Missale 1962 2279


S. IOSEPH SPONSI B. MARIAE V.

CONF. ET ECCLESIAE UNIVERSAE PATRONI

I classis

Ant. ad Introitum Ps. 91, 13-14

ustus ut palma florebit: sicut cedrus Libani multiplicabitur: plantatus in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúia,

allelúia.) Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime.

V. Glória Patri.

Oratio

22 98 Sanctissimae Genetricis tuae Sponsi, O quaesumus, Domine, meritis adiuvémur: ut, quod possibilitas nostra non obtinet, eius nobis intercessione donetur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Léctio libri Sapientiae. Eccli. 45, 1-6

Dilectus Deo et hominibus, cuius 2299 memória in benedictione est. Similem illum fecit in glória sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. Glorificavit illum in conspectu regum, et iussit illi coram popule suo, et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim eum et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Et dedit illi coram praecépta, et legem vitae et disciplinae.

Graduale Ps. 20, 4-5

Domine, praevenísti eum in bene- 2300 dictiónibus dulcedinis: posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso.

V. Vitam petiit a te, et tribuisti ei longitudinem dierum in saeculum saeculi.

Tractus Ps. iii, 1-3

2301 Beatus vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur :

2302 Allelúia, allelúia. V. Eccli. 45,9 Amavit eum Dóminus, et ornavit eum: stolam glóriae induit eum. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Matthaeum.     Mt. 1, 18-21

2303 /Cum esset desponsata mater Iesu V—' María Ioseph, antequam convenirent, inventa est in útero habens de Spiritu Sancto. Ioseph autem vir eius, cum esset iustus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. Haec autem eo cogitante, ecce Angelus Dómini apparuit in somnis ei, dicens: Ioseph, fili David, noli timere accípere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. Pariet autem fílium: et vocabis nomen eius Iesum: ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eórum.

Credo.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 25

2304 Veritas mea et misericordia mea cum ipso: et in nomine meo exaltabitur cornu eius. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Debitum tibi, Domine, nostrae réd- 2305 dimus servitutis, suppliciter ex-orántes: ut, suffragiis beáti Ioseph, Sponsi Genetricis Filii tui Iesu Christi, Dómini nostri, in nobis tua munera tueáris, ob cuius venerandam festivitatem laudis tibi hostias immolámus. Per eundem Dóminum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Praefatio de S. Ioseph Et te in festivitate.

Ant. ad Communionem        Mt. 1, 20

Ioseph, fili David, noli timere accí- 2306 pere Mariam coniugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio a désto nobis, quaesumus, misericors 2307 XjL Deus: et, intercedente pro nobis beáto Ioseph Confessóre, tua circa nos propitiátus dona custodi. Per Dóminum nostrum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

*] Pro votiva de S. Ioseph dicitur Missa Adiutor, quae habetur inter Missas votivas circa finem Missalis [52].

Die 21 martii

S. Benedicti Abbatis

III classis

Missa  Os iusti, de Communi Abba-tum [27].

Oratio C

Intercéssio nos, quaesumus, Domine, 2308 beáti Benedicti Abbatis commén-det: ut, quod nostris meritis non valemus, eius patrocinio assequámur. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

2309 r^jacris altaribus, Domine, hostias su-

0 perpósitas sanctus Benedíctus Abbas, quaesumus, in salutem nobis provenire depóscat. Per Dóminum.

Postcommunio C

2310 TJrótegat nos, Domine, cum tui per-JL ceptióne sacramenti beatus Benedíctus Abbas, pro nobis intercedéndo: ut et conversationis eius experiamur insignia, et intercessionis percipiamus suffragia. Per Dóminum.

Die 24 martii

S. Gabrielis Archangeli III classis

Ant. ad Introitum Ps. 102, 20

2511 ¥ benedícite Dóminum, omnes An-geli eius: potentes virtute, qui m      facitis verbum eius, ad audiendam vocem sermonum eius. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Benedic, anima mea, Domino: et ómnia, quae intra me sunt, nomini sancto eius. V. Glória Patri.

Oratio

2312 THVeus, qui inter ceteros Angelos, ad

1 J annuntiandum incarnationis tuae mysterium, Gabriélem Archángelum elegisti: concede propitius; ut, qui festum (commemorationem) eius celebramus in terris, ipsius patrocinium sentiamus in caelis: Qui vivis et regnas cum Deo.Patre in unitate.

