Missale Romanum 1957 - IN VIGILIA PENTECOSTES


DOMINICA

PENTECOSTES

Duplex I classis cum Octava privilegiata I Ordinis


Statio ad S. Petrum



Introitus Sap. 1, 7
SPÍRITUS Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 67, 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere ; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 2, 1-11


CUM compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes discípuli páriter in eódem loco: et factus est repénte de caelo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis: et replévit totam domum ubi erant sedéntes. Et apparuérunt illis dispertítae linguae tamquam ignis, sedítque supra síngulos eórum: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, et coepérunt loqui váriis linguis, prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Erant autem in Jerúsalem habitántes Judaéi, viri religiósi ex omni natióne, quae sub caelo est. Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquísque lingua sua illos loquéntes. Stupébant autem omnes, et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti, qui loquúntur, Galilaéi sunt ? Et quómodo nos audívimus unusquísque linguam nostram, in qua nati sumus ? Parthi, et Medi, et AElamítae, et qui hábitant Mesopotámiam, Judaéam et Cappadóciam, Pontum et Asiam, Phrýgiam et Pamphýliam, AEgýptum et partes Líbyae, quae est circa Cyrénen, et ádvenae Románi, Judaéi quoque et Prosélyti, Cretes et Arabes: audívimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei.


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 103, 30 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur: et renovábis fáciem terrae. Allelúja. (Hic genuflectitur) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia

VENI, Sancte Spíritus,
Et emítte caélitus
Lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
In te confidéntibus,
Sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
Da salútis éxitum,
Da perénne gáudium.
Amen . Allelúja.

* Et dicitur quotidie usque ad sequens Sabbatum inclusive.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 14, 23-31


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus, et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Haec locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus , quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia, et súggeret vobis ómnia, quaecúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum, neque formídet. Audístis quia ego dixi vobis: Vado, et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis priúsquam fiat: ut cum factum fúerit, credátis. Jam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.


Credo.


Offertorium Ps. 67, 29-30 Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.


Secreta


MÚNERA, quaésumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur propria.


Communio Act. 2, 2 et 4 Factus est repénte de caelo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.


Postcommunio


SANCTI Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.



FERIA SECUNDA

INFRA OCTAVAM PENTECOSTES

Duplex I classis


Statio ad S. Petrum ad Vincula



Introitus Ps. 80, 17
CIBÁVIT eos ex ádipe fruménti, allelúja: et de petra, melle saturávit eos, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2 Exsultáte Deo adjutóri nostro: jubiláte Deo Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui Apóstolis tuis Sanctum dedísti Spíritum: concéde plebi tuae piae petitiónis efféctum: ut, quibus dedísti fidem, largiáris et pacem. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 10, 34 et 42-48


IN diébus illis: Apériens Petrus os suum, dixit: Viri fratres, nobis praecépit Dóminus praedicáre pópulo: et testificári, quia ipse est, qui constitútus est a Deo judex vivórum et mortuórum. Huic omnes prophétae testimónium pérhibent, remissiónem peccatórum accípere per nomen ejus omnes, qui credunt in eum. Adhuc loquénte Petro verba haec, cécidit Spíritus Sanctus super omnes, qui audiébant verbum. Et obstupuérunt ex circumcisióne fidéles, qui vénerant cum Petro: quia et in natiónes grátia Spíritus Sancti effúsa est. Audiébant enim illos loquéntes linguis, et magnificántes Deum. Tunc respóndit Petrus: Numquid aquam quis prohibére potest, ut non baptizéntur hi, qui Spíritum Sanctum accepérunt sicut et nos ? Et jussit eos baptizári in nómine Dómini Jesu Christi.


Allelúja , allelúja. V/. Act. 2, 4 Loquebántur váriis linguis Apóstoli magnália Dei. Allelúja. (Hic genuflectitur) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia

VENI, Sancte Spíritus,
Et emítte caélitus
Lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
In te confidéntibus,
Sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
Da salútis éxitum,
Da perénne gáudium.
Amen . Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 3, 16-21


IN illo témpore: Dixit Jesus Nicodémo: Sic Deus diléxit mundum, ut Fílium suum unigénitum daret: ut omnis, qui credit in eum, non péreat, sed hábeat vitam aetérnam. Non enim misit Deus Fílium suum in mundum, ut júdicet mundum, sed ut salvétur mundus per ipsum. Qui credit in eum, non judicátur ; qui autem non credit, jam judicátus est: quia non credit in nómine unigéniti Fílii Dei. Hoc est autem judícium: quia lux venit in mundum, et dilexérunt hómines magis ténebras, quam lucem: erant enim eórum mala ópera. Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguántur ópera ejus: qui autem facit veritátem, venit ad lucem, ut manifesténtur ópera ejus, quia in Deo sunt facta.


