LA - NOVO MILLENNIO INEUNTE 24

Filii facies

24
24. Species haec divina et humana ex Evangeliis ipsis vehementer elucet, novis quae copiam suppetunt rerum quarum adiutorio inserere nos possumus in extremum illum mysterii locum quem efficit Christi conscientia sui ipsius. Haud dubitat Ecclesia quin divinitus adflati Evangelistae sua in narratione recte omnino ex verbis a Iesu prolatis veritatem perceperint de illius persona atque conscientia quam ipse eiusdem habebat personae. Nonne hoc fortasse illud est quod colligens primas Iesu voces duodecim nati annos in templo Hierosolymitano prodere cupit Lucas? Iam enim tunc temporis sibi conscius esse videtur se peculiari ratione cum Deo coniungi, ea nempe quae propria "filii est". Etenim Matri suae nuntianti quanta animi sollicitudine ipsamet atque Iosephus eum conquisiverint respondet Iesus sine dubitatione: "Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?" (Lc 2,49). Admirationem propterea non movet quod ille iam maturus suo sermone firmiter altitudinem mysterii sui expromit, prout affatim synopticis in Evangeliis effertur (cfr Mt 11,27; Lc 10,22), at praesertim ab evangelista Ioanne. Propria in sui conscientia Christus nihil omnino haesitat: "In me est Pater, et ego in Patre" (Io 10,38).

Quantumvis credere liceat propter humanam condicionem quae faciebat ut Iesus cresceret "sapientia, aetate et gratia" (Lc 2,52), humanam etiam mysterii illius conscientiam progressam usque esse ad plenam humanitatis glorificatae declarationem, dubitari non licet iam habuisse sua in historica vita Christum conscientiam suae veritatis, se nempe esse Dei Filium. Adeo hoc extollit Ioannes ut affirmet ea tandem de causa repudiatum eum esse ac damnatum: namque "quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo" (Io 5,18). Intra eventa horti Gethsemani atque Calvariae examinabitur durissime humana Iesu conscientia. Verumtamen ne passionis quidem mortisque tragoedia afficere poterit tranquillam ipsius conscientiam: caelestis se esse Patris Filium.

Dolens vultus

25
25. Adducimur itaque nos vultus Christi contemplatione ut partem maxime admirabilem ipsius mysterii adeamus, quae postremo quidem tempore crucis videlicet hora effulget. Mysterium intra ipsum mysterium est, ante quod facere homo non potest quin adorans se prosternat.

Nostro in conspectu transit vehementia ipsa illius eventus in hortu Olivarum, nempe Christi agoniae. Cum opprimitur Iesus praevidens dolorem, qui illum manet, coram Deo solo, consueta sua et tenera voce fiduciae advocat eum: "Abba, Pater". Petit enim ut si fieri possit a se ille doloris submoveat calicem (cfr Mc 14,36). Videtur tamen Filii nolle Pater audire vocem. Ut vero Patris vultum hominibus referret, debuit Iesus non modo hominis induere vultum, verum etiam sibi peccati sumere "vultum". "Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia Dei in ipso" (2 Cor 5,21).

Satis numquam huius mysterii perscrutabimur altitudinem. Omnis enim acerbitas huius paradoxi exoritur ex illo doloris clamore, qui videtur desperatus quemque Iesus profert in Cruce: "Heloi, Heloi, lema sabacthani? quod est interpretatum: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?" (Mc 15,34). Num mente fingi potest maior animi cruciatus, densior obscuritas? Revera istud angoris plenum "ut quid" ad Patrem directum primis Psalmi 22 verbis, etiamsi veritatem ineffabilis in se continet doloris, adfectu illustratur totius precationis, ubi dolorem ac fiduciam simul coniungit Psalmista acerbo quodam affectionum contextu. Pergit enim Psalmus: "In te speraverunt Patres nostri, speraverunt et liberasti eos... Ne longe fias a me, quoniam tribulatio proxima est, quoniam non est qui adiuvet" (Ps 22
gra.htm#b3> , 5.12).