Léctio Danielis Prophetae. Dan. 9, 21-26

2313 Tn diebus illis: Ecce vir Gabriel, quem JL videram in visione a principio, cito volans tetigit me in témpore sacrificii vespertini. Et docuit me, et locútus est mihi, dixitque: Daniel, nunc egressus sum ut docerem te, et intellegeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo: ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es: tu ergo animadvérte sermonem, et intellege visionem. Septuaginta hebdomades ab-breviátae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praevaricátio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Scito ergo, et animadvérte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem usque ad Christum ducem, hebdomades septem et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio.

Graduale Ps. 102, 20 et 1

Benedícite Dóminum, omnes Ange- 2314 H eius: potentes virtute, qui facitis verbum eius. V. Benedic, anima mea, Dóminum, et ómnia interiora mea nomen sanctum eius.

Tractus Luc. 1, 28, 42, 31 et 35

Ave, María, gratia plena: Dóminus 2315 tecum. V. Benedicta tu in mulieribus: et benedíctus fructus ventris tui. V. Ecce concipies, et paries Fílium, et vocabis nomen eius Emmanuel. V. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. V. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

2316 Allelúia, allelúia. V. Ps. 103, 4 Qui facit Angelos suos spiritus: et ministros suos flammam ignis. Allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia.

^ In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

2317 Allelúia, allelúia. V. Ps. 102, 21 Benedícite Domino, omnes virtutes eius: ministri eius, qui facitis voluntatem eius. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 2, 26-38

2318 Tn illo témpore: Missus est Angelus JL Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis Maria. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius: et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Ant. ad Offertorium     Apoc. 8, 3 et 4

Stetit Angelus iuxta aram templi, 2319 habens thuribulum aureum in manu sua j et data sunt ei incensa multa: et ascendit fumus aromatum in conspectu Dei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Acceptum fiat in conspectu tuo, Dó- 2320 Zjl mine, nostrae servitutis munus, et beáti Archangeli Gabriélis oratio: ut, qui a nobis veneratur in terris, sit apud te pro nobis advocatus in caelis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Ant. ad Communionem      Dan. 3, 58

Benedícite, omnes Angeli Dómini, 2321 Dóminum: hymnum dicite, et superexaltate eum in saecula. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Corporis tui et Sanguinis sumptis 2322 mysteriis, tuam, Domine Deus noster, deprecámur clementiam: ut, sicut, Gabriéle nuntiante, incarnationem tuam cognovimus; ita, ipso adiuvante, incarnationis eiusdem beneficia consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Die 25 martii


IN ANNUNTIATIONE BEATAE MARIAE VIRGINIS

I classis

Antiphona ad Introitum Ps. 44, 13, I5 et 16

2323 I q«9///L7LmwMBi lultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis : adducentur Regi virgines post eam: proximae eius adducentur tibi in laetitia

et exsultatione. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi. V. Glória Patri.

Oratio

2324 THVeus, qui de beatae Maríae Virginis JlJ útero Verbum tuum, Angelo nuntiante, carnem suscipere voluisti: praesta supplícibus tuis; ut, qui vere eam Genetricem Dei credimus, eius apud te intercessiónibus adiuvémur. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.

Et, tempore quadragesimalis fit commemoratio feriae.

2325

I Léctio Isaíae Prophetae. Isai. 7, 10-15 n diebus illis: Locútus est Dóminus

ad Achaz, dicens: Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra. Et dixit Achaz: Non petam, et non tentabo Dóminum. Et dixit: Audite ergo, domus David: Numquid parum vobis est, molestos esse hominibus, quia molesti estis et Deo meo? Propter hoc dabit Dóminus ipse vobis signum. Ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum.

Graduale Ps. 44, 3 et 5

Diffusa est gratia in labiis tuis: prop- 2326 térea benedíxit te Deus in aetérnum. V. Propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam: et deducet te mirabiliter dextera tua.

