Optatam totius LA


PAULUS EPISCOPUS

SERVUS SERVORUM DEI

UNA CUM SACROSANCTI CONCILII PATRIBUS

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

DECRETUM DE INSTITUTIONE SACERDOTALI

OPTATAM TOTIUS



Prooemium

OPTATAM TOTIUS Ecclesiae renovationem probe noscens Sancta Synodus a sacerdotum ministerio, Christi spiritu animato, magna ex parte pendere,[1] gravissimum institutionis sacerdotalis momentum proclamat, eiusque primaria quaedam principia declarat, quibus confirmentur leges iam saeculorum usu probatae in easque nova inducantur, quae huius Sancti Concilii Constitutionibus et Decretis necnon mutatis temporum rationibus respondeant. Quae sacerdotalis conformatio ob ipsam catholici sacerdotii unitatem, omnibus sacerdotibus utriusque cleri et cuiusvis ritus necessaria est; ideoque haec praescripta, quae clerum dioecesanum directe respiciunt, congrua congruis referendo, omnibus accommodanda sunt.

[1] Universi populi Dei progressum ex ipsius Christi voluntate a sacerdotum ministerio quam maxime pendere, ex verbis patet quibus Dominus Apostolos eorumque successores et cooperatores constituit Evangelii praecones, novi populi electi duces et mysteriorum Dei dispensatores; idem confirmatur ex Patrum ac Sanctorum effatis atque ex iteratis Summorum Pontificum documentis. Cf. in primis: S. PIUS X, Exhort. ad Clerum Haerent animo, 4 aug. 1908: S. Pii X Acta IV, pp. 237-261. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), imprimis pp. 37-52.PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), pp. 657-702. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia, aug. 1959: AAS 51 (1959), pp. 545-579. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), pp. 979-995.


I. De sacerdotalis institutionis ratione in singulis nationibus ineunda

1 Cum in tanta gentium regionumque diversitate nonnisi generales leges ferri possint, in singulis nationibus vel ritibus peculiaris «Sacerdotalis Institutionis Ratio» ineatur, ab Episcoporum Conferentiis statuenda,[2] certis temporibus recognoscenda atque ab Apostolica Sede approbanda, qua leges universales ad peculiaria locorum temporumque adiuncta accommodentur, ut sacerdotalis institutio semper congruat pastoralibus necessitatibus illarum regionum in quibus ministerium exercendum sit.

[2] Universa institutio sacerdotalis, id est Seminarii ordinatio, institutio spiritualis, ratio studiorum, alumnorum vita communis et disciplina, exercitia pastoralia variis locorum adiunctis accommodanda sunt. Quae accommodatio, ad praecipua principia quod spectat, secundum normas communes facienda est, pro clero saeculari ab Episcoporum Conferentiis, et congrua ratione a Superioribus competentibus pro clero regulari (cf. S. Congr. de Religiosis, Const. Apost. Sedes Sapientiae eique adnexa Statuta Generalia, art. 19, ed. altera, Romae, pp. 38 s.).


II. De vocationibus sacerdotalibus instantius fovendis

2 Fovendarum vocationum officium[3] ad totam christianam communitatem pertinet, quae imprimis vita plene christiana id provehere debet; maxime in id conferunt tum familiae, quae, spiritu fidei, caritatis et pietatis animatae, veluti primum seminarium fiunt, tum paroeciae quarum uberem vitam ipsi adolescentes participant. Magistri atque omnes qui puerorum iuvenumque institutionem quovis modo curant, praecipue Consociationes Catholicae, adolescentes sibi concreditos ita excolere studeant ut vocationem divinam percipere et libenter sequi valeant. Omnes sacerdotes zelum apostolicum in fovendis vocationibus quam maxime ostendant et propria ipsorum vita humili, operosa, laeto animo peracta, necnon mutua sacerdotali caritate et fraterna operae consortione, adolescentium animos ad sacerdotium trahant.

Episcoporum autem est in vocationibus provehendis gregem suum excitare arctamque omnium virium laborumque curare coniunctionem; eos vero quos ipsi ad sortem Domini vocatos iudicaverint, ut patres, nullis parcentes sacrificiis adiuvare.