Credo.


Offertorium Ps. 17, 14 et 16 Intónuit de caelo Dóminus, et Altíssimus dedit vocem suam: et apparuérunt fontes aquárum, allelúja.


Secreta


PROPÍTIUS, Dómine, quaésumus, haec dona sanctífica: et hóstiae spiritális oblatióne suscépta, nosmetípsos tibi pérfice munus aetérnum. Per Dóminum.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.


Communio Joann. 14, 26 Spíritus Sanctus docébit vos, allelúja: quaecúmque díxero vobis, allelúja, allelúja.


Postcommunio


ADÉSTO, quaésumus, Dómine, pópulo tuo: et quem mystériis caeléstibus imbuísti, ab hóstium furóre defénde. Per Dóminum.



FERIA TERTIA

INFRA OCTAVAM PENTECOSTES

Duplex I classis


Statio ad S. Anastasiam



Introitus 4 Esdr. 2, 36 et 37
ACCÍPITE jucunditátem glóriae vestrae, allelúja: grátias agéntes Deo, allelúja: qui vos ad caeléstia regna vocávit, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 77, 1 Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. V/. Glória Patri.


Oratio


ADSIT nobis, quaésumus, Dómine, virtus Spíritus Sancti: quae et corda nostra cleménter expúrget, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 8, 14-17


IN diébus illis: Cum audíssent Apóstoli, qui erant Jerosólymis, quod recepísset Samaría verbum Dei, misérunt ad eos Petrum et Joánnem. Qui cum veníssent, oravérunt pro ipsis ut accíperent Spíritum Sanctum: nondum enim in quemquam illórum vénerat, sed baptizáti tantum erant in nómine Dómini Jesu. Tunc imponébant manus super illos, et accipiébant Spíritum Sanctum.


Allelúja , allelúja. V/. Joann. 14, 26 Spíritus Sanctus docébit vos quaecúmque díxero vobis. Allelúja. (Hic genuflectitur) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia

VENI, Sancte Spíritus,
Et emítte caélitus
Lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
In te confidéntibus,
Sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
Da salútis éxitum,
Da perénne gáudium.
Amen . Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 10, 1-10


IN illo témpore: Dixit Jesus pharisaéis: Amen, amen dico vobis: qui non intrat per óstium in ovíle óvium, sed ascéndit aliúnde, ille fur est, et latro. Qui autem intrat per óstium, pastor est óvium. Huic ostiárius áperit, et oves vocem ejus áudiunt, et próprias oves vocat nominátim, et edúcit eas. Et cum próprias oves emíserit, ante eas vadit: et oves illum sequúntur, quia sciunt vocem ejus. Aliénum autem non sequúntur, sed fúgiunt ab eo ; quia non novérunt vocem alienórum. Hoc provérbium dixit eis Jesus. Illi autem non cognovérunt quid loquerétur eis. Dixit ergo eis íterum Jesus: Amen, amen dico vobis, quia ego sum óstium óvium. Omnes quotquot venérunt, fures sunt, et latrónes, et non audiérunt eos oves. Ego sum óstium. Per me si quis introíerit, salvábitur: et ingrediétur, et egrediétur, et páscua invéniet. Fur non venit nisi ut furétur, et mactet, et perdat. Ego veni ut vitam hábeant, et abundántius hábeant.


Credo.


Offertorium Ps. 77, 23-25 Portas caeli apéruit Dóminus: et pluit illis manna, ut éderent: panem caeli dedit eis: panem Angelórum manducávit homo, allelúja.


Secreta


PURÍFICET nos, quaésumus, Dómine, múneris praeséntis oblátio: et dignos sacra participatióne effíciat. Per Dóminum.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.


Communio Joann. 15, 26 ; 16, 14 Spíritus qui a Patre procédit, allelúja: ille me clarificábit, allelúja, allelúja.


