Missale Romanum 1957 - LECTIO PRIMA


LECTIO SECUNDA

Ex. 14, 24-31 et 15, 1


IN diébus illis: Factum est in vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra AEgyptiórum per colúmnam ignis, et nubis, interfécit exércitum eórum: et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo AEgýptii: « Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos ». Et ait Dóminus ad Móysen: « Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquae ad AEgýptios super currus, et équites eórum ». Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque AEgýptiis occurrérunt aquae, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversaéque sunt aquae, et operuérunt currus, et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris: liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu AEgyptiórum. Et vidérunt AEgýptios mórtuos super littus maris, et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino, et Móysi servo ejus. Tunc cécinit Móyses, et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt:


Canticum Ex. 15, 1 et 2 Cantémus Dómino: glorióse enim honorificátus est: equum, et ascensórem projécit in mare: adjútor, et protéctor factus est mihi in salútem. V/. Hic Deus meus, et honorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum. V/. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi.


Orémus.
V/. Flectámus génua. R/. Leváte.

Oratio


DEUS, cujus antíqua mirácula étiam nostris saéculis coruscáre sentímus: dum quod uni pópulo, a persecutióne AEgyptíaca liberándo, déxterae tuae poténtia contulísti, id in salútem géntium per aquam regeratiónis operáris: praesta ; ut in Abrahae fílios, et in Israëlíticam dignitátem, totíus mundi tránseat plenitúdo. Per Dóminum.



LECTIO TERTIA

Is. 4, 2-6


IN die illa erit germen Dómini in magnificéntia, et glória, et fructus terrae sublímis, et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israël. Et erit: Omnis qui relíctus fúerit in Sion, et resíduus in Jerúsalem, sanctus vocábitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerúsalem. Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio ejus, in spíritu judícii, et spíritu ardóris. Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem, et fumum, et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio. Et tabernáculum erit in umbráculum diéi ab aestu, et in securitátem, et absconsiónem a túrbine, et a plúvia.


Canticum Is. 5, 1 et 2 Vínea facta est dilécto in cornu, in loco úberi. V/. Et macériam circúmdedit, et circumfódit: et plantávit víneam Sorec, et aedificávit turrim in médio ejus. V/. Et tórcular fodit in ea: vínea enim Dómini Sábaoth, domus Israël est.


Orémus.
V/. Flectámus génua. R/. Leváte.

Oratio


DEUS, qui in ómnibus Ecclésiae tuae fíliis sanctórum prophetárum voce manifestásti, in omni loco dominatiónis tuae, satórem te bonórum séminum, et electórum pálmitum esse cultórem: tríbue pópulis tuis, qui te vineárum apud te nómine censéntur, et ségetum ; ut, spinárum et tribulórum squalóre resecáto, digna efficiántur fruge fecúndi. Per Dóminum.



LECTIO QUARTA

Deut. 31, 22-30


IN diébus illis: Scripsit Móyses cánticum, et dócuit fílios Israël. Praecepítque Dóminus Jósue fílio Nun, et ait: « Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces fílios Israël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum ». Postquam ergo scripsit Móyses verba legis hujus in volúmine, atque complévit: praecépit Levítis, qui portábant arcam fo éderis Dómini, dicens: « Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcae fo éderis Dómini Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimónium. Ego enim scio contentiónem tuam, et cervícem tuam duríssimam. Adhuc vivénte me, et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum: quanto magis cum mórtuus fúero ? Congregáte ad me omnes majóres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos caelum et terram. Novi enim quod post mortem meam iníque agétis, et declinábitis cito de via, quam praecépi vobis: et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrárum ». Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso coetu Israël, verba cárminis hujus, et ad finem usque complévit.


Canticum Deut. 32, 1-4 Atténde, caelum, et loquar: et áudiat terra verba ex ore meo. V/. Exspectétur sicut plúvia elóquium meum: et descéndant sicut ros verba mea. V/. Sicut imber super gramen, et sicut nix super fenum: quia nomen Dómini invocábo. V/. Date magnitúdinem Deo nostro: Deus, vera ópera ejus, et omnes viae ejus judícia. V/. Deus fidélis, in quo non est iníquitas: justus, et sanctus Dóminus.


Orémus.
V/. Flectámus génua. R/. Leváte.