Haec actuosa ad vocationes fovendas universi populi Dei conspiratio Divinae Providentiae actioni respondet, quae hominibus ad Christi Sacerdotium hierarchicum participandum divinitus electis congruas dotes tribuit eosque sua gratia adiuvat, dum legitimis Ecclesiae ministris committit ut idoneitate agnita, candidatos qui tantum munus recta intentione et plena libertate petierint, comprobatos vocent et Sancti Spiritus sigillo Dei cultui et Ecclesiae servitio consecrent.[4]

Sancta Synodus tradita quidem communis cooperationis subsidia imprimis commendat uti sunt instans oratio, christiana paenitentia necnon in dies altior christifidelium institutio, sive praedicatione et catechesi sive etiam variis communicationis socialis instrumentis impertienda, qua quidem necessitas, natura et praestantia vocationis sacerdotalis declarentur. Insuper mandat ut Opera vocationum, secundum pontificia ad rem documenta, in singularum dioecesium, regionum vel nationum ambitu iam constituta vel ineunda, universam fovendarum vocationum pastoralem actionem, nullis opportunis auxiliis posthabitis quae hodiernae doctrinae psychologicae et sociologicae utiliter protulerint, methodice et cohaerenter disponant atque pari discretione ac zelo promoveant.[5]

Opus vero fovendarum vocationum fines singularum dioecesium, nationum, familiarum religiosarum atque rituum dilatato corde transcendat oportet atque ad universalis Ecclesiae necessitates respiciens illis praecipue regionibus auxilium afferat, in quibus ad Domini vineam instantius operarii advocantur.

[3] Inter praecipuas aerumnas quibus Ecclesia hodie affligitur, fere ubique eminet vocationum exigua copia. Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae: «... sacerdotum numerus cum in catholicorum regionibus, tum in missionalibus terris, impar plerumque increscentibus necessitatibus est»: AAS 42 (1950), p. 682. IOANNES XXIII «Il problema delle vocazioni ecclesiastiche e religiose è quotidiana sollecitudine del Papa..., e sospiro della sua preghiera, aspirazione ardente della sua anima». (Ex Allocutione ad I Congressum Internationalem de Vocationibus ad Status Perfectionis, 16 dec. 1961: AAS 54 (1962), p. 33.
[4] PIUS XII, Const. Apost. Sedes Sapientiae, 31 maii 1956: AAS 48 (1956), p. 357. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), pp. 984 ss.
[5] Cf. imprimis: PIUS XII, Motu proprio Cum nobis «de Pontificio Opere Vocationum Sacerdotalium apud S. Congregationem Seminariis et Studiorum Universitatibus praepositam constituendo», 4 nov. 1941: AAS 33 (1941), p. 479; cum adnexis Statutis et Normis ab eadem S. Congregatione promulgatis die 8 sept. 1943. Motu proprio Cum supremae «de Pontificio Opere primario religiosarum vocationum», 11 febr. 1955: AAS 47 (1955), p. 266; cum adnexis Statutis et Normis a S. Congr. de Religiosis promulgatis (ibid. , pp. 298-301); CONC. VAT. II, Decr. De accommodata renovatione vitae religiosae, Perfectae Caritatis, n.
PC 24; Decr. De Pastorali Episcoporum munere in Ecclesia, Christus Dominus, n. CD 15.


3 In Seminariis Minoribus ad germina vocationis excolenda erectis alumni peculiari religiosa conformatione, imprimis apta moderatione spirituali, ad Christum Redemptorem generoso animo et puro corde sequendum componantur. Sub paterno superiorum moderamine, parentibus opportune cooperantibus, vitam ducant quae adolescentium aetati, spiritui et evolutioni conveniat et sanae psychologiae normis plene aptetur, congrua rerum humanarum experientia et consuetudine cum propria familia non praetermissis.[6] Ea praeterea quae in sequentibus de Seminariis Maioribus statuuntur, quatenus fini et rationi Seminarii Minoris conveniunt, ipsi quoque accommodentur. Studia ab alumnis peragenda sic ordinentur oportet ut ipsi ea sine incommodo alibi prosequi possint, si alium vitae statum amplectantur.

