Missale Romanum 1957 - POST PENTECOSTEN


DOMINICA DECIMA NONA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus
SALUS pópuli ego sum, dicit Dóminus: de quacúmque tribulatióne clamáverint ad me, exáudiam eos: et ero illórum Dóminus in perpétuum. Ps. 77, 1 Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde: ut mente et córpore páriter expedíti, quae tua sunt, líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 4, 23-28


FRATRES: Renovámini spíritu mentis vestrae, et indúite novum hóminem, qui secúndum Deum creátus est in justítia, et sanctitáte veritátis. Propter quod deponéntes mendácium, loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo: quóniam sumus ínvicem membra. Irascímini, et nolíte peccáre: sol non óccidat super iracúndiam vestram. Nolíte locum dare diábolo: qui furabátur, jam non furétur ; magis autem labóret, operándo mánibus suis, quod bonum est, ut hábeat unde tríbuat necessitátem patiénti.


Graduale Ps. 140, 2 Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo, Dómine. V/. Elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 104, 1 Confitémini Dómino, et invocáte nomen ejus: annuntiáte inter gentes ópera ejus. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 22, 1-14


IN illo témpore: Loquebátur Jesus princípibus sacerdótum et pharisaéis in parábolis, dicens: Símile factum est regnum caelórum hómini regi, qui fecit núptias fílio suo. Et misit servos suos vocáre invitátos ad núptias, et nolébant veníre. Iterum misit álios servos, dicens: Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, tauri mei et altília occísa sunt, et ómnia paráta: veníte ad núptias. Illi autem neglexérunt: et abiérunt, álius in villam suam, álius vero ad negotiatiónem suam: réliqui vero tenuérunt servos ejus, et contuméliis afféctos occidérunt. Rex autem cum audísset, irátus est: et missis exercítibus suis, pérdidit homicídas illos, et civitátem illórum succéndit. Tunc ait servis suis: Núptiae quidem parátae sunt, sed qui invitáti erant, non fuérunt digni. Ite ergo ad éxitus viárum, et quoscúmque invenéritis, vocáte ad núptias. Et egréssi servi ejus in vias, congregavérunt omnes, quos invenérunt, malos et bonos: et implétae sunt núptiae discumbéntium. Intrávit autem rex, ut vidéret discumbéntes, et vidit ibi hóminem non vestítum veste nuptiáli Et ait illi: Amíce, quómodo huc intrásti non habens vestem nuptiálem ? At ille obmútuit. Tunc dixit rex minístris: Ligátis mánibus et pédibus ejus, míttite eum in ténebras exterióres: ibi erit fletus, et stridor déntium. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.


Credo.


Offertorium Ps. 137, 7 Si ambulávero in médio tribulatiónis, vivificábis me, Dómine: et super iram inimicórum meórum exténdes manum tuam, et salvum me fáciet déxtera tua.


Secreta


HAEC múnera, quaésumus, Dómine, quae óculis tuae majestátis offérimus, salutária nobis esse concéde. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 118, 4-5 Tu mandásti mandáta tua custodíri nimis: útinam dirigántur viae meae, ad custodiéndas justificatiónes tuas.


Postcommunio


TUA nos, Dómine, medicinális operátio, et a nostris perversitátibus cleménter expédiat, et tuis semper fáciat inhaerére mandátis. Per Dóminum.



DOMINICA VIGESIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Dan. 3, 31, 29 et 35
OMNIA, quae fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obedívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiae tuae. Ps. 118, 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


LARGÍRE, quaésumus, Dómine, fidélibus tuis indulgéntiam placátus et pacem: ut páriter ab ómnibus mundéntur offénsis, et secúra tibi mente desérviant. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 5, 15-21


FRATRES: Vidéte quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intelligéntes, quae sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis, et hymnis, et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjécti ínvicem in timóre Christi.


Graduale Ps. 144, 15-16 Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno. V/. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 107, 2 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo et psallam tibi, glória mea. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 4, 46-53


IN illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judaéa in Galilaéam, ábiit ad eum, et rogábat eum ut descénderet, et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei, et nuntiavérunt dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse, et domus ejus tota.


Credo.


Offertorium Ps. 136, 1 Super flúmina Babylónis illic sédimus, et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.