26
26. Christi clamor in cruce, carissimi Fratres ac Sorores carissimae, non angorem prodit desperantis, sed Filii precem qui Patri per amorem suam offert in omnium salutem vitam. Dum Ipse cum nostro peccato parem se reddit, a Patre derelictus, in Patris manus se "derelinquit". In Patrem eius intenduntur semper oculi. Omnino propter cognitionem atque experientiam, quam Dei Ille habet solus, etiam hoc obscuritatis tempore liquido percipit peccati gravitatem et ob eam causam patitur. Is solus, qui Patrem cernit indeque plane gaudet, usque ad extremum aestimat quid sibi velit per peccatum proprio resistere amore. Primum iam, et antequam in corpore, passio eius atrox est animae dolor. Theologorum traditio non recusavit etiam interrogare quomodo Iesus vivere potuerit altissimam suam coniunctionem cum Patre, fonte nempe laetitiae ac beatitudinis suapte natura, ac simul hanc agoniam usque ad derelictionis gemitum. Harum rationum duarum coŽxsistentia, quae inter se non conciliari posse videntur, reapse inseritur in unionis hypostaticae altitudinem investigabilem.

27
27. Hoc coram mysterio, post theologicam investigationem, dari nobis validum potest adiumentum amplissimo ex illo patrimonio quod theologia quam sancti vixerunt constituit. Indicia nobis magni pretii illi praebent, quae facilius nos percipere sinunt fidei intuitum, atque hoc quidem accidit peculiarem propter illam lucem, quam eorum nonnulli a Sancto Spiritu receperant, aut etiam illud per experimentum quod ii habuerunt statuum illorum terrificorum probationis quos mystica describit traditio tamquam "noctem obscuram". Crebrius quidem sunt Sancti aliquid experti quod simile est Iesu experientiae in cruce in mirabili illa beatitatis dolorisque commixtione. In "Divinae Providentiae Dialogo" ostendit Deus Pater sanctae Catharinae Senensi quo modo in animabus sanctis simul adesse possint gaudium et supplicium: "Inde beatur quidem anima atque cruciatur: ob proximorum nempe torquetur delicta, exhilaratur autem propter coniunctionem affectionemque caritatis quam in semet illa recepit. Imitantur enim hi Agnum immaculatum, Unigenitum meum Filium, qui cruci adfixus gaudebat tum etiam dolebat".13 Item pariter sancta Teresia Lexoviensis suum vivit cruciatum coniuncta nempe cum Iesu dolore, in semet scilicet paradoxum Iesu comprobans beati simul et solliciti: "In Olivarum horto omnibus fruebatur Dominus noster Trinitatis gaudiis, nec vero minus erat ipsius agonia crudelis. Mysterium quamvis sit, tibi tamen confirmo ex iis quae ipsamet patiar, aliquid me illius intellegere".14 Quam lucida testificatio! Ceterum eadem Evangelistarum narratio hanc confirmat sustentatque ecclesialem perceptionem Christi conscientiae, cum eum docet, altissimo etiam in dolore, mori indulgentiam suis carnificibus efflagitantem (cfr Lc 23,34) Patrique eodem tempore extremam suam profitentem filii deditionem: "Pater, in manus tuas commendo spiritum meum" (Lc 23,46).

Resuscitati vultus

28
28. Quem ad modum Feria Sexta in Parasceve ac Sabbato Sancto, etiamnunc pergit Ecclesia faciem hanc cruentatam contemplari, ubi et Dei absconditur vita et mundi offertur salus. Attamen sistere haud potest eius Christi vultus contemplatio ad Ipsius cruci adfixi imaginem. Etenim est Ille Resuscitatus! Quod nisi ita esset, inanis nostra esset praedicatio vanaque nostra fides (cfr 1 Cor 15,14). Patris enim responsio fuit resurrectio eius oboedientiae, prout commeminit Epistula ad Hebraeos: "In diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, et quidem cum esset Filius, didicit ex his, quae passus est, oboedientiam; et, consummatus, factus est omnibus oboedientibus sibi auctor salutis aeternae" (5,7-9).

Ad Christum iam respicit Ecclesia resuscitatum. Quod quidem facit vestigiis Petri ingressa qui lacrimas suas profudit propter proditionem atque iter repetivit Christo suum amorem, licet manifesta cum trepidatione, testans: "Etiam, Domine, tu scis quia amo te" (Io 21,15-17). Id similiter efficit Ecclesia Paulum comitata qui illum in via Damascum versus offendit ab eoque est fulmine tactus: "Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum" (Philp 1,21).

Duobus annorum milibus hos post eventus, experitur eos Ecclesia veluti si hodie contigerint. In Iesu namque vultu suum ipsa, sponsa nempe, thesaurum contemplatur, suam laetitiam: "Iesu dulcis memoria, dans vera cordis gaudia": quam suavis est Iesu recordatio, verae cordis fons laetitiae! Hoc corroborata experimento suscipit iterum Ecclesia hodie suum iter ut mundo Christum nuntiet, ineunte tertio millennio: Ipse "heri et hodie idem, et in saecula" (Heb 13,8).

