Missale Romanum 1957 - IN QUADRAGESIMA


DOMINICA TERTIA

IN QUADRAGESIMA

I classis Semiduplex


Statio ad S. Laurentium extra muros



Introitus Ps. 24, 15-16
OCULI mei semper ad Dóminum, quia ipse evéllet de láqueo pedes meos: réspice in me, et miserére mei, quóniam únicus et pauper sum ego. Ps. ibid., 1-2 Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam. V/. Glória Patri.


Oratio


QUSUMUS, omnípotens Deus, vota humílium réspice: atque ad defensiónem nostram, déxteram tuae majestátis exténde. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 5, 1-9


FRATRES: Estóte imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi: et ambuláte in dilectióne, sicut et Christus diléxit nos, et trádidit semetípsum pro nobis oblatiónem, et hóstiam Deo in odórem suavitátis. Fornicátio autem, et omnis immundítia, aut avarítia, nec nominétur in vobis, sicut decet sanctos: aut turpitúdo, aut stultilóquium, aut scurrílitas, quae ad rem non pértinet: sed magis gratiárum áctio. Hoc enim scitóte intelligéntes, quod omnis fornicátor, aut immúndus, aut avárus, quod est idolórum sérvitus, non habet hereditátem in regno Christi et Dei. Nemo vos sedúcat inánibus verbis: propter haec enim venit ira Dei in fílios diffidéntiae. Nolíte ergo éffici partícipes eórum. Erátis enim aliquándo ténebrae: nunc autem lux in Dómino. Ut fílii lucis ambuláte: fructus enim lucis est in omni bonitáte, et justítia, et veritáte.


Graduale Ps. 9, 20 et 4 Exsúrge, Dómine, non praeváleat homo: judicéntur gentes in conspéctu tuo. V/. In converténdo inimícum meum retrórsum, infirmabúntur, et períbunt a fácie tua.
Tractus Ps. 122, 1-3 Ad te levávi óculos meos, qui hábitas in caelis. V/. Ecce sicut óculi servórum in mánibus dominórum suórum. V/. Et sicut óculi ancíllae in mánibus dóminae suae: ita óculi nostri ad Dóminum Deum nostrum, donec misereátur nostri. V/. Miserére nobis, Dómine, miserére nobis.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 11, 14-28


IN illo témpore: Erat Jesus ejíciens daemónium, et illud erat mutum. Et cum ejecísset daemónium, locútus est mutus, et admirátae sunt turbae. Quidam autem ex eis dixérunt: In Beélzebub príncipe daemoniórum éjicit daemónia. Et álii tentántes, signum de caelo quaerébant ab eo. Ipse autem ut vidit cogitatiónes eórum, dixit eis: Omne regnum in seípsum divísum desolábitur, et domus supra domum cadet. Si autem et Sátanas in seípsum divísus est, quómodo stabit regnum ejus ? quia dícitis, in Beélzebub me ejícere daemónia. Si autem ego in Beélzebub ejício daemónia: fílii vestri in quo ejíciunt ? Ideo ipsi júdices vestri erunt. Porro si in dígito Dei ejício daemónia: profécto pervénit in vos regnum Dei. Cum fortis armátus custódit átrium suum, in pace sunt ea quae póssidet. Si autem fórtior eo supervéniens vícerit eum, univérsa arma ejus áuferet, in quibus confidébat, et spólia ejus distríbuet. Qui non est mecum, contra me est: et qui non cólligit mecum, dispérgit. Cum immúndus spíritus exíerit de homine, ámbulat per loca inaquósa, quaerens réquiem: et non invéniens, dicit: Revértar in domum meam, unde exívi. Et cum vénerit, ínvenit eam scopis mundátam, et ornátam. Tunc vadit, et assúmit septem álios spíritus secum nequióres se, et ingréssi hábitant ibi. Et fiunt novíssima hóminis illíus pejóra prióribus. Factum est autem, cum haec díceret: extóllens vocem quaedam múlier de turba, dixit illi: Beátus venter, qui te portávit, et úbera, quae suxísti. At ille dixit: Quinímmo beáti, qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt illud.


Credo.


Offertorium Ps. 18, 9, 10, 11 et 12 Justítiae Dómini rectae, laetificántes corda, et judícia ejus dulcióra super mel et favum: nam et servus tuus custódit ea.


Secreta


HAEC hóstia, Dómine, quaésumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 83, 4-5 Passer invénit sibi domum, et turtur nidum, ubi repónat pullos suos: altária tua, Dómine virtútum, Rex meus, et Deus meus: beáti qui hábitant in domo tua, in saéculum saéculi laudábunt te.


Postcommunio


A CUNCTIS nos, quaésumus, Dómine, reátibus et perículis propitiátus absólve: quos tanti mystérii tríbuis esse partícipes. Per Dóminum.



