Missale Romanum 1957 - DOMINAE NOSTRAE A S. CORDE JESU


MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Sabbato

infra Octavam Ascensionis

B. MARIAE VIRGINIS

REGINAE APOSTOLORUM


Introitus Ps. 86, 1-3
FUNDAMÉNTA ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 133, 1 Ecce nunc benedícite Dóminum, omnes servi Dómini: qui statis in domo Dómini, in átriis domus Dei nostri. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui Apóstolis tuis cum María Matre Jesu unanímiter orántibus, Sanctum dedísti Spíritum: da nobis ; ut, eádem Matre nostra et Apostolórum Regína protegénte, majestáti tuae fidéliter servíre, et nóminis tui glóriam verbo et exémplo diffúndere valeámus. Per eúmdem Dóminum in unitáte ejúsdem.


Léctio Actuum Apostolórum.

Act. 1, 1-14


PRIMUM quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quae coepit Jesus fácere et docére, usque in diem, qua, praecípiens Apóstolis per Spíritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et praébuit seípsum vivum post passiónem suam in multis arguméntis, per dies quadragínta appárens eis, et loquens de regno Dei. Et convéscens, praecépit eis ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audístis (inquit) per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabímini Spíritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restítues regnum Israël ? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quae Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis Spíritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem, et omni Judaéa, et Samaría, et usque ad últimum terrae. Et cum haec dixísset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in caelum eúntem illum, ecce duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilaéi, quid statis aspiciéntes in caelum ? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in caelum, sic véniet, quemádmodum vidístis eum eúntem in caelum. Tunc revérsi sunt Jerosólymam a monte, qui vocátur Olivéti, qui est juxta Jerúsalem, sábbati habens iter. Et cum introíssent in cenáculum, ascendérunt ubi manébant Petrus, et Joánnes, Jacóbus, et Andréas, Philíppus, et Thomas, Bartholomaéus, et Matthaéus, Jacóbus Alphaéi, et Simon Zelótes, et Judas Jacóbi. Hi omnes erant perseverántes unianímiter in oratióne cum muliéribus, et María Matre Jesu, et frátribus ejus.


Graduale Porta caeli et stella maris es, Virgo María, Regis aetérni Mater ac Regína nostra. V/. Gratos nos redde Fílio tuo: quia omnis virtus et decor et glória ex te respléndet.
Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Sub tuum praesídium confúgimus, sancta Dei Génitrix. V/. Súscipe nos, Mater nostra, Regína nostra: roga Fílium tuum Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. V/. Ut confiteántur illi pópuli omnes, ac beátam te dic ant omnes generatiónes. V/. Tu véniae vena, tu grátiae mater, tu spes mundi, exáudi nos clamántes ad te.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja. V/. Judith 13, 17-18 Laudáte Dóminum Deum nostrum, qui non deséruit sperántes in se: et in me ancílla sua adimplévit misericórdiam suam, quam promísit dómui Israël: et interfécit in manu mea hostem pópuli sui. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 25-27


IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suae: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.


Credo.


Offertorium Judic. 5, 3 et 7-8 Ego sum, ego sum quae Dómino canam, psallam Dómino Deo Israël. Cessavérunt fortes in Israël, et quievérunt: donec súrgeret mater in Israël. Nova bella elégit Dóminus, et portas hóstium ipse subvértit. (T. P. Allelúja.)


Secreta


TUA, Dómine, propitiatióne, et beátae Maríae semper Vírginis intercessióne haec nostra obtíneat oblátio: ut Ecclésia tua fidélium número crescat, et júgiter fúlgeat varietáte virtútum. Per Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.


Communio Beáta Mater et intácta Virgo, gloriósa Regína mundi, intercéde pro nobis ad Dóminum: tu enim glória Jerúsalem, tu laetítia Israël, tu honorificéntia pópuli nostri. (T. P. Allelúja.)