Oratio


DEUS, celsitúdo humílium, et fortitúdo rectórum, qui per sanctum Móysen púerum tuum ita erudíre pópulum tuum sacri cárminis tui decantatióne voluísti, ut illa legis iterátio fíeret étiam nostra diréctio: éxcita in omnem justificatárum géntium plenitúdinem poténtiam tuam, et da laetítiam, mitigándo terrórem ; ut, ómnium peccátis tua remissióne delétis, quod denuntiátum est in ultiónem, tránseat in salútem. Per Dóminum.



DE PRIMA PARTE LITANIARUM


18. His expletis, a duobus cantoribus, in medio choro genuflexis, cantantur litaniae sanctorum (quin tamen duplicentur)
usque ad invocationem Propítius esto, omnibus genuflexis et respondentibus.
18a . His expletis, a duobus cantoribus, seu, his deficientibus, ab ipso sacerdote, genuflexo in infimo gradu altaris, a latere epistolae, cantantur litaniae sanctorum (quin tamen duplicentur) usque ad invocationem Propítius esto, omnibus genuflexis et respondentibus.
19. Postea, si ecclesia habet fontem baptismalem, ritus prosequitur ut infra n. 20, secus vero ut infra n. 24.


KÝRIE, eléison. Christe, eléison. Kýrie, eléison. Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.
Pater de caelis, Deus, miserére nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserére nobis.
Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis.
Sancta Dei Génetrix, ora pro nobis.
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis.
Sancte Míchaël, ora pro nobis.
Sancte Gábriel, ora pro nobis.
Sancte Ráphaël, ora pro nobis.
Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte pro nobis.
Omnes sancti beatórum Spirítuum órdines, oráte pro nobis.
Sancte Joánnes Baptísta, ora pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriárchae et Prophétae, oráte pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andréa, ora pro nobis.
Sancte Joánnes, ora pro nobis.
Omnes sancti Apóstoli et Evangelístae, oráte pro nobis.
Omnes sancti Discípuli Dómini, oráte pro nobis.
Sancte Stéphane, ora pro nobis.
Sancte Laurénti, ora pro nobis.
Sancte Vincénti, ora pro nobis.
Omnes sancti Mártyres, oráte pro nobis.
Sancte Silvéster, ora pro nobis.
Sancte Gregóri, ora pro nobis.
Sancte Augustíne, ora pro nobis.
Omnes sancti Pontífices et Confessóres, oráte pro nobis.
Omnes sancti Doctóres, oráte pro nobis.
Sancte Antóni, ora pro nobis.
Sancte Benedícte, ora pro nobis.
Sancte Domínice, ora pro nobis.
Sancte Francísce, ora pro nobis.
Omnes sancti Sacerdótes et Levítae, oráte pro nobis.
Omnes sancti Mónachi, et Eremítae, oráte pro nobis.
Sancta María Magdaléna, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Caecília, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis.
Sancta Anastásia, ora pro nobis.
Omnes sanctae Vírgines et Víduae, oráte pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctae Dei, intercédite pro nobis.



DE BENEDICTIONE AQUAE BAPTISMALIS


20. Dum cantantur litaniae sanctorum, vas aquae baptismalis benedicendae, et cetera omnia quae ad benedictionem requiruntur, praeparantur in medio chori, versus latus epistolae, in conspectu fidelium. Vas aquae benedicendae convenienter ornari decet.
21. In benedicenda aqua baptismali, celebrans, stans coram populo, ante se habeat vas aquae baptismalis benedicendae, a dextris cereum benedictum, a sinistris alium subdiaconum, vel clericum, seu ministrantem, stantem cum cruce.
Celebrans, junctis manibus, in tono feriali dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, adésto magnae pietátis tuae mystériis, adésto sacraméntis: et ad recreándos novos pópulos, quos tibi fons baptísmatis párturit, spíritum adoptiónis emítte ; ut, quod nostrae humilitátis geréndum est ministério, virtútis tuae impleátur efféctu. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus:

Elevans vocem in modum praefationis, prosequitur junctis manibus:

PER ómnia saécula saeculórum. R/. Amen. V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo. V/. Sursum corda. R/. Habémus ad Dóminum. V/. Grátias agámus Dómino Deo nostro. R/. Dignum et justum est.
VERE dignum et justum est, aequum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens aetérne Deus:
QUI invisíbili poténtia, sacramentórum tuórum mirabíliter operáris efféctum: et licet nos tantis mystériis exsequéndis simus indígni: tu tamen grátiae tuae dona non déserens, étiam ad nostras preces aures tuae pietátis inclínas. Deus, cujus Spíritus super aquas inter ipsa mundi primórdia ferebátur: ut jam tunc virtútem sanctificatiónis, aquárum natúra concíperet. Deus, qui nocéntis mundi crímina per aquas ábluens, regeneratiónis spéciem in ipsa dilúvii effusióne signásti: ut, uníus ejusdémque eleménti mystério, et finis esset vítiis, et orígo virtútibus. Réspice, Dómine, in fáciem Ecclésiae tuae, et multíplica in ea regeneratiónes tuas, qui grátiae tuae affluéntis ímpetu laetíficas civitátem tuam: fontémque baptísmatis áperis toto orbe terrárum géntibus innovándis: ut tuae majestátis império, sumat Unigéniti tui grátiam de Spíritu Sancto.
Hic celebrans in modum Crucis aquam dividit manu extensa,

quam statim linteo extergit, dicens:

QUI hanc aquam regenerándis homínibus praeparátam, arcána sui núminis admixtióne fecúndet: ut, sanctificatióne concépta, ab immaculáto divíni fontis útero, in novam renáta creatúram, progénies caeléstis emérgat: et quos aut sexus in córpore, aut aetas discérnit in témpore, omnes in unam páriat grátia mater infántiam. Procul ergo hinc, jubénte te, Dómine, omnis spíritus immúndus abscédat: procul tota nequítia diabólicae fraudis absístat. Nihil hic loci hábeat contráriae virtútis admíxtio: non insidiándo circúmvolet: non laténdo subrépat: non inficiéndo corrúmpat.
Aquam manu tangit.

Sit haec sancta et ínnocens creatúra, líbera ab omni impugnatóris incúrsu, et totíus nequítiae purgáta discéssu. Sit fons vivus, aqua regénerans, unda puríficans: ut omnes hoc lavácro salutífero diluéndi, operánte in eis Spíritu Sancto, perféctae purgatiónis indulgéntiam consequántur.
Facit tres cruces super aquam, dicens:

Unde benedíco te, creatúra aquae, per Deum + vivum, per Deum + verum , per Deum + sanctum: per Deum, qui te in princípio verbo separávit ab árida: cujus Spíritus super te ferebátur.
Hic manu aquam dividit,et effundit eam versus quatuor mundi partes, dicens:

Qui te de paradísi fonte manáre fecit, et in quátuor flumínibus totam terram rigáre praecépit. Qui te in desérto amáram, suavitáte índita, fecit esse potábilem, et sitiénti pópulo de petra prodúxit. Be+nedíco te et per Jesum Christum Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui te in Cana Galilaéae signo admirábili sua poténtia convértit in vinum. Qui pédibus super te ambulávit: et a Joánne in Jordáne in te baptizátus est. Qui te una cum sánguine de látere suo prodúxit: et discípulis suis jussit, ut credéntes baptizaréntur in te, dicens: « Ite, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. »

Mutat vocem, et prosequitur in tono lectionis.
HAEC nobis praecépta servántibus, tu, Deus omnípotens, clemens adésto: tu benígnus aspíra.
Halat ter in aquam in modum crucis, dicens:
Tu has símplices aquas tuo ore benedícito: ut praeter naturálem emundatiónem , quam lavándis possunt adhibére corpóribus, sint étiam purificándis méntibus efficáces.

Hic celebrans paululum demittit cereum in aquam: et resumens tonum praefationis, dicit:
DESCÉNDAT in hanc plenitúdinem fontis virtus Spíritus Sancti.

Deinde extractum cereum de aqua, iterum profundius mergit, aliquanto altius repetens: Descéndat, ut supra. Postea cereum rursus de aqua extractum, tertio immergens usque ad fundum, altiori adhuc voce repetit: Descéndat, ut supra. Et deinde sufflans ter in aquam, secundum hanc figuram , prosequitur:
TOTÁMQUE hujus aquae substántiam regenerándi fecúndet efféctu.

Hic tollitur cereus de aqua, et prosequitur:
HIC ómnium peccatórum máculae deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sui reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in verae innocéntiae novam infántiam renascátur.

Sequentia dicit legendo:
Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et saéculum per ignem. R/. Amen.