Tractus Ibid., 11 et 12

Audi, fília, et vide, et inclina aurem 2327 tuam: quia concupivit Rex speciem tuam. V. Ibid., 13 et 10 Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis: fíliae regum in honore tuo. V. Ibid., 15-16 Adducentur Regi virgines post eam: proximae eius afferentur tibi. V. Adducentur in laetítia, et exsultatione: adducentur in templum Regis.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Luc. 1, 28 Ave, 2328 Maria, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Allelúia. V. Virga Iesse floruit: Virgo Deum et hominem genuit: pacem Deus reddidit, in se reconcilians ima summis. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.        Luc. 1, 26-38

2329 Tn illo témpore: Missus est Angelus JL Gabriel a Deo in civitatem Galilaea?, cui nomen Nazareth, ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen Virginis María. Et ingressus Angelus ad eam, dixit: Ave, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus. Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei: Ne timeas, María, invenisti enim gratiam apud Deum: ecce concipies in útero, et paries fílium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aetérnum, et regni eius non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quoniam virum non cognosco ? Et respondens Angelus, dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit fílium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. Dixit autem María : Ecce ancilla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Credo.

Ant. ad Offertorium      Lc. 1, 28 et 42

2330 Ave, María, gratia plena: Dóminus tecum: benedicta tu in mulieribus, et benedíctus fructus ventris tui. (T. P. Allelúia.)

Secreta

In mentibus nostris, quaesumus, Dó- 2331 mine, verae fidei sacramenta confirma: ut, qui conceptum de Virgine Deum verum et hominem confitemur; per eius salutiferae resurrectionis potentiam, ad aeternam mereamur pervenire laetitiam. Per eundem Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Et, tempore quadragesimali, iit commemoratio feriae.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in Annuntiatione.

Ant. ad Communionem       Isai. 7, 14

Ecce Virgo concipiet, et pariet fí- 2332 lium: et vocabitur nomen eius Emmanuel. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Gratiam tuam, quaesumus, Domine, 2333 mentibus nostris infunde: ut qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem eius et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eundem Dóminum nostrum.

Et, tempore quadragesimali, fit commemoratio feriae.

Die 27 martii

S. Ioannis Damasceni Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 72, 24

ienuístimanum dexteram meam: 2334 et in voluntate tua deduxisti me, et cum glória suscepisti me.

(T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Quam bonus Israel Deus his, qui recto sunt corde! V. Glória Patri.

Oratio

2335 /^Vmnípotens sempitérne Deus, qui, V^/ ad cultum sacrarum imaginum asserendum, beatum Ioannem caelesti doctrina et admirabili spiritus fortitudine Ímbuísti: concede nobis eius intercessione et exemplo; ut, quorum colimus imagines, virtutes imitemur et patrocinia sentiamus. Per Dóminum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 10-17

2336 Tustum deduxit Dóminus per vias rec-JL tas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum, donec afferret illi sceptrum regni, et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant: et mendaces ostendit, qui maculaverunt illum, et dedit illi claritatem aeternam. Haec populum iustum, et semen sine querela liberavit a nationibus, quae illum deprimebant. Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. Et reddidit iustis mercedem laborum suorum.

Graduale Ps. 17, 33 et 35

2337 Deus, qui praecinxit me virtute: et posuit immaculatam viam meam. V Qui docet manus meas ad proelium: et posuisti, ut arcum aereum, brácchia mea.

Tractus Ibid., 38, 39 et 50

Persequar inimicos meos, et com- 2338 prehéndam illos. V. Confringam illos, nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos. V. Propterea confitebor tibi in nationibus, Domine, et nomini tuo psalmum dicam.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. 1 Reg. 25, 26 2339 et 28 Dóminus salvavit manum tuam tibi: quia proelia Dómini tu proeliáris. Allelúia, y. Ps. 143, 1 Benedíctus Dóminus Deus meus, qui docet manus meas ad proelium, et digitos meos ad bellum. Allelúia.

^ In Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Dedisti mihi 2340 protectionem salutis tuae: et dextera tua suscepit me. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 6, 6-11

In illo témpore: Factum est et in alio 2341 sabbato, ut intraret Iesus in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus eius dextera erat árida. Observabant autem scribae et pharisaei, si in sabbato curaret: ut invenirent unde accusarent eum. Ipse vero sciebat cogitationes eórum. Et ait homini, qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. Ait autem ad illos Iesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere? Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus eius. Ipsi autem repléti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Iesu.

Ant. ad Offertorium Iob 14, 7

2342 Lignum habet spem, si praecísum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2343 t Tt, quae tibi, Domine, offerimus, v-/ dona tuo sint digna conspectu: beáti Ioannis et Sanctorum, quos eius opera expósitos in templis colimus, pia suffragatio conspíret. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Ps. 36, 17

2344 Brácchia peccatorum conterentur, confirmat autem iustos Dóminus (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2345 Qjumpta nos, quaesumus, Domine, O dona caeléstibus armis tueantur: et beáti Ioannis patrocinia circumdent Sanctorum unanimi suffragio cumulata; quorum imagines evícit in Ecclesia esse venerandas. Per Dóminum.

