Pastores gregis LA


IOANNIS PAULI PP. II


SUMMI PONTIFICIS

ADHORTATIO APOSTOLICA

POST-SYNODALIS

PASTORES GREGIS

DE EPISCOPO MINISTRO

EVANGELII IESU CHRISTI

PRO MUNDI SPE

INTRODUCTIO



1 Pastores Gregis, Episcopi scilicet, in suo ministerio obeundo sciunt se posse singulari gratia divina inniti. Secundum Pontificalis Romani normas, princeps Episcopus ordinans, cum sollemnem ordinationis orationem recitat, postquam effusionem Sancti Spiritus qui omnia regit atque conducit invocavit, verba ex antiquo textu Traditionis Apostolicae deprompta iterat: Da, cordium cognitor Pater, huic servo tuo, quem elegisti ad Episcopatum, ut pascat gregem sanctum tuum [...] sine reprehensione .1 Manet ita et adimpletur voluntas Domini Iesu, Pastoris aeterni, qui misit Apostolos sicut Ipse missus erat a Patre (cfr Jn 20,21); quorum successores, id est Episcopos, in Ecclesia sua usque ad consummationem saeculi pastores esse voluit.2

Boni Pastoris effigiem, tam dilectam etiam a pervetusta iconographia christiana, prae oculis habebant Episcopi qui, ex toto orbe hucusque provenientes, a die XXX Septembris usque ad diem XXVII Octobris MMI anni X Coetui Generali Ordinario Synodi Episcoporum interfuerunt. Coram sepulcro Petri apostoli ipsi una Nobiscum sunt meditati de effigie Episcopi, ministri Evangelii Iesu Christi pro spe mundi.Omnes concorditer persuasum sibi habuerunt effigiem Iesu Boni Pastoris singularem constituere imaginem, ad quam continenter spectandum esset. Nullus enim est pastor bonus nisi per caritatem efficiatur unum cum Christo .3 Haec est praecipua ratio propter quam effigies exemplaris Episcopi, cui Ecclesia confidere pergit, illa est Pastoris qui, Christo conformatus vitae sanctitate, magnanimiter vires impendit pro Ecclesia sibi concredita, simul ferens in corde sollicitudinem omnium Ecclesiarum quae per orbem terrarum diffunduntur (cfr 2Co 11,28) .4

Decimus Coetus Synodi Episcoporum


2 Gratias igitur Domino reddamus, quoniam donum nobis concessit denuo coetum Synodi Episcoporum celebrandi et in ipso insigniter experiendi, quid sit esse Ecclesiam.Celebratus adhuc vigente aura Magni Iubilaei anni MM, tertio incipiente christiano millennio, X Coetus Generalis Ordinarius Synodi Episcoporum post longam seriem coetuum actus est: sive specialium, qui unum habebant prospectum evangelizationis diversis in continentibus, ex Africa in Americam, Asiam, Oceaniam atque Europam; sive ordinariorum, quorum novissimi suum converterunt studium in peramplas divitias quae Ecclesiae obveniunt ex diversis vocationibus in Populo Dei a Spiritu suscitatis. Hoc in prospectu attentio dicata proprio Episcoporum ministerio complevit conspectum illius ecclesiologiae communionis et missionis, quam semper prae oculis habere necesse est.

Hac in re Patres synodales constanter se referebant ad doctrinam de episcopatu deque Episcoporum ministerio a Concilio Vaticano II delineatam, praesertim in tertio capite Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Lumen gentium atque in Decreto de pastorali Episcoporum munere in Ecclesia Christus Dominus.De hac lucida doctrina, quae contrahit et evolvit translaticia elementa theologica et iuridica, Paulus VI, Decessor Noster ven. mem., merito potuit affirmare: Videtur Nobis episcopalis auctoritas ex Concilio exire denuo defensa in sua divina institutione, confirmata in sua necessaria actione, corroborata in suis pastoralibus muneribus docendi, sanctificandi et regendi, honorata in sua extensione ad Ecclesiam universalem per collegialem communionem, pressius explicata in sua collocatione hierarchica, corroborata a fraterna corresponsalitate cum ceteris Episcopis erga universales et particulares Ecclesiae necessitates atque magis sociata in spiritu submissae unionis solidalisque cooperationis cum capite Ecclesiae, centro Collegium episcopale constituente .5

Eodem tempore, sicuti propositum fuit a quaestione ipsis exhibita, Patres synodales recogitaverunt proprium ministerium sub luce spei theologalis. Etiam hoc munus extemplo apparuit tamquam praecipue ad missionem pertinens pastoris, qui in Ecclesia ante omnia testimonium paschale et eschatologicum profert.

