoque gaudiis in caelo perfruamur: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli adTitum. Tit. 2, 11-15

Carissime: Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem, et saeculária desideria, sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum glóriae magni Dei et Salvatoris nostri Iesu Christi: qui dedit semetipsum pro nobis: ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Haec loquere, et exhortare: in Christo Iesu Domino nostro.

111 Graduale Ps. 109, 3 et 1

Tecum principium in die virtutis tuae : in splendoribus sanctorum, ex útero ante luciferum genui te. V. Dixit Dóminus Domino meo: Sede a dextris meis: donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum.

112 Allelúia, allelúia. V. Ps. 2, 7 Dóminus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 2, 1-14

In illo témpore: Exiit edictum a Caesare Augusto, ut describeretur universus orbis. Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae Cyríno: et ibant omnes ut profiterentur singuli in suam civitatem. Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth, in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum María desponsata sibi uxóre praegnánte. Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in praesépio: quia non erat eis locus in diversório. Et pastores erant in regione eadem vigilantes, et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Et ecce Angelus Dómini stetit iuxta illos, et claritas Dei circumfulsit illos, et timuerunt timore magno. Et dixit illis Angelus: Nolite timere: ecce enim evangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo: quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dóminus, in civitate David. Et hoc vobis signum: Invenietis infantem pannis involutum, et positum in praesépio. Et subito facta est cum Angelo multitudo militiae caelestis, laudantium Deum et dicentium: Glória in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Credo, per totam octavam.

Ant. ad Offertorium    Ps. 95, 11 et 13 114

Laeténtur caeli, et exsultet terra ante fáciem Dómini: quoniam venit.

Secreta

Recepta tibi sit, Domine, quaesumus, 115 xV hodiérnae festivitatis oblatio: ut, tua gratia largiente, per haec sacrosancta commercia, in illius inveniamur forma, in quo tecum est nostra substantia: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

^ Praefatio de Nativitate Domini, quae dicitur i0 tamquam propria in Missis de Nativitate Domini et de eiusdem octava; et 20 tamquam de Tempore, infra octavam Nativitatis Domini, etiam in Missis, quae secus praefationem propriam haberent, exceptis iis Missis, quae praefationem propriam de divinis mysteriis vel Personis habent ; et insuper a die 2 ad diem 5 ianuarii in Missis, quae praefatione propria carent.

•f Infra Actionem: Communicantes, et noctem sacratíssimam celebrantes. Et dicitur cotidie usque ad octavam Nativitatis inclusive: sed in hac Missa tantum dicitur noctem, deinceps vero diem.

Ant. ad Communionem       Ps. 109, 3 116

In splendoribus sanctorum, ex útero ante luciferum genui te.

Postcommunio

Da nobis, quaesumus, Domine Deus noster: ut, qui Nativitatem Dómini nostri Iesu Christi mysteriis nos frequentare gaudemus; dignis conversationibus ad eius mereamur pervenire consortium: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ad secundam Missam

in Aurora

Statio ad S. Anastasiam

Ant. ad Introitum Isai. 9, 2 et 6

ux fulgebit hodie super nos : quia natus est nobis Dóminus: et vocabitur Admirabilis, Deus, Princeps pacis, Pater futuri saeculi: cuius regni non erit finis. Ps. 92, 1 Dóminus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dóminus fortitudinem, et praecinxit se. V. Glória Patri.

Oratio

Da nobis, quaesumus, omnípotens Deus : ut, qui nova incarnati Verbi tui luce perfúndimur; hoc in nostro respléndeat opere, quod per fidem fulget in mente. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et  fit commemoratio S. Anastasiae Mart., etiam in Missis in cantu:

Oratio

Da, quaesumus, omnípotens Deus: ut, qui beatae Anastasiae Martyris tuae solémnia colimus; eius apud te patrocinia sentiamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli 121 ad Titum. Tit. 3, 4-7

Carissime: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei: non ex operibus iustítiae, quae fecimus nos, sed secúndum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secúndum spem vitae aeternae: in Christo Iesu Domino nostro.

Graduale Ps. 117, 26, 27 et 23 122

Benedíctus qui venit in nomine Dómini: Deus Dóminus, et illuxit nobis. V. A Domino factum est istud: et est mirabile in oculis nostris.

