Missale Romanum 1957 - IN CONVERSIONE S. PAULI


Die 26 Januarii

S. POLYCARPI

Episcopi et Martyris


Duplex



Introitus Dan. 3, 84 et 87
SACERDÓTES Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in saécula. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos beáti Polycárpi Mártyris tui atque Pontíficis ánnua solemnitáte laetíficas: concéde propítius ; ut, cujus natalítia cólimus, de ejúsdem étiam protectióne gaudeámus. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Joánnis Apóstoli.

1 Joann. 3, 10-16


CARÍSSIMI: Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non díligit fratrem suum: quóniam haec est annuntiátio, quam audístis ab inítio, ut diligátis altérutrum. Non sicut Cain, qui ex malígno erat, et occídit fratrem suum. Et propter quid occídit eum ? Quóniam ópera ejus malígna erant: fratris autem ejus justa. Nolíte mirári, fratres, si odit vos mundus. Nos scimus quóniam transláti sumus de morte ad vitam, quóniam dilígimus fratres. Qui non díligit, manet in morte: omnis qui odit fratrem suum, homicída est. Et scitis, quóniam omnis homicída non habet vitam aetérnam in semetípso manéntem. In hoc cognóvimus caritátem Dei, quóniam ille ánimam suam pro nobis pósuit: et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.


Graduale Ps. 8, 6-7 Glória et honóre coronásti eum. V/. Et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.
Allelúja , allelúja. V/. Hic est sacérdos, quem coronávit Dóminus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 10, 26-32


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nihil est opértum quod non revelábitur ; et occúltum, quod non sciétur. Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine: et quod in aure audítis, praedicáte super tecta. Et nolíte timére eos, qui occídunt corpus, ánimam autem non possunt occídere ; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro ? Vestri autem capílli cápitis omnes numeráti sunt. Nolíte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homínibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in caelis est.


Offertorium Ps. 88, 21-22 Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.


Secreta


MÚNERA tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde. Per Dóminum.


Communio Ps. 20, 4 Posuísti, Dómine, in cápite ejus corónam de lápide pretióso.


Postcommunio


REFÉCTI participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Polycárpo Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.



Die 27 Januarii

S. JOANNIS CHRYSOSTOMI

Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Introitus Eccli. 15, 5
IN médio Ecclésiae apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiae, et intelléctus: stolam glóriae índuit eum. Ps. 91, 2 Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. V/. Glória Patri.


Oratio


ECCLÉSIAM tuam, quaésumus, Dómine, grátia caeléstis amplíficet: quam beáti Joánnis Chrysóstomi Confessóris tui atque Pontíficis illustráre voluísti gloriósis méritis, et doctrínis. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.

2 Tim. 4, 1-8


CARÍSSIME: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsíus, et regnum ejus: praédica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístae, ministérium tuum imple. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meae instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiae, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.


Graduale Eccli. 44, 16 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V/. Ibid., 20 Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. V/. Jac. 1, 12 Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitae. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

* In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur Allelúja cum suis Versibus, ex Missa Os justi, de Communi Confessoris non Pontificis 1 loco.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 5, 13-19


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terrae. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur ? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in caelis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen quippe dico vobis, donec tránseat caelum et terra, jota unum, aut unus apex non praeteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo sólverit unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno caelórum: qui autem fécerit, et docúerit, hic magnus vocábitur in regno caelórum.


Credo.


Offertorium Ps. 91, 13 Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quae in Líbano est, multiplicábitur.


Secreta


SANCTI Joánnis Chrysóstomi Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae, et múnera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.


Communio Luc. 12, 42 Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram.


Postcommunio


UT nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Joánnes Chrysóstomus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.



Die 28 Januarii

S. PETRI NOLASCI

Confessoris


Duplex



Missa Justus, de Communi Confessoris non Pontificis 2 loco, cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


DEUS, qui in tuae caritátis exémplum, ad fidélium redemptiónem sanctum Petrum Ecclésiam tuam nova prole fecundáre divínitus docuísti: ipsíus nobis intercessióne concéde ; a peccáti servitúte solútis, in caelésti pátria perpétua libertáte gaudére: Qui vivis et regnas.

Et fit Commemoratio S. Agnetis Virginis et Martyris secundo.

Oratio


DEUS, qui nos ánnua beátae Agnétis Vírginis et Mártyris tuae solemnitáte laetíficas: da, quaésumus ; ut, quam venerámur offício, étiam piae conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum.