Spes in Christo posita


3 Nam uniuscuiusque Episcopi officium est mundo spem annuntiare, incipiendo a praedicatione Evangelii Iesu Christi: spem quidem non solum illam quae realitates respicit paenultimas, sed etiam et praesertim spem eschatologicam, illam nempe quae Dei gloriae exspectat thesaurum (cfr Ep 1,18), quae totum superat quod in cor hominis ascendit (cfr 1Co 2,9) et cum qua comparari nequeunt momenti praesentis passiones (cfr Rom Rm 8,18) .6 Theologalis spei, simul ac fidei et caritatis prospectus, pastorale Episcopi ministerium omnino informare debet.

Ad eum singulari modo pertinet officium se gerendi uti prophetam, testem et spei servum. Eius est fiduciam infundere et cuilibet rationes de spe christiana annuntiare (cfr 1P 3,15). Episcopus propheta est, testis et servus huius spei, praesertim ubi maiore pondere quaedam cultura, ut aiunt, immanentistica instat, quae omne excludit ad sese aperiendum erga transcendentiam. Ubi deest spes, de fide ipsa ambigitur. Amor etiam languescit cum haec virtus deficit. Spes enim, praesertim temporibus quibus augescunt incredulitas et incuria, solidum columen est fidei atque efficax ad caritatem incitamentum. Ipsa vim suam haurit ex certitudine universalis voluntatis salvificae Dei (cfr 1Tm 2,4) et ex constanti praesentia Domini Iesu, Emmanuelis qui iugiter nobiscum est usque ad consummationem saeculi (cfr Mt Mt 28,20).

Tantummodo luce et consolatione promanantibus ex Evangelio Episcopus vivam suam spem tenere potest (cfr Rm 15,4) eamque alere in fidelibus suae sollicitudini pastorali concreditis. Ipse igitur imitator erit Virginis Mariae, Matris spei, quae credidit, quoniam perficientur Verba Domini (cfr Lc Lc 1,45). Verbo Dei nisus et spei firmiter adhaerens, quae est sicut tuta ac firma ancora incedens usque in caelum (cfr Heb He 6,18-20), Episcopus in medio suae Ecclesiae custos est, propheta impavidus, testis credibilis et servus fidelis Christi, qui est spes gloriae (cfr Col Col 1,27), cuiusque vi mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra (Ap 21,4).

Spes cum omnes deficiunt spes


4 Neminem latet sessiones Synodi Episcoporum diebus gravi horrore plenis evenisse. In animo Patrum synodalium adhuc viva repercutiebatur terribilium eventuum memoria illius diei XI mensis Septembris eiusdem anni MMI, qui innumeris insontibus victimis acerbo fuerunt exitio et in mundo nova pergraviaque discrimina haesitationis et metus ut orirentur fecerunt pro ipso humano cultu et pacifico populorum convictu. Conspiciebantur hoc modo novi belli mortisque prospectus qui, sese coniungendo cum aliis iam praesentibus conflictationum condicionibus, ostendebant, quam instanter ac vehementer preces ad Principem Pacis effundendae essent, ut hominum corda iterum ad reconciliationem, ad mutuam consensionem et pacem aperirentur.7

Una cum precibus, coetus synodalis vocem suam intendit, ut omne violentiae genus damnaretur ultimaeque eius radices ostendenderentur in hominis peccato positae esse. Humanis deficientibus exspectationibus quae, subnixae ideologiis materialisticis, immanentisticis et oeconomisticis, sibi ius vindicant omnia existimandi secundum efficientiam atque rationes violentiae et mercaturae, Patres synodales sese pro certo habere iterum confirmaverunt, solum lucem Christi resurgentis impulsionemque Spiritus Sancti hominem adiuvare ad proprias exspectationes collocandas in spe quae non confundit. Quapropter declaraverunt: Sinere non possumus ut timorem nobis incutiant variae species negationis Dei viventis, quae conantur, plus minusve aperte, minari christianam spem funditus perdere, in ridiculum vel in derisionem vocare. Hoc quidem confitemur in gaudio Spiritus:Christus surrexit vere! Is enim, sua in hominis natura glorificata, conspectum vitae aeternae aperuit omnibus hominibus qui paenitentiam agunt .8