FERIA SECUNDA

POST DOMINICAM III

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Marcum



Introitus Ps. 55, 5
IN Deo laudábo verbum, in Dómino laudábo sermónem: in Deo sperábo, non timébo quid fáciat mihi homo. Ps. ibid., 2 Miserére mei, Deus, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me. V/. Glória Patri.


Oratio


CÓRDIBUS nostris, quaésumus, Dómine, grátiam tuam benígnus infúnde: ut, sicut ab escis carnálibus abstinémus ; ita sensus quoque nostros a nóxiis retrahámus excéssibus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Regum.

4 Reg. 5, 1-15


IN diébus illis: Náaman princeps milítiae regis Sýriae erat vir magnus apud dóminum suum, et honorátus: per illum enim dedit Dóminus salútem Sýriae: erat autem vir fortis et dives, sed leprósus. Porro de Sýria egréssi fúerant latrúnculi, et captívam dúxerant de terra Israël puéllam párvulam, quae erat in obséquio uxóris Náaman, quae ait ad dóminam suam: Utinam fuísset dóminus meus ad prophétam, qui est in Samaría: profécto curásset eum a lepra quam habet. Ingréssus est ítaque Náaman ad dóminum suum, et nuntiávit ei, dicens: Sic et sic locúta est puélla de terra Israël. Dixítque ei rex Sýriae: Vade, et mittam lítteras ad regem Israël. Qui cum proféctus esset, et tulísset secum decem talénta argénti, et sex míllia áureos, et decem mutatória vestimentórum, détulit lítteras ad regem Israël in haec verba: Cum accéperis epístolam hanc, scito quod míserim ad te Náaman servum meum, ut cures eum a lepra sua. Cumque legísset rex Israël lítteras, scidit vestiménta sua, et ait: Numquid Deus ego sum, ut occídere possim, et vivificáre, quia iste misit ad me, ut curem hóminem a lepra sua ? animadvértite, et vidéte quod occasiónes quaerat advérsum me. Quod cum audísset Eliséus vir Dei, scidísse vidélicet regem Israël vestiménta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidísti vestiménta tua ? véniat ad me, et sciat esse prophétam in Israël. Venit ergo Náaman cum equis, et cúrribus, et stetit ad óstium domus Eliséi: misítque ad eum Eliséus núntium, dicens: Vade, et laváre sépties in Jordáne, et recípiet sanitátem caro tua, atque mundáberis. Irátus Náaman recedébat, dicens: Putábam quod egrederétur ad me, et stans invocáret nomen Dómini Dei sui, et tángeret manu sua locum leprae, et curáret me. Numquid non melióres sunt Abana et Pharphar, flúvii Damásci, ómnibus aquis Israël, ut laver in eis, et munder ? Cum ergo vertísset se, et abíret indígnans, accessérunt ad eum servi sui, et locúti sunt ei: Pater, si rem grandem dixísset tibi prophéta, certe fácere debúeras: quanto magis quia nunc dixit tibi: Laváre, et mundáberis ? Descéndit, et lavit in Jordáne sépties, juxta sermónem viri Dei, et restitúta est caro ejus, sicut caro púeri párvuli, et mundátus est. Reversúsque ad virum Dei cum univérso comitátu suo, venit, et stetit cora m eo, et ait: Vere scio, quod non sit álius Deus in univérsa terra, nisi tantum in Israël.


Graduale Ps. 55, 9 et 2 Deus, vitam meam annuntiávi tibi: posuísti lácrimas meas in conspéctu tuo. V/. Miserére mei, Dómine, quóniam conculcávit me homo: tota die bellans tribulávit me.
Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 4, 23-30


IN illo témpore: Dixit Jesus pharisaéis: Utique dicétis mihi hanc similitúdinem: Médice, cura teípsum: quanta audívimus facta in Caphárnaum, fac et hic in pátria tua. Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo prophéta accéptus est in pátria sua. In veritáte dico vobis, multae víduae erant in diébus Elíae in Israël, quando clausum est caelum annis tribus, et ménsibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra: et ad nullam illárum missus est Elías, nisi in Saréphta Sidóniae, ad mulíerem víduam. Et multi leprósi erant in Israël sub Eliséo prophéta: et nemo eórum mundátus est nisi Náaman Syrus. Et repléti sunt omnes in synagóga ira, haec audiéntes. Et surrexérunt, et ejecérunt illum extra civitátem: et duxérunt illum usque ad supercílium montis, supra quem cívitas illórum erat aedificáta, ut praecipitárent eum. Ipse autem tránsiens per médium illórum, ibat.


Offertorium Ps. 54, 2-3 Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde in me, et exáudi me.


