Missale Romanum 1957 - IN AURORA


AD TERTIAM MISSAM

IN DIE NATIVITATIS DOMINI

Statio ad S. Mariam majorem



Introitus Isai. 9, 6
PUER natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, magni consílii Angelus. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.


Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum nostrum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 1, 1-12


MULTIFÁRIAM, multísque modis olim Deus loquens pátribus in prophétis: novíssime diébus istis locútus est nobis in Fílio, quem constítuit herédem universórum per quem fecit et saécula: qui cum sit splendor glóriae, et figúra substántiae ejus, portánsque ómnia verbo virtútis suae, purgatiónem peccatórum fáciens, sedet ad déxteram majestátis in excélsis: tanto mélior Angelis efféctus, quanto differéntius prae illis nomen hereditávit. Cui enim dixit aliquándo Angelórum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te ? Et rursum: Ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in fílium ? Et cum íterum introdúcit primogénitum in orbem terrae, dicit: Et adórent eum omnes Angeli Dei. Et ad Angelos quidem dicit: Qui facit Angelos suos spíritus, et minístros suos flammam ignis. Ad Fílium autem: Thronus tuus, Deus, in saéculum saéculi: virga aequitátis, virga regni tui. Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: proptérea unxit te Deus, Deus tuus, óleo exsultatiónis prae particípibus tuis. Et: Tu in princípio, Dómine, terram fundásti: et ópera mánuum tuárum sunt caeli. Ipsi períbunt, tu autem permanébis ; et omnes ut vestiméntum veteráscent: et velut amíctum mutábis eos, et mutabúntur: tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.


Graduale Ps. 97, 3-4 et 2 Vidérunt omnes fines terrae salutáre Dei nostri: jubiláte Deo, omnis terra. V/. Notum fecit Dóminus salutáre suum: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam.
Allelúja, allelúja. V/. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes, et adoráte Dóminum: quia hódie descéndit lux magna super terram. Allelúja.


+ Inítium sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 1, 1-14


IN princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebrae eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quae illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. (Hic genuflectitur) Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiae et veritátis.


Credo.


Offertorium Ps. 88, 12 et 15 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrárum et plenitúdinem ejus tu fundásti: justítia et judícium praeparátio sedis tuae.


Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes, ut supra in prima Missa.


Communio Ps. 97, 3 Vidérunt omnes fines terrae salutáre Dei nostri.


Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit.


* In fine hujus Missae legitur sequens Evangelium Epiphaniae

+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 2, 1-12


CUM natus esset Jesus in Béthlehem Juda in diébus Heródis regis, ecce Magi ab Oriénte venérunt Jerosólymam, dicéntes: Ubi est qui natus est rex Judaeórum ? Vídimus enim stellam ejus in Oriénte, et vénimus adoráre eum. Audiens autem Heródes rex, turbátus est, et omnis Jerosólyma cum illo. Et cóngregans omnes príncipes sacerdótum, et scribas pópuli, sciscitabátur ab eis, ubi Christus nascerétur. At illi dixérunt ei: In Béthlehem Judae: sic enim scriptum est per Prophétam: Et tu Béthlehem terra Juda, nequáquam mínima es in princípibus Juda: ex te enim éxiet dux, qui regat pópulum meum Israël. Tunc Heródes, clam vocátis Magis, diligénter dídicit ab eis tempus stellae, quae appáruit eis: et mittens illos in Béthlehem, dixit: Ite, et interrogáte diligénter de púero: et cum invenéritis, renuntiáte mihi, ut et ego véniens adórem eum. Qui cum audíssent regem, abiérunt. Et ecce stella, quam víderant in Oriénte, antecedébat eos, usque dum véniens, staret supra, ubi erat puer. Vidéntes autem stellam, gavísi sunt gáudio magno valde. Et intrántes domum, invenérunt púerum cum María matre ejus, (hic genuflectitur) et procidéntes adoravérunt eum. Et apértis thesáuris suis, obtulérunt ei múnera, aurum, thus, et myrrham. Et respónso accépto in somnis, ne redírent ad Heródem, per áliam viam revérsi sunt in regiónem suam.