Postcommunio


SUMPTIS, Dómine, salútis nostrae subsídiis: da nobis, quaésumus, beátae Maríae semper Vírginis ac Regínae Apostolórum patrocínio, perseverántem in tua voluntáte famulátum ; ut Ecclésia tua novis semper profíciat increméntis. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Feria V

infra Octavam Sacratissimi Cordis Jesu

EUCHARISTICI CORDIS JESU


* In Missis Votivis extra Tempus Paschale omittuntur Allelúja ad Introitum, Offertorium et Communionem.


Introitus Joann. 13, 1
SCIENS Jesus quia venit hora ejus ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Allelúja, allelúja. Ps. 97, 1 Cantáte Dómino cánticum novum: quia mirabília fecit. V/. Glória Patri.


Oratio


DÓMINE Jesu Christe, qui divítias amóris tui erga hómines effúndens Eucharístiae Sacraméntum condidísti: da nobis, quaésumus ; ut amantíssimum Cor tuum dilígere, et tanto Sacraménto digne semper uti valeámus: Qui vivis.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.

Ephes. 3, 8-19


FRATRES: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia haec, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi: et illumináre omnes, quae sit dispensátio sacraménti abscónditi a saéculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in caeléstibus per Ecclésiam, multifórmis sapiéntia Dei: secúndum praefinitiónem saeculórum, quam fecit in Christo Jesu Dómino nostro, in quo habémus fidúciam, et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Propter quod peto ne deficiátis in tribulatiónibus meis pro vobis ; quae est glória vestra. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in caelis et in terra nominátur: ut det vobis secúndum divítias glóriae suae, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti: ut possítis conprehéndere, cum ómnibus sanctis, quae sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiae caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.


Graduale Isai. 12, 6 Exsúlta et lauda habitátio Sion, quia magnus in médio tui Sanctus Israël. V/. Ibid., 4 Notas fácite in pópulis adinventiónes ejus.
Allelúja, allelúja. V/. Zach. 9, 17 Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines ? Allelúja.



In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 35, 8-10 Fílii hóminum in tégmine alárum tuárum, Dómine, sperábunt. V/. Inebriabúntur ab ubertáte domus tuae: et torrénte voluptátis tuae potábis eos. V/. Quóniam apud te est fons vitae: et in lúmine tuo vidébimus lumen.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Zach. 9, 17 Quid bonum ejus est, et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines ? Allelúja. V/. Ps. 67, 4 et 11 Justi epuléntur, et exsúltent in conspéctu Dei. Parásti in dulcédine tua páuperi, Deus. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 22, 15-20


IN illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Desidério desiderávi hoc pascha manducáre vobíscum, ántequam pátiar. Dico enim vobis, quia ex hoc non manducábo illud, donec impleátur in regno Dei. Et accépto cálice, grátias egit, et dixit: Accípite et divídite inter vos. Dico enim vobis quod non bibam de generatióne vitis, donec regnum Dei véniat. Et accépto pane, grátias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cenávit, dicens: Hic est calix novum testaméntum in sánguine meo, qui pro vobis fundétur.


Credo.


Offertorium Ps. 30, 20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuae, Dómine, quam abscondísti timéntibus te ! Allelúja.


Secreta


TUÉRE nos, Dómine, tua tibi holocáusta offeréntes: ad quae ut fervéntius corda nostra praeparéntur, flammis adúre tuae divínae caritátis: Qui vivis.


Praefatio de Sacratissimo Corde Jesu.


Communio Matth. 28, 20 Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem saéculi: dicit Dóminus. Allelúja.


Postcommunio


DIVÍNIS donis Cordis tui satiáti: quaésumus, Dómine Jesu, ut in tui semper amóre permanére et usque in finem créscere mereámur: Qui vivis.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

FESTA JUNII

Die 9 Junii

B. MARIAE VIRGINIS

MATRIS DE GRATIA


Missa Vultum tuum, ut in Festo Ssmi Nominis Mariae, die 12 Septembris, praeter sequentia.


Oratio
P


DEUS, qui humáno géneri beátae Maríae virginitáte fecúnda reparatiónis grátiam contulísti: concéde ; ut, quam grátiae Matrem appellámus in terris, ejus felíci consórtio perénniter perfruámur in caelis. Per Dóminum.