Secreta


CAELÉSTEM nobis praébeant haec mystéria, quaésumus, Dómine, medicínam: et vítia nostri cordis expúrgent. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 118, 49-50 Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: haec me consoláta est in humilitáte mea.


Postcommunio


UT sacris, Dómine, reddámur digni munéribus: fac nos, quaésumus, tuis semper obedíre mandátis. Per Dóminum.



DOMINICA VIGESIMA PRIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Esth. 13, 9 et 10-11
IN voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est qui possit resístere voluntáti tuae: tu enim fecísti ómnia, caelum et terram, et univérsa quae caeli ámbitu continéntur: Dóminus universórum tu es. Ps. 118, 1 Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


FAMÍLIAM, tuam, quaésumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut a cunctis adversitátibus, te protegénte, sit líbera ; et in bonis áctibus tuo nómini sit devóta. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 6, 10-17


FRATRES: Confortámini in Dómino, et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut possítis stare advérsus insídias diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: sed advérsus príncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequítiae, in caeléstibus. Proptérea accípite armatúram Dei, ut possítis resístere in die malo, et in ómnibus perfécti stare. State ergo succíncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorícam justítiae, et calceáti pedes in praeparatióne Evangélii pacis: in ómnibus suméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia tela nequíssimi ígnea exstínguere: et gáleam salútis assúmite: et gládium spíritus, quod est verbum Dei.


Graduale Ps. 89, 1-2 Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie. V/. Priúsquam montes fíerent, aut formarétur terra et orbis: a saéculo, et usque in saéculum tu es, Deus.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 113, 1 In éxitu Israël de AEgýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 18, 23-35


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum caelórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum coepísset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem míllia talénta. Cum autem non habéret unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venúmdari, et uxórem ejus, et fílios, et ómnia quae habébat, et reddi. Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misértus autem dóminus servi illíus, dimísit eum, et débitum dimísit ei. Egréssus autem servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocábat eum, dicens: Redde quod debes. Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi ejus quae fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt, et narravérunt dómino suo ómnia, quae facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimísi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum ? Et irátus dóminus ejus, trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus caeléstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquísque fratri suo de córdibus vestris.


Credo.


Offertorium Job 1 Vir erat in terra Hus, nómine Job: simplex et rectus, ac timens Deum: quem Satan pétiit, ut tentáret: et data est ei potéstas a Dómino in facultátes et in carnem ejus: perdidítque omnem substántiam ipsíus, et fílios: carnem quoque ejus gravi úlcere vulnerávit.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, propítius hóstias: quibus et te placári voluísti, et nobis salútem poténti pietáte restítui. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 118, 81, 84 et 86 In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de persequéntibus me judícium ? iníqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine Deus meus.


Postcommunio


IMMORTALITÁTIS alimóniam consecúti, quaésumus, Dómine: ut, quod ore percépimus, pura mente sectémur. Per Dóminum.



DOMINICA VIGESIMA SECUNDA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Ps. 129, 3-4
SI iniquitátes observáveris, Dómine, Dómine, quis sustinébit ? quia apud te propitiátio est, Deus Israël. Ps. ibid., 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, refúgium nostrum, et virtus: adésto piis Ecclésiae tuae précibus, auctor ipse pietátis, et praesta: ut, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Philipp. 1, 6-11


FRATRES: Confídimus in Dómino Jesu, quia qui coepit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia, et omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri, et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu justítiae per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.


Graduale Ps. 132, 1-2 Ecce quam bonum, et quam jucúndum, habitáre fratres in unum ! V/. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.
Allelúja, allelúja. V/. Ps. 113, 11 Qui timent Dóminum sperent in eo: adjútor et protéctor eórum est. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 22, 15-21


IN illo témpore: Abeúntes pharisaéi consílium iniérunt ut cáperent Jesum in sermóne. Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus quia verax es, et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: dic ergo nobis quid tibi vidétur, licet censum dare Caésari, an non ? Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritae ? Osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus: Cujus est imágo haec, et superscríptio ? Dicunt ei: Caésaris. Tunc ait illis: Réddite ergo quae sunt Caésaris, Caésari: et quae sunt Dei, Deo.


Credo.


Offertorium Esth. 14, 12 et 13 Recordáre mei, Dómine, omni potentátui dóminans: et da sermónem rectum in os meum, ut pláceant verba mea in conspéctu príncipis.