Secreta
P


LAUDIS tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et praeséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.

Pro S. Agnete

Secreta


SUPER has, quaésumus, Dómine, hóstias benedíctio copiósa descéndat: quae et sanctificatiónem nobis cleménter operétur, et de Mártyrum nos solemnitáte laetíficet. Per Dóminum.


Postcommunio
P


REFÉCTI cibo potúque caelésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus haec commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

Pro S. Agnete

Postcommunio


SÚMPSIMUS, Dómine, celebritátis ánnuae votíva sacraménta: praesta, quaésumus ; ut et temporális vitae nobis remédia praébeant, et aetérnae. Per Dóminum.



Eadem die 28 Januarii

Pro S. AGNETE

Virgine et Martyre secundo



Introitus Ps. 44, 13, 15 et 16
VULTUM tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi vírgines post eam: próximae ejus adducéntur tibi in laetítia et exsultatióne. Ps. ibid., 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui nos ánnua beátae Agnétis Vírginis et Mártyris tuae solemnitáte laetíficas: da, quaésumus ; ut, quam venerámur offício, étiam piae conversatiónis sequámur exémplo. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

2 Cor. 10, 17-18 ; 11, 1-2


FRATRES: Qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est: sed quem Deus comméndat. Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiae meae, sed et supportáte me: aémulor enim vos Dei aemulatióne. Despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo.


Graduale Ps. 44, 5 Spécie tua, et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde, et regna. V/. Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam, et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Allelúja, allelúja. V/. Ibid., 15 et 16 Adducéntur Regi vírgines post eam: próximae ejus afferéntur tibi in laetítia. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 44, 11 et 12 Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex spéciem tuam. V/. Ibid., 13 et 10 Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliae regum in honóre tuo. V/. Ibid., 15-16 Adducéntur Regi vírgines post eam: próximae ejus afferéntur tibi. V/. Afferéntur in laetítia, et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 13, 44-52


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum caelórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et prae gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quae habet, et emit agrum illum. Iterum símile est regnum caelórum hómini negotiatóri, quaerénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quae hábuit, et emit eam. Iterum símile est regnum caelórum sagénae missae in mare, et ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus littus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne saéculi: exíbunt Angeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis haec ómnia ? Dicunt ei: Etiam. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno caelórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.


Offertorium Ps. 44, 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saéculum saéculi.


Secreta


SUPER has, quaésumus, Dómine, hóstias benedíctio copiósa descéndat: quae et sanctificatiónem nobis cleménter operétur, et de Mártyrum nos solemnitáte laetíficet. Per Dóminum.


Communio Matth. 13, 45-46 Símile est regnum caelórum hómini negotiatóri, quaerénti bonas margarítas: invénta autem una pretiósa margaríta, dedit ómnia sua, et comparávit eam.


Postcommunio


SÚMPSIMUS, Dómine, celebritátis ánnuae votíva sacraménta: praesta, quaésumus ; ut et temporális vitae nobis remédia praébeant, et aetérnae. Per Dóminum.



Die 29 Januarii

S. FRANCISCI SALESII

Episcopi, Confessoris et Ecclesiae Doctoris


Duplex



Missa In médio, de Communi Doctorum, praeter Orationem sequentem, et dicitur Credo.


Oratio
P


DEUS, qui ad animárum salútem beátum Francíscum Confessórem tuum atque Pontíficem ómnibus ómnia factum esse voluísti: concéde propítius ; ut caritátis tuae dulcédine perfúsi, ejus dirigéntibus mónitis ac suffragántibus méritis, aetérna gáudia consequámur. Per Dóminum.


Secreta
C


SANCTI Francísci Pontíficis tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quae et múnera nostra concíliet ; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.


Postcommunio
C


UT nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Francíscus Póntifex tuus et Doctor egrégius, quaésumus, precátor accédat. Per Dóminum.



Die 30 Januarii

S. MARTINAE

Virginis et Martyris


Semiduplex



Missa Loquébar, de Communi Virginum 1 loco.


Oratio
C


DEUS, qui inter cétera poténtiae tuae mirácula étiam in sexu frágili victóriam martýrii contulísti: concéde propítius ; ut, qui beátae Martínae Vírginis et Mártyris tuae natalítia cólimus, per ejus ad te exémpla gradiámur. Per Dóminum.


Secreta
C


SÚSCIPE, Dómine, múnera, quae in beátae Martínae Vírginis et Mártyris tuae solemnitáte deférimus: cujus nos confídimus patrocínio liberári. Per Dóminum.