123 Allelúia, allelúia. V. Ps. 92, 1 Dóminus regnavit, decorem induit: induit Dóminus fortitudinem, et praecinxit se virtute. Allelúia.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 2, 15-20
124 In illo témpore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus ostendit nobis. Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesépio. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. María autem conservabat ómnia verba haec, conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores glorificantes, et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Credo.

125 Ant. ad Offertorium Ps. 92, 1-2

Deus firmavit orbem terrae, qui non commovebitur: parata sedes tua, Deus, ex tunc, a saeculo tu es.

Secreta

126 A Jí uneran0Stra»(lu*sumus> Domine, JlVJL Nativitatis hodiérnae mysteriis apta provéniant, et pacem nobis semper infúndant: ut, sicut homo genitus idem refulsit et Deus, sic nobis haec terrena substantia conferat, quod divinum est. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum.

Pro S. Anastasia Secreta
127 Recipe, quaesumus, Domine, múnera dignánter oblata: et, beatae Anastasiae Martyris tuae suffraganeus meritis, ad nostrae salutis auxilium provenire concede. Per Dóminum nostrum.

Praefatio et Communicantes, ut supra in prima Missa.

Ant. ad Communionem       Zach. 9, 9 128

Exsulta, fília Sion, lauda, fília Ierusalem: ecce Rex tuus venit sanctus, et salvator mundi.

Postcommunio
129 Huius nos, Domine, sacramenti semper novitas natális instáuret: cuius Nativitas singularis humanam reppulit vetustátem. Per eundem Dóminum.

Pro S. Anastasia      Postcommunio
130
Satiasti, Domine, familiam tuam muneribus sacris: eius, quaesumus, semper interventione nos réfove, cuius solémnia celebramus. Per Dóminum nostrum.

Ad tertiam Missam

in die Nativitatis Domini

Statio ad S. Mariam maiorem

Ant. ad Introitum Isai. 9, 6
131 Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: cuius imperium super numerum eius: et vocabitur nomen eius, magni consilii Angelus. Ps. 97,1 Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. V. Glória Patri.

Oratio
132 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum : Qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus: per ómnia saecula saeculorum. R. Amen.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr, i, 1-12
133 Multifariam, multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis: novissime diebus istis locútus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum, per quem fecit et saecula: qui cum sit splendor glóriae, et figura substantiae eius, portánsque ómnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis: tanto melior Angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen hereditavit. Cui enim dixit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te ? Et rursum : Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium? Et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae, dicit: Et adorent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis. Ad Fílium autem: Thronus tuus, Deus, in saeculum saeculi: virga aequitátis, virga regni tui. Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem: propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis. Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt, tu autem permanebis ; et omnes ut vestimentum veterascent: et velut amictum mutabis eos, et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.

134 Graduale Ps. 97, 3-4 et 2
Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri: iubilate Deo, omnis terra. V. Notum fecit Dóminus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam.

135 Allelúia, allelúia. V. Dies sanctificatus illuxit nobis: venite, gentes, et adorate Dóminum: quia hodie descendit lux magna super terram. Allelúia.

Initium sancti Evangelii secúndum Ioannem. Io. 1, 1-14
136 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hominum: et lux in tenebris lucet, et ténebrae eam non comprehenderunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes. Hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine. Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit. In propria venit, et sui eum non receperunt. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius : qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt. (Hic genuflectitur) Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis: et vídimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum grátiae et veritatis. Credo.

Ant. ad Offertorium     Ps. 88, 12 et 15 137

Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrarum, et plenitudinem eius tu fundasti: iustitia et iudicium praeparátio sedis tuae.

Secreta

!38 x^v bláta, Domine, munera, nova Unigeniti tui Nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per eundem Dóminum.

Praefatio et Communicantes, ut supra in prima Missa.

139 Ant. ad Communionem        Ps. 97, 3

Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

Postcommunio
140 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largitor: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

§ In fine huius Missae non dicitur ultimum Evangelium.

§ Si qua, infra octavam Nativitatis Domini, dicenda sit Missa votiva de Christo Domino, sumitur Missa Puer natus est nobis, quae habetur infra, post diem 28 decembris.