Haec fidei professio eam habeat oportet certitudinem ut firmiorem in dies spem efficiat Episcopi, inducens eum ad credendum misericordem Dei bonitatem numquam cessaturam esse salutis vias construere easque uniuscuiusque hominis libertati aperire. Spes addit ei animum ut in adiunctis in quibus explet ministerium suum discernat signa vitae, quae valeant noxia letaliaque germina profligare. Spes quoque eum sustentat ut dissensiones etiam convertat in incrementi occasiones, dum aperit eas ad reconciliationem. Adhuc spes posita in Iesu, Bono Pastore, compassione replebit cor eius eumque inducet ad cuiusque viri et mulieris dolores participandos, ut eorum vulneribus medeatur, fiduciam iugiter nutriens errantem ovem inveniri posse. Hoc modo Episcopus in dies praeclarius erit signum Christi, Pastoris et Sponsi Ecclesiae. Agens veluti pater, frater et amicus omnium hominum, apud singulos erit viva imago Christi, spei nostrae, in quo cunctae Dei promissiones adimplentur omnesque creationis exspectationes consummantur.9

Evangelii ministri pro mundi spe


5 Dum igitur hanc Nostram Adhortationem Apostolicam Ecclesiae tradere volumus, in qua illud patrimonium considerationis sumimus, quod effectum est occasione X Coetus Generalis Ordinarii Synodi Episcoporum, a primis quidem Lineamentis usque ad Instrumentum Laboris, a vocibus Patrum synodalium in aula prolatis usque ad duas Relationes, quae eas introduxerunt et breviter rettulerunt, a cogitationis pastoralisque experientiae divitiis exortis apud circulos minores usque adPropositiones in conclusione laborum synodalium Nobis exhibitas, ut universae Ecclesiae congruens offerremus documentum de argumento synodali cuius titulus: Episcopus, minister Evangelii Iesu Christi pro mundi spe,10 fraternam Nostram ostendimus salutationem et osculum pacis mittimus omnibus Episcopis qui in communione sunt cum hac Cathedra, Petro primum collata, quae unitatem tueretur et, sicut ab omnibus comprobatur, praesideret in caritate.11

Vobis, Venerabiles et dilectissimi Fratres, iterum invitationem facimus quam novo ineunte millennio ad universam extendimus Ecclesiam: Duc in altum! Immo, ipse Christus eam iterat Successoribus Apostolorum, qui eam audierunt viva eius voce pronuntiatam atque, Ipsi confidentes, profecti sunt in missionem per vias mundi: Duc in altum (
Lc 5,4). Sub lumine huius instantis invitationis Domini possumus respicere triplex munus nobis ab Ecclesia commissum: munus docendi, sanctificandi et regendi ... Duc in docendo! 'Praedica verbum dicamus cum Apostolo insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina' (2Tm 4,2). Duc in sanctificando! Retia quae inter homines mittere debemus ante omnia sunt Sacramenta, quorum nos praecipui sumus dispensatores, moderatores, custodes et promotores. Ipsa constituunt speciem salvifici retis quod liberat a malo et conducit ad vitae plenitudinem. Duc in regendo! Veluti Pastores verique Patres, coadiuti a Sacerdotibus aliisque cooperatoribus, officium habemus fidelium familiam congregandi atque caritatem fraternamque in ea communionem provehendi... Quantumvis agatur de missione ardua et laboriosa, nemo animo deficiat. Una cum Petro primisque discipulis nos quoque sinceram nostram fidei professionem confidenter renovemus: Domine, 'in verbo tuo laxabo retia' (Lc 5,5)! In Verbo tuo, Christe, servire volumus tuo Evangelio pro spe mundi! .12

Hoc modo, viventes veluti homines spei atque in proprio ministerio communionis et missionis ecclesiologiam ostendentes, Episcopi vere spei rationes erunt suo gregi. Scimus mundum indigere spei quae non confundit (Rm 5,5). Scimus Christum hanc esse spem. Id scimus, ideoque spem annuntiamus quae ex Cruce oritur.