Postcommunio


MENTES nostras, quaésumus, Dómine, Spíritus Sanctus divínis réparet sacraméntis: quia ipse est remíssio ómnium peccatórum. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.



FERIA QUARTA

QUATUOR TEMPORUM PENTECOSTES

Semiduplex


Statio ad S. Mariam majorem



Introitus Ps. 67, 8 et 9
DEUS, dum egrederéris coram pópulo tuo, iter fáciens eis, hábitans in illis, allelúja: terra mota est, caeli distillavérunt, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri.


Post Kýrie, eléison, dicitur: Orémus, sine Flectámus génua.

Oratio


MENTES nostras, quaésumus, Dómine, Paráclitus, qui a te procédit, illúminet: et indúcat in omnem, sicut tuus promísit Fílius, veritátem: Qui tecum vivit in unitáte ejúsdem.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 2, 14-21


IN diébus illis: Stans Petrus cum úndecim, levávit vocem suam, et locútus est eis: Viri Judaéi, et qui habitátis Jerúsalem univérsi, hoc vobis notum sit, et áuribus percípite verba mea. Non enim, sicut vos aestimátis, hi ébrii sunt, cum sit hora diéi tértia: sed hoc est, quod dictum est per prophétam Joël: Et erit in novíssimis diébus (dicit Dóminus) effúndam de Spíritu meo super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliae vestrae, et júvenes vestri visiónes vidébunt, et senióres vestri sómnia somniábunt. Et quidem super servos meos, et super ancíllas meas in diébus illis effúndam de Spíritu meo, et prophetábunt: et dabo prodígia in caelo sursum, et signa in terra deórsum, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem, ántequam véniat dies Dómini magnus et maniféstus. Et erit: omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit.


Allelúja . V/. Ps. 32, 6 Verbo Dómini caeli firmáti sunt, et Spíritu oris ejus omnis virtus eórum.


Hic dicitur Glória in excélsis Deo, et postea Dóminus vobíscum.

Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens et miséricors Deus: ut Spíritus Sanctus advéniens, templum nos glóriae suae dignánter inhabitándo perfíciat. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.

Altera oratio contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa Tabula Orationum.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 5, 12-16


IN diébus illis: Per manus autem Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in platéas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes aegros, et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.

Allelúja, allelúja. (Hic genuflectitur) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia

VENI, Sancte Spíritus,
Et emítte caélitus
Lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
In te confidéntibus,
Sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
Da salútis éxitum,
Da perénne gáudium.
Amen . Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 6, 44-52


IN illo témpore: Dixit Jesus turbis Judaeórum: Nemo potest veníre ad me, nisi Pater, qui misit me, tráxerit eum: et ego resuscitábo eum in novíssimo die. Est scriptum in prophétis: Et erunt omnes docíbiles Dei. Omnis, qui audívit a Patre, et dídicit, venit ad me. Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam aetérnam. Ego sum panis vitae. Patres vestri manducavérunt manna in desérto, et mórtui sunt. Hic est panis de caelo descéndens: ut si quis ex ipso manducáverit, non moriátur. Ego sum panis vivus, qui de caelo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in aetérnum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.


Credo.


Offertorium Ps. 118, 47-48 Meditábor in mandátis tuis, quae diléxi valde: et levábo manus meas ad mandáta tua, quae diléxi, allelúja.


Secreta


ACCIPE, quaésumus, Dómine, munus oblátum: et dignánter operáre ; ut, quod mystériis ágimus, piis efféctibus celebrémus. Per Dóminum.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.


Communio Joann. 14, 27 Pacem relínquo vobis, allelúja: pacem meam do vobis, allelúja, allelúja.


Postcommunio


SUMÉNTES, Dómine, caeléstia sacraménta, quaésumus cleméntiam tuam: ut, quod temporáliter gérimus, aetérnis gáudiis consequámur. Per Dóminum.


* Orationes pro diversitate Temporum: Ab hac die usque ad Sabbatum sequens inclusive dicitur, juxta Rubricas, Oratio pro diversitate Temporum assignata, nempe 2a contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa Tabula Orationum.