Secreta


DA, miséricors Deus: ut haec salutáris oblátio et a própriis nos reátibus indesinénter expédiat, et ab ómnibus tueátur advérsis. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Ps. 16, 6 Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam, et exáudi verba mea.


Postcommunio


SÚMPSIMUS, Dómine, sacri dona mystérii, humíliter deprecántes: ut quae in tui commemoratiónem nos fácere praecepísti, in nostrae profíciant infirmitátis auxílium: Qui vivis.



DOMINICA VIGESIMA TERTIA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Jerem. 29, 11, 12 et 14
DICIT Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


ABSÓLVE, quaésumus, Dómine, tuórum delícta populórum: ut a peccatórum néxibus, quae pro nostra fragilitáte contráximus, tua benignitáte liberémur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Philipp. 3, 17-21 ; 4, 1-3


FRATRES: Imitatóres mei estóte, et observáte eos qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos saepe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in caelis est: unde étiam Salvatórem exspectámus Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostrae, configurátum córpori claritátis suae, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium meum et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo, et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quae mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte, et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitae.


Graduale Ps. 43, 8-9 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in saécula.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 9, 18-26


IN illo témpore: Loquénte Jesu ad turbas, ecce princeps unus accéssit, et adorábat eum, dicens: Dómine, fília mea modo defúncta est: sed veni, impóne manum tuam super eam, et vivet. Et surgens Jesus sequebátur eum, et discípuli ejus. Et ecce múlier, quae sánguinis fluxum patiebátur duódecim annis, accéssit retro, et tétigit fímbriam vestiménti ejus. Dicébat enim intra se: Si tetígero tantum vestiméntum ejus, salva ero. At Jesus convérsus, et videns eam, dixit: Confíde fília, fides tua te salvam fecit. Et salva facta est múlier ex illa hora. Et cum venísset Jesus in domum príncipis, et vidísset tibícines, et turbam tumultuántem, dicébat: Recédite: non est enim mórtua puélla, sed dormit. Et deridébant eum. Et cum ejécta esset turba, intrávit, et ténuit manum ejus. Et surréxit puélla. Et éxiit fama haec in univérsam terram illam.


Credo.


Offertorium Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.


Secreta


PRO nostrae servitútis augménto sacrifícium tibi, Dómine, laudis offérimus: ut, quod imméritis contulísti, propítius exsequáris. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Marc. 11, 24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.


Postcommunio


QUSUMUS, omnípotens Deus: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.


* Si haec Dominica a superveniente Dominica ultima post Pentecosten impediatur, anticipatur Sabbato cum omnibus privilegiis occurrenti Dominicae propriis, et in ea dicitur Glória in excélsis, Credo, Praefatio de Trinitate et Ite, Missa est.
* Si Dominicae post Pentecosten fuerint plures quam XXIV, tunc post XXIII resumuntur Missae Dominicarum, quae superfuerunt post Epiphaniam, ut infra habentur, juxta ordinem qui in Rubricis invenitur. Et ultimo loco semper ponitur Missa Dominicae XXIV, ut infra.



DOMINICA III

QUAE SUPERFUIT

POST EPIPHANIAM

Semiduplex



Introitus Jerem. 29, 11, 12 et 14
DICIT Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, infirmitátem nostram propítius réspice: atque ad protegéndum nos, déxteram tuae majestátis exténde. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 12, 16-21


FRATRES: Nolíte esse prudéntes apud vosmetípsos: nulli malum pro malo reddéntes: providéntes bona non tantum coram Deo, sed étiam coram ómnibus homínibus. Si fíeri potest, quod ex vobis est, cum ómnibus homínibus pacem habéntes: Non vosmetípsos defendéntes, caríssimi, sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindícta: ego retríbuam, dicit Dóminus. Sed si esuríerit inimícus tuus, ciba illum: si sitit, potum da illi: hoc enim fáciens carbónes ignis cóngeres super caput ejus. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum.