Ave Crux spes unica! Haec salutatio, quae resonuit in aula synodali fervente opere X Coetus Generalis Synodi Episcoporum, in labiis nostris semper resonet, quoniam Crux mysterium est mortis et vitae. Crux est Ecclesiae arbor vitae . Quapropter nos annuntiamus vitam de morte triumphavisse.

Praecessit nos in hoc paschali nuntio agmen sanctorum Pastorum, qui in medio Ecclesiae eloquentia fuerunt signa Boni Pastoris. Nos hac de causa laudamus Deum omnipotentem et aeternum eique semper agimus gratias quia nos sicut cantamus in Sacra Liturgia eorum exemplo piae conversationis corroborat, verbo praedicationis erudit, supplicatione tuetur.13 Vultus uniuscuiusque horum sanctorum Episcoporum, a primordiis vitae Ecclesiae ad nostram usque aetatem, sicut diximus in conclusione laborum synodalium, est veluti quaedam imago quae, composita in specie mystici musivi operis, vultum efficit Christi Boni Pastoris. In Eum igitur, etiam in hac re exemplar nosmet ipsos reddentes gregi quem Pastorum Pastor nobis concredidit, fixos oculos nostros teneamus ut, semper maiore cum studio, ministri Evangelii pro spe mundi efficiamur.

Vultum nostri Magistri et Domini contemplantes, illa hora qua Iesus in finem dilexit suos , nos omnes, sicut apostolus Petrus, ipsi consentiamus ut pedes nostros abluat, ut cum eo partem habeamus (cfr Jn 13,1-9). Atque virtute quae ab Ipso nobis provenit in Sancta Ecclesia, coram nostris presbyteris et diaconis, in conspectu omnium vitae consecratae sodalium universorumque dilectorum christifidelium laicorum, iterum alta voce proferamus: Loquor qualiscumque servus Dei: spes vestra non sit in nobis... Boni sumus, ministri sumus; mali sumus, ministri sumus. Sed boni, fideles ministri, vere ministri .14 Ministri Evangelii Iesu Christi pro mundi spe.



CAPUT I


DE EPISCOPI MYSTERIO ET MINISTERIO


... et elegit Duodecim ex ipsis (Lc 6,13)


6 Dominus Iesus tempore terrenae peregrinationis proclamavit Evangelium Regni illudque in se ipso inauguravit, eius mysterium omnibus hominibus revelando.15 Vocavit viros et mulieres suam in sequelam, et inter discipulos elegit Duodecim, ut essent cum illo (Mc 3,14). Evangelium secundum Lucam explicat, Iesum hanc electionem suam fecisse postquam in monte pernoctans fuit in oratione Dei (cfr Lc 6,12). Evangelium vero secundum Marcum huiusmodi Iesu actionem denotare videtur veluti actum supremum, actum constitutivum qui identitatem tribuit iis, quos ipse elegit: etfecit Duodecim (Mc 3,14). Ita revelatur electionis Duodecim mysterium: est actus amoris, quem libere Iesus voluit alta in coniunctione cum Patre et cum Spiritu Sancto.

Missio a Iesu Apostolis concredita manere debet usque ad consummationem saeculi (Mt 28,20), quoniam Evangelium, quod ipsi officium habent tradere, vita est pro Ecclesia cuiusque temporis. Hanc ob rationem ipsi successores instituere curaverunt, ita ut, sicut testatur S. Irenaeus, saeculorum decursu traditio apostolica manifestaretur et custodiretur.16

Specialem effusionem Spiritus Sancti, quo Apostoli repleti sunt a resuscitato Domino (cfr Act Ac 1,5 Act Ac 1,8 Ac 2,4 Io Jn 20,22-23), ipsi participaverunt per manuum impositionem in sui operis socios peractam (cfr 1Tm 4,14 2Tm 1,6-7). Ipsi vicissim, eodem gestu, transmiserunt eam aliis, et hi insuper aliis. Hoc modo spiritale donum a primordiis usque ad nos pervenit per manuum impositionem, id est per episcopalem consecrationem, quae plenitudinem confert sacramenti Ordinis, summum sacerdotium, sacri ministerii totalitatem. Ita per Episcopos iisque assistentes presbyteros Dominus Iesus Christus, etiamsi sedet ad dexteram Dei Patris, inter credentes adesse pergit. Semper et ubique Ipse verbum Dei praedicat cunctis gentibus, sacramenta fidei administrat credentibus eodemque tempore populum Novi Foederis in eius peregrinatione ad aeternam beatitudinem conducit. Bonus Pastor non derelinquit suum gregem, sed semper custodit eum et tuetur per eos qui, vi ontologicae participationis eius vitae et missionis, eminenti et adspectabili modo sustinentes suas magistri, pastoris et sacerdotis partes, ipsius agunt vices. In exercitio munerum quae ministerium pastorale secum fert, et constituti sunt eius vicarii et legati.17