III PROFICISCENDUM A CHRISTO

29
29. "Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad cosummationem saeculi" (Mt 28,20). Duo iam annorum milia comitatur Ecclesiam, carissimi Fratres Sororesque, haec certitudo quam nostris in animis Iubilaei renovavit celebratio. Hinc hauriamus novum christiana in vita invitum oportet, quin immo inspirantem inde itineris nostri vim efficiamus. Conscii nobis huius inter nos praesentis Resuscitati, nobismet interrogationem ponimus quam Petrus aliquando in foro Hierosolymitano posuit continuo post sermonem de Pentecoste: "Quid faciemus, viri fratres?" (Act 2,37).

Nos ipsi percontamur fidentes omnia in optimam partem interpretantes, tametsi difficultates non minoris existimamus. Fallax certissime nos non seducit iudicium, videlicet inveniri posse formulam veluti "magicam" pro magnis nostri temporis provocationibus. Nullo modo: servabit nos nulla formula, verum Persona una atque certitudo illa quam nobis Ipsa infundit: Ego vobiscum sum!

Non itaque agitur de hinc excogitando "novo consilio". Iam enim praesto est consilium seu "programma": illud nempe quod de Evangelio derivatur semper vivaque Traditione. Tandem in Christo ipso deprehenditur istud, qui sane cognoscendus est, diligendus atque imitandus, ut vita in eo trinitaria ducatur et cum eo historia ipsa transfiguretur ad suam usque in Hierosolymis caelestibus consummationem. Institutum enim hoc, variantibus quidem temporibus ipsis atque culturae formis, non mutatur quamvis rationem quidem habeat temporis et culturae, ut verum instituat diverbium efficacemque communicationem. Constans vero institutum illud per tertium millennium pariter est nostrum.

Hoc omne tamen necesse est in directorias normas pastorales cuiusque communitatis condicionibus idoneas convertatur. Singularem profecto nobis opportunitatem obtulit Iubilaeum nosmet ipsos devovendi itineri cuidam coniuncto totius Ecclesiae plures annos, itineri videlicet catechesis bene ordinatae de argumento trinitario, quod etiam propria comitata sunt pastoralia incepta quorum finis fecunda fuit iubilaris experientia. Gratias quidem habemus quod tanto studio atque tam late receperint sententiam a Nobis in Litteris Apostolicis "Tertio millennio adveniente" expositam. Nunc vero non iam proximus ante nos describitur finis, sed meta multo maior nec minus exigens alicuius ordinariae operae pastoralis. Intra universales necessariosque limites oportet unica Evangelii institutio, quem ad modum continenter accidit, in historiam cuiusque ecclesialis regionis ingrediatur. Particulares apud Ecclesias rationes illae operis concretae et obiectivae decerni possunt - sicut agendi viae, tum formatio atque aestimatio ipsorum actorum, necnon instrumentorum necessariorum inquisitio - quae Christi nuntiationem homines singulos attingere sinunt, communitates conformare, alte res afficere per bonorum evangelicorum testificationem intra societatem atque humanitatis cultum.

Vehementer propterea Ecclesiarum particularium exhortamur Pastores ut, a diversis Populi Dei partibus simul agentibus ipsi adiuti, magna cum fiducia passus definiant instantis illius itineris ac dioecesanae cuiusque Communitatis voluntates componant cum Ecclesiarum finitimarum decretis tum etiam universalis Ecclesiae.

Facilior certe haec concordia reddetur per industriam collegialem, iam pridem passim vigentem, quae ab Episcopis in Conferentiis episcopalibus necnon Synodis procuratur. Nonne haec fortasse vis fuit sessionum continentalium Synodorum Episcoporum, qui Iubilaei praeparationem persecuti sunt, dum normas enucleabant ad hodiernam Evangelii nuntiationem diversis in locorum statibus variisque in cultus humani formis? Copiosum hoc deliberationum patrimonium non licet ad nihilum recidere, sed decet illud re ipsa aliquid operari.

Excitans ergo actuositas renovationis pastoralis nos manet, quae omnes quidem complectitur. Communem tamen ad utilitatem ac directionem volumus hic potiores partes operis pastoralis indicare, quas ipsa Magni Iubilaei experientia manifestius Nostros obiecit ante oculos.

