1 Corintios (VUL) 1



1 AD CORINTHIOS (VUL)




Capitulum 1

1 1 Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Sosthenes frater 2 ecclesiae Dei quae est Corinthi sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi in omni loco ipsorum et nostro 3 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
4
gratias ago Deo meo semper pro vobis in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu 5 quia in omnibus divites facti estis in illo in omni verbo et in omni scientia 6 sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis 7 ita ut nihil vobis desit in ulla gratia expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi 8 qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Iesu Christi 9 fidelis Deus per quem vocati estis in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri
10
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia 11 significatum est enim mihi de vobis fratres mei ab his qui sunt Chloes quia contentiones inter vos sunt 12 hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit ego quidem sum Pauli ego autem Apollo ego vero Cephae ego autem Christi
13
divisus est Christus numquid Paulus crucifixus est pro vobis aut in nomine Pauli baptizati estis
14
gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Gaium 15 ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis 16 baptizavi autem et Stephanae domum ceterum nescio si quem alium baptizaverim
17
non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi 18 verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est 19 scriptum est enim perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo 20 ubi sapiens ubi scriba ubi conquisitor huius saeculi nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi 21 nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes 22 quoniam et Iudaei signa petunt et Graeci sapientiam quaerunt 23 nos autem praedicamus Christum crucifixum Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam 24 ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam 25 quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus et quod infirmum est Dei fortius est hominibus 26 videte enim vocationem vestram fratres quia non multi sapientes secundum carnem non multi potentes non multi nobiles 27 sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia 28 et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae non sunt ut ea quae sunt destrueret 29 ut non glorietur omnis caro in conspectu eius 30 ex ipso autem vos estis in Christo Iesu qui factus est sapientia nobis a Deo et iustitia et sanctificatio et redemptio 31 ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur


Capitulum 2

2 1 et ego cum venissem ad vos fratres veni non per sublimitatem sermonis aut sapientiae adnuntians vobis testimonium Christi 2 non enim iudicavi scire me aliquid inter vos nisi Iesum Christum et hunc crucifixum 3 et ego in infirmitate et timore et tremore multo fui apud vos 4 et sermo meus et praedicatio mea non in persuasibilibus sapientiae verbis sed in ostensione Spiritus et virtutis 5 ut fides vestra non sit in sapientia hominum sed in virtute Dei
6
sapientiam autem loquimur inter perfectos sapientiam vero non huius saeculi neque principum huius saeculi qui destruuntur 7 sed loquimur Dei sapientiam in mysterio quae abscondita est quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram 8 quam nemo principum huius saeculi cognovit si enim cognovissent numquam Dominum gloriae crucifixissent 9 sed sicut scriptum est quod oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus his qui diligunt illum 10 nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum Spiritus enim omnia scrutatur etiam profunda Dei 11 quis enim scit hominum quae sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quae Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei 12 nos autem non spiritum mundi accepimus sed Spiritum qui ex Deo est ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis 13 quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis sed in doctrina Spiritus spiritalibus spiritalia conparantes 14 animalis autem homo non percipit ea quae sunt Spiritus Dei stultitia est enim illi et non potest intellegere quia spiritaliter examinatur 15 spiritalis autem iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur 16 quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus


Capitulum 3

3 1 et ego fratres non potui vobis loqui quasi spiritalibus sed quasi carnalibus tamquam parvulis in Christo 2 lac vobis potum dedi non escam nondum enim poteratis sed ne nunc quidem potestis adhuc enim estis carnales 3 cum enim sit inter vos zelus et contentio nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis 4 cum enim quis dicit ego quidem sum Pauli alius autem ego Apollo nonne homines estis quid igitur est Apollo quid vero Paulus
5
ministri eius cui credidistis et unicuique sicut Dominus dedit 6 ego plantavi Apollo rigavit sed Deus incrementum dedit 7 itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat sed qui incrementum dat Deus 8 qui plantat autem et qui rigat unum sunt unusquisque autem propriam mercedem accipiet secundum suum laborem 9 Dei enim sumus adiutores Dei agricultura estis Dei aedificatio estis 10 secundum gratiam Dei quae data est mihi ut sapiens architectus fundamentum posui alius autem superaedificat unusquisque autem videat quomodo superaedificet
11
fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est qui est Christus Iesus 12 si quis autem superaedificat supra fundamentum hoc aurum argentum lapides pretiosos ligna faenum stipulam 13 uniuscuiusque opus manifestum erit dies enim declarabit quia in igne revelabitur et uniuscuiusque opus quale sit ignis probabit 14 si cuius opus manserit quod superaedificavit mercedem accipiet 15 si cuius opus arserit detrimentum patietur ipse autem salvus erit sic tamen quasi per ignem
16
nescitis quia templum Dei estis et Spiritus Dei habitat in vobis 17 si quis autem templum Dei violaverit disperdet illum Deus templum enim Dei sanctum est quod estis vos
18
nemo se seducat si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc saeculo stultus fiat ut sit sapiens 19 sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum scriptum est enim conprehendam sapientes in astutia eorum 20 et iterum Dominus novit cogitationes sapientium quoniam vanae sunt
21
itaque nemo glorietur in hominibus omnia enim vestra sunt 22 sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive praesentia sive futura omnia enim vestra sunt 23 vos autem Christi Christus autem Dei


Capitulum 4

4 1 sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei 2 hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur 3 mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico 4 nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est 5 itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo 6 haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
7
quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis 8 iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus 9 puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus 10 nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles 11 usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus 12 et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus 13 blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
14
non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo 15 nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui 16 rogo ergo vos imitatores mei estote
17
ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo 18 tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam 19 veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem 20 non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute 21 quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis


Capitulum 5

5 1 omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat 2 et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit 3 ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est 4 in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu 5 tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu 6 non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit
7
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus 8 itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis
9
scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis 10 non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse 11 nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 12 quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis 13 nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis


Capitulum 6

6 1 audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iudicari apud iniquos et non apud sanctos 2 an nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt et si in vobis iudicabitur mundus indigni estis qui de minimis iudicetis 3 nescitis quoniam angelos iudicabimus quanto magis saecularia 4 saecularia igitur iudicia si habueritis contemptibiles qui sunt in ecclesia illos constituite ad iudicandum 5 ad verecundiam vestram dico sic non est inter vos sapiens quisquam qui possit iudicare inter fratrem suum 6 sed frater cum fratre iudicio contendit et hoc apud infideles 7 iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos quare non magis iniuriam accipitis quare non magis fraudem patimini 8 sed vos iniuriam facitis et fraudatis et hoc fratribus
9
an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 10 neque molles neque masculorum concubitores neque fures neque avari neque ebriosi neque maledici neque rapaces regnum Dei possidebunt 11 et haec quidam fuistis sed abluti estis sed sanctificati estis sed iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri
12
omnia mihi licent sed non omnia expediunt omnia mihi licent sed ego sub nullius redigar potestate 13 esca ventri et venter escis Deus autem et hunc et haec destruet corpus autem non fornicationi sed Domino et Dominus corpori 14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam 15 nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis absit 16 an nescitis quoniam qui adheret meretrici unum corpus efficitur erunt enim inquit duo in carne una 17 qui autem adheret Domino unus spiritus est 18 fugite fornicationem omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est qui autem fornicatur in corpus suum peccat 19 an nescitis quoniam membra vestra templum est Spiritus Sancti qui in vobis est quem habetis a Deo et non estis vestri 20 empti enim estis pretio magno glorificate et portate Deum in corpore vestro


Capitulum 7

7 1 de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere 2 propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat 3 uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro 4 mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier 5 nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram 6 hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium 7 volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic 8 dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego 9 quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri
10
his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere 11 quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat 12 nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam 13 et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum 14 sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt 15 quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 16 unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies
17
nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo 18 circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur 19 circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei 20 unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat 21 servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere 22 qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi 23 pretio empti estis nolite fieri servi hominum 24 unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum
25
de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis 26 existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse 27 alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem 28 si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco 29 hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint 30 et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes 31 et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi 32 volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo 33 qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est 34 et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro 35 porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi
36
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat 37 nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 38 igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit
39
mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino 40 beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo


Capitulum 8

8 1 de his autem quae idolis sacrificantur scimus quia omnes scientiam habemus scientia inflat caritas vero aedificat 2 si quis se existimat scire aliquid nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire 3 si quis autem diligit Deum hic cognitus est ab eo
4
de escis autem quae idolis immolantur scimus quia nihil est idolum in mundo et quod nullus Deus nisi unus 5 nam et si sunt qui dicantur dii sive in caelo sive in terra siquidem sunt dii multi et domini multi 6 nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia et nos in illum et unus Dominus Iesus Christus per quem omnia et nos per ipsum
7
sed non in omnibus est scientia quidam autem conscientia usque nunc idoli quasi idolothytum manducant et conscientia ipsorum cum sit infirma polluitur 8 esca autem nos non commendat Deo neque si non manducaverimus deficiemus neque si manducaverimus abundabimus 9 videte autem ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmibus 10 si enim quis viderit eum qui habet scientiam in idolio recumbentem nonne conscientia eius cum sit infirma aedificabitur ad manducandum idolothyta 11 et peribit infirmus in tua scientia frater propter quem Christus mortuus est 12 sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam in Christo peccatis 13 quapropter si esca scandalizat fratrem meum non manducabo carnem in aeternum ne fratrem meum scandalizem


Capitulum 9

9 1 non sum liber non sum apostolus nonne Iesum Dominum nostrum vidi non opus meum vos estis in Domino 2 si aliis non sum apostolus sed tamen vobis sum nam signaculum apostolatus mei vos estis in Domino
3
mea defensio apud eos qui me interrogant haec est 4 numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi 5 numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi sicut et ceteri apostoli et fratres Domini et Cephas 6 aut solus ego et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi 7 quis militat suis stipendiis umquam quis plantat vineam et fructum eius non edit quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat 8 numquid secundum hominem haec dico an et lex haec non dicit 9 scriptum est enim in lege Mosi non alligabis os bovi trituranti numquid de bubus cura est Deo 10 an propter nos utique dicit nam propter nos scripta sunt quoniam debet in spe qui arat arare et qui triturat in spe fructus percipiendi 11 si nos vobis spiritalia seminavimus magnum est si nos carnalia vestra metamus 12 si alii potestatis vestrae participes sunt non potius nos sed non usi sumus hac potestate sed omnia sustinemus ne quod offendiculum demus evangelio Christi 13 nescitis quoniam qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt qui altario deserviunt cum altario participantur 14 ita et Dominus ordinavit his qui evangelium adnuntiant de evangelio vivere
15
ego autem nullo horum usus sum non scripsi autem haec ut ita fiant in me bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet 16 nam si evangelizavero non est mihi gloria necessitas enim mihi incumbit vae enim mihi est si non evangelizavero 17 si enim volens hoc ago mercedem habeo si autem invitus dispensatio mihi credita est 18 quae est ergo merces mea ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium ut non abutar potestate mea in evangelio
19
nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 20 et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus ut Iudaeos lucrarer 21 his qui sub lege sunt quasi sub lege essem cum ipse non essem sub lege ut eos qui sub lege erant lucri facerem his qui sine lege erant tamquam sine lege essem cum sine lege Dei non essem sed in lege essem Christi ut lucri facerem eos qui sine lege erant 22 factus sum infirmis infirmus ut infirmos lucri facerem omnibus omnia factus sum ut omnes facerem salvos 23 omnia autem facio propter evangelium ut particeps eius efficiar
24
nescitis quod hii qui in stadio currunt omnes quidem currunt sed unus accipit bravium sic currite ut conprehendatis 25 omnis autem qui in agone contendit ab omnibus se abstinet et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant nos autem incorruptam 26 ego igitur sic curro non quasi in incertum sic pugno non quasi aerem verberans 27 sed castigo corpus meum et in servitutem redigo ne forte cum aliis praedicaverim ipse reprobus efficiar