Tempore Adventus post Graduale dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Gaude, María Virgo, cunctas haéreses sola interemísti. V/. Quae Gabriélis Archángeli dictis credidísti. V/. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti. V/. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Num. 17, 8 Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Die 16 Junii

S. JOANNIS FRANCISCI REGIS

Confessoris



Introitus Luc. 4, 18 et 19
SPÍRITUS Dómini super me: propter quod unxit me: evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde, praedicáre annum Dómini accéptum, et diem retributiónis. Ps. 9, 33 Exsúrge, Dómine Deus, exaltétur manus tua: ne obliviscáris páuperum. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui ad plúrimos pro salúte animárum perferéndos labóres, beátum Joánnem Francíscum Confessórem tuum mirábili caritáte et invícta patiéntia decorásti: concéde propítius ; ut, ejus exémplis instrúcti, et intercessiónibus adjúti, aetérnae vitae praémia consequámur. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses.

1 Thess. 2, 2-9


FRATRES: Fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur, non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiae: Deus testis est: nec quaeréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. Cum possémus vobis óneri esse ut Christi Apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labóris nostri, et fatigatiónis: nocte ac die operántes, ne quem vestrum gravarémus, praedicávimus in vobis Evangélium Dei.


Graduale Ps. 91, 13 et 14 Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini. V/. Ibid., 3 Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 67, 12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 67, 12 Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa. Allelúja. V/. Osee 14, 6 Justus germinábit sicut lílium: et florébit in aetérnum ante Dóminum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 9, 35-38


IN illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes et castélla, docens in synagógis eórum, et praédicans Evangélium regni, et curans omnem languórem, et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.


Offertorium Job 29, 13 et 15-16 Benedíctio peritúri super me veniébat, et cor víduae consolátus sum: óculus fui caeco, et pes claudo: pater eram páuperum.


Secreta


CARITÁTIS víctima, quam immolántes offérimus, sit nobis, Dómine, te miseránte, propitiábilis: et, beáti Joánnis Francísci précibus et méritis, ad obtinéndum patiéntiae et caritátis augméntum, éfficax et salutáris. Per eúmdem Dóminum.


Communio Isai. 52, 7 Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et praedicántis pacem: annuntiántis bonum, praedicántis salútem.


Postcommunio


CRESCAT in nobis, Dómine, pietátis tuae efféctus salutáris: ut, caelésti pábulo refécti et Sanctórum exémplis accénsi, ad aetérnae salútis portum, te misericórditer protegénte, et beáto Joánne Francísco intercedénte, felíciter perveníre valeámus. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Die 27 Junii

B. MARIAE VIRGINIS

DE PERPETUO SUCCURSU


Introitus
GAUDEÁMUS omnes in Dómino, diem festum celebrántes sub honóre beátae Maríae Vírginis: de cujus solemnitáte gaudent Angeli, et colláudant Fílium Dei. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.


Oratio


DÓMINE Jesu Christe, qui Genitrícem tuam Maríam, cujus insígnem venerámur imáginem, Matrem nobis dedísti perpétuo succúrrere parátam: concéde, quaésumus ; ut nos, matérnam ejus opem assídue implorántes, redemptiónis tuae fructum perpétuo experíri mereámur: Qui vivis.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 24, 23-31


EGO quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchrae dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctae spei. In me grátia omnis viae et veritátis: in me omnis spes vitae et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes saeculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam aetérnam habébunt.


Graduale Cant. 6, 3 et 9 Tota formósa et suávis es, fília Sion, pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta. V/. Judith 13, 22 Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros.
Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Prov. 8, 17-19 Ego diligéntes me díligo: et qui mane vígilant ad me, invénient me. V/. Mecum sunt divítiae et glória, opes supérbae et justítia. V/. Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja. Prov. 8, 34 Beátus homo, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.

Joann. 19, 25-27


IN illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophae, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suae: Múlier, ecce fílius tuus. Deínde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.