Sanctitas

30
30. Nihil dubitamus ante omnia adfirmare visionem rerum illam, in qua collocari debet totum pastorale iter, esse sanctitatem. Haec nonne suprema erat indulgentiae iubilaris significatio, tamquam peculiaris gratiae quam offerebat Christus ut singulorum baptizatorum vita purificari posset penitusque renovari?

Inter eos ideo, qui Iubilaei fuerunt participes, exoptamus ut plurimi perfrui valuerint hac gratia, conscii nempe sibi indolis eius exigentis. Absoluto itaque Iubilaeo, communis iam repetitur semita; at necessitas restat pastoralis magis quam antehac sanctitatem efferre.

Iterum idcirco detegendum est caput V Constitutionis dogmaticae de Ecclesia "Lumen gentium", ubi "de universali vocatione ad sanctitatem in Ecclesia" agitur, omne secundum suum directorium pondus. Huic argumento si conciliares Patres tantum adsignaverunt momentum, non sane addere voluerunt ipsi ecclesiologiae solummodo spiritalem quendam afflatum, verum interiorem eius ac propriam extollere dynamicam vim. Si rursus reperta Ecclesia est veluti "mysterium" sive "de unitate Patris et Filii et Spiritus Sancti plebs adunata",15 necessario simul evenit ut eius denuo recluderetur "sanctitas", quae praecipuo suo intellegitur sensu, nempe ut adhaerens ad illum qui nominatim ac praecipue est Sanctus, immo, "Ter Sanctus" (cfr Is 6,3). Ecclesiam ergo appellare sanctam idem profecto est atque ipsius demonstrare faciem uti Christi Sponsae pro qua sese dedidit ipse, "ut illam sanctificaret" (Eph 5,25-26). Hoc munus sanctitatis obiectivae, ut ita loquamur, cuique praebetur baptizato.

In officium aliquod rursus se hoc donum transfert quod totam christianam temperare debet exsistentiam: "Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra" (1 Thess 4,3). Quae obligatio non aliquot dumtaxat respicit christianos: "Perspicuum est, omnes christifideles cuiuscumque status vel ordinis ad vitae christianae plenitudinem et caritatis perfectionem vocari".16

31
31. Primariam hanc commemorare veritatem eamque sicut fundamentum iacere pastoralis totius ordinationis, quae ineunte novo millennio nos obstringit, forsitan videatur primo intuitu quiddam parum efficiens. Num forte sanctitatem "ordinare" possumus? Quid haec sibi vult locutio in alicuius institutionis pastoralis disciplina?

Re quidem vera, si pastoralis ordinatio sub signo sanctitatis statuitur, aliquid compluribus cum consectariis decernitur. Inde enim in primis firma aperitur sententia: si vera est Baptismus ingressio in Dei sanctitatem per insertionem in Christum ipsum necnon Spiritus eius per inhabitationem, quaedam repugnantia est contentum esse mediocri vita, quae ad normam transigitur ethnicae doctrinae minimum solum poscentis ac religionis superficiem tantum tangentis. Ex catechumeno quaerere: "Vis baptizari?" eodem tempore est petere: "Vis sanctificari?". Idem valet ac deponere eius in via extremum Sermonis Montani principium: "Estote ergo vos perfecti, sicut Pater vester caelestis perfectus est" (Mt 5,48).

Quem ad modum explicavit Concilium ipsum, optima haec perfectionis species non ita est iudicanda quasi si genus quoddam secum importet vitae extraordinariae quam soli aliqui sanctitatis "gigantes" traducere possint. Multiplices enim sanctitatis exsistunt viae atque cuiusque congruunt cum vocatione. Grates Domino referimus Nobis quod concessit his proximis annis tot christianos et christianas inter beatos adnumerare ac sanctos, ex quibus plures laici sanctimoniam sunt communissimis in vitae condicionibus adsecuti. Omnibus ergo tempus est iterum firmiter hunc proponere "superiorem modum" ordinariae vitae christianae: ad hanc namque metam conducere debet omnis vita ecclesialis communitatis ac familiarum christianarum. Patet nihilominus sanctitatis semitas unius cuiusque esse proprias veramque ideo ac peculiarem postulare sanctitatis paedagogiam, quae motibus ac fluctibus singulorum hominum vere noverit se accommodare; divitias itaque adsumere debebit illius invitationis omnibus exhibitae una cum traslaticiis adiumenti singularis et communis formis, quas solidior ecclesiastica traditio suadere potest, tum etiam recentioribus cum modis qui praesto sunt in consociationibus et coetibus ab Ecclesia agnitis.