DOMINICA INFRA OCTAVAM NATIVITATIS DOMINI

II classis


Ant. ad Introitum Sap. 18, 14-15
141 Dum medium silentium tenerent ómnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnípotens sermo tuus, Domine, de caelis a regalibus sedibus venit. Ps. 92, 1 Dóminus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dóminus fortitudinem, et praecinxit se. V. Glória Patri.

Oratio
142 Omnípotens sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplacito tuo: ut in nomine dilecti Filii tui mereamur bonis operibus abundare: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio occurrentis festi II classis, iuxta rubricas, non vero octavae.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Galatas. Gal. 4, 1-7
143 Fratres: Quanto témpore heres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus omnium: sed sub tutoribus et actoribus est usque ad praefinítum tempus a patre: ita et nos cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus servientes. At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Fílium suum, factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater. Itaque iam non est servus, sed filius: quod si filius, et heres per Deum.

Graduale Ps. 44, 3 et 2 1*

Speciosus forma prae filiis hominum: diffusa est gratia in labiis tuis. V. Eructavit cor meum verbum bonum, dico ego opera mea regi: lingua mea calamus scribae, velociter scribentis.

145 Allelúia, allelúia. V. Ps. 92, 1 Dóminus regnavit, decorem induit: induit Dóminus fortitudinem, et praecinxit se virtute. Allelúia.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 2, 33-40
146 In illo témpore: Erat Ioseph et María mater Iesu, mirantes super his quae dicebantur de illo. Et benedíxit illis Simeon, et dixit ad Mariam matrem eius: Ecce positus est hic in ruinam, et in resurrectionem multorum

in Israel: et in signum cui contradicetur: et tuam ipsius animam pertransibit gladius, ut revelentur ex multis cordibus cogitationes. Et erat Anna prophetissa, fília Phanuel, de tribu Aser: haec processerat in diebus multis, et vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua. Et haec vidua usque ad annos octoginta quatuor: quae non discedebat de templo, ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die. Et haec, ipsa hora superveniens, confitebatur Domino, et loquebatur de illo omnibus, qui exspectabant redemptionem Israel. Et ut perfecerunt ómnia secúndum legem Dómini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. Puer autem crescebat, et confortabatur, plenus sapientia: et gratia Dei erat in illo. Credo.

147 Ant. ad Offertorium Ps. 92, 1-2

Deus firmavit orbem terrae, qui non commovebitur: parata sedes tua, Deus, ex tunc, a saeculo tu es.

Secreta

148 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut oculis tuae maiestatis munus oblatum, et gratiam nobis piae devotionis obtineat, et effectum beatae perennitátis acquirat. Per Dóminum.

Praefatio et Communicantes de Nativitate.

149 Ant. ad Communionem        Mt. 2, 20

Tolle puerum, et matrem eius, et vade in terram Israel: defuncti sunt enim, qui quaerébant animam pueri.

Postcommunio
150 Per huius, Domine, operationem mystérii, et vitia nostra purgentur, et iusta desideria compleantur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum.

Die 26 decembris

S. STEPHANI Protomartyris

II classis Statio ad S. Stephanum in Caelio monte Ant. ad Introitum Ps. 118, 23, 86 et 23 15J

Sederunt principes, et adversum me loquebantur: et iniqui perI secuti sunt me: adiuva me, Domine Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis iustificationibus. Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via, qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio
152 Da nobis, quaesumus, Domine, imitári quod colimus: ut discamus et inimicos diligere; quia eius natalícia celebramus, qui novit etiam pro persecutoribus exorare Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio octavae Nativitatis :

Oratio

Concede, quaesumus, omnípotens 155 Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dóminum.

Léctio Actuum Apostolorum. Act. 6, 8-10 et 7, 54-59
154
In diebus illis: Stephanus, plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo. Surrexerunt autem quidam de synagoga, quae appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eórum qui erant a Cilicia et Asia, disputantes cum Stephano: et non poterant resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur. Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis, et stridebant dentibus in eum. Cum autem esset Stephanus plenus Spiritu Sancto, intendens in caelum, vidit gloriam Dei, et Iesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce video caelos apertos, et Fílium hominis stantem a dextris Dei. Exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas, et impetum fecerunt unanimiter in eum. Et eicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis, qui vocabatur Saulus. Et lapidabant Stephanum invocantem, et dicentem: Domine Iesu, suscipe spiritum meum. Positis autem genibus clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino.