Postcommunio
C


AUXILIÉNTUR nobis, Dómine, sumpta mystéria: et, intercedénte beáta Martína Vírgine et Mártyre tua, sempitérna fáciant protectióne gaudére. Per Dóminum.



Die 31 Januarii

S. JOANNIS BOSCO

Confessoris


Duplex



Introitus 3 Reg. 4, 29
DEDIT illi Deus sapiéntiam et prudéntiam multam nimis, et latitúdinem cordis, quasi arénam quae est in líttore maris. Ps. 112, 1 Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum adolescéntium patrem et magístrum excitásti, ac per eum, auxiliatríce Vírgine María, novas in Ecclésia tua famílias floréscere voluísti: concéde, quaésumus ; ut eódem caritátis igne succénsi, ánimas quaérere, tibíque soli servíre valeámus. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Phil. 4, 4-9


FRATRES: Gaudéte in Dómino semper: íterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homínibus: Dóminus prope est. Nihil sollíciti sitis ; sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestrae innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quae exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intellegéntias vestras, in Christo Jesu. De cétero, fratres, quaecúmque sunt vera, quaecúmque pudíca, quaecúmque justa, quaecúmque sancta, quaecúmque amabília, quaecúmque bonae famae, si qua virtus, si qua laus disciplínae, haec cogitáte. Quae et didicístis, et accepístis et audístis, et vidístis in me, haec ágite: et Deus pacis erit vobíscum.


Graduale Ps. 36, 3-5 Spera in Dómino et fac bonitátem, et inhábita terram et pascéris in divítiis ejus. V/. Delectáre in Dómino, et dabit tibi petitiónes cordis tui ; revéla Dómino viam tuam et spera in eum, et ipse fáciet.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 73, 21 Pauper et inops laudábunt nomen tuum. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 60, 4-6 Factus es spes mea, Dómine: turris fortitúdinis a fácie inimíci. V/. Inhabitábo in tabernáculo tuo in saécula: prótegar in velaménto alárum tuárum. V/. Quóniam tu, Deus, exaudísti oratiónem meam: dedísti hereditátem timéntibus nomen tuum.


In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja , allelúja. V/. Ps. 73, 21 Pauper et inops laudábunt nomen tuum. Allelúja. V/. Ps. 35, 9 Inebriabúntur ab ubertáte domus tuae: et torrénte voluptátis tuae potábis eos. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 18, 1-5


IN illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum dicéntes: Quis putas major est in regno caelórum ? Et ádvocans Jesus párvulum státuit eum in médio eórum, et dixit: Amen dico vobis, nisi convérsi fuéritis, et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum caelórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno caelórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit.


Offertorium Ps. 33, 12 Veníte, fílii, audíte me: timórem Dómini docébo vos.


Secreta


SÚSCIPE, Dómine, oblatiónem mundam salutáris Hóstiae et praesta, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, in glóriae tuae laudem vívere mereámur. Per Dóminum.


Communio Rom. 4, 18 Contra spem in spem crédidit, ut fíeret pater multárum géntium, secúndum quod dictum est ei.


Postcommunio


CÓRPORIS et Sánguinis tui, Dómine, mystério satiátis, concéde, quaésumus ; ut, intercedénte sancto Joánne Confessóre, in gratiárum semper actióne maneámus. Qui vivis et regnas.



FESTA FEBRUARII


* Ante Quadragesimam, prima die mensis in qua fiat Officium de Feria communi, et primo resumenda non sit Missa praecedentis Dominicae impedita, in Choro post Primam dicitur Missa conventualis pro Defunctis, juxta Rubricas, et in Missis privatis, quae non sint Defunctorum, paenultimo loco dicitur Oratio Fidélium.


Die 1 Februarii

S. IGNATII

Episcopi et Martyris

Duplex



Introitus Gal. 6, 14
MIHI autem absit gloriári nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. Ps. 131, 1 Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


INFIRMITÁTEM nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriae actiónis gravat, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Romános.

Rom. 8, 35-39


FRATRES: Quis nos separábit a caritáte Christi: tribulátio, an angústia, an fames, an núditas, an perículum, an persecútio, an gládius ? (sicut scriptum est: Quia propter te mortificámur tota die: aestimáti sumus sicut oves occisiónis). Sed in his ómnibus superámus propter eum, qui diléxit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque ángeli, neque principátus, neque virtútes, neque instántia, neque futúra, neque fortitúdo, neque altitúdo, neque profúndum, neque creatúra ália póterit nos separáre a caritáte Dei, quae est in Christo Jesu Dómino nostro.