Oratio

32
32. Haec tamen indiget sanctitatis paedagogia affectu christiano qui cum primis arte precationis praecellit. Fuit scilicet iubilaris Annus tempus intentioris precis tam in singulis quam in tota communitate. At nec precationem novimus dari veluti rem continuo concessam. Discere namque quemlibet precari oportet, sicut ipsis de labris divini Magistri perceperunt primi discipuli: "Domine, doce nos orare!" (Lc 11,1). In precatione enim ille cum Christo perficitur dialogus qui nos ipsius reddit amicos intimos: "Manete in me, et ego in vobis" (Io 15,4). Reciprocans haec necessitudo ipsa substantia est, vitae christianae anima necnon omnis verae pastoralis vitae condicio. A Spiritu Sancto in nobis instituta recludit rursus nos, per Christum et in Christo, ad Patris vultus contemplationem. Trinitariam hanc precationis christianae discere logicam rationem, dum plene in primis vivitur in liturgia sacra, cacumine et ecclesialis vitae fonte,17 tum in singulorum etiam experimentis, exstat secretum fidei christianae reapse vitalis, quae nihil quidem habet quod in posterum metuat, quoniam ad fontes continenter revolvitur in iisque regeneratur.

33
33. Nonne fortassis "signum temporum" est, hodie quod per orbem, licet ipsa illa saecularizatio longe lateque progrediatur, universalis percipitur spiritualitatis postulatio, quae maximam partem renovata in precationis necessitate declaratur? Aliae aequabiliter religiones, quae iam disseminatae vigent in antiquae christianizationis regionibus, sua eidem huic necessitati reddunt responsa idque nonnumquam notabilibus omnino modis. Qui gratiam accepimus, ut in Christum Patris revelatorem credamus hominumque Salvatorem, officio obstringimur ut commonstremus quam alte coniunctio cum eo nos provehere valeat.

Plurimum hac de re mystica Ecclesiae prodere valet traditio, tum in Orientali orbe tum in Occidentali. Quo enim pacto progredi possit oratio, veluti verus ac proprius amoris dialogus, ostendit, eo etiam usque ut ab Amato divino humana persona tota possideatur, quae Spiritus movetur tactu et instar filii in Patris deseritur corde. Tunc quidem vivo modo Christi vivitur promissio: "Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum" (Io 14,21). De itinere hic agitur quod totum gratia sustentatur, quod tamen magnum flagitat spiritalem ardorem atque acerbas subit purificationes - "noctem obscuram" videlicet -, sed variis sub formis ad illud accedit ineffabile gaudium quod mystici tamquam "sponsalem unionem" vixerunt. Quis non hoc loco tenet memoria, ex tot claris testificationibus, sancti Ioannis a Cruce magisterium et sanctae Teresiae Abulensis?

Ita est, Fratres Sororesque carissimae. Fiant christianae nostrae communitates oportet germanae "scholae" orationis, ubi cum Christo congressus non una postulatione auxiliorum declaratur, verum gratiarum etiam actione et laude, adoratione et contemplatione, auditu et aestu affectuum usque ad "amationem" cordis. Haec igitur precatio impensa erit, quae tamen ab officiis historiae non abstrahit: dum enim Dei amori reserat illa animum, fratrum ac sororum pariter recludit amori hominibusque historiam construere secundum Dei consilium permittit.18

34
34. Ad precem vocantur nominatim christifideles illi qui vocationis receperunt donum ad peculiaris consecrationis vitam, quae suapte natura paratiores eos efficit ad contemplativam experientiam; unde permagni interest ut magnanimo illam studio excolant. At valde quis erraverit qui communes christianos putaverit acquiescere posse in oratione quadam levi ac transeunte, quae eorum nequeat vitam complere. Praesertim pluribus coram probationibus, quibus fidem hodie obicit mundus, erunt illi non tantum christiani mediocres, verum christiani "in periculo". Etenim "periculum" ipsi facient ne suam paulatim defevescere videant fidem ac forsitan etiam illecebris cedent "surrogatuum", complectentes scilicet aliena religionis proposita, quin immo etiam aberrantibus indulgentes superstitionis formis.

Necesse ideo est ipsa educatio ad orationem quadamtenus elementum quoddam proprium evadat cuiusvis pastoralis ordinationis. Nosmet proin ipsi destinaturi proximas institutiones catecheticas diebus Mercurii sumus meditationibus super Psalmos, initio facto a Laudibus, quibus publica nos Ecclesiae oratio hortatur ut devoveamus ac dirigamus dies nostros.