* Si qua, infra Octavam Nativitatis, ac deinceps a die 2 usque ad diem 4 Januarii inclusive, dicenda sit Missa votiva solemnis de Christo Domino, quae versetur circa identicum Octavae Mysterium aut circa Mysterium pro quo Missa votiva nullatenus concessa reperiatur, sumitur Missa Puer natus est nobis, quae habetur infra, die 30 Decembris.


Die 26 Decembris

S. STEPHANI

Protomartyris


Duplex II classis cum Octava simplici


Statio ad S. Stephanum in Caelio monte



Introitus Ps. 118, 23, 86 et 23
SEDÉRUNT príncipes et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine Deus meus, quia servus tuus exercebátur i n tuis justificatiónibus. Ps. ibid., 1 Beáti immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


DA nobis, quaésumus, Dómine, imitári quod cólimus: ut discámus et inimícos dilígere ; quia ejus natalítia celebrámus, qui novit étiam pro persecutóribus exoráre Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit.

Et fit Commemoratio Octavae Nativitatis.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum nostrum.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 6, 8-10 ; 7, 54-59


IN diébus illis: Stéphanus, plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodígia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quae appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum qui erant a Cilícia, et Asia, disputántes cum Stéphano: et non póterant resístere sapiéntiae et Spirítui, qui loquebátur. Audiéntes autem haec, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus Spíritu Sancto, inténdens in caelum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce vídeo caelos apértos, et Fílium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et ímpetum fecérunt unanímiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitátem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem, et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spíritum meum. Pósitis autem génibus clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixísset, obdormívit in Dómino.


Graduale Ps. 118, 23 et 86 ; 6, 5 Sedérunt príncipes, et advérsum me loquebántur: et iníqui persecúti sunt me. V/. Adjuva me, Dómine Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Allelúja, allelúja. V/. Act. 7, 56 Vídeo caelos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.


In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4 Desidérium ánimae ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Act. 7, 56 Vídeo caelos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja. V/. Ps. 20, 4 Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 23, 34-39


IN illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisaéis: Ecce ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem Zacharíae, fílii Barachíae, quem occidístis inter templum et altáre. Amen dico vobis, vénient haec ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quae occídis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóties vólui congregáre fílios tuos, quemádmodum gallína cóngregat pullos suos sub alas, et noluísti ? Ecce relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: Benedíctus, qui venit in nómine Dómini.


Credo, ratione Octavae.


Offertorium Act. 6, 5 et 7, 59 Elegérunt Apóstoli Stéphanum Levítam, plenum fide et Spíritu Sancto: quem lapidavérunt Judaéi orántem, et dicéntem: Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, allelúja.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, múnera pro tuórum commemoratióne Sanctórum: ut, sicut illos pássio gloriósos effécit ; ita nos devótio reddat innócuos. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes de Nativitate, ratione Octavae.


Communio Act. 7, 56, 59, et 60 Vídeo caelos apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, áccipe spíritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.


Postcommunio


AUXILIÉNTUR nobis, Dómine, sumpta mystéria: et intercedénte beáto Stéphano Mártyre tuo, sempitérna protectióne confírment. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Pro Octava Nativitatis

Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum.


* Infra Octavam S. Stephani nihil fit de ea.


Die 27 Decembris

S. JOANNIS

Apostoli et Evangelistae


Duplex II classis cum Octava simplici


Statio ad S. Mariam majorem



Introitus Eccli. 15, 5
IN médio Ecclésiae apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae, et intelléctus: stolam glóriae índuit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


ECCLÉSIAM tuam, Dómine, benígnus illústra: ut beáti Joánnis Apóstoli tui et Evangelístae illumináta doctrínis, ad dona pervéniat sempitérna. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae Nativitatis.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 15, 1-6


QUI timet Deum, fáciet bona: et qui cóntinens est justítiae, apprehéndet illam, et obviábit illi quasi mater honorificáta. Cibábit illum pane vitae et intelléctus, et aqua sapiéntiae salutáris potábit illum: et firmábitur in illo, et non flectétur: et continébit illum, et non confundétur: et exaltábit illum apud próximos suos, et in médio ecclésiae apériet os ejus, et adimplébit illum spíritu sapiéntiae et intelléctus, et stola glóriae véstiet illum. Jucunditátem, et exsultatiónem thesaurizábit super illum, et nómine aetérno hereditábit illum, Dóminus Deus noster.