Secreta


MUNUS, quod tibi, Dómine, nostrae servitútis offérimus, tu salutáre nobis pérfice sacraméntum. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 13, 7 Quis dabit ex Sion salutáre Israël ? cum avérterit Dóminus captivitátem plebis suae, exsultábit Jacob, et laetábitur Israël.


Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus: ut, quod ore contíngimus, pura mente capiámus. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


SUBVÉNIAT nobis, Dómine, misericórdia tua: ut ab imminéntibus peccatórum nostrórum perículis, te mereámur protegénte éripi, te liberánte salvári. Per Dóminum.



FERIA TERTIA

POST DOMINICAM III

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Pudentianam



Introitus Ps. 16, 6 et 8
EGO clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea: custódi me, Dómine, ut pupíllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me. Ps. ibid., 1 Exáudi, Dómine, justítiam meam: inténde deprecatiónem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


EXÁUDI nos, omnípotens et miséricors Deus: et continéntiae salutáris propítius nobis dona concéde. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Regum.

4 Reg. 4, 1-7


IN diébus illis: Múlier quaedam clamábat ad Eliséum prophétam, dicens: Servus tuus vir meus mórtuus est, et tu nosti, quia servus tuus fuit timens Dóminum: et ecce créditor venit, ut tollat duos fílios meos ad serviéndum sibi. Cui dixit Eliséus: Quid vis ut fáciam tibi ? Dic mihi, quid habes in domo tua ? At illa respóndit: Non hábeo ancílla tua quidquam in domo mea, nisi parum ólei, quo ungar. Cui ait: Vade, pete mútuo ab ómnibus vicínis tuis vasa vácua non pauca. Et ingrédere, et claude óstium tuum, cum intrínsecus fúeris tu, et fílii tui: et mitte inde in ómnia vasa haec: et cum plena fúerint, tolles. Ivit ítaque múlier, et clausit óstium super se, et super fílios suos: illi offerébant vasa, et illa infundébat. Cumque plena fuíssent vasa, dixit ad fílium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respóndit: Non hábeo. Stetítque óleum. Venit autem illa, et indicávit hómini Dei. Et ille: Vade, inquit, vende óleum, et redde creditóri tuo: tu autem, et fílii tui vívite de relíquo.


Graduale Ps. 18, 13-14 Ab occúltis meis munda me, Dómine: et ab aliénis parce servo tuo. V/. Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: et emundábor a delícto máximo.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 18, 15-22


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si peccáverit in te frater tuus, vade, et córripe eum inter te et ipsum solum. Si te audíerit, lucrátus eris fratrem tuum. Si autem non te audíerit, ádhibe tecum adhuc unum vel duos, ut in ore duórum vel trium téstium stet omne verbum. Quod si non audíerit eos: dic ecclésiae. Si autem ecclésiam non audíerit: sit tibi sicut éthnicus et publicánus. Amen dico vobis, quaecúmque alligavéritis super terram, erunt ligáta et in caelo: et quaecúmque solvéritis super terram, erunt solúta et in caelo. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consénserint super terram, de omni re quamcúmque petíerint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. Ubi enim sunt duo vel tres congregáti in nómine meo, ibi sum in médio eórum. Tunc accédens Petrus ad eum, dixit: Dómine, quóties peccábit in me frater meus, et dimíttam ei ? usque sépties ? Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque sépties, sed usque septuágies sépties.


Offertorium Ps. 117, 16 et 17 Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.


Secreta


PER haec véniat, quaésumus, Dómine, sacraménta nostrae redemptiónis efféctus: qui nos et ab humánis rétrahat semper excéssibus, et ad salutária dona perdúcat. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 14, 1-2 Dómine, quis habitábit in tabernáculo tuo ? aut quis requiéscet in monte sancto tuo ? Qui ingréditur sine mácula, et operátur justítiam.


Postcommunio


SACRIS, Dómine, mystériis expiáti: et véniam, quaésumus, consequámur, et grátiam. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


TUA nos, Dómine, protectióne defénde: et ab omni semper iniquitáte custódi. Per Dóminum.



FERIA QUARTA

POST DOMINICAM III

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Xystum



Introitus Ps. 30, 7-8
EGO autem in Dómino sperábo: exsultábo, et laetábor in tua misericórdia: quia respexísti humilitátem meam. Ps. ibid., 2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum: in justítia tua líbera me, et éripe me. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA nobis, quaésumus, Dómine: ut salutáribus jejúniis erudíti, a nóxiis quoque vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Exodi.