FERIA QUINTA

INFRA OCTAVAM PENTECOSTES

Semiduplex


Statio ad S. Laurentium extra muros



Introitus Sap. 1, 7
SPÍRITUS Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja. Ps. 67, 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui hodiérna die corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere ; et de ejus semper consolatióne gaudére. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.

Altera oratio contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa Tabula Orationum.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 8, 5-9


IN diébus illis: Philíppus descéndens in civitátem Samaríae, praedicábat illis Christum. Intendébant autem turbae his quae a Philíppo dicebántur, unanímiter audiéntes, et vidéntes signa quae faciébat. Multi enim eórum, qui habébant spíritus immúndos, clamántes voce magna, exíbant. Multi autem paralýtici et claudi curáti sunt. Factum est ergo gáudium magnum in illa civitáte.


Allelúja, allelúja. V/. Ps. 103, 30 Emítte Spíritum tuum, et creabúntur: et renovábis fáciem terrae. Allelúja. (Hic genuflectitur) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia

VENI, Sancte Spíritus,
Et emítte caélitus
Lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
In te confidéntibus,
Sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
Da salútis éxitum,
Da perénne gáudium.
Amen . Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 9, 1-6


IN illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem, et potestátem super ómnia daemónia, et ut languóres curárent. Et misit illos praedicáre regnum Dei, et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum int ravéritis, ibi manéte, et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos: exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla evangelizántes, et curántes ubíque.


Credo.


Offertorium Ps. 67, 29-30 Confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.


Secreta


MÚNERA, quaésumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.


Communio Act. 2, 2 et 4 Factus est repénte de caelo sonus, tamquam adveniéntis spíritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes Spíritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.


Postcommunio


SANCTI Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem.



FERIA SEXTA

QUATUOR TEMPORUM PENTECOSTES

Semiduplex


Statio ad Ss. duodecim Apostolos



Introitus Ps. 70, 8 et 23
REPLEÁTUR os meum laude tua, allelúja: ut possim cantáre, allelúja: gaudébunt lábia mea, dum cantávero tibi, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1-2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in aetérnum: in justítia tua líbera me, et éripe me. V/. Glória Patri.


Oratio


DA, quaésumus, Ecclésiae tuae, miséricors Deus: ut Sancto Spíritu congregáta, hostíli nullátenus incursióne turbétur. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem.

Altera oratio contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa Tabula Orationum.


Léctio Joélis Prophétae.

Joël 2, 23-24 et 26-27


HAEC dicit Dóminus Deus: Exsultáte, fílii Sion, et laetámini in Dómino Deo vestro: quia dedit vobis doctórem justítiae, et descéndere fáciet ad vos imbrem matutínum et serótinum, sicut in princípio. Et implebúntur áreae fruménto, et redundábunt torculária vino et óleo. Et comedétis vescéntes, et saturabímini, et laudábitis nomen Dómini Dei vestri, qui fecit mirabília vobíscum: et non confundétur pópulus meus in sempitérnum. Et sciétis quia in médio Israël ego sum: et ego Dóminus Deus vester, et non est ámplius: et non confundétur pópulus meus in aetérnum: ait Dóminus omnípotens.

Allelúja , allelúja. V/. Sap. 12, 1 O quam bonus et suávis est, Dómine, Spíritus tuus in nobis ! Allelúja. (Hic genuflectitur) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Sequentia

VENI, Sancte Spíritus,
Et emítte caélitus
Lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
In te confidéntibus,
Sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
Da salútis éxitum,
Da perénne gáudium.
Amen . Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 5, 17-26


IN illo témpore: Factum est in una diérum, et Jesus sedébat docens. Et erant pharisaéi sedéntes, et legis doctóres, qui vénerant ex omni castéllo Galilaéae, et Judaéae, et Jerúsalem: et virtus Dómini erat ad sanándum eos. Et ecce viri portántes in lecto hóminem, qui erat paralýticus: et quaerébant eum inférre, et pónere ante eum. Et non inveniéntes qua parte illum inférrent prae turba, ascendérunt supra tectum, et per tégulas summisérunt eum cum lecto in médium ante Jesum. Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittúntur tibi peccáta tua. Et coepérunt cogitáre scribae et pharisaéi, dicéntes: Quis est hic, qui lóquitur blasphémias ? Quis potest dimíttere peccáta, nisi solus Deus ? Ut cognóvit autem Jesus cogitatiónes eórum, respóndens dixit ad illos: Quid cogitátis in córdibus vestris ? Quid est facílius dícere: Dimittúntur tibi peccáta, an dícere: Surge, et ámbula ? Ut autem sciátis quia Fílius hóminis habet potestátem in terra dimitténdi peccáta (ait paralýtico): Tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam. Et conféstim consúrgens coram illis, tulit lectum, in quo jacébat: et ábiit in domum suam, magníficans Deum. Et stupor apprehéndit omnes, et magnificábant Deum. Et repléti sunt timóre dicéntes: Quia vídimus mirabília hódie.