Quantum nimirum iuvabit si non in religiosis modo communitatibus, verum paroecialibus etiam, maior navabitur opera ut totus pervadatur precatione ambitus! Recte aestimari decebit congruoque iudicio populares orationis formas et in primis populum ad liturgicas institui. Dies enim christianae communitatis, ubi plura pastoralia officia necnon testificationis opera in mundo cum eucharistica celebratione coniunguntur ac fortassis cum Laudum et Vesperarum exsecutione, facilius "fingi animo" potest quam communiter censetur. Hoc tot manipuli comprobant hominum christiana fide permotorum, ubi etiam complures laici numerantur.

Eucharistia Dominici diei

35
35. Propterea studium maximum et momentum sacra est in liturgia reponendum quae "est culmen ad quod actio Ecclesiae tendit et simul fons unde omnis eius virtus emanat".19 Vicesimo hoc saeculo, maxime inde a Concilio Oecumenico Vaticano Secundo, multum profecit christiana communitas in ratione ipsa Sacramentorum celebrandorum potissimumque Eucharistiae. In hanc partem omnino progredi oportet, peculiari in adsignando pondere Eucharistiae diei Dominici atque ipsi diei Dominico, qui percipi debet veluti praecipuus fidei dies, dies resuscitati Domini ac Spiritus Sancti doni, verum hebdomadae totius Pascha.20 Iam duo annorum milia transigitur christianum tempus per memoriam illius diei qui fuit "prima sabbatorum... prima sabbati" (Mc 16,2.9; Lc 24,1; Io 20,1), quo resuscitatus Christus Apostolis pacis Spiritusque munus adtulit (cfr Io 20,19-23). Christi resurrectionis veritas res illa primaria est qua christiana nititur fides (cfr 1 Cor 15,14), eventus qui in medio ponitur temporis mysterio quique novissimum praefigurat diem, cum gloriosus Christus redibit. Haud novimus nunc quae nos maneant eventa hoc in millennio iamiamque inituro; at certo saltem scimus: firmiter Christi manibus tractabitur qui "Rex regum et Dominus dominorum" exsistit (Apc 19,16). Et suum celebrans Ecclesia Pascha, non semel solum in anno sed quoque Dominico die perget cuique aetati sive saeculo designare "in quod historiae constituit fulcrum, ad quod originum reducitur mysterium atque etiam extremae sortis orbis totius".21

36
36. Quapropter persequentes cogitationem in litteris Dies Domini insistere volumus ac poscere ut omni baptizato participatio Eucharistiae sit revera Dominici diei cor et quasi centrum: quod indeclinabile quoddam officium est, non idcirco tantum persolvendum ut alicui satis fiat praecepto, sed tamquam vitae christianae necessitas quae vere conscia est sibique constat. Illud iam intramus millennium quod indolem videtur prae se ferre culturarum ac religionum inter se concurrentium, etiam in antiquae christianizationis nationibus. Multis enim iam locis sunt christiani, vel celeriter fiunt, "pusillus grex" (Lc 12,32). Hoc ipsum illos provocat ad impensius testificandas proprias partes ac rationes suae peculiaris naturae, saepius quidem inter difficultates ac solitudinem. In illis partibus invenitur obligatio eucharisticae omni die Dominico celebrationis. Dominicalis ceterum Eucharistia, cum singulis hebdomadibus christianos circum Verbi vitaeque Panis mensam conglobet uti Dei familiam, remedium est maxime naturae adversus omnem dispersionem. Locus insuper praeoptatus illa est, ubi annuntiatur communio atque constanter frequentatur. Plane per eucharisticam participationem dies Domini etiam Ecclesiae dies evadit,22 quae sic tam efficaciter potest suum munus uti sacramenti unitatis explere.