Exodi 20, 12-24


HAEC dicit Dóminus Deus: Honóra patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaévus super terram, quam Dóminus Deus tuus dabit tibi. Non occídes. Non moecháberis. Non furtum fácies. Non loquéris contra próximum tuum falsum testimónium. Non concupísces domum próximi tui: nec desiderábis uxórem ejus, non servum, non ancíllam, non bovem, non ásinum, nec ómnia, quae illíus sunt. Cunctus autem pópulus vidébat voces, et lámpades, et sónitum búccinae, montémque fumántem: et pertérriti, ac pavóre concússi, stetérunt procul, dicéntes Móysi: Lóquere tu nobis, et audiémus: non loquátur nobis Dóminus, ne forte moriámur. Et ait Móyses ad pópulum: Nolíte timére: ut enim probáret vos, venit Deus, et ut terror illíus esset in vobis, et non peccarétis. Stetítque pópulus de longe. Móyses autem accéssit ad calíginem, in qua erat Deus. Dixit praetérea Dóminus ad Móysen: Haec dices fíliis Israël: Vos vidístis, quod de caelo locútus sim vobis. Non faciétis deos argénteos, nec deos áureos faciétis vobis. Altáre de terra faciétis mihi, et offerétis super eo holocáusta et pacífica vestra, oves vestras, et boves in omni loco, in quo memória fúerit nóminis mei.


Graduale Ps. 6, 3-4 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: sana me, Dómine. V/. Conturbáta sunt ómnia ossa mea: et ánima mea turbáta est valde.
Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 15, 1-20


IN illo témpore: Accessérunt ad Jesum ab Jerosólymis scribae et pharisaéi, dicéntes: Quare discípuli tui transgrediúntur traditiónem seniórum ? Non enim lavant manus suas, cum panem mandúcant. Ipse autem respóndens, ait illis: Quare et vos transgredímini mandátum Dei propter traditiónem vestram ? Nam Deus dixit: Honóra patrem et matrem. Et: Qui maledíxerit patri vel matri, morte moriátur. Vos autem dícitis: Quicúmque díxerit patri vel matri: munus quodcúmque est ex me, tibi próderit: et non honorificábit patrem suum, aut matrem suam: et írritum fecístis mandátum Dei propter traditiónem vestram. Hypócritae, bene prophetávit de vobis Isaías, dicens: Pópulus hic lábiis me honórat: cor autem eórum longe est a me. Sine causa autem colunt me, docéntes doctrínas et mandáta hóminum. Et convocátis ad se turbis, dixit eis: Audíte, et intellígite. Non quod intrat in os, coínquinat hóminem: sed quod procédit ex ore, hoc coínquinat hóminem. Tunc accedéntes discípuli ejus, dixérunt ei: Scis quia pharisaéi, audíto verbo hoc, scandalizáti sunt ? At ille respóndens, ait: Omnis plantátio, quam non plantávit Pater meus caeléstis, eradicábitur. Sínite illos: caeci sunt, et duces caecórum. Caecus autem si caeco ducátum praestet, ambo in fóveam cadunt. Respóndens autem Petrus, dixit ei: Edíssere nobis parábolam istam. At ille dixit: Adhuc et vos sine intelléctu estis ? Non intellígitis, quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secéssum emíttitur ? Quae autem procédunt de ore, de corde éxeunt, et ea coínquinant hóminem: de corde enim éxeunt cogitatiónes malae, homicídia, adultéria, fornicatiónes, furta, falsa testimónia, blasphémiae. Haec sunt, quae coínquinant hóminem. Non lotis autem mánibus manducáre, non coínquinat hóminem.


Offertorium Ps. 108, 21 Dómine, fac mecum misericórdiam tuam, propter nomen tuum: quia suávis est misericórdia tua.


Secreta


SÚSCIPE, quaésumus, Dómine, preces pópuli tui cum oblatiónibus hostiárum: et tua mystéria celebrántes, ab ómnibus nos defénde perículis. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 15, 10 Notas mihi fecísti vias vitae: adimplébis me laetítia cum vultu tuo, Dómine.


Postcommunio


SANCTÍFICET nos, Dómine, qua pasti sumus, mensa caeléstis: et a cunctis erróribus expiátos, supérnis promissiónibus reddat accéptos. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui protectiónis tuae grátiam quaérimus, liberáti a malis ómnibus, secúra tibi mente serviámus. Per Dóminum.



FERIA QUINTA

POST DOMINICAM III

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad Ss. Cosmam et Damianum



Introitus
SALUS pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum. Ps. 77, 1 Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. V/. Glória Patri.


Oratio


MAGNÍFICET te, Dómine, sanctórum tuórum Cosmae et Damiáni beáta solémnitas: qua et illis glóriam sempitérnam, et opem nobis ineffábili providéntia contulísti. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio Jeremíae Prophétae.