Fundamentum trinitarium episcopalis ministerii


7 Christologica ministerii pastoralis ratio, altiore ratione considerata, inducit ad perceptionem trinitarii fundamenti eiusdem ministerii. Christi vita est trinitaria. Ipse est Filius aeternus et unigenitus Patris atque unctus Spiritu Sancto, missus in mundum; Ipse, una cum Patre, Spiritum mittit Ecclesiae. Haec trinitaria ratio, quae manifestatur toto modo vivendi et agendi Christi, conformat etiam exsistentiam et actionem Episcopi. Merito ergo Patres synodales perspicue illustrare voluerunt Episcopi vitam ministeriumque sub luce trinitariae ecclesiologiae, quae in doctrina Concilii Vaticani II continetur.

Perantiqua est traditio quae Episcopum ostendit veluti imaginem Dei Patris, qui secundum verba sancti Ignatii Antiocheni est tamquam Episcopus invisibilis, Episcopus omnium. Quamobrem quisque Episcopus locum tenet Patris Iesu Christi, ita ut praesertim ob hanc legationem ipse ab omnibus aestimari debeat.18 Ad hanc symbolicam structuram quod attinet, episcopalis cathedra, quae praecipue in Orientalium Ecclesiarum traditione paternam revocat Dei auctoritatem, solummodo ab Episcopo occupari potest. Eadem de structura exoritur uniuscuiusque Episcopi munus paterno amore Dei populum sanctum curandi ac dirigendi, una cum presbyteris, Episcopi cooperatoribus in eius explendo ministerio, et cum diaconis, in via salutis.19 Fideles vicissim, sicut quidam vetustus admonet textus, amare debent Episcopos, qui post Deum sunt patres et matres.20 Hanc ob rationem, secundum consuetudinem apud nonnullos populorum cultus vigentem, fideles osculantur manum Episcopi veluti manum Patris amabilis, largitoris vitae.

Christus icon primigena est Patris atque manifestatio misericordis eius praesentiae inter homines. Episcopus, in persona et nomine ipsius Christi agens, in Ecclesia sibi concredita vivens fit signum Domini Iesu, Pastoris et Sponsi, Magistri et Pontificis Ecclesiae.21 Hic est fons pastoralis ministerii, itaque sicut suadet homileticum schema in Pontificale Romano propositum tria munera docendi, sanctificandi et regendi populum Dei exerceri debent peculiaribus dotibus Boni Pastoris: caritate, gregis cognitione, omnium sollicitudine, actione misericordi erga pauperes, peregrinos et indigentes, ovium perditarum requisitione eas reconducendi causa ad unicum ovile.

Denique Spiritus Sancti unctio, Episcopum Christo configurans, eum idoneum reddit ut viva sit continuatio eius mysterii pro Ecclesia. Propter huiusmodi peculiaritatem trinitariam suae exsistentiae, suo in ministerio unusquisque Episcopus attendere debet cum amore universo gregi, in quo positus est a Spiritu regere Ecclesiam Dei: in nomine Patris, cuius praesentem reddit imaginem; in nomine Iesu Christi, Filii eius, a quo constitutus est magister, sacerdos et pastor; in nomine Spiritus Sancti, qui dat vitam Ecclesiae suaque virtute humanam roborat infirmitatem.22

Episcopalis ministerii indoles collegialis


8 ... et fecit Duodecim (Mc 3,14). Constitutio dogmatica Lumen gentium per haec evangelica verba doctrinam inducit de indole collegiali coetus Duodecim, quos Christus ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praefecit .23 Pari ratione, quoniam Episcopus Romanus personaliter succedit Beato Petro, et omnes Episcopi simul sumpti succedunt Apostolis, Romanus Pontifex et Episcopi tamquam collegium inter se coniunguntur.24