Graduale Eccli. 44, 16 Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo. V/. Ibid., 20 Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi.
Allelúja, allelúja. V/. Gal. 2, 19-20 Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja.


Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 20, 3-4 Desidérium ánimae ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum. V/. Quóniam praevenísti eum in benedictiónibus dulcédinis. V/. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.



In Missis votivis Tempore Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Gal. 2, 19-20 Christo confíxus sum Cruci: vivo ego, jam non ego, vivit vero in me Christus. Allelúja. V/. Ps. 20, 4 Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja.




+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 12, 24-26


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam aetérnam custódit eam. Si quis mihi minístrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.


Offertorium Ps. 8, 6-7 Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.


Secreta


HÓSTIAS tibi, Dómine, beáti Ignátii Mártyris tui atque Pontíficis dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.


Communio Fruméntum Christi sum: déntibus bestiárum molar, ut panis mundus invéniar.


Postcommunio


REFÉCTI participatióne múneris sacri, quaésumus, Dómine Deus noster: ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte beáto Ignátio Mártyre tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum.



Die 2 Februarii

IN PURIFICATIONE B. MARIAE V.

Duplex II classis



* Si hoc Festum transferri contingat, hodie fit tantum benedictio et distributio Candelarum atque Processio. Missa autem dicitur de Officio currenti ; et in ea Candelae accensae in manibus non tenentur.
* Finita Tertia, Sacerdos indutus Pluviali violaceo, vel sine Casula, cum Ministris similiter indutis, procedit ad benedicendum Candelas, in medio ante Altare, vel ad cornu Epistolae positas, et ipse ibidem stans versus ad Altare, dicit manibus junctis in tono Orationis Missae ferialis.


V/. Dóminus vobíscum.
R/. Et cum spíritu tuo.

Orémus. Oratio
DÓMINE sancte, Pater omnípotens, aetérne Deus, qui ómnia ex níhilo creásti, et jussu tuo per ópera apum, hunc liquórem ad perfectiónem cérei veníre fecísti: et qui hodiérna die petitiónem justi Simeónis implésti: te humíliter deprecámur ; ut has candélas ad usus hóminum, et sanitátem córporum et animárum, sive in terra, sive in aquis, per invocatiónem tui sanctíssimi nóminis, et per intercessiónem beátae Maríae semper Vírginis, cujus hódie festa devóte celebrántur, et per preces ómnium Sanctórum tuórum, bene+dícere, et sancti+ficáre dignéris: et hujus plebis tuae, quae illas honorífice in mánibus desíderat portáre, teque cantándo laudáre, exáudias voces de caelo sancto tuo, et de sede majestátis tuae: et propítius sis ómnibus clamántibus ad te quos redemísti pretióso sánguine Fílii tui: Qui tecum vivit.
R/. Amen.


Orémus. Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui hodiérna die Unigénitum tuum ulnis sancti Simeónis in templo sancto tuo suscipiéndum praesentásti: tuam súpplices deprecámur cleméntiam ; ut has candélas, quas nos fámuli tui, in tui nóminis magnificéntiam suscipiéntes, gestáre cúpimus luce accénsas, bene+dícere, et sancti+ficáre, atque lúmine supérnae benedictiónis accéndere dignéris: quátenus eas tibi Dómino Deo nostro offeréndo digni, et sancto igne dulcíssimae caritátis tuae succénsi, in templo sancto glóriae tuae repraesentári mereámur. Per eúmdem Dóminum.
R/. Amen.


Orémus. Oratio
DÓMINE Jesu Christe, lux vera, quae illúminas omnem hóminem veniéntem in hunc mundum: effúnde bene+dictiónem tuam super hos céreos, et sanctí+fica eos lúmine grátiae tuae, et concéde propítius ; ut, sicut haec luminária igne visíbili accénsa noctúrnas depéllunt ténebras ; ita corda nostra invisíbili igne, id est, Sancti Spíritus splendóre illustráta, ómnium vitiórum caecitáte cáreant: ut, purgáto mentis óculo, ea cérnere possímus, quae tibi sunt plácita, et nostrae salúti utília ; quátenus post hujus saéculi caliginósa discrímina, ad lucem indeficiéntem perveníre mereámur. Per te, Christe Jesu, Salvátor mundi, qui in Trinitáte perfécta vivis et regnas Deus, per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.