Jerem. 7, 1-7


IN diébus illis: Factum est verbum Dómini ad me, dicens: Sta in porta domus Dómini: et praédica ibi verbum istud, et dic: Audíte verbum Dómini, omnis Juda, qui ingredímini per portas has, ut adorétis Dóminum. Haec dicit Dóminus exercítuum, Deus Israël: Bonas fácite vias vestras, et stúdia vestra: et habitábo vobíscum in loco isto. Nolíte confídere in verbis mendácii, dicéntes: Templum Dómini, templum Dómini, templum Dómini est. Quóniam si bene direxéritis vias vestras, et stúdia vestra: si fecéritis judícium inter virum et próximum ejus, ádvenae, et pupíllo, et víduae non fecéritis calúmniam, nec sánguinem innocéntem effudéritis in loco hoc, et post deos aliénos non ambulavéritis in malum vobismetípsis: habitábo vobíscum in loco isto, in terra, quam dedi pátribus vestris a saéculo et usque in saéculum: ait Dóminus omnípotens.


Graduale Ps. 144, 15-16 Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. V/. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 4, 38-44


IN illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et s tans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem daemónia a multis, clamántia, et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbae requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praédicans in synagógis Galilaéae.


Offertorium Ps. 137, 7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.


Secreta


IN tuórum, Dómine, pretiósa morte justórum sacrifícium illud offérimus, de quo martýrium sumpsit omne princípium. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Ps. 118, 4-5 Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viae meae ad custodiéndas justificatiónes tuas.


Postcommunio


SIT nobis, Dómine, sacraménti tui certa salvátio: quae cum beatórum Mártyrum tuórum Cosmae et Damiáni méritis implorátur. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


SUBJÉCTUM tibi pópulum, quaésumus, Dómine, propitiátio caeléstis amplíficet: et tuis semper fáciat servíre mandátis. Per Dóminum.



FERIA SEXTA

POST DOMINICAM III

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Laurentium in Lucina



Introitus Ps. 85, 17
FAC mecum, Dómine, signum in bonum: ut vídeant, qui me odérunt, et confundántur: quóniam tu, Dómine, adjuvísti me, et consolátus es me. Ps. ibid., 1 Inclína, Dómine, aurem tuam, et exáudi me: quóniam inops et pauper sum ego. V/. Glória Patri.


Oratio


JEJÚNIA nostra, quaésumus, Dómine: benígno favóre proséquere: ut, sicut ab aliméntis abstinémus in córpore ; ita a vítiis jejunémus in mente. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio libri Númeri.

Num. 20, 1, 3 et 6-13


IN diébus illis: Convenérunt fílii Israël advérsum Móysen et Aaron: et versi in seditiónem, dixérunt: Date nobis aquam, ut bibámus. Ingressúsque Móyses et Aaron, dimíssa multitúdine, tabernáculum fo éderis, corruérunt proni in terram, clamaverúntque ad Dóminum, atque dixérunt: Dómine Deus, audi clamórem hujus pópuli, et áperi eis thesáurum tuum, fontem aquae vivae, ut satiáti, cesset murmurátio eórum. Et appáruit glória Dómini super eos. Locutúsque est Dóminus ad Móysen, dicens: Tolle virgam, et cóngrega pópulum, tu et Aaron frater tuus, et loquímini ad petram coram eis, et illa dabit aquas. Cumque edúxeris aquam de petra, bibet omnis multitúdo, et juménta ejus. Tulit ígitur Móyses virgam, quae erat in conspéctu Dómini, sicut praecéperat ei, congregáta multitúdine ante petram, dixítque eis: Audíte, rebélles et incréduli: Num de petra hac vobis aquam potérimus ejícere ? Cumque elevásset Móyses manum, percútiens virga bis sílicem, egréssae sunt aquae largíssimae, ita ut pópulus bíberet, et juménta. Dixítque Dóminus ad Móysen et Aaron: Quia non credidístis mihi, ut sanctificarétis me coram fíliis Israël, non introducétis hos pópulos in terram, quam dabo eis. Haec est aqua contradictiónis, ubi jurgáti sunt fílii Israël contra Dóminum, et sanctificátus est in eis.


Graduale Ps. 27, 7 et 1 In Deo sperávit cor meum, et adjútus sum: et reflóruit caro mea, et ex voluntáte mea confitébor illi. V/. Ad te, Dómine, clamávi: Deus meus, ne síleas, ne discédas a me.
Tractus Ps. 102, 10 Dómine, non secúndum peccáta nostra, quae fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis. V/. Ps. 78, 8-9 Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiae tuae, quia páuperes facti sumus nimis. (Hic genuflectitur) V/. Adjuva nos, Deus salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos: et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 4, 5-42