Collegialis coniunctio inter Episcopos constituitur simul Ordinatione episcopali simulque communione hierarchica; eademque ideo essentiam ipsam cuiusque Episcopi tangit et pertinet ad Ecclesiae structuram sicut eam voluit Iesus Christus. Nam Episcopi in episcopalis ministerii plenitudine sociantur vi Consecrationis episcopalis et communione hierarchica cum Collegii Capite atque membris, id est cum Collegio quod semper suum Caput comprehendit. Ita fiunt membra Collegii episcopalis,25propter quod tria munera, videlicet sanctificandi, docendi et regendi, in ordinatione episcopali assumpta, exerceri debent in communione hierarchica, etiamsi, ob diversum eorum immediatum finem, modo distincto.26

Hoc efficit affectum collegialem , uti vocatur, seu collegialitatem affectivam, ex qua effluit sollicitudo Episcoporum pro aliis Ecclesiis particularibus atque Ecclesia universa-
li.27 Si quidem asseverare oportet Episcopum numquam solum esse, quoniam ipse est semper coniunctus cum Patre per Filium in Spiritu Sancto, addendum quoque est eum numquam solum esse, eo quod iugiter constanterque coniunctus est suis cum fratribus in episcopatu et cum eo quem Dominus elegit veluti Petri Successorem.

Huiusmodi affectus collegialis efficitur et multipliciter exprimitur secundum diversos gradus, institutionum etiam instar, quales exempli gratia sunt Synodi Episcoporum, Concilia particularia, Conferentiae Episcoporum, Curia Romana, Visitationes ad limina, cooperatio missionalis, etc. Sed affectus collegialis absolute efficitur et exprimitur solummodo in actione collegiali stricto sensu sumpta, scilicet in actione omnium Episcoporum una cum Capite, quocum potestatem plenam et supremam exercent in universam Ecclesiam.28

Haec collegialis natura ministerii apostolici ex ipsius Christi voluntate oritur. Affectus ideo collegialis, seu collegialitas affectiva, semper viget inter Episcopos veluti communio episcoporum, sed quibusdam tantum in actis exprimitur tamquam collegialitas effectiva. Varii modi conversionis huius collegialitatis affectivae in collegialitatem effectivam sunt humanae indolis, sed diversis in gradibus complent divinam exigentiam ut episcopatus collegiali modo exprimatur.29 In Conciliis autem oecumenicis suprema Episcopalis Collegii in universam Ecclesiam potestas sollemniter exercetur.30

Collegialis sensus indolem universalitatis episcopatui tribuit. Potest igitur similitudo quaedam constitui inter Ecclesiam unam et universalem, ergo indivisam, et episcopatum unum et indivisum, ergo universalem. Principium et fundamentum huius unitatis, sive Ecclesiae sive Collegii Episcoporum, est Romanus Pontifex. Sicut enim docet Concilium Vaticanum II, Collegium hoc quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum unitatem gregis Christi exprimit .31 Quapropter Episcopatus unitas unum est ex elementis quibus Ecclesia constituitur .32

Ecclesia universalis non est summa Ecclesiarum particularium neque earum foederatio, nec effectus earum communionis quoniam, secundum antiquorum Patrum et Liturgiae effata, in essentiali suo mysterio mundi creationem ipsam praecedit.33 Sub luce huius doctrinae addere possumus illam mutuae interioritatis necessitudinem, quae viget inter Ecclesiam universalem et Ecclesias particulares, propter quam istae formantur ad imaginem Ecclesiae universalis in quibus et ex quibus una et unica Ecclesia catholica exsistit ,34 gigni in necessitudine inter Collegium episcopale ipsius in universalitate et unumquemque Episcopum. Quamobrem Collegium Episcoporum veluti Episcoporum summa non est intellegendum, qui Ecclesiis particularibus praesident, neque eorum communionis effectus, at, ut proprium et necessarium Ecclesiae universalis elementum, quiddam est quod praecedit officium particulari in Ecclesia munus capitis sustinendi .35

Hanc comparationem inter Ecclesiam universalem et Collegium Episcoporum melius possumus intellegere sub luce affirmationis Concilii Vaticani II: Sic Apostoli fuerunt novi Israel germina simulque sacrae hierarchiae origo .36 In Apostolis, non singulariter consideratis, sed veluti Collegium componentibus, structura continebatur Ecclesiae, quae in eis constituebatur in sua universalitate et unitate, atque Collegii Episcoporum, eorum successorum, signi huiusmodi universalitatis et unitatis.37