Orémus. Oratio
OMNÍPOTENS sempitérne Deus, qui per Móysen fámulum tuum puríssimum ólei liquórem ad luminária ante conspéctum tuum júgiter concinnánda praeparári jussísti: bene+dictiónis tuae grátiam super hos céreos benígnus infúnde ; quátenus sic adminístrent lumen extérius, ut, te donánte, lumen Spíritus tui nostris non desit méntibus intérius. Per Dóminum in unitáte ejúsdem.
R/. Amen.


Orémus. Oratio
DÓMINE Jesu Christe, qui hodiérna die in nostrae carnis substántia inter hómines appárens, a paréntibus in templo es praesentátus: quem Símeon venerábilis senex, lúmine Spíritus tui irradiátus, agnóvit, suscépit, et benedíxit: praesta propítius ; ut ejúsdem Spíritus Sancti grátia illumináti, atque edócti, te veráciter agnoscámus, et fidéliter diligámus: Qui cum Deo Patre in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti vivis et regnas Deus, per ómnia saécula saeculórum.
R/. Amen.


* Finitis Orationibus, Celebrans ponit incensum in thuribulum: deinde ter aspergit Candelas aqua benedicta, dicendo sine cantu, et sine Psalmo:

Ant. Aspérges me, Dómine, hyssópo, et mundábor: lavábis me, et super nivem dealbábor.

Et ter adolet incenso. Tum dignior ex Clero accedit ad Altare, et ab eo Celebrans accipit Candelam, non genuflectens nec osculans manum illius. Postea Celebrans stans in medio ante Altare, versus ad populum, distribuit Candelas, primum dignio ri, a quo ipse acceperat ; deinde Diacono et Subdiacono paratis, et aliis Clericis singulatim per ordinem, ultimo laicis: omnibus genuflectentibus, Candelam et manum Celebrantis osculantibus, exceptis Praelatis, si adsint. Et cum inceperit distribuere Candelas, a Choro cantatur:

Antiphona Luc. 2, 32 Lumen ad revelatiónem géntium: et glóriam plebis tuae Israël.
Cantic. ibid. 29-31 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace.
Deinde repetitur tota Antiph. Lumen ad revelatiónem géntium, quae similiter repetitur post quemlibet Versum.
Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. Antiph. Lumen.
Quod parásti ante fáciem ómnium populórum. Antiph. Lumen.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Antiph. Lumen.
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saécula saeculórum. Amen. Antiph. Lumen.

His expletis, cantatur

Antiph. Ps. 43, 26 Exsúrge, Dómine, ádjuva nos: et líbera nos propter nomen tuum. Ps. ibid., 2 Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis. V/. Glória Patri.

Et repetitur: Exsúrge Dómine.

Deinde Sacerdos dicit: Orémus.

* Et si fuerit post Septuagesimam, et non in die Dominica, Diaconus dicit:

Flectámus génua. R/. Leváte.


Oratio


EXÁUDI, quaésumus, Dómine, plebem tuam: et, quae extrínsecus ánnua tríbuis devotióne venerári, intérius ássequi grátiae tuae luce concéde. Per Christum Dóminum nostrum.
R/. Amen.

* Deinde fit Processio. Et primo Celebrans ponit incensum in thuribulum: postea Diaconus vertens se ad populum, dicit: Procedámus in pace. Et Chorus respondet: In nómine Christi. Amen.

Praecedit Thuriferarius cum thuribulo fumigante: deinde Subdiaconus paratus, deferens Crucem, medius inter duos Acolythos cum candelabris accensis: sequitur Clerus per ordinem, ultimo Celebrans cum Diacono a sinistris, omnes cum Candelis accensis in manibus: et cantantur Antiphonae sequentes:


Antiph. Adórna thálamum tuum, Sion, et súscipe Regem Christum: ampléctere Maríam, quae est caeléstis porta: ipsa enim portat Regem glóriae novi lúminis: subsístit Virgo, addúcens mánibus Fílium ante lucíferum génitum: quem accípiens Símeon in ulnas suas, praedicávit pópulis, Dóminum eum esse vitae et mortis, et Salvatórem mundi.


Alia Antiph. Luc. 2, 26, 27 et 28-29 Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini: et cum indúcerent púerum in templum, accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, in pace. V/. Cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo, ipse accépit eum in ulnas suas.