Pari cura foveantur etiam germina vocationis adolescentium et iuvenum in peculiaribus Institutis quae pro locorum adiunctis Seminariorum Minorum quoque fini inserviunt, necnon eorum qui sive in aliis scholis sive ceteris educationis mediis instituuntur; ac sedulo promoveantur Instituta aliaque incoepta pro iis qui maiore aetate divinam sequuntur vocationem.

[6] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 685.



III. De Seminariorum Maiorum ordinatione

4 Seminaria Maiora ad sacerdotalem conformationem necessaria sunt. In eis integra alumnorum institutio eo tendere debet ut ad exemplar Domini Nostri Iesu Christi, Magistri, Sacerdotis et Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur;[7] praeparentur ergo ad ministerium verbi: ut verbum Dei revelatum semper melius intelligant, meditantes possideant, lingua et moribus exprimant; ad ministerium cultus et sanctificationis: ut orantes et sacras liturgicas celebrationes peragentes opus salutis per Sacrificium eucharisticum et Sacramenta exerceant; ad ministerium Pastoris: ut sciant repraesentare hominibus Christum, qui «non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10,45 cf. Jn 13,12-17) et ut, omnium facti servi, plures lucrifaciant (cf. 1Co 9,19).

Quare omnes institutionis rationes, spiritualis, intellectualis, disciplinaris, consociata actione ad hunc finem pastoralem ordinentur, eique assequendo sedulam concordemque operam navent omnes moderatores et magistri, Episcopi auctoritati fideliter obsequentes.

[7] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n. LG 28: AAS 57 (1965), p. 34.


5 Cum alumnorum institutio et a sapientibus legibus et maxime quidem ab idoneis educatoribus pendeat, Seminariorum moderatores et magistri ex optimis viris seligantur[8] atque solida doctrina, congrua experientia pastorali et peculiari institutione spirituali et paedagogica diligenter praeparentur. Instituta igitur ad hunc finem assequendum vel saltem cursus apta ratione disponendi necnon Moderatorum Seminariorum conventus statutis temporibus celebrandi promoveantur oportet.

Moderatores vero et magistri persentiant quantopere a suipsorum cogitandi agendique ratione pendeat alumnorum formationis exitus; sub Rectoris ductu arctissimam spiritus et actionis consortionem ineant atque inter semetipsos et cum alumnis eam familiam constituant quae Domini orationi «Ut sint unum» (
Jn 17,11) respondeat et in alumnis propriae vocationis gaudium nutriat. Episcopus autem assidua praedilectionis cura animet eos qui in Seminario laborant ac ipsis alumnis se demonstret verum in Christo Patrem. Omnes denique sacerdotes cor dioecesis Seminarium considerent eique propriam adiutricem operam libenter praestent.[9]

[8] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad Catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 37: «Diligens imprimis esto moderatorum magistrorumque dilectus... Sacris eiusmodi conlegiis sacerdotes tribuite maxima virtute ornatos; neque gravemini eos e muneribus abstrahere, specie quidem maioris ponderis, quae tamen cum hac capitali re, cuius partes nulla alia susceperit, comparari nequeunt». Quod seligendi optimos principium iterum inculcatur a Pio XII in Litteris Apostolicis ad Ordinarios Brasiliae directis die 23 aprilis 1947, Discorsi e Radiomessaggi IX, pp. 579-580.
[9] De communi officio Seminariis auxiliatricem operam navandi cf. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), p. 984.


6 Vigilanti cura, pro singulorum aetate eorumque progressu, inquiratur de candidatorum recta intentione ac libera voluntate, de idoneitate spirituali, morali et intellectuali, de congrua physica et psychica valetudine, consideratis quoque dispositionibus a familia forsan transmissis. Expendatur quoque candidatorum capacitas sacerdotalia onera ferendi et officia pastoralia exercendi.[10] In universa autem alumnorum selectione et probatione debita semper adhibeatur animi firmitas etiamsi lugenda sit sacerdotum penuria,[11] cum Deus Ecclesiam suam ministris carere non sinat, si digni promoveantur, non idonei tempestive ad alia munera obeunda paterne dirigantur atque iuventur ut vocationis suae christianae conscii, alacriter apostolatum laicalem ineant.

