Apocalipsis (NV) 15

15 1 Et vidi aliud signum in caelo magnum et mirabile: angelos septem habentes plagas septem novissimas, quoniam in illis consummata est ira Dei. 2 Et vidi tamquam mare vitreum mixtum igne; et eos, qui vicerunt bestiam et imaginem illius et numerum nominis eius, stantes supra mare vitreum, habentes citharas Dei. 3 Et cantant canticum Moysis servi Dei et canticum Agni dicentes: " Magna et mirabilia opera tua, Domine, Deus omnipotens; iustae et verae viae tuae, Rex gentium! 4 Quis non timebit, Domine, et glorificabit nomen tuum? Quia solus Sanctus, quoniam omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo, quoniam iudicia tua manifestata sunt ".


5 Et post haec vidi: et apertum est templum tabernaculi testimonii in caelo, 6 et exierunt septem angeli habentes septem plagas de templo, vestiti lino mundo candido et praecincti circa pectora zonis aureis. 7 Et unum ex quattuor animalibus dedit septem angelis septem phialas aureas plenas iracundiae Dei viventis in saecula saeculorum. 8 Et impletum est templum fumo de gloria Dei et de virtute eius; et nemo poterat introire in templum, donec consummarentur septem plagae septem angelorum.


16 1 Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis: " Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram ". 2 Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius. 3 Et secundus effudit phialam suam in mare; et factus est sanguis tamquam mortui, et omnis anima vivens mortua est, quae est in mari. 4 Et tertius effudit phialam suam in flumina et in fontes aquarum; et factus est sanguis. 5 Et audivi angelum aquarum dicentem: " Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus, quia haec iudicasti; 6 quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt, et sanguinem eis dedisti bibere: digni sunt! ". 7 Et audivi altare dicens: " Etiam, Domine, Deus omnipotens, vera et iusta iudicia tua! ".
8
Et quartus effudit phialam suam in solem; et datum est illi aestu afficere homines in igne. 9 Et aestuaverunt homines aestu magno; et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas et non egerunt paenitentiam, ut darent illi gloriam. 10 Et quintus effudit phialam suam super thronum bestiae; et factum est regnum eius tenebrosum, et commanducaverunt linguas suas prae dolore 11 et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus suis et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis.
12
Et sextus effudit phialam suam super flumen illud magnum Euphraten; et exsiccata est aqua eius, ut praepararetur via regibus, qui sunt ab ortu solis.
13
Et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres immundos velut ranas; 14 sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa, qui procedunt ad reges universi orbis congregare illos in proelium diei magni Dei omnipotentis. 15 Ecce venio sicut fur. Beatus, qui vigilat et custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, et videant turpitudinem eius. 16 Et congregavit illos in locum, qui vocatur Hebraice Harmagedon.
17
Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: " Factum est! ". 18 Et facta sunt fulgura et voces et tonitrua, et terraemotus factus est magnus, qualis numquam fuit, ex quo homo fuit super terram, talis terraemotus sic magnus. 19 Et facta est civitas magna in tres partes, et civitates gentium ceciderunt. Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius. 20 Et omnis insula fugit, et montes non sunt inventi. 21 Et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines; et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis, quoniam magna est plaga eius nimis.


17 1 Et venit unus de septem angelis, qui habebant septem phialas, et locutus est mecum dicens: " Veni, ostendam tibi damnationem meretricis magnae, quae sedet super aquas multas, 2 cum qua fornicati sunt reges terrae, et inebriati sunt, qui inhabitant terram, de vino prostitutionis eius ". 3 Et abstulit me in desertum in spiritu. Et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam, plenam nominibus blasphemiae, habentem capita septem et cornua decem. 4 Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius; 5 et in fronte eius nomen scriptum, mysterium: " Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terrae ". 6 Et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu. Et miratus sum, cum vidissem illam, admiratione magna.
7
Et dixit mihi angelus. " Quare miraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae, quae portat eam, quae habet capita septem et decem cornua: 8 bestia, quam vidisti, fuit et non est, et ascensura est de abysso et in interitum ibit. Et mirabuntur inhabitantes terram, quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi, videntes bestiam, quia erat et non est et aderit. 9 Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: 10 quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere. 11 Et bestia, quae erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit. 12 Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. 13 Hi unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt.
14
Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles ". 15 Et dicit mihi: " Aquae, quas vidisti, ubi meretrix sedet, populi et turbae sunt et gentes et linguae. 16 Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; 17 Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. 18 Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae ".