IN illo témpore: Venit Jesus in civitátem Samaríae, quae dícitur Sichar: juxta praédium, quod dedit Jacob Joseph fílio suo. Erat autem ibi fons Jacob. Jesus ergo fatigátus ex itínere, sedébat sic supra fontem. Hora erat quasi sexta. Venit múlier de Samaría hauríre aquam. Dicit ei Jesus: Da mihi bíbere. (Discípuli enim ejus abíerant in civitátem, ut cibos émerent.) Dicit ergo ei múlier illa Samaritána: Quómodo tu, Judaéus cum sis, bíbere a me poscis, quae sum múlier Samaritána ? non enim coutúntur Judaéi Samaritánis. Respóndit Jesus, et dixit ei: Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: Da mihi bíbere: tu fórsitan petísses ab eo, et dedísset tibi aquam vivam. Dicit ei múlier: Dómine, neque in quo háurias habes, et púteus altus est: unde ergo habes aquam vivam ? Numquid tu major es patre nostro Jacob, qui dedit nobis púteum, et ipse ex eo bibit, et fílii ejus, et pécora ejus ? Respóndit Jesus, et dixit ei: Omnis, qui bibit ex aqua hac, sítiet íterum: qui autem bíberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sítiet in aetérnum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae saliéntis in vitam aetérnam. Dicit ad eum múlier: Dómine, da mihi hanc aquam, ut non sítiam, neque véniam huc hauríre. Dicit ei Jesus: Vade, voca virum tuum, et veni huc. Respóndit múlier, et dixit: Non hábeo virum. Dicit ei Jesus: Bene dixísti, quia non hábeo virum: quinque enim viros habuísti, et nunc quem habes, non est tuus vir: hoc vere dixísti. Dicit ei múlier: Dómine, vídeo, quia prophéta es tu. Patres nostri in monte hoc adoravérunt, et vos dícitis, quia Jerosólymis est locus, ubi adoráre opórtet. Dicit ei Jesus: Múlier, crede mihi, quia veniet hora, quando neque in monte hoc, neque in Jerosólymis adorábitis Patrem. Vos adorátis quod nescítis: nos adorámus quod scimus, quia salus ex Judaéis est. Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratóres adorábunt Patrem in spíritu et veritáte. Nam et Pater tales quaerit, qui adórent eum. Spíritus est Deus: et eos, qui adórant eum, in spíritu et veritáte opórtet adoráre. Dicit ei mulier: Scio, quia Messías venit (qui dícitur Christus) . Cum ergo vénerit ille, nobis annuntiábit ómnia. Dicit ei Jesus: Ego sum, qui loquor tecum. Et contínuo venérunt discípuli ejus: et mirabántur, quia cum mulíere loquebátur. Nemo tamen dixit: Quid quaeris, aut quid lóqueris cum ea ? Relíquit ergo hýdriam suam múlier, et ábiit in civitátem, et dicit illis homínibus: Veníte, vidéte hóminem, qui dixit mihi ómnia quaecúmque feci: numquid ipse est Christus ? Exiérunt ergo de civitáte, et veniébant ad eum. Intérea rogábant eum discípuli, dicéntes: Rabbi, mandúca. Ille autem dicit eis: Ego cibum hábeo manducáre, quem vos nescítis. Dicébant ergo discípuli ad ínvicem: Numquid áliquis áttulit ei manducáre ? Dicit eis Jesus: Meus cibus est, ut fáciam voluntátem ejus, qui misit me, ut perfíciam opus ejus. Nonne vos dícitis, quod adhuc quátuor menses sunt, et messis venit ? Ecce dico vobis: Leváte óculos vestros, et vidéte regiónes, quia albae sunt jam ad messem. Et qui metit, mercédem áccipit, et cóngregat fructum in vitam aetérnam: ut, et qui séminat, simul gáudeat, et qui metit. In hoc enim est verbum verum: quia álius est qui séminat, et álius est qui metit. Ego misi vos métere quod vos non laborástis: álii laboravérunt, et vos in labóres eórum introístis. Ex civitáte autem illa multi credidérunt in eum Samaritanórum, propter verbum mulíeris testimónium perhibéntis: Quia dixit mihi ómnia quaecúmque feci. Cum veníssent ergo ad illum Samaritáni, rogavérunt eum, ut ibi manéret. Et mansit ibi duos dies. Et multo plures credidérunt in eum propter sermónem ejus. Et mulíeri dicébant: Quia jam non propter tuam loquélam crédimus: ipsi enim audívimus, et scimus, quia hic est vere Salvátor mundi.


Offertorium Ps. 5, 3-4 Inténde voci oratiónis meae, Rex meus, et Deus meus: quóniam ad te orábo, Dómine.


Secreta


RÉSPICE, quaésumus, Dómine, propítius ad múnera, quae sacrámus: ut tibi grata sint, et nobis salutária semper exsístant. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Joann. 4, 13 et 14 Qui bíberit aquam, quam ego dabo ei, dicit Dóminus, fiet in eo fons aquae saliéntis in vitam aetérnam.


Postcommunio


HUJUS nos, Dómine, percéptio sacraménti mundet a crímine: et ad caeléstia regna perdúcat. Per Dóminum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui in tua protectióne confídimus, cuncta nobis adversántia, te adjuvánte, vincámus. Per Dóminum.