[10] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 684; S. CONGR. DE SACRAMENTIS, Litt. circulares Magna equidem ad locorum Ordinarios, 27 dec. 1935, n. 10. Pro religiosis cf. Statuta Generalia adnexa Constitutioni Apostolicae Sedes Sapientiae, 31 maii 1956, art. 33. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), p. 987 s.
[11] Cf. PIUS XI, Litt. Encycl. Ad Catholici Sacerdotii, 20 dec. 1935: AAS 28 (1936), p. 41.


7 Ubi singulae dioeceses proprio Seminario rite instruendo impares sint, erigantur ac foveantur Seminaria pluribus dioecesibus vel universae regioni vel nationi communia, ut solidae alumnorum institutioni, quae in hac re suprema lex est habenda, efficaciore ratione consulatur. Haec vero Seminaria, si regionalia sint vel nationalia, regantur iuxta statuta ab Episcopis quorum interest[12] condita et ab Apostolica Sede probata.

In Seminariis autem ubi multi sunt alumni, retenta regiminis et scientificae institutionis unitate, alumni apta ratione distribuantur in coetus minores ut singulorum conformationi personali melius provideatur.

[12] Statuitur, ut in determinandis Seminariorum regionalium vel nationalium Statutis omnes Episcopi quorum interest partem habeant, derogando praescripto canonis
CIS 1357, par. 4 CIC.



IV. De institutione spirituali impensius excolenda

8 Institutio spiritualis cum doctrinali et pastorali arcte connectatur et, directore spiritus praecipue adiuvante,[13] ita impertiatur, ut alumni cum Patre per Filium Eius Iesum Christum in Spiritu Sancto familiari et assidua societate vivere discant. Per sacram ordinationem Christo Sacerdoti configurandi, etiam intima totius vitae consortione, ut amici, Ei adhaerere assuescant.[14] Eius Mysterium Paschale ita vivant ut in illud initiare sciant plebem sibi committendam. Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fideli meditatione, in actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione, imprimis in Eucharistia et in officio divino;[15] in Episcopo, qui eos mittit et in hominibus ad quos mittuntur praesertim pauperibus, parvulis, infirmis, peccatoribus et incredulis. Beatissimam Virginem Mariam, quae a Christo Iesu in cruce moriente discipulo data est uti mater, filiali fiducia diligant et colant.

Enixe foveantur pietatis exercitia venerando Ecclesiae usu commendata; curandum vero est ne formatio spiritualis in iis solis consistat nec solum affectum religiosum excolat. Discant potius alumni secundum formam Evangelii vivere, in fide, spe et caritate firmari, ut in earum exercitio spiritum orationis sibi acquirant,[16] vocationis suae robur et munimen consequantur, ceterarum virtutum vigorem obtineant et zelo omnes homines Christo lucrifaciendi crescant.

[13] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), p. 674; S. CONGR. DE SEM. ET STUD. UNIV., La Formazione spirituale del candidato al sacerdozio, Città del Vaticano 1965.
[14] Cf. S. PIUS X, Exhort. ad Clerum, Haerent animo, 4 aug. 1908: S. Pii X Acta, IV, pp. 242-244; PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, 23 sept. 1950: AAS 42 (1950), pp. 659-661; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri primordia, 1 aug. 1959: AAS 51 (1959), p. 550 s.
[15] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Mediator Dei, 20 nov. 1947: AAS 39 (1947), pp. 547 ss. et 572 s.; IOANNES XXIII, Adhort. Apost. Sacrae Laudis, 6 ian. 1962: AAS 54 (1962), p. 69; CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, art.
SC 16 SC 17: AAS 56 (1964), p. 104 s.; S. CONGR. RITUUM, Instructio ad exsecutionem Constitutionis de Sacra Liturgia recte ordinandam, 26 sept. 1964, nn. 14-17: AAS 56 (1964), p. 880 s.
[16] Cf. IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri Primordia: AAS 51 (1959), p. 559 s.