Deinde aliquis clericus, vel ministrans, accipit in vase aliquo de eadem aqua, ad aspergendum populum post renovationem promissionum baptismatis, ut infra n. 25 dicetur, et ad aspergendum in domibus et aliis locis.

His peractis, celebrans, qui benedicit fontem, infundit de Oleo catechumenorum in aquam in modum crucis, intelligibili voce dicens:
SANCTIFICÉTUR et fecundétur fons iste Oleo salútis renascéntibus ex eo, in vitam aetérnam. R/. Amen.

Deinde infundit de Chrismate, modo quo supra, dicens:
INFÚSIO Chrísmatis Dómini nostri Jesu Christi, et Spíritus Sancti Parácliti, fiat in nómine sanctae Trinitátis. R/. Amen.

Postea accipit ambas ampullas dicti Olei sancti, et Chrismatis, et de utroque simul in modum crucis ter infundendo, dicit:
COMMÍXTIO Chrísmatis sanctificatiónis, et Olei unctiónis, et aquae baptísmatis, páriter fiat in nómine Pa+tris, et Fí+lii, et Spíritus + Sancti. R/. Amen.

Tunc miscet ipsum Oleum cum aqua. Si aderunt baptizandi, eos baptizet more consueto.
Sed, si plures sint, permittitur caeremonias Ritualis Romani, quae ipsam baptismi collationem praecedunt, id est, in baptismate infantium usque ad verba Credis in Deum (Rituale Romanum, tit. II, cap. II, n. 17) , et in baptismate adultorum usque ad verba Quis vocaris ? (Rituale Romanum, tit. II, cap. IV, n. 38) , eodem mane, tempore opportuno, praemittere.
22. Benedictione peracta, aqua baptismalis defertur processionaliter ad fontem, hoc modo: praecedit thuriferarius, sequitur alius subdiaconus, vel clericus, cum cruce, et clerus ; deinde diaconus cum vase aquae baptismalis, nisi conveniat ipsum ab acolythis portari ; et celebrans ; cereus vero paschalis remanet in suo loco ; et interim cantatur sequens

Canticum Ps. 41, 2-4 Sicut cervus desíderat ad fontes aquárum: ita desíderat ánima mea ad te, Deus. V/. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei ? V/. Fuérunt mihi lácrimae meae panes die ac nocte, dum dícitur mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus ?

Aqua benedicta in fontem immissa, celebrans, manibus junctis et in tono feriali, dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, réspice propítius ad devotiónem pópuli renascéntis, qui sicut cervus aquárum tuárum éxpetit fontem: et concéde propítius ; ut fídei ipsíus sitis, baptísmatis mystério, ánimam corpúsque sanctíficet. Per Dóminum. R/. Amen.

Et incensat Fontem.

Tunc redeunt omnes in silentio in chorum, et datur initium renovationi promissionum baptismatis.
22a . Benedictione peracta, aqua baptismalis defertur processionaliter ad fontem, hoc modo: praecedit thuriferarius, sequitur crucifer et ministrantes ; deinde unus vel plures ministrantium, qui vas aquae baptismalis gestant, et sacerdos ; cereus vero paschalis remanet in suo loco. Cetera fiunt ut supra.
23. Sicubi vero baptisterium exstat ab ecclesia separatum, et praeferatur benedictionem aquae baptismalis in ipso baptisterio fieri, post invocationem Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis, descenditur ad fontem hoc modo: praecedit clericus cum cereo benedicto, sequitur alius subdiaconus cum cruce, vel crucifer, medius inter acolythos cum candelabris accensis, deinde clerus per ordinem, demum celebrans cum ministris sacris. Cantores vero et populus remanent in locis suis, et prosequuntur cantum litaniarum, repetitis, si opus est, invocationibus inde a Sancta María, ora pro nobis.
Benedictio aquae baptismalis fit ut supra, his tantum mutatis: dum pergitur ad fontem, cantatur Canticum Sicut cervus, et celebrans, antequam intret ad benedictionem fontis, dicit orationem Omnípotens sempitérne Deus, réspice propítius, n. 22, ut supra ; postea procedit ad benedictionem fontis, n. 21.
Benedictione peracta, omnes redeunt in silentio in ecclesiam, et datur initium renovationi promissionum baptismatis.