Die 28 martii

S. Ioannis de Capistrano Conf.

III classis

Ant. ad Introitum       Habac. 3, 18-19

2346 W ^g0 autem in Domino gaudebo: 1"^ et exsultabo in Deo Iesu meo: * tt4 Deus Dóminus fortitudo mea.

(T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. 80, 2 Exsultate Deo adiutori nostro, iubilate Deo Iacob. V. Glória Patri.

Oratio

2347 i Aeus, qui per beatum Ioannem fi-JL>/ déles tuos in virtute sanctissimi nominis Iesu de Crucis inimicis trium-pháre fecisti: praesta, quaesumus; ut, spiritualium hostium, eius intercessione, superatis insidiis, coronam iustítiae a te accípere mereamur. Per eundem Dóminum nostrum.

Léctio libri Sapientiae. Sap. 10, 10-14

Iustum deduxit Dóminus per vias rec- 2348 tas, et ostendit illi regnum Dei, et dedit illi scientiam sanctorum: honestavit illum in laboribus, et complevit labores illius. In fraude circumvenientium illum affuit illi, et honestum fecit illum. Custodivit illum ab inimicis, et a seductoribus tutavit illum, et certamen forte dedit illi, ut vinceret, et sciret quoniam omnium potentior est sapientia. Haec venditum iustum non dereliquit, sed a peccatoribus liberavit eum: descenditque cum illo in foveam, et in vinculis non dereliquit illum.

Graduale Ps. 21, 24-25

Qui timetis Dóminum, laudate eum: 2349 universum semen Iacob, glorificate eum.  V. Timeat eum omne semen Israel: quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis.

Tractus Exodi 15, 2 et 3

Fortitudo mea, et laus mea Dómi- 2350 nus, et factus est mihi in salutem: iste Deus meus, et glorificabo eum. y. Dóminus quasi vir pugnator, omnípotens nomen eius. V. Iudith 16, 3 Dóminus conterens bella: Dóminus nomen est illi.

Tempore paschali, omissis graduali et tractu, dicitur:

Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 17 Ego 2351 autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam. Allelúia. V. Quia factus es susceptor

meus, et refugium meum in die tribulationis meae. Allelúia.

*] In Missis votivis ante Septuagesimum vel post Pentecosten, graduale ut supra, sed, omisso tractu, dicitur:

2352 Allelúia, allelúia. V. Ps. 58, 17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam: et exsultabo mane misericordiam tuam. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 9, 1-6

2353 Tn illo témpore: Convocatis Iesus duó-JL decim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super ómnia daemonia, et ut languores curarent. Et misit illos praedicáre regnum Dei, et sanare infirmos. Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis. Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. Egressi autem circuibant per castella, evangelizantes et curantes ubique.

Ant. ad Offertorium Eccli. 46, 6

2354 Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique, et audivit illum magnus et sanctus Deus. (T. P. Allelúia.)

Secreta

2355 Sacrificium, Domine, quod immolá-O mus, placatus intende: ut, intercedente beáto Ioanne Confessóre tuo, ad conteréndas inimicorum insidias nos in tuae protectionis securitate constituat. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem     Sap. 10, 20

Decantaverunt,    Domine,    nomen 2356 sanctum tuum, et victricem manum tuam laudaverunt. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

Repléti alimonia caelesti et spirituali 2357 poculo recreati, quaesumus, omnípotens Deus: ut, intercedente beáto Ioanne Confessóre tuo, nos ab hoste maligno deféndas, et Ecclesiam tuam perpetua pace custodias. Per Dóminum.

Feria VI post dominicam I Passionis

Septem Dolorum beatae Mariae Virginis

Commemoratio

*] Hodie, ubi peculiaria pietatis exercitia in honorem beatae Mariae Virg. Matris do-lorosae peraguntur, permittuntur duae Missae festivae de septem Doloribus beatae Mariae Virginis.