9 Mysterio Ecclesiae ab hac Sancta Synodo praecipue illustrato alumni ita imbuantur ut Christi Vicario humili et filiali caritate devincti atque, sacerdotio aucti, proprio Episcopo tamquam fidi cooperatores adhaerentes et sociam cum fratribus operam praestantes, testimonium exhibeant illius unitatis qua homines ad Christum attrahuntur.[17] Dilatato corde participare discant in totius Ecclesiae vita secundum illud S. Augustini: «Quantum quisque amat Ecclesiam Christi, tantum habet Spiritum Sanctum».[18] Clarissime intelligant alumni, se non dominatui nec honoribus destinari, sed totos servitio Dei et pastorali ministerio mancipari. Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia, in pauperis vitae ratione et in sui abnegandi spiritu ita excolantur,[19] ut etiam ea quae licita sunt, sed non expediunt, prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare assuescant.

De oneribus ab ipsis suscipiendis alumni reddantur certiores, nulla vitae sacerdotalis difficultate reticita; ne tamen in futura operositate periculi rationem fere unice conspiciant, sed potius ad vitam spiritualem ex ipsa eorum pastorali actione quam maxime roborandam conformentur.

[17] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, n.
LG 28: AAS 57 (1965), p. 35 s.
[18] S. AUGUSTINUS, In Ioannem tract. 32, 8: PL 35, 1646.
[19] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae: AAS 42 (1950), pp. 662 s., 685, 690; IOANNES XXIII, Litt. Encycl. Sacerdotii Nostri Primordia: AAS 51 (1959), pp. 551-553; 556 s.; PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), p. 634 S.; CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium, imprimis n. LG 8: AAS 57 (1965), p. 12.


10 Alumni qui secundum proprii ritus sanctas firmasque leges venerandam coelibatus sacerdotalis traditionem sequuntur, diligenti cura educentur ad hunc statum, in quo societati coniugali propter regnum coelorum renuntiantes (cf. Mt 19,12), Domino adhaerent amore indiviso[20] novo Foederi intime congruente, futuri saeculi resurrectionis testimonium exhibent (cf. Lc 20,36)[21] et aptissimum consequuntur auxilium ad eam perfectam caritatem continuo exercendam, qua in ministerio sacerdotali omnia omnibus fieri valeant.[22] Alte persentiant quam grato animo ille status suscipi debeat non quidem solum ut lege ecclesiastica praeceptus, sed ut pretiosum donum Dei humiliter impetrandum, cui gratia Spiritus Sancti excitante et adiuvante, libere et generose respondere properent. Officia et dignitatem christiani matrimonii, quod amorem inter Christum et Ecclesiam repraesentat (cf. Ep 5,22-33), alumni debite cognoscant; perspiciant autem virginitatis Christo consecratae praecellentiam,[23] ita ut optione mature deliberata ac magnanimi, integra corporis et animi deditione Domino se devoveant.

De periculis quae eorum castitati maxime in praesentis temporis societate occurrunt, moneantur;[24] aptis praesidiis divinis humanisque adiuti, matrimonii renuntiationem ita integrare addiscant ut ipsorum vita et operositas ex coelibatu non modo ullum patiatur detrimentum, sed potius ipsi altius animi corporisque dominium pleniorisque maturitatis profectum acquirant atque Evangelii beatitudinem perfectius percipiant.

[20] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Sacra Virginitas, 25 mart. 1954: AAS 46 (1954), pp. 165 ss.
[21] Cf. S. CYPRIANUS, De habitu virginum, 22: PL 4, 475; S. AMBROSIUS, De virginibus I, 8, 52: PL 16, 202 s.
[22] 22 Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae: AAS 42 (1950), p. 663.
[23] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Sacra Virginitas, l. c., pp. 170-174.
[24] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, l. c., pp. 664 et 690 s.


11 Christianae educationis normae sancte serventur, et recentioribus sanae psychologiae et paedagogiae inventis rite compleantur. Institutione igitur sapienter ordinata in alumnis excolenda est etiam debita maturitas humana, praecipue comprobata in quadam animi stabilitate, in facultate ferendi ponderatas decisiones atque in recta de eventibus et hominibus iudicandi ratione. Alumni propriam indolem recte componere assuescant; ad animi fortitudinem formentur et in universum illas virtutes aestimare discant quae inter homines pluris fiunt et Christi ministrum commendant,[25] cuiusmodi sunt animi sinceritas, assidua iustitiae cura, promissis servata fides, in agendo urbanitas, in colloquendo modestia cum caritate coniuncta.