Capitulum 10

10 1 nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transierunt 2 et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in mari 3 et omnes eandem escam spiritalem manducaverunt 4 et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christus 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in deserto
6
haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupierunt 7 neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere 8 neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria milia 9 neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perierunt 10 neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatore 11 haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum devenerunt 12 itaque qui se existimat stare videat ne cadat 13 temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinere 14 propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum cultura
15
ut prudentibus loquor vos iudicate quod dico 16 calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini est 17 quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamur 18 videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altaris 19 quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquid 20 sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorum 21 non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorum 22 an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediunt
23
omnia licent sed non omnia aedificant 24 nemo quod suum est quaerat sed quod alterius 25 omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiam 26 Domini est terra et plenitudo eius 27 si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiam 28 si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiam 29 conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientia 30 si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias ago
31
sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facite 32 sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Dei 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiant


Capitulum 11

11 1 imitatores mei estote sicut et ego Christi 2 laudo autem vos fratres quod omnia mei memores estis et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis 3 volo autem vos scire quod omnis viri caput Christus est caput autem mulieris vir caput vero Christi Deus 4 omnis vir orans aut prophetans velato capite deturpat caput suum 5 omnis autem mulier orans aut prophetans non velato capite deturpat caput suum unum est enim atque si decalvetur 6 nam si non velatur mulier et tondeatur si vero turpe est mulieri tonderi aut decalvari velet caput suum 7 vir quidem non debet velare caput quoniam imago et gloria est Dei mulier autem gloria viri est 8 non enim vir ex muliere est sed mulier ex viro 9 etenim non est creatus vir propter mulierem sed mulier propter virum 10 ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos 11 verumtamen neque vir sine muliere neque mulier sine viro in Domino 12 nam sicut mulier de viro ita et vir per mulierem omnia autem ex Deo 13 vos ipsi iudicate decet mulierem non velatam orare Deum 14 nec ipsa natura docet vos quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi 15 mulier vero si comam nutriat gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt 16 si quis autem videtur contentiosus esse nos talem consuetudinem non habemus neque ecclesiae Dei
17
hoc autem praecipio non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis 18 primum quidem convenientibus vobis in ecclesia audio scissuras esse et ex parte credo 19 nam oportet et hereses esse ut et qui probati sunt manifesti fiant in vobis 20 convenientibus ergo vobis in unum iam non est dominicam cenam manducare 21 unusquisque enim suam cenam praesumit ad manducandum et alius quidem esurit alius autem ebrius est 22 numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos qui non habent quid dicam vobis laudo vos in hoc non laudo
23
ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis quoniam Dominus Iesus in qua nocte tradebatur accepit panem 24 et gratias agens fregit et dixit hoc est corpus meum pro vobis hoc facite in meam commemorationem 25 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic calix novum testamentum est in meo sanguine hoc facite quotienscumque bibetis in meam commemorationem 26 quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem bibetis mortem Domini adnuntiatis donec veniat 27 itaque quicumque manducaverit panem vel biberit calicem Domini indigne reus erit corporis et sanguinis Domini 28 probet autem se ipsum homo et sic de pane illo edat et de calice bibat 29 qui enim manducat et bibit indigne iudicium sibi manducat et bibit non diiudicans corpus 30 ideo inter vos multi infirmes et inbecilles et dormiunt multi 31 quod si nosmet ipsos diiudicaremus non utique iudicaremur 32 dum iudicamur autem a Domino corripimur ut non cum hoc mundo damnemur 33 itaque fratres mei cum convenitis ad manducandum invicem expectate 34 si quis esurit domi manducet ut non in iudicium conveniatis cetera autem cum venero disponam