Credo.


Offertorium Ps. 145, 2 Lauda, ánima mea, Dóminum: laudábo Dóminum in vita mea: psallam Deo meo, quámdiu ero, allelúja.


Secreta


SACRIFÍCIA, Dómine, tuis obláta conspéctibus, ignis ille divínus absúmat, qui discipulórum Christi Fílii tui per Spíritum Sanctum corda succéndit. Per eúmdem Dóminum in unitáte ejúsdem.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.


Communio Joann. 14, 18 Non vos relínquam órphanos: véniam ad vos íterum, allelúja: et gaudébit cor vestrum, allelúja.


Postcommunio


SÚMPSIMUS, Dómine, sacri dona mystérii: humíliter deprecántes ; ut, quae in tui commemoratiónem nos fácere praecepísti, in nostrae profíciant infirmitátis auxílium: Qui vivis.



SABBATO

QUATUOR TEMPORUM PENTECOSTES

Semiduplex


Statio ad S. Petrum



Introitus Rom. 5, 5
CÁRITAS Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem Spíritum ejus in nobis, allelúja, allelúja. Ps. 102, 1 Bénedic ánima mea, Dómino: et ómnia quae intra me sunt, nómini sancto ejus. V/. Glória Patri.


Post Kýrie, eléison, dicitur: Orémus tantum, sine Flectámus génua, et similiter ad Orationes sequentes.

Oratio


MÉNTIBUS nostris, quaésumus, Dómine, Spíritum Sanctum benígnus infúnde: cujus et sapiéntia cónditi sumus, et providéntia gubernámur. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.


Léctio Joélis Prophétae.

Joël 2, 28-32


HAEC dicit Dóminus Deus: Effúndam Spíritum meum super omnem carnem: et prophetábunt fílii vestri et fíliae vestrae: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. Sed et super servos meos et ancíllas in diébus illis effúndam Spíritum meum. Et dabo prodígia in caelo et in terra, sánguinem, et ignem, et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras, et luna in sánguinem: ántequam véniat dies Dómini magnus, et horríbilis. Et erit: omnis qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit.


Allelúja. V/. Joann. 6, 64 Spíritus est qui vivíficat: caro autem non prodest quidquam.


Orémus Oratio
ILLO nos igne, quaésumus, Dómine, Spíritus Sanctus inflámmet: quem Dóminus noster Jesus Christus misit in terram, et vóluit veheménter accéndi: Qui tecum vivit in unitáte ejúsdem.


Léctio libri Levítici.

Levit. 23, 9-11, 15-17 et 21


IN diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manípulos spicárum, primítias messis vestrae ad sacerdótem: qui elevábit fascículum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum. Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulístis manípulum primitiárum, septem hebdómadas plenas, usque ad álteram diem expletiónis hebdómadae séptimae, id est, quinquagínta dies: et sic offerétis sacrifícium novum Dómino ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis símilae fermentátae, quos coquétis in primítias Dómini. Et vocábitis hunc diem celebérrimum atque sanctíssimum: omne opus servíle non faciétis in eo. Legítimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis, et generatiónibus vestris: dicit Dóminus omnípotens.


Allelúja. V/. Job 26, 13 Spíritus ejus ornávit caelos.


Orémus Oratio
DEUS, qui ad animárum medélam, jejúnii devotióne castigári córpora praecepísti: concéde nobis propítius ; et mente, et córpore tibi semper esse devótos. Per Dóminum.


Léctio libri Deuteronómii.