Graduale Ps. 43, 8-9 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in saécula.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 8, 1-13


IN illo témpore: Cum descendísset Jesus de monte, secútae sunt eum turbae multae: et ecce leprósus véniens adorábat eum, dicens: Dómine, si vis, potes me mundáre. Et exténdens Jesus manum, tétigit eum, dicens: Volo. Mundáre. Et conféstim mundáta est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, némini díxeris: sed vade, osténde te sacerdóti, et offer munus, quod praecépit Móyses, in testimónium illis. Cum autem introísset Caphárnaum, accéssit ad eum centúrio, rogans eum, et dicens: Dómine, puer meus jacet in domo paralýticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curábo eum. Et respóndens centúrio, ait: Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestáte constitútus, habens sub me mílites, et dico huic: Vade, et vadit ; et álii: Veni, et venit, et servo meo: Fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus, mirátus est, et sequéntibus se dixit: Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in Israël. Dico autem vobis, quod multi ab Oriénte et Occidénte vénient, et recúmbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno caelórum: fílii autem regni ejiciéntur in ténebras exterióres: ibi erit fletus, et stridor déntium. Et dixit Jesus centurióni: Vade, et sicut credidísti, fiat tibi. Et sanátus est puer in illa hora.


Credo.


Offertorium Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.


Secreta


HAEC hóstia, Dómine, quaésumus, emúndet nostra delícta: et ad sacrifícium celebrándum, subditórum tibi córpora, mentésque sanctíficet. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Marc. 11, 24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.


Postcommunio


QUOS tantis, Dómine, largíris uti mystériis: quaésumus ; ut efféctibus nos eórum veráciter aptáre dignéris. Per Dóminum.



DOMINICA IV

QUAE SUPERFUIT

POST EPIPHANIAM

Semiduplex



Introitus Jerem. 29, 11, 12 et 14
DICIT Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos in tantis perículis constitútos, pro humána scis fragilitáte non posse subsístere: da nobis salútem mentis et córporis ; ut ea, quae pro peccátis nostris pátimur, te adjuvánte vincámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 13, 8-10


FRATRES: Némini quidquam debeátis, nisi ut ínvicem diligátis: qui enim díligit próximum, legem implévit. Nam: Non adulterábis: Non occídes: Non furáberis: Non falsum testimónium dices: Non concupísces: et si quod est áliud mandátum, in hoc verbo instaurátur: Díliges próximum tuum sicut teípsum. Diléctio próximi malum non operátur. Plenitúdo ergo legis est diléctio.


Graduale Ps. 43, 8-9 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in saécula.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 8, 23-27


IN illo témpore: Ascendénte Jesu in navículam, secúti sunt eum discípuli ejus: et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navícula operirétur flúctibus, ipse vero dormiébat. Et accessérunt ad eum discípuli ejus, et suscitavérunt eum, dicéntes: Dómine, salva nos, perímus. Et dicit eis Jesus: Quid tímidi estis, módicae fídei ? Tunc surgens, imperávit ventis et mari, et facta est tranquíllitas magna. Porro hómines miráti sunt, dicéntes: Qualis est hic, quia et venti et mare obédiunt ei ?


Credo.


Offertorium Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.


Secreta


CONCÉDE, quaésumus, omnípotens Deus: ut hujus sacrifícii munus oblátum, fragilitátem nostram ab omni malo purget semper, et múniat. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Marc. 11, 24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.


Postcommunio


MÚNERA tua nos, Deus, a delectatiónibus terrénis expédiant: et caeléstibus semper instáurent aliméntis. Per Dóminum.



DOMINICA V

QUAE SUPERFUIT

POST EPIPHANIAM

Semiduplex



Introitus Jerem. 29, 11, 12 et 14
DICIT Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


FAMÍLIAM tuam, quaésumus, Dómine, contínua pietáte custódi: ut quae in sola spe grátiae caeléstis innítitur, tua semper protectióne muniátur. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Col. 3, 12-17


FRATRES: Indúite vos sicut elécti Dei, sancti et dilécti, víscera misericórdiae, benignitátem, humilitátem, modéstiam, patiéntiam: supportántes ínvicem, et donántes vobismetípsis, si quis advérsus áliquem habet querélam: sicut et Dóminus donávit vobis, ita et vos. Super ómnia autem haec, caritátem habéte, quod est vínculum perfectiónis: et pax Christi exsúltet in córdibus vestris, in qua et vocáti estis in uno córpore: et grati estóte. Verbum Christi hábitet in vobis abundánter, in omni sapiéntia, docéntes, et commonéntes vosmetípsos, psalmis, hymnis et cánticis spirituálibus, in grátia cantántes in córdibus vestris Deo. Omne quodcúmque fácitis in verbo, aut in ópere, ómnia in nómine Dómini Jesu Christi, grátias agéntes Deo, et Patri per Jesum Christum Dóminum nostrum.