SABBATO

POST DOMINICAM III

IN QUADRAGESIMA

Simplex


Statio ad S. Susannam



Introitus Ps. 5, 2-3
VERBA mea áuribus pércipe, Dómine, intéllige clamórem meum: inténde voci oratiónis meae, Rex meus, et Deus meus. Ps. ibid., 4 Quóniam ad te orábo, Dómine: mane exáudies vocem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, qui se, affligéndo carnem, ab aliméntis ábstinent ; sectándo justítiam, a culpa jejúnent. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae, ut supra. (Vide post benedictionem cinerum.)


Léctio Daniélis Prophétae.

Dan. 13, 1-9, 15-17, 19-30 et 33-62


IN diébus illis: Erat vir hábitans in Babylóne, et nomen ejus Jóakim: et accépit uxórem nómine Susánnam, fíliam Helcíae, pulchram nimis, et timéntem Deum: paréntes enim illíus, cum essent justi, erudiérunt fíliam suam secúndum legem Móysi. Erat autem Jóakim dives valde, et erat ei pomárium vicínum dómui suae: et ad ipsum confluébant Judaéi, eo quod esset honorabílior ómnium. Et constitúti sunt de pópulo duo senes júdices in illo anno: de quibus locútus est Dóminus: Quia egréssa est iníquitas de Babylóne a senióribus judícibus, qui videbántur régere pópulum. Isti frequentábant domum Jóakim, et veniébant ad eos omnes, qui habébant judícia. Cum autem pópulus revertísset per merídiem, ingrediebátur Susánna, et deambulábat in pomário viri sui. Et vidébant eam senes quotídie ingrediéntem et deambulántem: et exarsérunt in concupiscéntiam ejus: et evertérunt sensum suum, et declinavérunt óculos suos, ut non vidérent caelum, neque recordaréntur judiciórum justórum. Factum est autem, cum observárent diem aptum, ingréssa est aliquándo sicut heri et nudiustértius, cum duábus solis puéllis, voluítque lavári in pomário: aestus quippe erat, et non erat ibi quisquam, praeter duos senes abscónditos, et contemplántes eam. Dixit ergo puéllis: Afférte mihi óleum et smígmata, et óstia pomárii cláudite, ut laver. Cum autem egréssae essent puéllae, surrexérunt duo senes, et accurrérunt ad eam, et dixérunt: Ecce óstia pomárii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscéntia tui sumus: quam ob rem assentíre nobis, et commiscére nobíscum. Quod si nolúeris, dicémus contra te testimónium, quod fúerit tecum júvenis, et ob hanc causam emíseris puéllas a te. Ingémuit Susánna, et ait: Angústiae sunt mihi úndique: si enim hoc égero, mors mihi est: si autem non égero, non effúgiam manus vestras. Sed mélius est mihi absque ópere incídere in manus vestras, quam peccáre in conspéctu Dómini. Et exclamávit voce magna Susánna: exclamavérunt autem et senes advérsus eam. Et cucúrrit unus ad óstia pomárii, et apéruit. Cum ergo audíssent clamórem fámuli domus in pomário, irruérunt per postícum, ut vidérent quidnam esset. Postquam autem senes locúti sunt, erubuérunt servi veheménter: quia numquam dictus fúerat sermo hujuscémodi de Susánna. Et facta est dies crástina. Cumque venísset pópulus ad Jóakim virum ejus, venérunt et duo senióres pleni iníqua cogitatióne advérsus Susánnam, ut interfícerent eam. Et dixérunt coram pópulo: Míttite ad Susánnam fíliam Helcíae, uxórem Jóakim. Et statim misérunt. Et venit cum paréntibus, et fíliis, et univérsis cognátis suis. Flebant ígitur sui, et omnes qui nóverant eam. Consurgéntes autem duo senióres in médio pópuli, posuérunt manus suas super caput ejus. Quae flens suspéxit ad caelum: erat enim cor ejus fidúciam habens in Dómino. Et dixérunt senióres: Cum deambularémus in pomário soli, ingréssa est haec cum duábus puéllis: et clausit óstia pomárii, et dimísit a se puéllas. Venítque ad eam adoléscens, qui erat abscónditus, et concúbuit cum ea. Porro nos, cum essemus in ángulo pomárii, vidéntes iniquitátem, cucúrrimus ad eos, et vídimus eos páriter commiscéri. Et illum quidem non quívimus comprehéndere, quia fórtior nobis erat, et apértis óstiis exsilívit: hanc autem, cum apprehendissémus, interrogávimus, quisnam es set adoléscens, et nóluit indicáre nobis: hujus rei testes sumus. Crédidit eis multitúdo quasi sénibus et judícibus pópuli, et condemnavérunt eam ad mortem. Exclamávit autem voce magna Susánna, et dixit: Deus aetérne, qui absconditórum es cógnitor, qui nosti ómnia ántequam fiant, tu scis quóniam falsum testimónium tulérunt contra me: et ecce mórior, cum nihil horum fécerim, quae isti malitióse composuérunt advérsum me. Exaudívit autem Dóminus vocem ejus. Cumque ducerétur ad mortem, suscitávit Dóminus spíritum sanctum púeri junióris, cujus nomen Dániel. Et exclamávit voce magna: Mundus ego sum a sánguine hujus. Et convérsus omnis pópulus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locútus es ? Qui cum staret in médio eórum, ait: Sic fátui, fílii Israël, non judicántes, neque quod verum est cognoscéntes, condemnástis fíliam Israël ? Revertímini ad judícium, quia falsum testimónium locúti sunt advérsus eam. Revérsus est ergo pópulus cum festinatióne. Et dixit ad eos Dániel: Separáte illos ab ínvicem procul, et dijudicábo eos. Cum ergo divísi essent alter ab áltero, vocávit unum de eis, et dixit ad eum: Inveteráte diérum malórum, nunc venérunt peccáta tua, quae operabáris prius: júdicans judícia injústa, innocéntes ópprimens, et dimíttens nóxios, dicénte Dómine: Innocéntem et justum non interfícies. Nunc ergo si vidísti eam, dic sub qua árbore víderis eos colloquéntes sibi. Qui ait: Sub schino. Dixit autem Dániel: Recte mentítus es in caput tuum. Ecce enim Angelus Dei, accépta senténtia ab eo, scindet te médium. Et, amóto eo, jussit veníre álium, et dixit ei: Semen Chánaan, et non Juda, spécies decépit te, et concupiscéntia subvértit cor tuum: sic faciebátis filiábus Israël, et illae timéntes loquebántur vobis: sed fília Juda non sustínuit iniquitátem vestram. Nunc ergo dic mihi, sub qua árbore comprehénderis eos loquéntes sibi. Qui ait: Sub prino. Dixit autem ei Dániel: Recte mentítus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Dómini, gládium habens, ut secet te médium, et interfíciat vos. Exclamávit ítaque omnis coetus voce magna, et benedixérunt Deum, qui salvat sperántes in se. Et consurrexérunt advérsus duos senióres (convícerat enim eos Dániel ex ore suo falsum dixísse testimónium), fecerúntque eis sicut male égerant advérsus próximum: et interfecérunt eos, et salvátus est sanguis innóxius in die illa.