Credo.


Offertorium Jerem. 18, 20 Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.


Secreta


TUA, Dómine, propitiatióne, et beátae Vírginis et Matris Maríae intercessióne, ad perpétuam atque praeséntem haec oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.


Communio Regína mundi digníssima, María Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quae genuísti Christum Dóminum Salvatórem ómnium.


Postcommunio


ADJUVET nos, quaésumus, Dómine, immaculátae Genitrícis tuae, sempérque Vírginis Maríae intercéssio veneránda: ut, quos perpétuis cumulávit benefíciis, a cunctis perículis absolútos, sua fáciat pietáte concórdes: Qui vivis.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

FESTA JULII

Die 4 Julii

IN COMMEMORATIONE

OMNIUM SS. SUMMORUM PONTIFICUM


Introitus Ps. 49, 5-6 et 7
CONGREGÁTE illi sanctos ejus, qui ordinavérunt testaméntum ejus super sacrifícia. Et annuntiábunt caeli justítiam ejus: quia Deus tuus ego sum. Ps. ibid., 1 Deus deórum Dóminus locútus est: et vocávit terram. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui pópulis tuis indulgéntia cónsulis, et amóre domináris: da spíritum sapiéntiae, suffragántibus méritis Antístitum Ecclésiae tuae, quibus dedísti régimen disciplínae ; ut de proféctu sanctárum óvium fiant gáudia aetérna pastórum. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Hebraéos.

Hebr. 13, 7-17


FRATRES: Mementóte praepositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitámini fidem. Jesus Christus heri et hódie: ipse et in saécula. Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci. Optimum est enim grátia stabilíre cor, non escis, quae non profuérunt ambulántibus in eis. Habémus altáre, de quo édere non habent potestátem, qui tabernáculo desérviunt. Quorum enim animálium infértur sanguis pro peccáto in Sancta per pontíficem, horum córpora cremántur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum sánguinem pópulum, extra portam passus est. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes. Non enim habémus hic manéntem civitátem, sed futúram inquírimus. Per ipsum ergo offerámus hóstiam laudis semper Deo, id est, fructum labiórum confiténtium nómini ejus. Beneficéntiae autem et communiónis nolíte oblivísci: tálibus enim hóstiis promerétur Deus. Obedíte praepósitis vestris, et subjacéte eis. Ipsi enim pervígilant, quasi ratiónem pro animábus vestris redditúri.


Graduale Ps. 131, 16-17 Sacerdótes ejus índuam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. V/. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo.
Allelúja , allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.



Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Ps. 111, 1-3 Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. V/. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur. V/. Glória et divítiae in domo ejus: et justítia ejus manet in saéculum saéculi.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja , allelúja. V/. Ps. 109, 4 Jurávit Dóminus, et non paenitébit eum: Tu es sacérdos in aetérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja. V/. Eccli. 45, 9 Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriae índuit eum. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthaéum.

Matth. 16, 13-19


IN illo témpore: Venit Jesus in partes Caesaréae Philíppi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis ? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam, aut unum ex prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis ? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram aedificábo Ecclésiam meam, et portae ínferi non praevalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni caelórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in caelis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in caelis.


Credo.


Offertorium Ps. 88, 21-22 Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.


Secreta


UNIGÉNITI Fílii tui, quam tibi, Deus Pater omnípotens, in honórem sanctórum Pontíficum offérimus, immaculáta hóstia, prosit nobis ad medélam percipiéndam. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de Apostolis.


Communio Ps. 88, 25 Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.


Postcommunio


DA, quaésumus, Dómine, fidélibus pópulis: sanctórum Pontíficum tuórum semper veneratióne laetári: et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Die 7 Julii

S. LAURENTII A BRUNDUSIO

Confessoris



Introitus Eccl. 42, 15-16
IN sermónibus Dómini ópera ejus: sol illúminans per ómnia respéxit, et glória Dómini plenum est opus ejus. Ps. 67, 2 Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimíci ejus, et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui, ad árdua quaeque pro nóminis tui glória et animárum salúte, beáto Lauréntio Confessóri tuo spíritum consílii et fortitúdinis contulísti: da nobis in eódem spíritu et agénda cognóscere, et cógnita, ejus intercessióne, perfícere. Per Dóminum.