Cecidit Babylon magna

18 1 Post haec vidi alium angelum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam; et terra illuminata est a claritate eius. 2 Et clamavit in forti voce dicens: " Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis;


3 quia de vino irae fornicationis eius biberunt omnes gentes, et reges terrae cum illa fornicati sunt, et mercatores terrae de virtute deliciarum eius divites facti sunt! ". 4 Et audivi aliam vocem de caelo dicentem: " Exite de illa, populus meus, ut ne comparticipes sitis peccatorum eius et de plagis eius non accipiatis, 5 quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. 6 Reddite illi, sicut et ipsa reddidit, et duplicate duplicia secundum opera eius; in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. 7 Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Quia in corde suo dicit: "Sedeo regina et vidua non sum et luctum non videbo", 8 ideo in una die venient plagae eius, mors et luctus et fames, et igne comburetur, quia fortis est Dominus Deus, qui iudicavit illam ".
9
Et flebunt et plangent se super illam reges terrae, qui cum illa fornicati sunt et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii eius, 10 longe stantes propter timorem tormentorum eius, dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum! ". 11 Et negotiatores terrae flent et lugent super illam, quoniam mercem eorum nemo emit amplius: 12 mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore, 13 et cinnamomum et amomum et odoramenta et unguenta et tus, et vinum et oleum et similam et triticum, et iumenta et oves et equorum et raedarum, et mancipiorum et animas hominum. 14 Et fructus tui, desiderium animae, discesserunt a te, et omnia pinguia et clara perierunt a te, et amplius illa iam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timorem tormentorum eius flentes ac lugentes, 16 dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita, 17 quoniam una hora desolatae sunt tantae divitiae! ". Et omnis gubernator et omnis, qui in locum navigat, et nautae et, quotquot maria operantur, longe steterunt 18 et clamabant, videntes fumum incendii eius, dicentes: " Quae similis civitati huic magnae? ". 19 Et miserunt pulverem super capita sua et clamabant, flentes et lugentes, dicentes: " Vae, vae, civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de opibus eius, quoniam una hora desolata est!
20
Exsulta super eam, caelum, et sancti et apostoli et prophetae, quoniam iudicavit Deus iudicium vestrum de illa! ".


21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum et misit in mare dicens: "Impetu sic mittetur Babylon magna illa civitas et ultra iam non invenietur. 22 Et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius, et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius, et vox molae non audietur in te amplius, 23 et lux lucernae non lucebit tibi amplius, et vox sponsi et sponsae non audietur in te amplius; quia mercatores tui erant magnates terrae, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes,


24 et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est et omnium, qui interfecti sunt in terra! ".


19 1 Post haec audivi quasi vocem magnam turbae multae in caelo dicentium: " Alleluia! Salus et gloria et virtus Deo nostro,


2 quia vera et iusta iudicia eius; quia iudicavit de meretrice magna, quae corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus eius! ".
3
Et iterum dixerunt: " Alleluia! Et fumus eius ascendit in saecula saeculorum! ".


4 Et ceciderunt seniores viginti quattuor et quattuor animalia et adoraverunt Deum sedentem super thronum dicentes: " Amen. Alleluia ".


5 Et vox de throno exivit dicens: " Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius et qui timetis eum, pusilli et magni! ".
6
Et audivi quasi vocem turbae magnae et sicut vocem aquarum multarum et sicut vocem tonitruum magnorum dicentium: " Alleluia, quoniam regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. 7 Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei, quia venerunt nuptiae Agni, et uxor eius praeparavit se. 8 Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti mundo: byssinum enim iustificationes sunt sanctorum ".


9 Et dicit mihi: " Scribe: Beati, qui ad cenam nuptiarum Agni vocati sunt! ". Et dicit mihi: " Haec verba Dei vera sunt ".


10 Et cecidi ante pedes eius, ut adorarem eum. Et dicit mihi: " Vide, ne feceris! Conservus tuus sum et fratrum tuorum habentium testimonium Iesu. Deum adora. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetiae ".
11
Et vidi caelum apertum: et ecce equus albus; et, qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis et Verax, et in iustitia iudicat et pugnat. 12 Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse; 13 et vestitus veste aspersa sanguine, et vocatur nomen eius Verbum Dei. 14 Et exercitus, qui sunt in caelo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo mundo. 15 Et de ore ipsius procedit gladius acutus, ut in ipso percutiat gentes, et ipse reget eos in virga ferrea; et ipse calcat torcular vini furoris irae Dei omnipotentis. 16 Et habet super vestimentum et super femur suum nomen scriptum: Rex regum et Dominus dominorum.
17
Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna dicens omnibus avibus, quae volabant per medium caeli: "Venite, congregamini ad cenam magnam Dei, 18 ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum et carnes fortium et carnes equorum et sedentium in ipsis et carnes omnium liberorum ac servorum et pusillorum ac magnorum ". 19 Et vidi bestiam et reges terrae et exercitus eorum congregatos ad faciendum proelium cum illo, qui sedebat super equum, et cum exercitu eius. 20 Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta, qui fecit signa coram ipsa, quibus seduxit eos, qui acceperunt characterem bestiae et qui adorant imaginem eius; vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure. 21 Et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius, et omnes aves saturatae sunt carnibus eorum.


20 1 Et vidi angelum descendentem de caelo habentem clavem abyssi et catenam magnam in manu sua. 2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est Diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille; 3 et misit eum in abyssum et clausit et signavit super illum, ut non seducat amplius gentes, donec consummentur mille anni; post haec oportet illum solvi modico tempore. 4 Et vidi thronos, et sederunt super eos, et iudicium datum est illis; et animas decollatorum propter testimonium Iesu et propter verbum Dei, et qui non adoraverunt bestiam neque imaginem eius nec acceperunt characterem in frontibus et in manibus suis; et vixerunt et regnaverunt cum Christo mille annis.