Ant. ad Introitum Io. 19, 25

Stabant iuxta Crucem Iesu mater 2358 eius, et soror matris eius María Cléophae, et Salome, et María Magdalene. Ibid., 26-27 Mulier, ecce filius tuus: dixit Iesus; ad discipulum autem: Ecce mater tua. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, in cuius passione, secúndum 2359 Simeonis prophetiam, dulcissimam animam gloriósae Virginis et Matris Maríae doloris gladius pertransivit: concede propitius; ut, qui transfixió-nem eius et passionem venerando recó-limus, gloriosis meritis et precibus omnium Sanctorum Cruci fideliter astantium intercedentibus, passionis tuae effectum felicem consequamur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate. Et fit commemoratio feriae.

Oratio

2360 /Cordibus nostris, quaesumus, Dó-

mine, gratiam tuam benignus infunde: ut, peccata nostra castigatione voluntaria cohibéntes, tempo-ráliter potius macerémur, quam suppliciis deputémur aetérnis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Léctio libri Iudith. Iudith 13, 22 et 23-25

2361 ""Oenedíxit te Dóminus in virtute sua, jD quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros. Benedicta es tu, fília, a Domino Deo excelso, prae omnibus mulieribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creavit caelum et terram: quia hodie nomen tuum ita magnificavit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fuerint virtutis Dómini in aetérnum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui, sed subvenísti ruínae ante conspectum Dei nostri.

Graduale

2362 Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans iuxta Crucem Dómini Iesu Filii tui Redemptoris. V. Virgo Dei Genetrix, quem totus non capit orbis, hoc crucis fert supplicium, auctor vitae factus homo.

Tractus

2363 Stabat sancta María, caeli Regina et mundi Domina, iuxta Crucem Dómini nostri Iesu Christi dolorósa. V. Thren. 1, 12 O vos omnes, qui transitis per viam, attendite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus.

Sequentia

Stabat Mater dolorósa Iuxta Crucem lacrimósa, Dum pendebat Filius.

Cuius animam geméntem, Contristátam et doléntem, Pertransivit gladius.

O quam tristis et afflicta Fuit illa benedicta Mater Unigeniti!

Quae maerébat, et dolébat, Pia Mater, dum videbat Nati poenas incliti.

Quis est homo, qui non fleret Matrem Christi si videret In tanto supplicio?

Quis non posset contristari, Christi Matrem contemplari Doléntem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis Vidit Iesum in tormentis, Et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem Natum Moriendo desolatum, Dum emisit spiritum.

Eia, Mater, fons amoris, Me sentire vim doloris Fac, ut tecum lugeam.

Fac, ut ardeat cor meum In amándo Christum Deum, Ut sibi compláceam.

Sancta Mater, istud agas, Crucifixi fige plagas Cordi meo valide.

Tui Nati vulnerati, Tam dignáti pro me pati, Poenas mecum divide.

Fac me tecum pie flere, Crucifixo condolere, Donec ego vixero.

Iuxta Crucem tecum stare Et me tibi sociare In planctu desidero.

Virgo virginum praeclara, Mihi iam non sis amára: Fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem, Passionis fac consortem, Et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerári, Fac me Cruce inebriari, Et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus, Per te, Virgo, sim defénsus In die iudicii.

Christe, cum sit hinc exire, Da per Matrem me venire Ad palmam victóriae.

Quando corpus morietur, Fac, ut animae donetur Paradisi glória. Amen.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Ioannem.       Io. 19, 25-27

2365 Tn illo témpore: Stabant iuxta Cru-JL cem Iesu mater eius, et soror matris eius María Cléophae, et María Magdalene. Cum vidisset ergo Iesus matrem, et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri suae: Mulier, ecce filius tuus. Deínde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.

Ant. ad Offertorium       Ierem. 18, 20

2366 Recordare, Virgo Mater Dei, dum steteris in conspectu Dómini, ut loquaris pro nobis bona, et ut avertat indignationem suam a nobis.

Secreta

Offerimus tibi preces et hostias, 2367 Domine Iesu Christe, humiliter supplicántes: ut, qui Transfixiónem dulcíssimi spiritus beatae Maríae Matris tuae precibus recensemus ; suo suorumque sub Cruce Sanctorum consortium multiplicato piíssimo interventu, meritis mortis tuae, meritum cum beá-tis habeamus: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio feriae: Secreta

Praesta nobis, misericors Deus: 2368 ut digne tuis servire semper altaribus mereamur; et eórum perpetua participatione salvari. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Praefatio de B. Maria Virg. Et te in Transfixióne.