Graduale Joann. 21, 23 et 19 Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur. V/. Sed: Sic eum volo manére, donec véniam: tu me séquere.
Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 24 Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his: et scimus, quia verum est testimónium ejus. Allelúja.


In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Joann. 21, 24 Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his: et scimus, quia verum est testimónium ejus. Allelúja. V/. Ps. 91, 13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 21, 19-24


IN illo témpore: Dixit Jesus Petro: Séquere me. Convérsus Petrus vidit illum discípulum, quem diligébat Jesus, sequéntem, qui et recúbuit in cena super pectus ejus, et dixit: Dómine, quis est qui tradet te ? Hunc ergo cum vidísset Petrus, dixit Jesu: Dómine, hic autem quid ? Dicit ei Jesus: Sic eum volo manére, donec véniam, quid ad te ? tu me séquere. Exii t ergo sermo iste inter fratres, quia discípulus ille non móritur. Et non dixit ei Jesus: Non móritur ; sed: Sic eum volo manére, donec véniam ; quid ad te ? Hic est discípulus ille, qui testimónium pérhibet de his, et scripsit haec: et scimus, quia verum est testimónium ejus.


Credo.


Offertorium Ps. 91, 13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quae in Líbano est, multiplicábitur.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, múnera, quae in ejus tibi solemnitáte deférimus, cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes de Nativitate, ratione Octavae ; sed si Commemoratio Octavae sit omittenda, dicitur Praefatio de Apostolis sine Communicántes de Nativitate.


Communio Joann. 21, 23 Exiit sermo inter fratres, quod discípulus ille non móritur: et non dixit Jesus: Non móritur ; sed: Sic eum volo manére, donec véniam.


Postcommunio


REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices deprecámur: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.


Pro Octava Nativitatis

Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum.


* Infra Octavam S. Joannis nihil fit de ea ; sed si die 2 Januarii celebretur Missa votiva de eodem S. Joanne, in ea dicitur Glória in excélsis et omittitur Credo.


Die 28 Decembris

SS. INNOCENTIUM

Martyrum


Duplex II classis cum Octava simplici


Statio ad S. Paulum



Introitus Ps. 8, 3
EX ore infántium, Deus, et lacténtium perfecísti laudem propter inimícos tuos. Ps. ibid., 2 Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra ! V/. Glória Patri.


* Non dicitur Glória in excélsis neque Allelúja, neque Ite, Missa est, nisi hoc Festum incidat in Dominicam, aut ritu gaudeat Duplici I classis ; sed in Octava semper dicuntur.


Oratio


DEUS, cujus hodiérna die praecónium Innocéntes Mártyres non loquéndo, sed moriéndo conféssi sunt: ómnia in nobis vitiórum mala mortífica ; ut fidem tuam, quam lingua nostra lóquitur, étiam móribus vita fateátur. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae Nativitatis.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum.


Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli.

Apoc. 14, 1-5


IN diébus illis: Vidi supra montem Sion Agnum stantem, et cum eo centum quadragínta quátuor míllia, habéntes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de caelo, tamquam vocem aquárum multárum, et tamquam vocem tonítrui magni: et vocem, quam audívi, sicut citharaedórum citharizántium in cítharis suis. Et cantábant quasi cánticum novum ante sedem, et ante quátuor animália, et senióres: et nemo póterat dícere cánticum, nisi illa centum quadragínta quátuor míllia, qui empti sunt de terra. Hi sunt, qui cum muliéribus non sunt coinquináti: vírgines enim sunt. Hi sequúntur Agnum, quocúmque íerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiae Deo, et Agno: et in ore eórum non est invéntum mendácium: sine mácula enim sunt ante thronum Dei.