Léctio Epístolae beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.

2 Cor. 5, 14-21


FRATRES: Cáritas Christi urget nos: aestimántes hoc, quóniam si unus pro ómnibus mórtuus est, ergo omnes mórtui sunt: et pro ómnibus mórtuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mórtuus est et resurréxit. Itaque nos ex hoc néminem nóvimus secúndum carnem. Et si cognóvimus secúndum carnem Christum: sed nunc jam non nóvimus. Si qua ergo in Christo nova creatúra, vétera transiérunt: ecce facta sunt ómnia nova. Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliávit sibi per Christum: et dedit nobis ministérium reconciliatiónis. Quóniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, non réputans illis delícta ipsórum, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis. Pro Christo ergo legatióne fúngimur, tamquam Deo exhortánte per nos. Obsecrámus pro Christo, reconciliámini Deo. Eum, qui non nóverat peccátum, pro nobis peccátum fecit, ut nos efficerémur justítia Dei in ipso.


Graduale Exodi 15, 2 et 3 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem: iste Deus meus, et glorificábo eum. V/. Dóminus quasi vir pugnátor: omnípotens nomen ejus.
Allelúja, allelúja . Eccli. 46, 6 Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus . Allelúja.



In Missis votivis p ost Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Judith 16, 2-4 Modulámini Dómino psalmum novum ; exaltáte, et invocáte nomen ejus. V/. Dóminus cónterens bella, Dóminus nomen est illi. V/. Qui pósuit castra sua in médio pópuli sui, ut eríperet nos de manu ómnium inimicórum nostrórum.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. Eccli. 46, 6 Invocávit Altíssimum poténtem in oppugnándo inimícos úndique: et audívit illum magnus et sanctus Deus. Allelúja. V/. Judith 16, 3-4 Dóminus cónterens bella, Dóminus nomen est illi: qui pósuit castra sua in médio pópuli sui. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 9, 1-6


IN illo témpore: Convocátis Jesus duódecim Apóstolis, dedit illis virtútem et potestátem super ómnia daemónia, et ut languóres curárent. Et misit illos praedicáre regnum Dei, et sanáre infírmos. Et ait ad illos: Nihil tuléritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecúniam, neque duas túnicas habeátis. Et in quamcúmque domum intravéritis, ibi manéte, et inde ne exeátis. Et quicúmque non recéperint vos, exeúntes de civitáte illa, étiam púlverem pedum vestrórum excútite in testimónium supra illos. Egréssi autem circuíbant per castélla, evangelizántes et curántes ubíque.


Offertorium Isai. 49, 2 Pósuit os meum quasi gládium acútum: in umbra manus suae protéxit me, et pósuit me sicut sagíttam eléctam.


Secreta


AD caeléste convívium fac nos, Deus, salutáribus paeniténtiae lácrimis dignos accédere: quod beáto Lauréntio vitae candor suavíssimum efficiébat. Per Dóminum.


Communio Sap. 8, 11 In conspéctu poténtium admirábilis ero, et fácies príncipum mirabúntur me.


Postcommunio


DIVINITÁTIS tuae, Dómine, sempitérna fruitióne satiémur: quam beátus Lauréntius in sacro altáris mystério praegustábat. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Die 9 Julii

S. VERONICAE DE JULIANIS

Virginis



Missa Dilexísti, de Communi Virginum 3 loco, cum Orationibus ut infra.


Oratio
P


DÓMINE Jesu Christe, qui beátam Verónicam Vírginem passiónis tuae signis mirábilem effecísti: concéde propítius ; ut, carnem crucifigéntes, ad gáudia aetérna perveníre mereámur: Qui vivis.


Secreta
P


SÚSCIPE, miséricors Deus, quas tibi humíliter offérimus, laudis hóstias: et, interveniénte beáta Verónica Vírgine tua, fac eas nobis ad perpétuum proveníre subsídium. Per Dóminum.