Graduale Ps. 22, 4 Si ámbulem in médio umbrae mortis, non timébo mala: quóniam tu mecum es, Dómine. V/. Virga tua, et báculus tuus, ipsa me consoláta sunt.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 8, 1-11


IN illo témpore: Perréxit Jesus in montem Olivéti: et dilúculo íterum venit in templum, et omnis pópulus venit ad eum, et sedens docébat eos. Addúcunt autem scribae et pharisaéi mulíerem in adultério deprehénsam: et statuérunt eam in médio, et dixérunt ei: Magíster, haec múlier modo deprehénsa est in adultério. In lege autem Móyses mandávit nobis hujúsmodi lapidáre. Tu ergo quid dicis ? Hoc autem dicébant tentántes eum, ut possent accusáre eum. Jesus autem inclínans se deórsum, dígito scribébat in terra. Cum ergo perseverárent interrogántes eum, eréxit se, et dixit eis: Qui sine peccáto est vestrum, primus in illam lápidem mittat. Et íterum se inclínans, scribébat in terra. Audiéntes autem unus post unum exíbant, incipiéntes a senióribus: et remánsit solus Jesus et múlier in médio stans. Erigens autem se Jesus, dixit ei: Múlier, ubi sunt qui te accusábant ? nemo te condemnávit ? Quae dixit: Nemo, Dómine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnábo: Vade, et jam ámplius noli peccáre.


Offertorium Ps. 118, 133 Gressus meos dírige secúndum elóquium tuum: ut non dominétur mei omnis injustítia, Dómine.


Secreta


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget semper, et múniat. Per Dóminum.


Praefatio de Quadragesima.


Communio Joann. 8, 10 et 11 Nemo te condemnávit, múlier ? Nemo, Dómine. Nec ego te condemnábo: jam ámplius noli peccáre.


Postcommunio


QUSUMUS, omnípotens Deus: ut inter ejus membra numerémur, cujus córpori communicámus, et sánguini: Qui tecum.

Super populum: Orémus. Humiliáte cápita vestra Deo.

Oratio


PRAETÉNDE, Dómine, fidélibus tuis déxteram caeléstis auxílii: ut te toto corde perquírant ; et quae digne póstulant, cónsequi mereántur. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - IN QUADRAGESIMA