Graduale Ps. 123, 7-8 Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium. V/. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit caelum et terram.

* Sequens Allelúja, cum suo Versu, dicitur qua ndo hoc Festum incidat in Dominicam, aut ritu gaudeat Duplici I classis: in die autem Octava semper dicitur, sicut et in Missis votivis ante Septuagesimam vel post Pentecosten.

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 112, 1 Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. Allelúja.

Tractus non dicitur quando recitatum fuerit Allelúja, ut supra.

Tractus Ps. 78, 3 et 10 Effudérunt sánguinem sanctórum, velut aquam, in circúitu Jerúsalem. V/. Et non erat qui sepelíret. V/. Víndica, Dómine, sánguinem sanctórum tuórum, qui effúsus est super terram.

In Missis votivis Tempore Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Ps. 112, 1 Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. Allelúja. V/. Eccli. 39, 19 Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium, et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 2, 13-18


IN illo témpore: Angelus Dómini appáruit in somnis Joseph, dicens: Surge, et áccipe púerum, et matrem ejus, et fuge in AEgýptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futúrum est enim, ut Heródes quaerat púerum ad perdéndum eum. Qui consúrgens accépit púerum, et matrem ejus nocte, et secéssit in AEgýptum: et erat ibi usque ad óbitum Heródis: ut adimplerétur quod dictum est a Dómino per Prophétam dicéntem: Ex AEgýpto vocávi Fílium meum. Tunc Heródes videns quóniam illúsus esset a Magis, irátus est valde, et mittens occídit omnes púeros, qui erant in Béthlehem, et in ómnibus fínibus ejus, a bimátu et infra, secúndum tempus quod exquisíerat a Magis. Tunc adimplétum est quod dictum est per Jeremíam prophétam dicéntem: Vox in Rama audíta est, plorátus, et ululátus multus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.


Credo, ratione Octavae.


Offertorium Ps. 123, 7 Anima nostra sicut passer erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.


Secreta


SANCTÓRUM tuórum, Dómine, nobis pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet, et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes de Nativitate, ratione Octavae.


Communio Matth. 2, 18 Vox in Rama audíta est, plorátus, et ululátus: Rachel plorans fílios suos, et nóluit consolári, quia non sunt.


Postcommunio


VOTÍVA, Dómine, dona percépimus: quae Sanctórum nobis précibus, et praeséntis, quaésumus, vitae páriter et aetérnae tríbue conférre subsídium. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit.


* Infra Octavam Ss. Innocentium nihil fit de ea ; sed si die 2 vel 3 Januarii celebretur Missa votiva de iisdem Ss. Innocentibus, in ea dicitur Glória in excélsis.


DOMINICA

INFRA OCTAVAM NATIVITATIS

Semiduplex



Introitus Sap. 18, 14-15
DUM médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter habéret, omnípotens sermo tuus, Dómine, de caelis a regálibus sédibus venit. Ps. 92, 1 Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et praecínxit se. V/. Glória Patri.


* Dicitur Glória in excélsis, etiam si haec Missa resumatur post diem 1 Januarii.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, dírige actus nostros in beneplácito tu o: ut in nómine dilécti Fílii tui mereámur bonis opéribus abundáre: Qui tecum.

Et fit Commemoratio Octavae Nativitatis.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.

Gal. 4, 1-7


FRATRES: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: sed sub tutóribus et actóribus est usque ad praefinítum tempus a patre: ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus Fílium suum, factum ex mulíere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redímeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fílii, misit Deus Spíritum Fílii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater. Itaque jam non est servus, sed fílius: quod si fílius, et heres per Deum.


Graduale Ps. 44, 3 et 2 Speciósus forma prae fíliis hóminum: diffúsa est grátia in lábiis tuis. V/. Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribae, velóciter scribéntis.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 92, 1 Dóminus regnávit, decórem índuit: índuit Dóminus fortitúdinem, et praecínxit se virtúte. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lúcam.