Deut. 26, 1-11


IN diébus illis: Dixit Móyses fíliis Israël: Audi, Israël, quae ego praecípio tibi hódie. Cum intráveris terram, quam Dóminus Deus tuus tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam, atque habitáveris in ea: tolles de cunctis frúgibus tuis primítias, et pones in cartállo, pergésque ad locum, quem Dóminus Deus tuus elégerit, ut ibi invocétur nomen ejus: accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: Profíteor hódie coram Dómino Deo tuo, qui exaudívit nos, et respéxit humilitátem nostram, et labórem, atque angústiam: et edúxit nos de AEgýpto in manu forti, et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis: et introdúxit ad locum istum, et trádidit nobis terram lacte et melle manántem. Et idcírco nunc óffero primítias frugum terrae, quam Dóminus dedit mihi. Et dimíttes eas in conspéctu Dómini Dei tui, adoráto Dómino Deo tuo. Et epuláberis in ómnibus bonis, quae Dóminus Deus tuus déderit tibi.


Allelúja. V/. Act. 2, 1 Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes páriter sedéntes.


Orémus Oratio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut, salutáribus jejúniis erudíti, ab ómnibus étiam vítiis abstinéntes, propitiatiónem tuam facílius impetrémus. Per Dóminum.


Léctio libri Levítici.

Levit. 26, 3-12


IN diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: Lóquere fíliis Israël, et dices ad eos: Si in praecéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis, et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis, et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur. Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra. Dabo pacem in fínibus vestris: dormiétis, et non erit qui extérreat. Auferam malas béstias, et gládius non transíbit términos vestros. Perse quémini inimícos vestros, et córruent coram vobis. Persequéntur quinque de vestris centum aliénos, et centum de vobis decem míllia: cadent inimíci vestri gládio in conspéctu vestro. Respíciam vos, et créscere fáciam: multiplicabímini, et firmábo pactum meum vobíscum. Comedétis vetustíssima véterum, et vétera novis superveniéntibus projiciétis. Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abjíciet vos ánima mea. Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus: dicit Dóminus omnípotens.


Allelúja. (Hic genuflectitur) V/. Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.


Orémus Oratio
PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: sic nos ab épulis carnálibus abstinére ; ut a vítiis irruéntibus páriter jejunémus. Per Dóminum.


Léctio Daniélis Prophétae.

Dan. 3, 47-51


IN diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum Azaría, et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragínta novem: et erúpit, et incéndit quos réperit juxta fornácem de Chaldaéis minístros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omníno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiae íntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes:

Hic non respondetur Deo grátias.


Allelúja. V/. Ibid., 52 Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in saécula.


Finito Versu dicitur Glória in excélsis.

Deinde V/. Dóminus vobíscum. R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus Oratio
DEUS, qui tribus púeris mitigásti flammas ígnium: concéde propítius ; ut nos fámulos tuos non exúrat flamma vitiórum. Per Dóminum.

Altera oratio contra persecutores Ecclesiae vel pro Papa Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 5, 1-5


FRATRES: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriae filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: sciéntes quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per Spíritum Sanctum, qui datus est nobis.


Tractus Ps. 116, 1-2 Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli. V/. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in aetérnum.
Sequentia

VENI, Sancte Spíritus,
Et emítte caélitus
Lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
In te confidéntibus,
Sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
Da salútis éxitum,
Da perénne gáudium.
Amen.

In fine non dicitur Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 4, 38-44


IN illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus impónens, curábat eos. Exíbant autem daemónia a multis, clamántia, et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die, egréssus ibat in desértum locum, et turbae requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ídeo missus sum. Et erat praédicans in synagógis Galilaéae.


Credo.


Offertorium Ps. 87, 2-3 Dómine, Deus salútis meae, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine, allelúja.


Secreta


UT accépta tibi sint, Dómine, nostra jejúnia: praesta nobis, quaésumus ; hujus múnere sacraménti purificátum tibi pectus offérre. Per Dóminum.


Praefatio, Communicántes et Hanc ígitur, ut in die Pentecostes.


Communio Joann. 3, 8 Spíritus ubi vult spirat: et vocem ejus audis, allelúja, allelúja: sed nescis unde véniat, aut quo vadat, allelúja, allelúja, allelúja.


Postcommunio


PRBEANT nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem: quo eórum páriter et actu delectémur, et fructu. Per Dóminum.

* Post Missam exspirat Tempus Paschale.




IN FESTO SANCTISSIMAE


Missale Romanum 1957 - IN VIGILIA PENTECOSTES