Graduale Ps. 43, 8-9 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in saécula.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 13, 24-30


IN illo témpore: D ixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile factum est regnum caelórum hómini, qui seminávit bonum semen in agro suo. Cum autem dormírent hómines, venit inimícus ejus, et superseminávit zizánia in médio trítici, et ábiit. Cum autem crevísset herba, et fructum fecísset, tunc apparuérunt et zizánia. Accedéntes autem servi patrisfamílias, dixérunt ei: Dómine, nonne bonum semen seminásti in agro tuo ? Unde ergo habet zizánia ? Et ait illis: Inimícus homo hoc fecit. Servi autem dixérunt ei: Vis, imus, et collígimus ea ? Et ait: Non: ne forte colligéntes zizánia, eradicétis simul cum eis et tríticum. Sínite útraque créscere usque ad messem, et in témpore messis dicam messóribus: Collígite primum zizánia, et alligáte ea in fascículos ad comburéndum, tríticum autem congregáte in hórreum meum.


Credo.


Offertorium Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.


Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, placatiónis offérimus: ut et delícta nostra miserátus absólvas, et nutántia corda tu dírigas. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Marc. 11, 24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.


Postcommunio


QUSUMUS , omnípotens Deus: ut illíus salutáris capiámus efféctum, cujus per haec mystéria pignus accépimus. Per Dóminum.



DOMINICA VI

QUAE SUPERFUIT

POST EPIPHANIAM

Semiduplex



Introitus Jerem. 29, 11, 12 et 14
DICIT Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


PRAESTA, quaésumus, omnípotens Deus: ut semper rationabília meditántes, quae tibi sunt plácita, et dictis exsequámur, et factis. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.

1 Thess. 1, 2-10


FRATRES: Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam vestri faciéntes in oratiónibus nostris sine intermissióne, mémores óperis fídei vestrae, et labóris, et caritátis, et sustinéntiae spei Dómini nostri Jesu Christi, ante Deum et Patrem nostrum: sciéntes, fratres, dilécti a Deo, electiónem vestram: quia Evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed et in virtúte, et in Spíritu Sancto, et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus in vobis propter vos. Et vos imitatóres nostri facti estis, et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa, cum gáudio Spíritus Sancti: ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia, et in Achája. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini, non solum in Macedónia, et in Achája, sed et in omni loco fides vestra, quae est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis necésse quidquam loqui. Ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos: et quómodo convérsi estis ad Deum a simulácris, servíre Deo vivo, et vero, et exspectáre Fílium ejus de caelis (quem suscitávit ex mórtuis) Jesum, qui erípuit nos ab ira ventúra.


Graduale Ps. 43, 8-9 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in saécula.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 13, 31-35


IN illo témpore: D ixit Jesus turbis parábolam hanc: Símile regnum caelórum grano sinápis, quod accípiens homo seminávit in agro suo: quod mínimum quidem est ómnibus semínibus: cum autem créverit, majus est ómnibus oléribus, et fit arbor, ita ut vólucres caeli véniant, et hábitent in ramis ejus. Aliam parábolam locútus est eis: Símile est regnum caelórum ferménto, quod accéptum múlier abscóndit in farínae satis tribus, donec fermentátum est totum. Haec ómnia locútus est Jesus in parábolis ad turbas: et sine parábolis non loquebátur eis: ut implerétur quod dictum erat per Prophétam dicéntem: Apériam in parábolis os meum, eructábo abscóndita a constitutióne mundi.


Credo.


Offertorium Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.


Secreta


HAEC nos oblátio, Deus, mundet, quaésumus, et rénovet, gubérnet, et prótegat. Per Dóminum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Marc. 11, 24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.


Postcommunio


CAELÉSTIBUS , Dómine, pasti delíciis: quaésumus ; ut semper éadem, per quae veráciter vívimus, appetámus. Per Dóminum nostrum.