Antiphona ad Communionem Felices sensus beatae Maríae Vírgi- 2369 nis, qui sine morte meruérunt martyrii palmam sub Cruce Dómini.

Postcommunio

Sacrificia, quae sumpsimus, Domine 2370 Iesu Christe, Transfixiónem Matris tuae et Virginis devote celebrantes: nobis impetrent apud clementiam tuam omnis boni salutaris effectum: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate.

Et fit commemoratio feriae: Postcommunio

Sumpti sacrificii, Domine, perpé- 2371 tua nos tuitio non derelinquat: et noxia semper a nobis cuncta de-péllat. Per Dóminum.

FESTA APRILIS Die 2 aprilis

S. Francisci de Paula Conf.

III classis

Ant. ad Introitum Ps. 91,13-14

2372 'W'ustus ut palma florebit: sicut cedrus

I Libani multiplicabitur: plantatus JL in domo Dómini: in atriis domus Dei nostri. (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 2 Bonum est confiteri Domino: et psallere nomini tuo, Altissime. V. Glória Patri.

Oratio

2373 THVeus, humilium celsitudo, qui beá-JL/ tum Francíscum Confessórem Sanctorum tuorum glória sublimásti: tribue, quaesumus; ut, eius meritis et imitatione, promissa humilibus praemia felíciter consequamur. Per Dóminum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Philippenses.      Philipp. 3, 7-12

2374 t^ratres: Quae mihi fuerunt lucra, haec JF arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei: propter quem ómnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, et inveniar in illo, non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae ex fide est Christi Iesu: quae ex Deo est iustitia in fide, ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis eius, et societatem passionum illius: configuratus morti eius: si quo modo occurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis: non quod iam acceperim, aut iam perfectus sim: sequor autem, si quo modo comprehendam, in quo et comprehensus sum a Christo Iesu. Tempore paschali:

Allelúia, allelúia. V. Ps. iii, i Beatus 2375 vir, qui timet Dóminum: in mandatis eius cupit nimis. Allelúia. V. Osee 14, 6 Iustus germinabit sicut lilium: et florebit in aetérnum ante Dóminum. Allelúia.

Extra tempus paschale: Graduale Ps. 36, 30-31

Os iusti meditabitur sapientiam, et 2376 lingua eius loquetur iudicium. V. Lex Dei eius in corde ipsius: et non sup-plantabúntur gressus eius.

Tractus Ps. iii, 1-3

Beatus vir, qui timet Dóminum: in 2377 mandatis eius cupit nimis. V. Potens in terra erit semen eius: generatio rectorum benedicetur. V. Glória et divítiae in domo eius: et iustitia eius manet in saeculum saeculi.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam.       Luc. 12, 32-34

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2378 suis: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quae possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in caelis: quo fur non appropiat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Ant. ad Offertorium Ps. 20, 2-3

In virtute tua, Domine, laetábitur 2379 iustus, et super salutare tuum exsultabit vehementer: desiderium animae eius tribuisti ei. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Haec dona devótae plebis, Domine, quibus tua cumulámus altaria, beáti Francisci meritis tibi grata nobisque salutaria, te miserante, reddantur. Per Dóminum.

Antiphona ad Communionem 2381 Matth. 19, 28 et 29 Amen dico vobis: quod vos, qui reliquistis ómnia, et secuti estis me, centuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitis. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio

2382

Sumpta, Domine, sacramenta caelestia: beáto Francísco Confessóre tuo intercedente, precamur; ut et temporalis vitae subsidia nobis conferant et aetérnae. Per Dóminum.

Die 4 aprilis

S. Isidori Ep., Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa In medio, de Communi Doctorum [22].

Oratio C 2383 1 Aeus, qui populo tuo aetérnae salú-jl/ tis beatum Isidórum ministrum tribuisti: praesta, quaesumus; ut, quem Doctorem vitae habuimus in terris, in-tercessórem habere mereamur in caelis. Per Dóminum.

Secreta


C 1

2384 O ancti Isidóri Pontificis tui atque Doc-O tóris nobis, Domine, pia non desit oratio: quae et munera nostra concíliet; et tuam nobis indulgentiam semper obtineat. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

Ut nobis, Domine, tua sacrificia 2385 dent salutem:  beatus Isidorus Pontifex tuus et Doctor egregius, quaesumus, precator accedat. Per Dóminum nostrum.