Vitae Seminarii disciplina aestimanda est non solum validum vitae communis caritatisque praesidium, sed totius institutionis necessaria pars ad sui dominium acquirendum, ad solidam personae maturitatem promovendam ceterasque animi dispositiones efformandas quae ordinatam et fructuosam Ecclesiae operositatem maxime iuvant. Ita tamen exerceatur ut fiat alumnorum interna aptitudo qua auctoritas superiorum ex intima persuasione seu propter conscientiam (cf.
Rm 13,5) et propter supernaturales rationes suscipiatur. Disciplinae vero normae iuxta alumnorum aetatem ita applicentur ut ipsi, dum gradatim sibimetipsis moderari addiscant, libertate sapienter uti, sponte naviterque agere[26] et cum confratribus et laicis sociam praestare operam assuescant.

Tota Seminarii ratio, pietatis et silentii studio atque mutui adiutorii sollicitudine perfusa, ita ordinetur oportet ut iam quaedam initiatio sit futurae vitae a sacerdote ducendae.

[25] Cf. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, 4 nov. 1963: AAS 55 (1963), p. 991.
[26] Cf. PIUS XII, Adhort. Apost. Menti Nostrae, l. c., p. 686.


12 Ut spiritualis institutio solidiore ratione innitatur et alumni vocationem optione mature deliberata amplectantur, Episcoporum erit congruum instaurare temporis intervallum pro impensiore tirocinio spirituali. Eorundem quoque erit opportunitatem perpendere quandam studiorum interruptionem statuendi vel aptum tirocinium pastorale disponendi ut sacerdotii candidatorum probationi satius consulatur. Pro singularum regionum condicionibus Episcoporum pariter erit decernere de protrahenda aetate a iure communi in praesenti pro sacris ordinibus expostulata necnon deliberare de opportunitate statuendi ut alumni, expleto cursu theologico, per congruum tempus diaconalem exerceant ordinem, antequam ad sacerdotium promoveantur.


V. De studiis ecclesiasticis recognoscendis


13 Antequam sacrorum alumni studia proprie ecclesiastica aggrediantur, ea humanistica et scientifica institutione ornentur, qua iuvenes in sua cuiusque natione superiora studia inire valeant; ac praeterea eam linguae latinae cognitionem acquirant, qua tot scientiarum fontes et Ecclesiae documenta intelligere atque adhibere possint.[27] Studium linguae liturgicae unicuique ritui propriae necessarium habeatur, cognitio vero congrua linguarum Sacrae Scripturae et Traditionis valde foveatur.

[27] Cf. PAULUS VI, Ep. Apost. Summi Dei Verbum, l. c., p. 993.


14 In ecclesiasticis studiis recognoscendis eo imprimis spectandum est ut disciplinae philosophicae et theologicae aptius componantur et concordi ratione conspirent ad alumnorum mentibus magis magisque aperiendum Mysterium Christi quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et ministerio sacerdotali praecipue operatur.[28]

Ut haec visio ab institutionis limine cum alumnis communicetur, studia ecclesiastica inchoentur cursu introductorio per congruum tempus protrahendo. In hac studiorum initiatione Mysterium salutis ita proponatur ut alumni studiorum ecclesiasticorum sensum, ordinem eorumque finem pastoralem conspiciant simulque ad propriam vitam universam fide fundandam et penetrandam iuventur atque in vocatione deditione personali et laeto animo amplectenda firmentur.

[28] Cf. CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium nn.
LG 7 LG 28: AAS 57 (1965), pp. 9-11; 33.