DE RENOVATIONE

PROMISSIONUM BAPTISMATIS


24. Completa benedictione aquae baptismalis, ejusque translatione ad fontem, vel, ubi benedictio locum non habuerit, post absolutam primam partem litaniarum, proceditur ad renovationem promissionum baptismatis, qua perdurante convenit, ut clerus et populus candelas accensas gestent.
25. Celebrans, depositis paramentis violaceis, assumit stolam et pluviale albi coloris ; deinde, imposito thure, et facta incensatione cerei, stans juxta illum, facie versus ad populum, vel ex ambone seu pulpito, incipit, ut sequitur:

HAC sacratíssima nocte, fratres caríssimi, sancta Mater Ecclésia, récolens Dómini nostri Jesu Christi mortem et sepultúram, eum redamándo vígilat ; et, célebrans ejúsdem gloriósam resurrectiónem, laetabúnda gaudet.
Quóniam vero, ut docet Apóstolus, consepúlti sumus cum Christo per baptísmum in mortem, quómodo Christus resurréxit a mórtuis, ita et nos in novitáte vitae opórtet ambuláre ; sciéntes, véterem hóminem nostrum simul cum Christo crucifíxum esse, ut ultra non serviámus peccáto. Existimémus ergo nos mórtuos quidem esse peccáto, vivéntes autem Deo in Christo Jesu Dómino nostro.
Quaprópter, fratres caríssimi, quadragesimáli exercitatióne absolúta, sancti baptísmatis promissiónes renovémus, quibus olim Sátanae et opéribus ejus, sicut et mundo, qui inimícus est Dei, abrenuntiávimus, et Deo in sancta Ecclésia cathólica fidéliter servíre promísimus.
Itaque:
Celebrans: Abrenuntiátis Sátanae ?
Omnes: Abrenuntiámus.
Celebrans: Et ómnibus opéribus ejus ?
Omnes: Abrenuntiámus.
Celebrans: Et ómnibus pompis ejus ?
Omnes: Abrenuntiámus.
Celebrans: Créditis in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem caeli et terrae ?
Omnes: Crédimus.
Celebrans: Créditis in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum, natum et passum ?
Omnes: Crédimus.
Celebrans: Créditis et in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, et vitam aetérnam ?
Omnes: Crédimus.
Celebrans: Nunc autem una simul Deum precémur, sicut Dóminus noster Jesus Christus oráre nos dócuit:
Omnes: Pater noster...
Celebrans: Et Deus omnípotens, Pater Dómini nostri Jesu Christi, qui nos regenerávit ex aqua et Spíritu Sancto, quique nobis dedit remissiónem peccatórum, ipse nos custódiat grátia sua in eódem Christo Jesu Dómino nostro, in vitam aetérnam.
Omnes: Amen.

Et aspergit populum aqua benedicta, extracta, ut supra dictum est n. 21, in benedictione aquae baptismalis ; vel, ubi benedictio aquae baptismalis locum non habet, aqua benedicta « ordinaria ».
26. Haec allocutio et renovatio promissionum baptismatis fieri potest, ubique locorum, lingua vernacula ; versione tamen ab Ordinario loci approbata.



DE ALTERA PARTE LITANIARUM


27. Renovatione promissionum baptismatis peracta, cantores, seu ipse sacerdos, incipiunt alteram partem litaniarum, inde ab invocatione Propítius esto, usque ad finem, omnibus genuflexis et respondentibus.
Si in hac sacra vigilia paschali sacri Ordines conferantur, consueta ordinandorum prostratio et benedictio peragitur, dum haec altera pars litaniarum decantatur.
28. Celebrans vero et ministri, accedentes ad sacristiam, induuntur paramentis albi coloris pro Missa solemniter celebranda.
28a . Sacerdos vero et ministrantes accedunt ad sacristiam, ubi sacerdos induitur paramentis albi coloris, ministrantes vero sumunt vestes festivas, pro Missa cantata.
Vel si, cantoribus deficientibus, ipse sacerdos litanias sanctorum decantare debeat, his absolutis, ad sacristiam accedat, cum ministrantibus, ad paramenta sumenda pro Missa cantata, ut supra dictum est.
29. Interim cereus paschalis reponitur in candelabrum suum, in latere evangelii, et altare paratur pro Missa solemni, luminaribus accensis et floribus.