Die 5 aprilis

S. Vincentii Ferrerii Conf.

III classis

Missa Os iusti, de Communi Confessoris non Pontificis I loco [24], praeter orationem sequentem :

Oratio P

Deus, qui Ecclesiam tuam beáti 2386 Vincentii Confessoris tui meritis et praedicatióne illustrare dignatus es: concede nobis famulis tuis ; ut et ipsius instruámur exemplis, et ab omnibus eius patrocinio liberemur adversis. Per Dóminum nostrum.

Secreta C

Laudis tibi, Domine, hostias immola- 2387 ? mus in tuorum commemoratione Sanctorum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confidimus et futuris. Per Dóminum nostrum.

Postcommunio C

Refecti cibo potuque caelesti, Deus 2388 noster, te supplices exorámus : ut, in cuius haec commemoratione percepimus, eius muniámur et precibus. Per Dóminum nostrum.

Die 11 aprilis

S. Leonis I Papae, Conf. et Eccl. Doct.

III classis

Missa Si diligis me, de Communi unius aut plurium Summorum Pontificum [1].

Oratio


C 1

2389 /Gregem tuum, Pastor aetérne, pla-\*J[ cátus intende: et per beatum Leonem Summum Pontificem perpetua protectione custodi; quem totius Ecclésiae praestitísti esse pastorem. Per Dóminum nostrum.

Secreta

C 1

2390

Oblatis muneribus, quaesumus, Domine, Ecclesiam tuam benignus illumina: ut et gregis tui proficiat ubique successus, et grati fiant nomini tuo, te gubernante, pastores. Per Dóminum.

Postcommunio C 1

2391 efectióne sancta enutrítam gubér-JLV na, quaesumus, Domine, tuam placatus Ecclesiam: ut, potenti moderatione directa, et incrementa libertatis accipiat et in religionis integritate persístat. Per Dóminum.

Die 13 aprilis

S. Hermenegildi Mart.

III classis Tempore paschali: Ant. ad Introitum Ps. 63, 3

2392 W ^%rotexísti me, Deus, a conventu malignantium, allelúia : a multitudine operantium iniquitatem,

allelúia, allelúia. Ps. ibid., 2 Exaudi, Deus, orationem meam, cum deprecor: a timore inimici éripe animam meam. V. Glória Patri.

Oratio

2393 1 Aeus, qui beatum Hermenegildum JL>/ Mártyrem tuum caelesti regno terrenum postpónere docuisti: da, quaesumus, nobis ; eius exemplo cadúca despicere atque aeterna sectari. Per Dóminum nostrum.

nui. <tu

Pi

Léctio libri Sapientiae. Sap. 5, 1-5

Stabunt iusti in magna constantia ad- 2394 versus eos, qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eórum. Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperátae salutis, dicentes intra se, paeniténtiam agentes, et prae angustia spiritus gementes: Hi sunt, quos habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam illorum aestimabámus insaniam, et finem illorum sine honore: ecce quómodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est.

Allelúia, allelúia. V. Ps. 88, 6 Con- 2395 fitebúntur caeli mirabilia tua, Domine: etenim veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Allelúia. V. Ps. 20, 4 Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso. Allelúia.

LT" j Sequentia sancti Evangelii secún-*T dum Lucam.       Luc. 14, 26-33

In illo témpore: Dixit Iesus turbis: Si 2396 quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et qui non baiulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discipulus. Quis enim ex vobis volens turrim aedificare, non prius sedens computat sumptus, qui necessarii sunt, si habeat ad perficiendum; ne, posteaquam posuerit fundamentum, et non potuerit perficere, omnes qui vident, incipiant illudere ei, dicentes: Quia hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare? Aut quis rex iturus committere bellum adversus alium regem, non sedens prius cogitat, si possit cum decem milibus occurrere ei, qui cum viginti milibus venit ad se ? Alioquin, adhuc illo longe agente, legationem mittens, rogat ea quae pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.

Ant. ad Offertorium Ps. 88, 6

2397 Confitebuntur caeli mirabilia tua, Domine: et veritatem tuam in ecclesia sanctorum, allelúia, allelúia.

Secreta

2398 "V f unéribus nostris, quaesumus, Dó-JLVJL mine, precibúsque susceptis: et caeléstibus nos munda mysteriis, et clementer exaudi. Per Dóminum.