15 Philosophicae disciplinae ita tradantur ut alumni imprimis ad solidam et cohaerentem hominis, mundi et Dei cognitionem acquirendam manuducantur, innixi patrimonio philosophico perenniter valido,[29] ratione quoque habita philosophicarum investigationum progredientis aetatis, praesertim earum quae in propria natione maiorem influxum exercent, necnon recentioris scientiarum progressus, ita ut alumni hodiernae aetatis indole recte percepta ad colloquium cum hominibus sui temporis opportune praeparentur.[30]

Historia philosophiae ita tradatur ut alumni, dum variorum systematum principia ultima attingunt, ea quae ibi vera probantur teneant, errorum radices detegere eosque refellere valeant.

In ipsa docendi ratione excitetur in alumnis amor veritatis rigorose quaerendae, observandae, demonstrandae simul cum honesta agnitione limitum cognitionis humanae. Sedulo attendatur ad necessitudinem inter philosophiam et vera problemata vitae necnon quaestiones quae alumnorum mentes movent; ipsi quoque adiuventur ad perspiciendos nexus qui intercedunt inter argumenta philosophica et mysteria salutis quae in theologia superiore lumine fidei considerantur.

[29] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), pp. 571-575.
[30] Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), pp. 637 ss.


16 Disciplinae theologicae, in lumine fidei, sub Ecclesiae Magisterii ductu[31] ita tradantur ut alumni doctrinam catholicam ex divina Revelatione accurate hauriant, profunde penetrent, propriae vitae spiritualis reddant alimentum[32] eamque in ministerio sacerdotali annuntiare, exponere atque tueri valeant.

Sacrae Scripturae studio, quae universae theologiae veluti anima esse debet,[33] peculiari diligentia alumni instituantur; congrua introductione praemissa, in exegeseos methodum accurate initientur, maxima divinae Revelationis themata perspiciant et in Sacris Libris quotidie legendis et meditandis incitamentum et nutrimentum recipiant.[34]

Theologia dogmatica ita disponatur ut ipsa themata biblica primum proponantur; quid Patres Ecclesiae Orientis et Occidentis ad singulas Revelationis veritates fideliter transmittendas et enucleandas contulerint necnon ulterior dogmatis historia -considerata quoque ipsius relatione ad generalem Ecclesiae historiam- alumnis aperiatur;[35] deinde ad mysteria salutis integre quantum fieri potest illustranda, ea ope speculationis, S. Thoma magistro, intimius penetrare eorumque nexum perspicere alumni addiscant;[36] eademque semper in actionibus liturgicis[37] et universa Ecclesiae vita praesentia et operantia agnoscere doceantur; atque humanorum problematum solutiones sub Revelationis luce quaerere, eius aeternas veritates mutabili rerum humanarum condicioni applicare easque modo coaevis hominibus accommodato communicare discant.[38]

Item ceterae theologicae disciplinae ex vividiore cum Mysterio Christi et historia salutis contactu instaurentur. Specialis cura impendatur Theologiae morali perficiendae, cuius scientifica expositio, doctrina S. Scripturae magis nutrita, celsitudinem vocationis fidelium in Christo illustret eorumque obligationem in caritate pro mundi vita fructum ferendi. Similiter in iure canonico exponendo et in historia ecclesiastica tradenda respiciatur ad Mysterium Ecclesiae, secundum Constitutionem dogmaticam «De Ecclesia» ab hac S. Synodo promulgatam. Sacra Liturgia quae primus, isque necessarius fons spiritus vere christiani habenda est, doceatur ad mentem articulorum 15 et 16 Constitutionis de Sacra Liturgia.[39]

Variarum regionum condicionibus opportune consideratis, manuducantur alumni ad plenius cognoscendas Ecclesias et Communitates ecclesiales a Sede Apostolica Romana seiunctas, ut unitatis redintegrationi inter universos Christianos secundum huius S. Synodi praescripta promovendae conferre valeant.[40]

Introducantur etiam ad alias religiones cognoscendas in singulis regionibus magis vulgatas, quo melius id quod boni et veri, Deo disponente, habent, agnoscant, errores refellere discant et plenum veritatis lumen non habentibus communicare valeant.