Reconciliationis sacramentum

37
37. Renovatam deinde pastoralem audaciam postulare cupimus, ut cotidiana christianarum communitatum paedagogia consuetudinem sacramenti Reconciliationis modo apto ad persuadendum efficientique simul exhibere sciat. Prout bene meministis, anno MCMLXXXIV hoc de argumento sumus Nos interlocuti in adhortatione post-synodali, cui titulus Reconciliatio et paenitentia, quae fructus deliberationum collegii sessionis Synodi Episcoporum eidem huic quaestioni dicatae contrahebat. Omnes tunc ut vires impenderentur hortabamur, unde occurreretur magno illi discrimini "sensus peccati" quod hodiernam culturam ac societatem permeat; 23 multo autem admonebamus magis ut Christus ipse denuo velut mysterium pietatis detegeretur, in quo videlicet misericordem suum nobis Deus ostentat affectum nosque secum plene conciliat. Hic nempe Christi vultus est quem oportet etiam per sacramentum paenitentiae revelari, quod "Christifideli via est communis, qua veniam consequatur ac remissionem gravium, quae post Baptismum commisit, peccatorum".24 Cum superius memorata Synodus hanc agitaret difficultatem, ob omnium oculos huius Sacramenti discrimen obversabatur, in quibusdam praesertim orbis provinciis. Causae vero quae suberant hoc interea temporis intervallo perbrevi nequaquam evanuerunt. Iubilaris tamen Annus, quem sacramentalis paenitentiae signavit usus, nuntium nobis magnae obtulit fiduciae quem excidere nolumus: si permulti enim, inter quos et tot adulescentes, fructuose ad hoc adierunt sacramentum, necesse forte est sese Pastores ipsi maiore spe communicent et rerum excogitandarum facultate necnon perseverantia in illud sacramentum demonstrando plurisque aestimando. Carissimi in sacerdotio Fratres: dedecet nos dedere ante temporaria rerum discrimina! Domini namque munera - inter quae maximi pretii sunt Sacramenta - ab eo proficiscuntur qui hominum probe introspexit animum estque ipse historiae Dominus.

Gratiae principatus

38
38. Res itaque posthac ordinantes, sicut erit quidem faciendum, fiducius obligare nos debemus ad pastoralem operam, quae precationi communi et singulari proprium concedat spatium; hinc honorabitur necessarium quoddam christianae visionis principium vitae: gratiae principatus. Invitamentum illud semper adest, quod omni etiam semper insidiatur spiritali itineri ipsique pastorali industriae: ut videlicet arbitremur effectus nostra pendere de agendi peritia atque consilia capiendi. Adiutricem certe nostram operam Deus expetit suam ad gratiam proindeque nos monet ut in ministerio nostro pro Regno omnes nostras intellegentiae atque navitatis opes collocemus. Vae nobis si obliti erimus: "Sine Christo nihil possumus facere" (cfr Io 15,5).

Hac in veritate sinit nos oratio prorsus vivere. Primatum quippe Christi usque reducit in memoriam, primatum pariter interioris vitae ac sanctitatis. Quotiens vero non illud observatur principium, quid est mirandum, si ad nihilum proposita pastoralia nostra recidunt in animoque deceptae spei sensum relinquunt? Idem ergo experimur nos quod in evangelica narratione prodigiosae piscium capturae sunt discipuli experti: "Per totam noctem laborantes nihil cepimus" (Lc 5,5). Fidei hoc tempus est et precationis et cum Deo dialogi ut recludantur corda nostra fluctibus gratiae utque ipsi Christi verbo permittatur nos omni cum propria potentia transire: "Duc in altum!" Et ea in captura piscium vocem fidei profert Petrus: "In verbo autem tuo laxabo retia" (ibidem). Petri ideo Successorem sub millennii principium hoc patimini universam concitare Ecclesiam hunc ad fidei actum qui novato exprimitur in precandi studio.

Auditio Verbi

39
39. Nihil vero dubitari licet quin sanctitatis hic precationisque principatus concipi non possit nisi post renovatam verbi Dei auditionem. Ex quo namque tempore praecipuas partes verbi Dei Ecclesiae in vita extulit Concilium Oecumenicum Vaticanum II, magni nimirum facti sunt ulteriores progressus in audienda sedulo ac legenda diligenter Scriptura Sacra. Ei sic praestatur honor quem publica in Ecclesiae oratione meretur. Ad eam iam fideles singuli ac communitates ipsae crebro decurrunt, in quibus plurimi laici ipsi sese Scripturis devovent utiliter quoque theologicis adiuti studiis ac biblicis. Exinde evangelizationis imprimis opus atque catechesis vivificatur attento verbi Dei auditu. Carissimi Fratres ac Sorores, corroboretur hic motus necesse est altiorque efficiatur etiam inter familias et domos libro disseminando Bibliorum. Convenit ante omnia ut Verbi auditio fiat vitalis "congressio", secundum vetustam semperque validam lectionis divinae traditionem, quae biblicis ex sententiis sinit vivam colligere vocem quae nos appellat, ordinat, in tota exsistentia conformat.