Propítius esto, parce nobis, Dómine.
Propítius esto, exáudi nos, Dómine.
Ab omni malo, líbera nos, Dómine.
Ab omni peccáto, líbera nos, Dómine.
A morte perpétua, líbera nos, Dómine.
Per mystérium sanctae incarnatiónis tuae, líbera nos, Dómine.
Per advéntum tuum, líbera nos, Dómine.
Per nativitátem tuam, líbera nos, Dómine.
Per baptísmum et sanctum jejúnium tuum, líbera nos, Dómine.
Per crucem et passiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per mortem et sepultúram tuam, líbera nos, Dómine.
Per sanctam resurrectiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per admirábilem ascensiónem tuam, líbera nos, Dómine.
Per advéntum Spíritus Sancti Parácliti, líbera nos, Dómine.
In die judícii, líbera nos, Dómine.
Peccatóres, te rogámus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogámus, audi nos.
Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut domnum apostólicum et omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut inimícos sanctae Ecclésiae humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut régibus et princípibus christiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nosmetípsos in tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas, te rogámus, audi nos.
Ut fructus terrae dare et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus fidélibus defúnctis réquiem aetérnam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nos exaudíre dignéris, te rogámus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
Christe, audi nos. Christe, exáudi nos.



DE MISSA SOLEMNI

VIGILIAE PASCHALIS


* Privata Missae vigiliae paschalis celebratio interdicitur.
Sacra communio fidelibus dari potest tantummodo inter Missarum solemnia, vel continuo ac statim ab iis expletis ; exceptis iis, qui in periculo mortis sunt constituti.
1. In fine litaniarum, cantores solemniter incipiunt Kýrie, eléison, ut in Missa moris est. Interim cel ebrans cum ministris, in paramentis albis, seu cum ministrantibus, accedit ad altare, et, facta ei debita reverentia, omissis psalmo Júdica me, Deus, et confessione, statim ascendens, osculatur illud in medio, et incensat more solito.
2. Finitis a choro Kýrie, eléison, celebrans incipit solemniter Glória in excélsis, et pulsantur campanae ac discooperiuntur imagines.
* Pulsatio campanarum hoc modo fiat:
a) In locis, in quibus una tantum habetur ecclesia, campanae pulsentur hora, qua dicti hymni incipit cantus.
b) In locis autem, ubi plures ecclesiae exstant, sive in omnibus eodem tempore sacrae caeremoniae peragantur, sive tempore diverso, campanae omnium ecclesiarum ejusdem loci pulsentur una cum campanis ecclesiae cathedralis, vel matricis aut principalis. In dubio quaenam ecclesia in loco sit matrix aut principalis, adeatur Ordinarius loci.


Postea celebrans dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio
DEUS, qui hanc sacratíssimam noctem glória domínicae Resurrectiónis illústras: consérva in nova famíliae tuae progénie adoptiónis spíritum, quem dedísti ; ut, córpore et mente renováti, puram tibi exhíbeant servitútem. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte.

Et dicitur tantum haec oratio.


3. Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.
Coloss. 3, 1-4


FRATRES: Si consurrexístis cum Christo, quae sursum sunt quaérite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens: quae sursum sunt sápite, non quae supra terram. Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo. Cum Christus apparúerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória.


4. Finita epistola, celebrans incipit:

ALLÉLUJA.


Et totum decantat ter, elevando vocem gradatim: et omnes post quamlibet vicem, in eodem tono, repetunt illud idem.
Postea cantores prosequuntur:

V/. Ps. 117, 1 Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in saéculum misericórdia ejus.
Deinde dicitur V/. Ps. 116, 1-2 Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. V/. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in aetérnum.


5. Ad evangelium non portantur luminaria, sed tantum incensum: petitur benedictio, et alia fiunt de more.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 28, 1-7


VÉSPERE autem sábbati, quae lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María vidére sepúlcrum. Et ecce terraemótus factus est magnus. Angelus enim Dómini descéndit de caelo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum: erat autem aspéctus ejus sicut fulgur: et vestiméntum ejus sicut nix. Prae timóre autem ejus extérriti sunt custódes, et facti sunt velut mórtui. Respóndens autem Angelus, dixit muliéribus: « Nolíte timére vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifíxus est, quaéritis: non est hic: surréxit enim, sicut dixit. Veníte, et vidéte locum, ubi pósitus erat Dóminus. Et cito eúntes, dícite discípulis ejus, quia surréxit: et ecce praecédit vos in Galilaéam: ibi eum vidébitis. Ecce praedíxi vobis. »


Non dicitur Credo, sed finito evangelio celebrans dicit: Dóminus vobíscum, postea: Orémus. Non dicitur antiphona ad offertorium. Ad Lavábo dicitur Glória Patri.