155 Graduale Ps. 118, 23 et 86; 6, 5

Sederunt principes, et adversum me loquebantur: et iniqui persecuti sunt me. V. Adiuva me, Domine Deus meus: salvum me fac propter misericordiam tuam.

156 Allelúia, allelúia. V. Act. 7, 56 Video caelos apertos, et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. Allelúia.

§ In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4
157 Desiderium animae eius tribuisti ei: et voluntate labiorum eius non fraudásti eum. V. Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis. V. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

158 Allelúia, allelúia. V. Act. 7, 56 Video caelos apertos, et Iesum stantem a dextris virtutis Dei. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 23, 34-39
159 In illo témpore: Dicebat Iesus scribis et pharisaeis: Ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: ut veniat super vos omnis sanguis iustus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zacharíae, filii Barachíae, quem occidistis inter templum et altare. Amen dico vobis, venient haec ómnia super generationem istam. Ierusalem, Ierusalem, quae occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Dico enim vobis, non me videbitis ámodo, donec dicatis: Benedíctus qui venit in nomine Dómini.

Credo, ratione octavae Nativitatis.

^ In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

Ant. ad Offertorium   Act. 6, 5 et 7, 59 l60

Elegerunt Apostoli Stephanum Levitam, plenum fide et Spiritu Sancto: quem lapidaverunt Iudaei orantem, et dicentem: Domine Iesu, accipe spiritum meum, allelúia.


O1

Secreta
161 Súscipe, Domine, munera pro tuórum commemoratione Sanctorum: ut, sicut illos passio gloriosos effecit; ita nos devotio reddat innócuos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro octava Nativitatis Secreta
162 Obláta, Domine, munera, nova Unigeniti tui Nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio et Communicantes de Nativitate, ratione octavae.

163 Antiphona ad Communionem Act. 7, 56, 59 et 60 Video caelos apertos, et Iesum stantem a dextris virtutis Dei: Domine Iesu, accipe spiritum meum, et ne statuas illis hoc peccatum.

Postcommunio
164 Auxiliantur nobis, Domine, sumpta mysteria: et, intercedente beáto Stephano Mártyre tuo, sempiterna protectione confírment. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro octava Nativitatis Postcommunio

165 t)raesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 27 decembris


S. IOANNIS AP. ET EV.

II classis Statio ad S. Mariam maiorem

Ant. ad Introitum Eccli. 15, 5
166 In medio Ecclésiae aperuit os eius: et implevit eum Dóminus spiritu sapientiae et intellectus: stolam glóriae induit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio
167 Ecclesiam tuam, Domine, benignus illustra: ut, beáti Ioannis Apostoli tui et Evangelístae illuminata doctrinis, ad dona perveniat sempiterna. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio octavae Nativitatis :

Oratio
168 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 15, 1-6
169 Qui timet Deum, faciet bona: et qui continens est iustítiae, apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata. Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur: et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos, et in medio ecclésiae aperiet os eius, et adimplebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stola glóriae vestiet illum. Iucunditatem, et exsultatiónem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno hereditabit illum, Dóminus Deus noster.

170 Graduale Ioann. 21, 23 et 22
Exiit sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur: et non dixit Iesus: Non moritur. V. Sed: Sic eum volo manere, donec veniam: tu me sequere.

171 Allelúia, allelúia. V. Ibid., 24 Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his: et scimus, quia verum est testimonium eius. Allelúia.

§ In Missis votivis post Septuagesimum, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

172 Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur :

173 Allelúia, allelúia. V. Ioann. 21, 24 Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his: et scimus, quia verum est testimonium eius. Allelúia. V. Ps. 91, 13 Iustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur. Allelúia.

+ Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.        Io. 21, 19-24
174 In illo témpore: Dixit Iesus Petro: Sequere me. Conversus Petrus vidit illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius, et dixit: Domine, quis est qui tradet te ? Hunc ergo cum vidisset Petrus, dixit Iesu: Domine, hic autem quid? Dicit ei Iesus: Sic eum volo manere, donec veniam, quid ad te? tu me sequere. Exiit ergo sermo iste inter fratres, quia discipulus ille non moritur. Et non dixit ei Iesus: Non moritur; sed: Sic eum volo manere, donec veniam: quid ad te? Hic est discipulus ille, qui testimonium perhibet de his, et scripsit haec: et scimus, quia verum est testimonium eius. Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 91, 13 175

Iustus ut palma florebit: sicut cedrus, quae in Libano est, multiplicabitur.

Secreta

Suscipe, Domine, munera, quae in 176 eius tibi solemnitate deferimus, cuius nos confidimus patrocinio liberari. Per Dóminum.

Pro octava Nativitatis Secreta 177

Oblata, Domine, munera, nova Unigeniti tui Nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per eundem Dóminum nostrum.

Praefatio et Communicantes de Nativitate, ratione octavae.

^ In Missis votivis extra octavam Nativitatis, praefatio de Apostolis.

Ant. ad Communionem       Io. 21, 23 178

Exiit sermo inter fratres, quod discipulus ille non moritur: et non dixit Iesus: Non moritur; sed: Sic eum volo manere, donec veniam.

Postcommunio

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 179 noster, te supplices deprecámur: ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum.

Ss. Innocentium Mm.

27

180 Pro octava Nativitatis

Postcommunio

Faesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largitor: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 28 decembris


SS. INNOCENTIUM MM.

II classis Statio ad S. Paulum

181 Ant. ad Introitum Ps. 8, 3

Ex ore infantium, Deus, et lactantium perfecisti laudem propter inimicos tuos. Ps. ibid., 2 Domine, Dóminus noster: quam admirabile est nomen tuum in universa terra! V. Glória Patri.

Oratio

182 T"Veus, cuius hodierna die praecónium JlJ Innocentes Martyres non loquendo, sed moriendo confessi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica ; ut fidem tuam, quam lingua nostra loquitur, etiam moribus vita fateatur. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio octavae Nativitatis :

Oratio

183 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dóminum.

Léctio libri Apocalypsis beáti Ioannis Apostoli. Apoc. 14, 1-5
184 In diebus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadraginta quatuor milia, habentes nomen eius, et nomen Patris eius scriptum in frontibus suis. Et audivi vocem de caelo, tamquam vocem aquarum multarum, et tamquam vocem tonitrui magni: et vocem, quam audivi, sicut citharoedorum citharizantium in citharis suis. Et cantabant quasi canticum novum ante sedem, et ante quatuor animalia, et seniores! et nemo poterat dicere canticum, nisi illa centum quadraginta quatuor milia, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt. Hi sequuntur Agnum, quocumque ierit. Hi empti sunt ex hominibus primitiae Deo, et Agno: et in ore eórum non est inventum mendacium: sine macula enim sunt ante thronum Dei.

Graduale Ps. 123, 7-8 185

Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium. V. Laqueus contritus est, et nos liberati sumus: adiutorium nostrum in nomine Dómini, qui fecit caelum et terram.

186 Allelúia, allelúia. V. Ps. 112, 1 Laudate, pueri, Dóminum, laudate nomen Dómini. Allelúia.

¦f In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúia et versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 78, 3 et 10 187

Effuderunt sanguinem Sanctorum velut aquam, in circuitu Ierusalem. V. Et non erat qui sepeliret. V. Vindica, Domine, sanguinem Sanctorum tuorum, qui effusus est super terram.

^ Tempore autem paschali omittitur graduale, et eius loco dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 112, 1 188 Laudate, pueri, Dóminum, laudate

nomen Dómini. Allelúia. V. Eccli. 39, 19 Sancti tui, Domine, florebunt sicut lilium, et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúia.

189

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.      Mt. 2, 13-18

In illo témpore: Angelus Dómini apparuit in somnis Ioseph, dicens: Surge et accipe puerum, et matrem eius, et fuge in AEgyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim, ut Herodes quaerat puerum ad perdendum eum. Qui consurgens accepit puerum, et matrem eius nocte, et secessit in AEgyptum: et erat ibi usque ad obitum Herodis: ut adimpleretur quod dictum est a Domino per Prophetam dicentem: Ex AEgypto vocavi Fílium meum. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a Magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus eius, a bimatu et infra, secúndum tempus quod exquisierat a Magis. Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audíta est, ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.