Quam ob rem, episcopalis Collegii in totam Ecclesiam potestas haud summa potestatum singulorum in eorum particulares Ecclesias Episcoporum constituitur; est enim aliquid antecedens quod singuli Episcopi participant, qui in universam Ecclesiam nisi collegialiter agere non possunt .38 Hanc potestatem docendi et regendi Episcopi participant consociata voluntate et continenter eo quod membra sunt Collegii episcopalis, in quo re vera persistit Collegium apostolicum.39

Sicut universalis Ecclesia est una et indivisibilis, ita et Collegium Episcoporum est subiectum theologicum indivisibile , ideoque etiam potestas suprema, plena et universalis, cuius Collegium est subiectum, una est et indivisibilis sicut personaliter est Romanus Pontifex. Eo sane quod Collegium Episcoporum praevia est res muneri capitis Ecclesiae particularis, multi sunt Episcopi qui, etiamsi munera exerceant stricte episcopalia, Ecclesiae particulari non praesunt.40 Unusquisque Episcopus, semper coniunctus cum omnibus Fratribus in episcopatu cumque Romano Pontifice, partes agit Christi, Capitis et Pastoris Ecclesiae: eius agit partes non solum modo proprio et peculiari cum officium accipit cuiusdam Ecclesiae particularis pastoris, verum etiam cum navat operam adiutricem cum Episcopo dioecesano in Ecclesia regenda,41 vel officium participat pastoris universalis quo Romanus Pontifex fungitur in universali Ecclesia gubernanda. Praeter formam propriam praesidendi cuidam Ecclesiae particulari, Ecclesia accepit alias quoque formas exercendi ministerium episcopale, quas historiae suae decursu hereditate habuit, veluti has Episcopi Auxiliaris vel Legati Romani Pontificis in Sanctae Sedis Officiis aut in Legationibus pontificiis; etiam hodie ipsa, ad normam iuris, admittit huiusmodi formas si necessitas obvenit.42

Indoles missionalis et unitas ministerii episcopalis


9 Evangelium secundum Lucam (cfr 6, 13) refert, Iesum Duodecim nominavisse Apostolos, quod ad litteram significat missos. In Evangelio secundum Marcum etiam legimus Iesum Duodecim constituisse etiam ut mitteret eos praedicare (3, 14). Hoc significat tam electionem quam constitutionem Duodecim tamquam Apostolorum ad missionem destinari. Prima eorum missio (cfr Mt Mt 10,5 Mc Mc 6,7 Lc Lc 9,1-2) plenitudinem suam invenit in missione, quam Iesus iis concredit post Resurrectionem, dum in caelum ascendit. Verba sunt quae omnem vim suam retinent: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Mt 28,18-20). Haec apostolica missio sollemnem suam confirmationem obtinuit Pentecostes die in effusione Spiritus Sancti.

In textu Evangelii secundum Matthaeum, quem modo rettulimus, totum pastorale ministerium haberi potest quasi delineatum secundum triplex munus docendi, sanctificandi et regendi. Respicimus hic reflexum quendam triplicis rationis ministerii et missionis Christi. Nos enim, uti christiani, atque modo qualitative novo ut sacerdotes, participamus missionem nostri Magistri, qui est Propheta, Sacerdos et Rex, et vocamur ut de eo in Ecclesia et in conspectu mundi peculiare perhibeamus testimonium.

Hoc triplex munus atque potestates quae ex eo manant, quoad modum agendi exprimunt munus pastorale, quod unusquisque Episcopus suscipit in episcopali consecratione. Ipse profecto Christi amor, qui participatur in consecratione, perficitur dum Evangelium spei omnibus gentibus proclamatur (cfr Lc Lc 4,16-19), dum sacramenta iis qui accipiunt salutem administrantur et dum populus sanctus ad vitam aeternam conducitur. Etenim de muneribus agitur inter se intime conexis, quae vicissim sese explanant, aptant et illuminant.43

Quapropter Episcopus sane cum docet, sanctificat simul et regit Populum Dei; dum sanctificat, docet etiam et regit; cum regit, docet et sanctificat. Sanctus Augustinus episcopalis huius muneris summam definit veluti amoris officium.44 Hoc certitudinem praebet eo quod numquam in Ecclesia deficiet caritas pastoralis Iesu Christi.