6. Secreta

SÚSCIPE, quaésumus, Dómine, preces pópuli tui, cum oblatiónibus hostiárum: ut paschálibus initiáta mystériis, ad aeternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant. Per Dóminum.


Praefatio Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hac potíssimum nocte, ut infra.


7. Infra Actionem

COMMUNICÁNTES, et noctem sacratíssimam celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Vírginis Maríae, Genitrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréae, Jacóbi, Joánnis, Thomae, Jacóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmae et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum ; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuae muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúmdem Christum Dóminum nostrum. Amen.


Tenens manus expansas super oblata, dicit:

HANC ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quaésumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.


Quam oblatiónem et reliqua ut in Canone Missae, ut infra.
Dicitur Pax Dómini sit semper vobíscum, sed pacis osculum non datur.
Agnus Dei non dicitur: et, omissa oratione Dómine Jesu Christe, qui dixísti, dicuntur ceterae orationes consuetae Dómine Jesu Christe, Filii Dei vivi, et Percéptio Córporis tui.
8. Post sumptionem Sacramenti, distributio communionis, purificatio et ablutio fiunt more solito ; deinde pro LAUDIBUS dominicae Resurrectionis in choro cantatur antiphona:

ALLÉLUJA, * allelúja, allelúja.


Psalmus 150


LAUDÁTE Dóminum in sanctis ejus: * laudáte eum in firmaménto virtútis ejus.
Laudáte eum in virtútibus ejus, * laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis ejus.
Laudáte eum in sono tubae, * laudáte eum in psaltério, et cíthara.
Laudáte eum in týmpano, et choro: * laudáte eum in chordis et órgano.
Laudáte eum in cýmbalis benesonántibus: * laudáte eum in cýmbalis jubilatiónis: * omnis spíritus laudet Dóminum.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saécula saeculórum. Amen.

Repetitur antiphona Allelúja, allelúja, allelúja.

Capitulum, hymnus et versus non dicuntur, sed statim celebrans in cantu incipit antiphonam ad Benedíctus.


ET valde mane *

et prosequuntur cantores:

Una sabbatórum, véniunt ad monuméntum, orto jam sole, allelúja.

Deinde cantatur Benedíctus, cum Glória Patri in fine, et fit incensatio, ut alias in Laudibus.

Canticum Zachariae

Luc. 1, 68-79


BENEDÍCTUS Dóminus Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suae.
Et eréxit cornu salútis nobis, * in domo David púeri sui.
Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a saéculo sunt prophetárum ejus:
Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium qui odérunt nos:

Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
Jusjurándum, quod jurávit ad Abraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti: * serviámus illi:
In sanctitáte et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
Et tu puer, prophéta Altíssimi vocáberis: * praeíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus.
Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus, * in remissiónem peccatórum eórum.
Per víscera misericórdiae Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
Illumináre his qui in ténebris et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in saécula saeculórum. Amen.


9. Repetita antiphona, celebrans dicit more solito:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Postcommunio seu Oratio
SPÍRITUM nobis, Dómine, tuae caritátis infúnde: ut, quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus.


10. Deinde celebrans dicit:

V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Et diaconus, vertens se ad populum, seu ipse sacerdos, cantat:


ITE, Missa est, allelúja, allelúja. R/. Deo grátias, allelúja, allelúja.

Et celebrans, dicto Pláceat tibi, sancta Trínitas, dat ben edictionem, more solito, et, omisso ultimo evangelio, omnes revertuntur in sacristiam.


11. Si contingat in hac solemni vigilia sacras quoque Ordinationes conferri, pontifex ultimam admonitionem (cum impositione sic dicti « pensi ») , quae juxta Pontificale Romanum post benedictionem pontificalem et ante ultimum Evangelium locum habet, hac nocte eidem benedictioni pontificali praemittat.
12. Sacerdotes, qui Missam vigiliae paschalis celebrant post mediam noctem, possunt ipso dominico die Resurrectionis Missam litare, atque etiam, si indultum habeatur, bis aut ter. Locorum Ordinarii vero, si eamdem vigiliam paschalem celebraverint, possunt, sed non tenentur, Missam solemnem ipso die Paschatis litare.



ORDO MISSAE



Missale Romanum 1957 - LECTIO PRIMA