Postcommunio
P


CAELÉSTI múnere roborátos fac nos, quaésumus, Dómine Deus noster: beátae Verónicae Vírginis tuae et exémplis ínstrui, et patrocíniis adjuvári. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Die 17 Julii

HUMILITATIS B. MARIAE VIRGINIS


Introitus Sedulius
SALVE, sancta parens, eníxa puérpera Regem: qui caelum terrámque regit in saécula saeculórum. Ps. 44, 2 Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. V/. Glória Patri.


Oratio


DEUS, qui humília réspicis, et alta a longe cognóscis: da fámulis tuis humilitátem beátae Maríae semper Vírginis puro corde sectári ; quae virginitáte plácuit, humilitáte concépit Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum. Qui tecum.


Léctio libri Sapiéntiae.

Eccli. 24, 11-13 et 15-20


IN ómnibus réquiem quaesívi, et in hereditáte Dómini morábor. Tunc praecépit, et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me requiévit in tabernáculo meo, et dixit mihi: in Jacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion: quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosae in Jéricho. Quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris.


Graduale Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quae sine tactu pudóris invénta es mater Salvatóris. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.
Allelúja , allelúja. V/. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.



Tempore Adventus, loco Versus praecedentis, dicitur:

Allelúja, allelúja. V/. Luc. 1, 28 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur

Tractus Gaude, María Virgo, cunctas haéreses sola interemísti. V/. Quae Gabriélis Archángeli dictis credidísti. V/. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti. V/. Dei Génitrix, intercéde pro nobis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:


Allelúja, allelúja. V/. Virgo Dei Génitrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja. V/. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génitrix, intercéde pro nobis. Allelúja.



+ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.

Luc. 1, 26-38


IN illo témpore: Missus est Angelus Gábriel a Deo in civitátem Galilaéae, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Angelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quae cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat qualis esset ista salutátio. Et ait Angelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce concípies in útero, et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David patris ejus: et regnábit in domo Jacob in aetérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Angelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco ? Et respóndens Angelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce Elísabeth cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.


Credo.


Offertorium Luc. 1, 28 et 42 Ave, María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.


Secreta


HAEC oblátio, quaésumus, Dómine, intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce María, verae nobis humilitátis grátiam obtíneat: simúlque a córdibus nostris concupiscéntiam carnis et oculórum, atque ambitiónem saéculi áuferat ; quátenus sóbrie, juste piéque vivéntes, praémia consequámur aetérna. Per eúmdem Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.


Communio Beáta víscera Maríae Vírginis, quae portavérunt aetérni Patris Fílium.


Postcommunio


HUJUS, Dómine, sacraménti percéptio peccatórum nostrórum máculas abstérgat: et gloriósae beátae Maríae semper Vírginis intercessióne, per humilitátis viam ad supérna nos regna perdúcat. Per Dóminum.



MISSAE PRO ALIQUIBUS LOCIS

Sabbato

ante Dominicam IV Julii

B. MARIAE VIRGINIS

MATRIS MISERICORDIAE


Missa Salve, de Communi Festorum B. Mariae Virginis, praeter Orationem sequentem ; et dicitur Credo.


Oratio
P


DEUS, cujus misericórdiae non est númerus: concéde nobis, sanctíssima unigéniti Fílii tui Matre intercedénte ; ut hanc misericórdiam lárgiter in terris, et glóriam cónsequi mereámur in caelis. Per eúmdem Dóminum.


Secreta
C


TUA, Dómine, propitiatióne, et beátae Maríae semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque praeséntem haec oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem. Per Dóminum.


Praefatio de beata Maria Virgine Et te in Festivitáte.


Postcommunio
C


SUMPTIS, Dómine, salútis nostrae subsídiis: da, quaésumus, beátae Maríae semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi ; in cujus veneratióne haec tuae obtúlimus majestáti. Per Dóminum.



Missale Romanum 1957 - DOMINAE NOSTRAE A S. CORDE JESU