Credo, ratione octavae Nativitatis.

190 Ant. ad Offertorium Ps. 123, 7

Anima nostra, sicut passer, erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus.

Secreta

191 Qjanctórum tuorum, Domine, nobis O pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet, et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum nostrum.

Pro octava Nativitatis Secreta

Oblata, Domine, munera, nova !92 Unigeniti tui Nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per eundem Dóminum nostrum. Praefatio et Communicantes de Nativitate, ratione octavae.

Ant. ad Communionem        Mt. 2, 18 193

Vox in Rama audíta est, ploratus, et ululatus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.

Postcommunio

Votiva, Domine, dona percepimus: 194 quae Sanctorum nobis precibus, et praeséntis, quaesumus, vitae pariter et aetérnae tribue conferre subsidium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro octava Nativitatis

Postcommunio 195

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Diebus infra octavam Nativitatis Domini

II classis

Ant. ad Introitum Isai. 9, 6
196 Puer natus est nobis, et filius datus est nobis: cuius imperium super húmerum eius: et vocabitur nomen eius, magni consilii Angelus. Ps. 97, 1 Cantate Domino canticum novum: quia mirabilia fecit. V. Glória Patri.

Oratio
197 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dóminum.

198 Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Titum. Tit. 3, 4-7

Críssime: Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei: non ex operibus iustítiae, quae fecimus nos, sed secúndum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum: ut iustificati gratia ipsius, heredes simus secúndum spem vitae aetérnae: in Christo Iesu Domino nostro.

199 Graduale Ps. 97, 3-4 et 2
Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri: iubilate Deo, omnis terra. V. Notum fecit Dóminus salutare suum: ante conspectum gentium revelavit iustitiam suam.

200 Allelúia, allelúia. V. Dies sanctificatus illuxit nobis: venite, gentes, et adorate Dóminum: quia hodie descendit lux magna super terram. Allelúia.

201        Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 2, 15-20

In illo témpore: Pastores loquebantur ad invicem: Transeamus usque Bethlehem, et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus ostendit nobis. Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Ioseph, et infantem positum in praesépio. Videntes autem cognoverunt de verbo, quod dictum erat illis de puero hoc. Et omnes, qui audierunt, mirati sunt: et de his, quae dicta erant a pastoribus ad ipsos. María autem conservabat ómnia verba haec, conferens in corde suo. Et reversi sunt pastores, glorificantes et laudantes Deum in omnibus, quae audierant et viderant, sicut dictum est ad illos. Credo.

Ant. ad Offertorium     Ps. 88, 12 et 15 202

Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrarum, et plenitudinem eius tu fundasti: iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae.

Secreta
203 Oblata, Domine, munera, nova Unigeniti tui Nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum.

Praefatio  et Communicantes   de Nativitate.

Ant. ad Communionem Ps. 97, 3 204

Viderunt omnes fines terrae salutare Dei nostri.

Postcommunio

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus : 205 ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die 29 decembris De V die infra octavam Nativitatis Domini

II classis

Missa Puer natus est nobis, ut supra 28.

Et fit commemoratio S. Thomae Ep. et Mart., e Missa sequenti.

30

Comm. S. Thomae Ep. et Mart.

Eodem die 29 decembris S. Thomae Ep. et Mart.

Commemoratio

§ Ubi festum S. Thomae Ep. et Mart. celebratur gradu I classis, dicitur sequens Missa.

Antiphona ad Introitum

206 Gaudeámus omnes in Domino, diem festum celebrantes sub honore beáti Thomae Mártyris: de cuius passione gaudent Angeli, et collaudant Fílium Dei. Ps. 32, 1 Exsultate, iusti, in Domino: rectos decet collaudatio.