... vocavit ad se quos ipse voluit (Mc 3,13)


10 Magna turba sequebatur Iesum, cum ipse statuit ascendere in montem et vocare ad se Apostolos. Multi erant discipuli, sed Ipse elegit ex eis tantum Duodecim ad Apostolorum peculiare munus (cfr Mc 3,13-19). In Synodali Aula saepe resonabat effatum S. Augustini: Vobis enim sum Episcopus, vobiscum sum christianus .45

Sicuti donum Spiritus Ecclesiae datum, Episcopus, ante omnia et sicut omnis alius christianus, est filius et membrum Ecclesiae. A Sancta hac Matre ipse accepit donum vitae divinae in sacramento Baptismatis primamque fidei institutionem. Cunctis cum aliis fidelibus ipse communicat insuperabilem dignitatem filii Dei, vivendam in communione inque spiritu gratae fraternitatis. Alioquin, vi plenitudinis sacramenti Ordinis, Episcopus est etiam fidelium magister, sanctificator et pastor, mandatum habens agendi nomine et persona Christi.

Agitur videlicet de duobus relationibus non simpliciter sibi admotis, sed potius inter se vicissim et profunde conexis, ordinatis sicut sunt altera alteri, quoniam utraque vim haurit ex divitiis Christi, unici et summi sacerdotis. Episcopus fit pater eo ipso quod est plane filius Ecclesiae. Hoc necessitudinem denuo proponit inter commune fidelium sacerdotium et sacerdotium ministeriale: qui sunt duo modi participandi unicum Christi sacerdotium, in quo duo adsunt aspectus qui coniunguntur supremo in actu sacrificii crucis.

Hoc repercutitur in necessitudinem quae in Ecclesia viget inter sacerdotium commune et sacerdotium ministeriale. Licet essentia differant, ad invicem tamen ordinantur: 46 quod quandam vicissitudinem efficit quae concorditer struit vitam Ecclesiae velut locum ubi in hominum historia perficitur salus a Christo peracta. Huiusmodi vicissitudo invenitur in ipsa Episcopi persona, qui est atque manet baptizatus, atque in summo sacerdotio constitutus. Haec altissima veritas Episcopi est fundamentum eius rei qua est inter alios fideles et coram eis exstat.

Concilium Vaticanum II hoc memorat in pulcherrimo loco: Si igitur in Ecclesia non omnes eadem via incedunt, omnes tamen ad sanctitatem vocantur et coaequalem sortiti sunt fidem in iustitia Dei (cfr 2P 1,1). Etsi quidam ex voluntate Christi ut doctores, mysteriorum dispensatores et pastores pro aliis constituuntur, vera tamen inter omnes viget aequalitas quoad dignitatem et actionem cunctis fidelibus communem circa aedificationem Corporis Christi. Distinctio enim quam Dominus posuit inter sacros ministros et reliquum populum Dei, secum fert coniunctionem, cum pastores et alii fideles inter se communi necessitudine devinciantur; Ecclesiae pastores, exemplum Domini secuti, sibi invicem aliisque fidelibus ministrent, hi autem alacriter pastoribus et doctoribus sociam operam praestent .47

Pastorale ministerium in consecratione susceptum, quod Episcopum ponit coram aliis fidelibus, exprimitur in esse pro ipsis, quod eum non eximit ex illius esse cum eis. Hoc viget sive ad personalem sanctificationem, quod attinet, quaerendam perficiendamque in exercitio eius ministerii, sive quod spectat ad modum exsequendi ipsum ministerium omnibus in muneribus in quibus illud expletur.

Vicissitudo quae est inter sacerdotium commune fidelium et sacerdotium ministeriale, et quae invenitur in ipso episcopali ministerio, manifestatur in specie motus circularis inter duas formas sacerdotii: motus circularis inter fidei testimonium omnium fidelium et testimonium authenticae Episcopi fidei in actibus eius magisterii; motus circularis inter sanctam fidelium vitam et sanctificationis instrumenta quae iis praebet Episcopus; motus circularis denique inter personalia munera Episcopi quoad Ecclesiae ei concreditae bonum et communia omnium fidelium officia quoad eiusdem bonum.




Pastores gregis LA