DOMINICA VIGESIMA QUARTA

ET ULTIMA

POST PENTECOSTEN

Semiduplex



Introitus Jerem. 29, 11, 12 et 14
DICIT Dóminus: Ego cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis: invocábitis me, et ego exáudiam vos: et redúcam captivitátem vestram de cunctis locis. Ps. 84, 2 Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. V/. Glória Patri.


Oratio


EXCITA, quaésumus, Dómine, tuórum fidélium voluntátes: ut divíni óperis frúctum propénsius exsequéntes ; pietátis tuae remédia majóra percípiant. Per Dóminum.

Orationes pro diversitate Temporum assignatae Tabula Orationum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses.

Col. 1, 9-14


FRATRES: Non cessámus pro vobis orántes, et postulántes ut impleámini agnitióne voluntátis Dei, in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli: ut ambulétis digne Deo per ómnia placéntes: in omni ópere bono fructificántes, et crescéntes in sciéntia Dei: in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis ejus in omni patiéntia et longanimitáte cum gáudio, grátias agéntes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine: qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suae, in quo habémus redemptiónem per sánguinem ejus, remissiónem peccatórum.


Graduale Ps. 43, 8-9 Liberásti nos, Dómine, ex affligéntibus nos: et eos, qui nos odérunt, confudísti. V/. In Deo laudábimur tota die, et in nómine tuo confitébimur in saécula.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam. Allelúja.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 24, 15-35


IN illo témpore: D ixit Jesus discípulis suis: Cum vidéritis abominatiónem desolatiónis, quae dicta est a Daniéle prophéta, stantem in loco sancto: qui legit, intélligat: tunc qui in Judaéa sunt, fúgiant ad montes: et qui in tecto, non descéndat tóllere áliquid de domo sua: et qui in agro, non revertátur tóllere túnicam suam. Vae autem praegnántibus, et nutriéntibus in illis diébus. Oráte autem, ut non fiat fuga vestra in híeme, vel sábbato. Erit enim tunc tribulátio magna, qualis non fuit ab inítio mundi usque modo, neque fiet. Et nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: sed propter eléctos breviabúntur dies illi. Tunc si quis vobis díxerit: Ecce hic est Christus, aut illic: nolíte crédere. Surgent enim pseudochrísti, et pseudoprophétae: et dabunt signa magna et prodígia, ita ut in errórem inducántur (si fíeri potest) étiam elécti. Ecce praedíxi vobis. Si ergo díxerint vobis: Ecce in desérto est, nolíte exíre: ecce in penetrálibus, nolíte crédere. Sicut enim fulgur exit ab Oriénte, et paret usque in Occidéntem: ita erit et advéntus Fílii hóminis. Ubicúmque fúerit corpus, illic congregabúntur et áquilae. Statim autem post tribulatiónem diérum illórum sol obscurábitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtútes caelórum commovebúntur: et tunc parébit signum Fílii hóminis in caelo: et tunc plangent omnes tribus terrae: et vidébunt Fílium hóminis veniéntem in núbibus caeli cum virtúte multa et majestáte. Et mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna: et congregábunt eléctos ejus a quátuor ventis, a summis caelórum usque ad términos eórum. Ab árbore autem fici díscite parábolam: cum jam ramus ejus tener fúerit, et fólia nata, scitis quia prope est aestas: ita et vos cum vidéritis haec ómnia, scitóte quia prope est in jánuis. Amen dico vobis, quia non praeteríbit generátio haec, donec ómnia haec fiant. Caelum et terra transíbunt, verba autem mea non praeteríbunt.


Credo.


Offertorium Ps. 129, 1-2 De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi oratiónem meam: de profúndis clamávi ad te, Dómine.


Secreta


PROPÍTIUS esto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et pópuli tui oblatiónibus, precibúsque suscéptis, ómnium nostrum ad te corda convérte: ut a terrénis cupiditátibus liberáti, ad caeléstia desidéria transeámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum: Qui tecum.


Praefatio de Ssma Trinitate.


Communio Marc. 11, 24 Amen dico vobis, quidquid orántes pétitis, crédite quia accipiétis, et fiet vobis.


Postcommunio


CONCÉDE nobis , quaésumus, Dómine: ut per haec sacraménta quae súmpsimus, quidquid in nostra mente vitiósum est, ipsórum medicatiónis dono curétur. Per Dóminum.




TABULA ORATIONUM



Missale Romanum 1957 - POST PENTECOSTEN