Luc. 2, 33-40


IN illo témpore: Erat Joseph et María mater Jesu, mirántes super his quae dicebántur de illo. Et benedíxit illis Símeon, et dixit ad Maríam matrem ejus: Ecce pósitus est hic in ruínam, et in resurrectiónem multórum in Israël: et in signum cui contradicétur: et tuam ipsíus ánimam pertransíbit gládius, ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes. Et erat Anna prophetíssa, fília Phánuel, de tribu Aser: haec procésserat in diébus multis, et víxerat cum viro suo annis septem a virginitáte sua. Et haec vídua usque ad annos octogínta quátuor: quae non discedébat de templo, jejúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et haec, ipsa hora supervéniens, confitebátur Dómino, et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Israël. Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilaéam in civitátem suam Názareth. Puer autem crescébat, et confortabátur, plenus sapiéntia: et grátia Dei erat in illo.


Credo.


Offertorium Ps. 92, 1-2 Deus firmávit orbem terrae, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a saéculo tu es.


Secreta


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut óculis tuae majestátis munus oblátum, et grátiam nobis piae devotiónis obtíneat, et efféctum beátae perennitátis acquírat. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de Nativitate ; et de ea dicitur etiam Communicántes, nisi post Octavam Missa resumatur.


Communio Matth. 2, 20 Tolle púerum et matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quaerébant ánimam púeri.


Postcommunio


PER hujus, Dómine, operatiónem mystérii, et vítia nostra purgéntur, et justa desidéria compleántur. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit.



Die 29 Decembris

S. THOMAE

Episcopi et Martyris


Duplex



Introitus
GAUDEÁMUS omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beáti Thomae Mártyris: de cujus passióne gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. Ps. 32, 1 Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, pro cujus Ecclésia gloriósus Póntifex Thomas gládiis impiórum occúbuit: praesta, quaésumus ; ut omnes, qui ejus implórant auxílium, petitiónis suae salutárem consequántur efféctum. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae Nativitatis.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 5, 1-6


FRATRES: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quae sunt ad Deum: ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis: qui condolére possit iis, qui ignórant, et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam et pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech.


Graduale Eccli. 44, 16 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V/. Ibid., 20 Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. V/. Joann. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 10, 11-16


IN illo témpore: Dixit Jesus pharisaéis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves própriae, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves, et fugit: et lupus rapit, et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas, et cognóscunt me meae. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem: et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo, quae non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle, et unus pastor.


Credo, ratione Octavae.


Offertorium Ps. 20, 4-5 Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso: vitam pétiit a te, et tribuísti ei, allelúja.


Secreta


MÚNERA tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes de Nativitate, ratione Octavae.


Communio Joann. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae.


Postcommunio


HAEC nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, caeléstis remédii fáciat esse consórtes. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit.


* Pro votiva dicitur Missa ut supra, sed Introitus, et post Septuagesimam etiam Tractus, sumuntur ex Missa Státuit, de Communi unius Martyris 1 loco: Tempore autem Paschali Introitus item sumitur ex Missa Protexísti, de Communi Martyrum 1 loco, et post Epistolam, omisso Graduali, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Joann. 10, 14 Ego sum pastor bonus: et cognósco oves meas, et cognóscunt me meae. Allelúja. V/. Ps. 109, 4 Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.


* Ab hac die usque ad diem 2 Februarii inclusive, quando dicendae sint, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae, etiam in Vigiliis et infra Octavas, erunt 2a de S. Maria Deus, qui salutis, 3a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa, excepta tamen 2a Oratione, quae in Missis de beata Maria Virgine, et in iis in quibus de eadem fit Commemoratio, necnon in Missa votiva de Omnibus Sanctis, dicitur de Spiritu Sancto.