Ant. ad Communionem       Ps. 63, 11

2399 Laetábitur iustus in Domino, et sperabit in eo: et laudabuntur omnes recti corde, allelúia, allelúia.

Postcommunio

2400 TH\a, quaesumus, Domine Deus no-jí^S ster: ut, sicut tuorum commemoratione Sanctorum temporali gratulantur officio; ita perpetuo laetémur aspectu. Per Dóminum.

Extra tempus paschale :

Missa In virtute, de Communi unius Martyris III loco [6], cum oratione et Evangelio ut in Missa praecedenti.

Die 14 aprilis

S. Iustini Martyris

III classis

Ant. ad Introitum      Ps. 118, 85 et 46 arravérunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua: ego autem loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non

jt\m. aa j

N confundebat (T. P. Allelúia, allelúia.) Ps. ibid., 1 Beáti immaculati in via, qui ambulant in lege Dómini. V. Glória Patri.

Oratio

Deus, qui per stultitiam Crucis emi- 2402 néntem Iesu Christi scientiam beatum Iustínum Mártyrem mirabiliter docuisti: eius nobis intercessione concede; ut, errorum circumventióne depúlsa, fidei firmitatem consequamur. Per eundem Dóminum.

Et fit commemoratio Ss. Tiburtii, Va-leriani et Maximi Mm. :

Oratio

Praesta, quaesumus, omnípotens 2403 Deus: ut, qui sanctorum Martyrum tuorum Tibúrtii, Valeriáni et Maximi solémnia colimus; eórum etiam virtutes imitemur. Per Dóminum nostrum.

Léctio Epistolae beáti Pauli Apostoli ad Corinthios.

1 Cor. 1, 18-25 et 30

Fratres: Verbum crucis pereuntibus 2404 quidem stultitia est: iis autem qui salvi fiunt, id est nobis, Dei virtus est. Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi ? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum: placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes. Quoniam et Iudaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicámus Christum crucifixum: Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus. Ex ipso autem vos estis in Christo Iesu, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. Tempore paschali:

2405 Allelúia, allelúia. V. 1 Cor. 3, 19 et 20 Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum, scriptum est enim: Dóminus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. Allelúia. V. Philipp. 3, 8 Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei. Allelúia.

Extra tempus paschale :

Graduale 1 Cor. 3, 19 et 20

2406 Sapientia huius mundi stultitia est apud Deum, scriptum est enim: Dóminus novit cogitationes sapientium, quoniam vanae sunt. V. Ibid. 1, 19 Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.

Tractus 1 Cor. 2, 2 et 7-8

2407 Non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. V. Loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram. V. Quam nemo principum huius saeculi cognovit. Si enim cognovissent, numquam Dóminum glóriae crucifixissent.

*] In Missis votivis ante Septuagesi-mam vel post Pentecosten, graduale dicitur ut supra, sed, omisso tractu, additur:

2408 Allelúia, allelúia. V. Philipp. 3, 8 Verumtamen existimo ómnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Dómini mei. Allelúia.

Sequentia sancti Evangelii secúndum Lucam. Luc. 12, 2-8

In illo témpore: Dixit Iesus discipulis 2409 suis: Nihil opertum est, quod non reveletur: neque absconditum, quod non sciatur. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicéntur: et quod in aurem locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis. Dico autem vobis, amicis meis: Ne terreamini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Ostendam autem vobis quem timeatis: timete eum qui, postquam occiderit, habet potestatem mittere in gehennam; ita dico vobis, hunc timete. Nonne quinque passeres veneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivione coram Deo? Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite ergo timere: multis passeribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis quicumque confessus fuerit me coram hominibus, et Filius hominis confitebitur illum coram Angelis Dei.

Ant. ad Offertorium 1 Cor. 2, 2

Non enim iudicavi me scire aliquid 2410 inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. (T. P. Allelúia.)

Secreta

Munera nostra, Domine Deus, bení- 2411 gnus suscipe: quorum mirabile mysterium sanctus Martyr Iustinus adversum impiorum calumnias strenue defendit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate.

Pro Ss. Martyribus

Secreta

Haec hostia, quaesumus, Domine, quam sanctorum Martyrum tuorum natalicia recensentes offerimus: et vincula nostrae pravitátis absolvat, et tuae nobis misericordiae dona concíliet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum,Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Ant. ad Communionem     2 Tim. 4, 8

2413 Reposita est mihi corona iustítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex. (T. P. Allelúia.)

Postcommunio
2414
Missale 1962 2279