Verbi praedicatio

40
40. Sese alere Verbo, ut inde quis "servus Verbi" sit, in evangelizationis officio: hoc sine dubio praecipuum quoddam Ecclesiae exsistit munus, dum novum ingreditur millennium. Pridem enim iam occidit, in civitatibus quoque antiquae evangelizationis, status ille "societatis christianae" quae, quamvis tot inter debilitates quibus humana signatur natura, manifesto sese evangelica ad bona referebat. Hodie contra magno est animo obviam alicui condicioni procedendum, quae magis usque variatur ac difficilior redditur propter rerum complexionem totum iam orbem in unum veluti globum includentium ac propter novum mutabilemque populorum et culturarum contextum quo illa distinguitur. Totiens hisce iam superioribus annis adhortationem repetivimus ad novam evangelizationem. Iterum nunc eam inculcamus, praesertim ut persuadeatur in nobis impulsionem originum ipsarum denuo esse accendendam, unde ardore invicem ipsi apostolicae praedicationis post Pentecosten perfundamur. Incensa illa Pauli affectio in nobis est rursus sentienda olim exclamantis: "Vae enim mihi est, si non evangelizavero!" (1 Cor 9,16).

Non poterit in Ecclesia non suscitare hic fervor novam veluti qualitatem missionalem quam haud uni soli manipulo committi licebit "peritorum", verum obstringere debebit omnium Populi Dei membrorum officium. Quicumque enim Christum vere cognovit, non sibi soli eum reservare potest; quem potius annuntiet foris oportet. Necesse est ut novus impetus apostolicus teneatur tamquam cotidianum communitatum consociationumque christianarum officium. Verumtamen id complebitur, congrua habita ratione itineris semper diversi singulorum hominum ac reverentia pariter habita erga varias humani cultus condiciones, in quas est christianus inserendus nuntius, ita quidem ut propria omnis populi bona non negentur sed purificentur ad plenitudinemque suam provehantur.

Tertii millennii christiana religio melius in dies huic respondere debebit postulato inculturationis. Sua dein semper perseverans esse fidelisque nuntio evangelico ac traditioni Ecclesiae gestabit faciem etiam tot humanitatis formarum totque populorum, ubi suscepta est atque inserta. Hac multiplicis Ecclesiae vultus venustate perfrui Nobis potissimum hunc per Iubilarem Annum licuit. Et initium dumtaxat hoc fortassis est, imago modo adumbrata venturae aetatis quam Dei Spiritus nobis praeparat.

Christi propositum universis fidenter aperiri decebit. Adultis praebebitur et familiis, adulescentibus ostendetur et pueris nec tamen interea extremae obtegentur postulationes evangelici nuntii; sed necessitatibus singulorum occurretur, quod spectat ad sensum sermonemque omnium, secundum Pauli ipsius specimen adseverantis: "Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos" (1 Cor 9,22). Haec cuncta vobis commendantes cogitamus Nos nominatim pastoralem operam pro iuvenibus. Quod omnino attinet ad adulescentes, - quem ad modum superius meminimus - testificationem nobis Iubilaeum obtulit magnanimae alacritatis. Responsionem hanc valde quidem consolantem aestimare congruenter scire nos debemus illudque studium velut novum talentum collocare (cfr Mt 25,15), quod nostris Dominus reposuit in manibus ut lucrum inde trahamus.

41
41. In hac autem fidenti et audenti et creanti "qualitate missionali" utinam splendido sustineamur ac dirigamur exemplo tot fidei testium quos Iubilaeum effecit ut revocaremus. Suis namque in martyribus semper repperit Ecclesia vitae semen. Sanguis martyrum - semen christianorum: 25 praeclara haec "lex" a Tertulliano pronuntiata semper, comprobantibus historiae annalibus, vera exstitit. Nonne pariter per illud fiet saeculum, illud immo millennium quod sumus incohaturi? Fortasse consueveramus nimis iudicare martyres ex regulis antiquitatis, quasi si de genere ageretur praeteriti temporis quod maxime primis coniungeretur cum christianae aetatis saeculis. Recordatio tamen iubilaris scaenam nobis illuminavit obstupefacientem, cum nostrum similiter tempus demonstraret testibus testimoniisque uberrimum, qui uno aliove modo Evangelium vivere in oppugnationis ac vexationis adiunctis potuerant, saepius etiam ut summam darent sanguinis confirmationem. In illis nimirum Dei verbum, bonam seminatum in terram, centuplum protulit (cfr Mt 13,8.23). Etenim suis exemplis venturae aetatis viam commonstraverunt ac veluti nobis complanaverunt. Nihil propterea nobis superest aliud quam ut opitulante Dei gratia eorum nos progrediamur in vestigiis.


LA - NOVO MILLENNIO INEUNTE 24