Die 30 Decembris

DE VI DIE

INFRA OCTAVAM NATIVITATIS

Semiduplex



Introitus Isai. 9, 6
PUER natus est nobis, et fílius datus est nobis: cujus impérium super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, magni consílii Angelus. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.


Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum nostrum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Titum.

Tit. 3, 4-7


CARÍSSIME: Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus justítiae, quae fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sáncti, quem effúdit in nos abúnde per Jesum Christum Salvatórem nostrum: ut justificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitae aetérnae: in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Ps. 97, 3-4 et 2 Vidérunt omnes fines terrae salutáre Dei nostri: jubiláte Deo, omnis terra. V/. Notum fecit Dóminus salutáre suum: ante conspéctum géntium revelávit justítiam suam.
Allelúja, allelúja. V/. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte, gentes, et adoráte Dóminum: quia hódie descéndit lux magna super terram. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 2, 15-20


IN illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes: et invenérunt Maríam, et Joseph, et infántem pósitum in praesépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quae dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba haec, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastóres glorificántes, et laudántes Deum in ómnibus, quae audíerant, et víderant, sicut dictum est ad illos.


Credo.


Offertorium Ps. 88, 12 et 15 Tui sunt caeli, et tua est terra: orbem terrárum et plenitúdinem ejus tu fundásti: justítia et judícium praeparátio sedis tuae.


Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes de Nativitate.


Communio Ps. 97, 3 Vidérunt omnes fines terrae salutáre Dei nostri.


Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit.



Die 31 Decembris

S. SILVESTRI

Papae et Confessoris


Duplex



Introitus Joann. 21, 15-17
SI díligis me, Simon Petre, pasce agnos meos, pasce oves meas. Ps. 29, 1 Exaltábo te, Dómine, quóniam suscepísti me, nec delectásti inimícos meos super me. V/. Glória Patri.


Oratio
C


GREGEM tuum, Pastor aetérne, placátus inténde: et per beátum Silvéstrum Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi ; quem totíus Ecclésiae praestitísti esse pastórem. Per Dóminum.

Et fit Commemoratio Octavae Nativitatis.

Oratio


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet ; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Petri Apóstoli.

1 Petr. 5, 1-4 et 10-11


CARÍSSIMI: Senióres, qui in vobis sunt, óbsecro consénior et testis Christi passiónum, qui et ejus, quae in futúro revelánda est, glóriae communicátor: páscite qui in vobis est gregem Dei, providéntes non coácte, sed spontánee, secúndum Deum, neque turpis lucri grátia, sed voluntárie ; neque ut dominántes in cleris, sed forma facti gregis ex ánimo. Et cum apparúerit princeps pastórum, percipiétis immarcescíbilem glóriae corónam. Deus autem omnis grátiae, qui vocávit nos in aetérnam suam glóriam in Christo Jesu, módicum passos ipse perfíciet, confirmábit, solidabítque. Ipsi glória et impérium in saécula saeculórum. Amen.


Graduale Ps. 106, 32 et 31 Exáltent eum in ecclésia plebis: et in cáthedra seniórum laudent eum. V/. Confiteántur Dómino misericórdiae ejus ; et mirabília ejus fíliis hóminum.
Allelúja, allelúja. V/. Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 16, 13-19


IN illo témpore: Venit Jesus in partes Caesaréae Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis ? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis ? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam, et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in caelis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in caelis.


Credo, ratione Octavae.


Offertorium Jerem. 1, 9-10 Ecce dedi verba mea in ore tuo: ecce constítui te super gentes et super regna, ut evéllas et déstruas, et aedífices et plantes.


Secreta
C


OBLÁTIS munéribus, quaésumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubíque succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Secreta


OBLÁTA, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio et Communicántes de Nativitate, ratione Octavae.


Communio Matth. 16, 18 Tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam.


Postcommunio
C


REFECTIÓNE sancta enutrítam gubérna, quaésumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat, et in religiónis integritáte persístat. Per Dóminum.

Pro Octava Nativitatis

Postcommunio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínae nobis generatiónis est auctor ; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat.



Missale Romanum 1957 - IN AURORA