[31] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), pp. 567-569; Allocutio Si diligis, 31 maii 1954: AAS 46 (1954), p. 314 s.; PAULUS VI, Allocutio in Gregoriana Pontificia Studiorum Universitate habita, 12 mart. 1964: AAS 56 (1964), p. 364 s.; CONC. VAT. II, Const. dogm. de Ecclesia, Lumen Gentium n.
LG 25: AAS 57 (1965), pp. 29-31.
[32] Cf. S. BONAVENTURA, Itinerarium mentis in Deum, Prol., n. 4: «(Nemo) credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine charitate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata» (S. BONAVENTURA, Opera Omnia, V, Quaracchi 1891, p. 296).
[33] Cf. LEO XIII, Litt. Encycl. Providentissimus Deus, 18 nov. 1893: ASS 26 (1893-94), p. 283.
[34] Cf. PONTIFICIA COMMISSIO DE RE BIBLICA, Instructio de Sacra Scriptura recte docenda, 13 maii 1950: AAS 42 (1950), p. 502.
[35] Cf. PIUS XII, Litt. Encycl. Humani Generis, 12 aug. 1950: AAS 42 (1950), p. 568 s.: «... sacrorum fontium studio sacrae disciplinae semper iuvenescunt; dum contra speculatio quae ulteriorem sacri depositi inquisitionem neglegit, ut experiundo novimus, sterilis evadit».
[36] Cf. PIUS XII, Sermo ad Alumnos Seminariorum, 24 iunii 1939: AAS 31 (1939), p. 247: «Aemulatio ... in veritate quaerenda et propaganda per commendationem doctrinae S. Thomae non supprimitur, sed excitatur potius ac tuto dirigitur». PAULUS VI, Allocutio in Gregoriana Pont. Studiorum Univ. habita, 12 mart. 1964: AAS 56 (1964), p. 365: «(Magistri) ... vocem Ecclesiae Doctorum reverenter auscultent, inter quos Divus Aquinas praecipuum obtinet locum; Angelici enim Doctoris tanta est ingenii vis, tam sincerus veritatis amor, ac tanta sapientia in altissimis veritatibus pervestigandis, illustrandis aptissimoque unitatis nexu colligendis, ut ipsius doctrina efficacissimum sit instrumentum non solum ad Fidei fundamenta in tuto collocanda, sed etiam ad sanae progressionis fructus utiliter et secure percipiendos». Cf. etiam Allocutio coram VI Congressu Internationali Thomistico, 10 sept. 1965: AAS 57 (1965), pp. 788-792.
[37] Cf. CONC. VAT. II. Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. SC 7 SC 16: AAS 56 (1964), pp. 100 s. et 104 s.
[38] Cf. PAULUS VI, Litt. Encycl. Ecclesiam suam, 6 aug. 1964: AAS 56 (1964), p. 640 s.
[39] Cf. CONC. VAT. II, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, nn. SC 10 SC 14 SC 15 SC 16; S. CONGR. RITUUM, Instructio ad exsecutionem Constitutionis de Sacra Liturgia recte ordinandam, 26 sept. 1964, nn. 11 et 12: AAS 56 (1964), p. 879 s.
[40] Cf. CONC. VAT. II, Decr. de Oecumenismo, Unitatis Redintegratio nn. UR 1 UR 9 UR 10: AAS 57 (1965), pp. 90 et 98 s.


17 Cum vero doctrinalis institutio non ad meram notionum communicationem, sed ad veram intimamque alumnorum formationem tendere debeat, methodi didacticae recognoscantur tum ad praelectiones, colloquia et exercitationes quod attinet, tum quoad alumnorum studium sive privatum sive in parvis coetibus excitandum. Totius institutionis unitas ac soliditas sedulo curetur, vitata nimia disciplinarum et lectionum multiplicatione atque iis quaestionibus omissis, quae vix ullum momentum retinent vel quae ad altiora academica studia remittenda sunt.


18 Episcoporum erit curare ut iuvenes indole, virtute et ingenio apti ad peculiaria Instituta, Facultates vel Universitates mittantur ut in scientiis sacris necnon in aliis quae opportunae videantur, sacerdotes praeparentur altiore ratione scientifica instructi, qui variis apostolatus necessitatibus satisfacere valeant; eorum vero institutio spiritualis et pastoralis, maxime si sacerdotio nondum sint aucti, nullo modo negligatur.



VI. De institutione stricte pastorali promovenda



Optatam totius LA