5 Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Haec est resurrectio prima. 6 Beatus et sanctus, qui habet partem in resurrectione prima! In his secunda mors non habet potestatem, sed erunt sacerdotes Dei et Christi et regnabunt cum illo mille annis.
7
Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo 8 et exibit seducere gentes, quae sunt in quattuor angulis terrae, Gog et Magog; congregare eos in proelium, quorum numerus est sicut arena maris. 9 Et ascenderunt super latitudinem terrae et circumierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Et descendit ignis de caelo et devoravit eos; 10 et Diabolus, qui seducebat eos, missus est in stagnum ignis et sulphuris, ubi et bestia et pseudopropheta, et cruciabuntur die ac nocte in saecula saeculorum.

Iudicati sunt mortui secundum opera eorum. Vidi Ierusalem novam, descendentem de caelo

11 Et vidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius aspectu fugit terra et caelum, et locus non est inventus eis. 12 Et vidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt. Et alius liber apertus est, qui est vitae; et iudicati sunt mortui ex his, quae scripta erant in libris, secundum opera ipsorum. 13 Et dedit mare mortuos, qui in eo erant, et mors et infernus dederunt mortuos, qui in ipsis erant; et iudicati sunt singuli secundum opera ipsorum. 14 Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Haec mors secunda est, stagnum ignis. 15 Et si quis non est inventus in libro vitae scriptus, missus est in stagnum ignis.


21 1 Et vidi caelum novum et terram novam; primum enim caelum et prima terra abierunt, et mare iam non est.


2 Et civitatem sanctam Ierusalem novam vidi descendentem de caelo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.


3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem: "Ecce tabernaculum Dei cum hominibus! Et habitabit cum eis, et ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; 4 et absterget omnem lacrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt ".


5 Et dixit, qui sedebat super throno: " Ecce nova facio omnia ". Et dicit: " Scribe: Haec verba fidelia sunt et vera ".


6 Et dixit mihi: " Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega, principium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquae vivae gratis. 7 Qui vicerit, hereditabit haec, et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.


8 Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ".


9 Et venit unus de septem angelis habentibus septem phialas plenas septem plagis novissimis et locutus est mecum dicens: " Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni ".


10 Et sustulit me in spiritu super montem magnum et altum et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem descendentem de caelo a Deo, 11 habentem claritatem Dei; lumen eius simile lapidi pretiosissimo, tamquam lapidi iaspidi, in modum crystalli; 12 et habebat murum magnum et altum et habebat portas duodecim et super portas angelos duodecim et nomina inscripta, quae sunt duodecim tribuum filiorum Israel. 13 Ab oriente portae tres, et ab aquilone portae tres, et ab austro portae tres, et ab occasu portae tres; 14 et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et super ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.


15 Et, qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundinem auream, ut metiretur civitatem et portas eius et murum eius. 16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo eius tanta est quanta et latitudo. Et mensus est civitatem arundine per stadia duodecim milia; longitudo et latitudo et altitudo eius aequales sunt. 17 Et mensus est murum eius centum quadraginta quattuor cubitorum, mensura hominis, quae est angeli. 18 Et erat structura muri eius ex iaspide, ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo. 19 Fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata: fundamentum primum iaspis, secundus sapphirus, tertius chalcedonius, quartus smaragdus, 20 quintus sardonyx, sextus sardinus, septimus chrysolithus, octavus beryllus, nonus topazius, decimus chrysoprasus, undecimus hyacinthus, duodecimus amethystus. 21 Et duodecim portae duodecim margaritae sunt, et singulae portae erant ex singulis margaritis. Et platea civitatis aurum mundum tamquam vitrum perlucidum.


22 Et templum non vidi in ea: Dominus enim, Deus omnipotens, templum illius est, et Agnus. 23 Et civitas non eget sole neque luna, ut luceant ei, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna eius est Agnus.


24 Et ambulabunt gentes per lumen eius, et reges terrae afferunt gloriam suam in illam; 25 et portae eius non claudentur per diem, nox enim non erit illic; 26 et afferent gloriam et divitias gentium in illam. 27 Nec intrabit in ea aliquid coinquinatum et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni.

Nox ultra non erit, quoniam Dominus illuminabit illos

22 1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni. 2 In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium. 3 Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi 4 et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum. 5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.
6
Et dixit mihi: " Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito. 7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius ".


8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat. 9 Et dicit mihi: " Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ".
10
Et dicit mihi: " Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est! 11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.


12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est. 13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis. 14 Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem.


15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!


16 Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ".


17 Et Spiritus et sponsa dicunt: " Veni! ". Et, qui audit, dicat: " Veni! ". Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.


18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; 19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.


20 Dicit, qui testimonium perhibet istorum: " Etiam, venio cito ". " Amen. Veni, Domine Iesu! ".



Apocalipsis (NV) 15