V. Glória Patri.

Oratio
207 Deus, pro cuius Ecclesia gloriosus Pontifex Thomas gladiis impiorum occubuit: praesta, quaesumus; ut omnes, qui eius implorant auxilium, petitionis suae salutarem consequantur effectum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Et fit commemoratio octavae Nativitatis :

Oratio

208 /Concede, quaesumus, omnípotens

Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet ; quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Hebraeos. Hebr. 5, 1-6
209 Fratres: Omnis pontifex ex homínibus assumptus, pro hominibus constituitur in iis, quae sunt ad Deum, ut offerat dona, et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis, qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificávit ut pontifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech.

210 Graduale Eccli. 44, 16
Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo. V. Ibid., 20 Non est inventus similis illi, qui conservaret legem Excelsi.

211 Allelúia, allelúia. V. Ioann. 10,14 Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.        Io. 10,11-16
212 In illo témpore: Dixit Iesus pharisaeis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et dimittit oves et fugit: et lupus rapit et dispergit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pertinet ad eum de ovibus. Ego sum pastor bonus: et cognosco meas, et cognoscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem: et animam meam pono pro ovibus meis. Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili: et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovíle, et unus pastor. Credo.

§ In Missis votivis post Septuagesimam, in fine sequentis antiphonae Allelúia omittitur.

213 Ant. ad Offertorium Ps. 20, 4-5
Posuisti, Domine, in capite eius coronam de lapide pretioso: vitam petiit a te, et tribuisti ei, allelúia.

Secreta
214 Múnera tibi, Domine, dicata sanctífica: et, intercedente beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontifice, per eadem nos placatus intende. Per Dóminum nostrum.

Pro octava Nativitatis Secreta
215 Obláta, Domine, munera, nova Unigeniti tui Nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per eundem Dóminum nostrum. Praefatio et Communicantes de Nativitate, ratione octavae.

216 Ant. ad Communionem        Io. 10, 14

Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae.

Postcommunio
217 Haec nos communio, Domine, purget a crimine: et, intercedente beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontifice, caelestis remédii faciat esse consortes. Per Dóminum.

Pro octava Nativitatis Postcommunio
218 Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largitor: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

§ Pro votiva dicitur Missa ut supra, sed ant. ad Introitum, et post Septuagesimam etiam tractus, sumuntur ex Missa

Statuit, de Communi unius Martyris 1 loco [4]; Tempore autem paschali ant. ad Introitum item sumitur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1 loco [15], et post Epistolam, omisso graduali, dicitur :

Allelúia, allelúia. V. Ioann. 10, 14 219 Ego sum pastor bonus: et cognosco oves meas, et cognoscunt me meae. Allelúia. V. Ps., 109, 4 Tu es sacerdos in aetérnum, secúndum ordinem Melchisedech. Allelúia.

Die 30 decembris

De VI die infra octavam 219A Nativitatis Domini

II classis

Missa Puer natus est nobis, ut supra 28. Die 31 decembris

De VII die infra octavam 2198 Nativitatis Domini

II classis

Missa Puer natus est nobis, ut supra 28. Et fit commemoratio S. Silvestri I Papae et Conf. e Missa sequenti.

Eodem die 31 decembris

S. Silvestri I Papae et Conf.

Commemoratio

«[ Ubi festum S. Silvestri I Papae et Conf. celebratur gradu I classis dicitur Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio Ci
220 Gregem tuum, Pastor aetérne, placátus intende: et per beatum Silvestrum Summum Pontificem perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

Et fit commemoratio octavae Nativitatis :

Oratio
221 Concede, quaesumus, omnípotens Deus: ut nos Unigeniti tui nova per carnem Nativitas liberet; quos sub peccati iugo vetusta servitus tenet. Per eundem Dóminum. Et dicitur Credo.

Secreta Ci
222 Oblátis muneribus, quaesumus, Dómine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum nostrum.

Pro octava Nativitatis Secreta
223 Oblata, Domine, munera, nova Unigeniti tui Nativitate sanctifica: nosque a peccatorum nostrorum maculis emúnda. Per eundem Dóminum nostrum.

Praefatio et Communicantes de Nativitate, ratione octavae.

Postcommunio Ci 22'

Refectione sancta enutrítam gubérna, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Pro octava Nativitatis

Postcommunio 22 5

Praesta, quaesumus, omnípotens Deus: ut natus hodie Salvator mundi, sicut divinae nobis generationis est auctor; ita et immortalitatis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Die i ianuarii


Missale 1962 103