Capitulum 12

12 1 de spiritalibus autem nolo vos ignorare fratres 2 scitis quoniam cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes 3 ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit anathema Iesu et nemo potest dicere Dominus Iesus nisi in Spiritu Sancto 4 divisiones vero gratiarum sunt idem autem Spiritus 5 et divisiones ministrationum sunt idem autem Dominus 6 et divisiones operationum sunt idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus 7 unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem 8 alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae alii autem sermo scientiae secundum eundem Spiritum 9 alteri fides in eodem Spiritu alii gratia sanitatum in uno Spiritu 10 alii operatio virtutum alii prophetatio alii discretio spirituum alii genera linguarum alii interpretatio sermonum 11 haec autem omnia operatur unus atque idem Spiritus dividens singulis prout vult
12
sicut enim corpus unum est et membra habet multa omnia autem membra corporis cum sint multa unum corpus sunt ita et Christus 13 etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus sive Iudaei sive gentiles sive servi sive liberi et omnes unum Spiritum potati sumus 14 nam et corpus non est unum membrum sed multa 15 si dixerit pes quoniam non sum manus non sum de corpore non ideo non est de corpore 16 et si dixerit auris quia non sum oculus non sum de corpore non ideo non est de corpore 17 si totum corpus oculus ubi auditus si totum auditus ubi odoratus 18 nunc autem posuit Deus membra unumquodque eorum in corpore sicut voluit 19 quod si essent omnia unum membrum ubi corpus 20 nunc autem multa quidem membra unum autem corpus 21 non potest dicere oculus manui opera tua non indigeo aut iterum caput pedibus non estis mihi necessarii 22 sed multo magis quae videntur membra corporis infirmiora esse necessariora sunt 23 et quae putamus ignobiliora membra esse corporis his honorem abundantiorem circumdamus et quae inhonesta sunt nostra abundantiorem honestatem habent 24 honesta autem nostra nullius egent sed Deus temperavit corpus ei cui deerat abundantiorem tribuendo honorem 25 ut non sit scisma in corpore sed id ipsum pro invicem sollicita sint membra 26 et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra
27
vos autem estis corpus Christi et membra de membro 28 et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos secundo prophetas tertio doctores deinde virtutes exin gratias curationum opitulationes gubernationes genera linguarum 29 numquid omnes apostoli numquid omnes prophetae numquid omnes doctores 30 numquid omnes virtutes numquid omnes gratiam habent curationum numquid omnes linguis loquuntur numquid omnes interpretantur
31
aemulamini autem charismata maiora et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro


Capitulum 13

13 1 si linguis hominum loquar et angelorum caritatem autem non habeam factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens 2 et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam et habuero omnem fidem ita ut montes transferam caritatem autem non habuero nihil sum 3 et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas et si tradidero corpus meum ut ardeam caritatem autem non habuero nihil mihi prodest
4
caritas patiens est benigna est caritas non aemulatur non agit perperam non inflatur 5 non est ambitiosa non quaerit quae sua sunt non inritatur non cogitat malum 6 non gaudet super iniquitatem congaudet autem veritati 7 omnia suffert omnia credit omnia sperat omnia sustinet
8
caritas numquam excidit sive prophetiae evacuabuntur sive linguae cessabunt sive scientia destruetur 9 ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus 10 cum autem venerit quod perfectum est evacuabitur quod ex parte est 11 cum essem parvulus loquebar ut parvulus sapiebam ut parvulus cogitabam ut parvulus quando factus sum vir evacuavi quae erant parvuli 12 videmus nunc per speculum in enigmate tunc autem facie ad faciem nunc cognosco ex parte tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum 13 nunc autem manet fides spes caritas tria haec maior autem his est caritas


Capitulum 14

14 1 sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis 2 qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria 3 nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes 4 qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat 5 volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat
6
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina 7 tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur 8 etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum 9 ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes 10 tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est 11 si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus 12 sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis 13 et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur 14 nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est
15
quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente 16 ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit 17 nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur 18 gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor 19 sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua 20 fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote
21
in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus 22 itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus 23 si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis 24 si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus 25 occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est
26
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant 27 sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur 28 si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo 29 prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent 30 quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat 31 potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur 32 et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt 33 non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum
34
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit 35 si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia
36
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit 37 si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata 38 si quis autem ignorat ignorabitur 39 itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere 40 omnia autem honeste et secundum ordinem fiant



1 Corintios (VUL) 1