Et ingrediendo ecclesiam, cantatur:

R/. Obtulérunt pro eo Dómino par túrturum, aut duos pullos columbárum: * Sicut scriptum est in lege Dómini. V/. Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríae, secúndum legem Móysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino. * Sicut scriptum est in lege Dómini. V/. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. * Sicut scriptum est in lege Dómini.


* Finita Processione, Celebrans et Ministri, depositis violaceis, a ccipiunt paramenta alba pro Missa. Et Candelae tenentur in manibus accensae dum legitur Evangelium, et iterum ab incepto Canone usque ad expletam Communionem.
* Hodie prohibetur quaelibet Missa votiva, etiam solemnis, de Christo Domino.





AD MISSAM


Introitus Ps. 47, 10-11
SUSCÉPIMUS, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae: justítia plena est déxtera tua. Ps. ibid., 2 Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


OMNÍPOTENS sempitérne Deus, majestátem tuam súpplices exorámus: ut, sicut unigénitus Fílius tuus hodiérna die cum nostrae carnis substántia in templo est praesentátus ; ita nos fácias purificátis tibi méntibus praesentári. Per eúmdem Dóminum.


Léctio Malachíae Prophétae.

Malach. 3, 1-4


HAEC dicit Dóminus Deus: Ecce ego mitto Angelum meum, et praeparábit viam ante fáciem meam. Et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quaéritis, et Angelus testaménti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum: et quis póterit cogitáre diem advéntus ejus, et quis stabit ad vidéndum eum ? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fullónum: et sedébit conflans, et emúndans argéntum, et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum, et quasi argéntum: et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in justítia. Et placébit Dómino sacrifícium Juda, et Jerúsalem, sicut dies saéculi, et sicut anni antíqui: dicit Dóminus omnípotens.


Graduale Ps. 47, 10-11 et 9 Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam in médio templi tui: secúndum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. V/. Sicut audívimus, ita et vídimus in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Allelúja , allelúja. V/. Senex púerum portábat: puer autem senem regébat. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Luc. 2, 29-32 Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace. V/. Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum. V/. Quod parásti ante fáciem ómnium populórum. V/. Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuae Israël.


+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 2, 22-32


IN illo témpore: Postquam impléti sunt dies purgatiónis Maríae, secúndum legem Móysi, tulérunt Jesum in Jerúsalem, ut sísterent eum Dómino, sicut scriptum est in lege Dómini: Quia omne masculínum adapériens vulvam sanctum Dómino vocábitur. Et ut darent hóstiam secúndum quod dictum est in lege Dómini, par túrturum, aut duos pullos columbárum. Et ecce homo erat in Jerúsalem, cui nomen Símeon, et homo iste justus et timorátus, exspéctans consolatiónem Israël, et Spíritus Sanctus erat in eo. Et respónsum accéperat a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi prius vidéret Christum Dómini. Et venit in spíritu in templum. Et cum indúcerent púerum Jesum paréntes ejus, ut fácerent secúndum consuetúdinem legis pro eo: et ipse accépit eum in ulnas suas, et benedíxit Deum, et dixit: Nunc dimíttis servum tuum, Dómine, secúndum verbum tuum in pace: Quia vidérunt óculi mei salutáre tuum: Quod parásti ante fáciem ómnium populórum: Lumen ad revelatiónem géntium, et glóriam plebis tuae Israël.


Credo.


Offertorium Ps. 44, 3 Diffúsa est grátia in lábiis tuis: proptérea benedíxit te Deus in aetérnum, et in saéculum saéculi.


Secreta


EXÁUDI, Dómine, preces nostras: et, ut digna sint múnera, quae óculis tuae majestátis offérimus, subsídium nobis tuae pietátis impénde. Per Dóminum.


Praefatio de Nativitate.


Communio Luc. 2, 26 Respónsum accépit Símeon a Spíritu Sancto, non visúrum se mortem, nisi vidéret Christum Dómini.


Postcommunio


QUSUMUS, Dómine Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quae pro reparatiónis nostrae munímine contulísti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et praesens nobis remédium esse fácias, et futúrum. Per Dóminum.


* In omnibus Missis de Officio Semiduplici aut Simplici, et in Missis votivis, quae pro re gravi et publica simul causa non sint, a die 3 Februarii usque ad Feriam III post Dominicam Quinquagesimae inclusive, dicuntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatae, nempe 2a ad poscenda suffragia Sanctorum A cunctis, et 3a ad libitum eligenda.



Missale Romanum 1957 - IN CONVERSIONE S. PAULI