Centesimus annus LA 21


CAPUT III

ANNUS MCMLXXXIX


22 Si ab orbis condicione ita descripta abundeque pariter Nostris in Litteris Sollicitudo rei socialisexposita aliquis proficiscetur, momentum inopinatum magnaeque simul spei comprehendet ipsorum eventuum his proximis annis. Eorum veluti apex attingitur per anni MCMLXXXIX eventa in Europae mediae et orientalis Nationibus sed quae temporis intervallum ac terrarum plagam multo latiorem complectuntur. Progredientibus enim annis a mcmLxxx ad mcmxc apud aliquot Americae Latinae verum etiam Africae et Asiae Civitates collabuntur quaedam dictaturae tyrannidisque gubernia ; alibi autem difficile quidem sed frugiferum suscipitur iter conversionis in civilis ordinis formas quae maiorem patiuntur participationem maioremque prae se ferunt iustitiam. Magni vero ponderis partes, quin immo et decretorias, illuc adtulit Ecclesiae officium in tutandis adiuvandisque hominis iuribus : in locis enim certa quadam doctrina permeatis, ubi copiae variarum factionum collectae sensum obscurabant communis hominum dignitatis, simpliciter at fortiter docuit Ecclesia unumquemque hominem, quaecumque ipsius interiores essent sententiae, imaginem in se Dei gestare ideoque observantiam et reverentiam mereri. Qua in adseveratione saepius consentiebat maior populi ipsius pars; id quod effecit ut contendendi viae rationesque solvendarum difficultatum politicarum quaererentur quae personae dignitatem servarent.

Ex hoc porro historiae progressu figurae novae emerserunt popularis regiminis, unde spes quoque elucet futurum esse ut res intra fragile involucrum politicarum socialiumque structurarum commutentur quae acerba catena iniuriarum odiorumque obligantur necnon statu rei oeconomicae conflictato ipsisque societatis gravibus pugnis. Gratias igitur dum referimus Deo cum universa Ecclesia pro heroico saepe testimonio quod plures pastores, communitates totae, christiani singuli aliique bonae voluntatis homines in adeo impeditis rerum adiunctis reddiderunt, precamur simul ut nisus omnium intentos in meliorem efficiendam aetatem venturam ipse sustentet. Illud enim munus non civium dumtaxat illarum Nationum est, verum christianorum cunctorum hominumque bonae voluntatis. Demonstrari enim interest implexas eorundem populorum quaestiones dirimi posse colloquii ac solidarietatis usu, exclusa dimicatione ad adversarium delendum ac bellica vi.


23 Complura inter elementa interitus illius guberniorum imperiosorum quaedam sane sunt digna quae singillatim huc proferantur. Decretoria nimirum res, quae conversionibus initium dedit, iurium operis violatio est. Ilaud enim oblivisci licet intimum discrimen eorum regiminum, quae praedicare audeant aliquam gubernationem immo vero et dictaturam operariorum, magnis incipere cum motibus in Polonia sub solidarietatis scilicet appellatione. Opificum enim turbae ipsae exlegem reddunt eam philosophiam quae se pro illis loqui adserit, dum rursus inveniunt et quasi detegunt — proficiscentes nempe a solido quodam arduoque operis et oppressionis experimento —documenta ac principia socialis Ecclesiae institutionis.

Illud dein oportet efferri: ad eversionem talis « molis » sive imperii ferme ubique perventum est per pacificam omnino contentionem quae armamentis solis utitur veritatis et iustitiae. Cum marxistarum placita defenderint dumtaxat repugnantiis socialibus ad extremum extrahendis fieri posse ut per violentam conflictationem eae dissolverentur repugnantiae, dimicationes quae marxismi importaverunt amotionem firmiter periclitari perseverant singulas disputationis diverbii ac testificationis veritatis vias appellantque adversariorum conscientiam in quibus excitare conantur communis dignitatis humanae sensum.

Ordinatio totius Europae, quae altero ex orbis bello enata erat confirmataque StipulationibusYaltensibus, posse videbatur alio solo bello concuti. Superata illa ex contrario est minime violento hominum opere et officio qui, recusantes semper ne violentiae cederent impetibus, singulis datis opportunitatibus modos efficientes repererunt quibus veritatem testarentur. Hoc adversarium inermem reddidit, quoniam violentia ipsa necesse habet ut mendacio quasi legitima defendatur utque sibi, quantumvis falso, speciem induat alicuius tutelae iuris vel responsionis minationibus alienis factae (54). Grates Deo denuo agimus qui hominum corda sustinuerit asperae difficultatis tempore petimusque pariter precantes ut id genus alibi quoque exemplum et in aliis adiunctis utile esse possit. Utinam dempta omni vi discant homines pro iustitia luctari et aspernari item in litibus internis contentionem classium perinde ac bellum in dissensionibus inter nationes !


24 Alia porro pars quaedam illius discriminis sine dubio est efficientia ipsa manca totius oeconomici instituti quod non technicum tantum impedimentum censeri debet sed consectarium humanorum iurium violatorum quae ad liberam industriam, ad proprietatem et ad agendi libertatem in re oeconomica spectabant. Eo similiter accedit ratio ipsa cultus humani patriaeque indolis intellegi enim non valet homo ex uno dumtaxat latere oeconomicae aestimationis neque definiri potest simpliciter, prout ad hunc illumve pertinet civium ordinem. Plenissime scilicet comprehenditur homo, si in aliquem inseritur ambitum culturae per linguam suam et historiam perque adfectionem quam coram praecipuis vitae eventibus ille colit, cuius generis sunt ortus ipse et amor, labor et mors. Mediam vero partem cuiuslibet culturae occupai hominis adfectus ante maximum omnium arcanum: Dei mysterium. Singularum namque Civitatum formae humani cultus totidem tandem rationes sunt quibus interrogationi respondeatur de sensu vitae uniuscuiusque hominis: subducta enim huius generis quaestione, et cultura Nationum et vita moralis pessum dantur. Quocirca dimicatio in operis humani defensionem suapte sponte coniungitur cum pugna pro humano animi cultu necnon Nationis ipsius iuribus.

Vera autem novitatis causa illud est spiritale vacuum Dei negatione inductum quod iuvenum saecula destituit recta ordinatione nec raro etiam ea permovit ut, dum propriam personam vitaeque sensum insuperabili quodam fervore conquirebant, religiosas demum radices culturae Nationum suarum denuo retegerent ac personam Christi Iesu ipsam, tamquam responsum suapte natura accommodatum illi siti veritatis et boni et vitae quae cuiusque inest cordi hominis. Quae insuper conquisitio testimonio confirmata est eorum, quotquot Deo perstiterunt fideles. Promiserat enim marxismus necessitatem Dei sublaturum se ex hominum animis; atqui commonstraverunt potius effecta id fieri nullo modo posse nisi totum simul subvertatur cor.


25 Anni MCMLXXXIX eventus documentum praebent felicis exitus ipsius firmae tractandi voluntatis animique evangelici contra adversarium cui certum erat moralibus principiis non se devincire : admonent pariter omnes quicumque sub realismi cuiusdam politici nomine ex rerum politicarum campo ius ipsum depellere moralemque doctrinam nituntur. Poposcit nimirum dimicatio illa, quae anni MCMLXXXIX consectaria peperit, lucidam mentem et temperantiam, dolores et iacturas; quadamtenus vero coorta ea est e precatione nec cogitari quidem potuerat sine interminata de Deo fiducia, historiae Domino qui velut manibus suis corda tenet hominum. Si igitur suos pro veritate libertateque cruciatus homo coniungere novit cum Iesu Christi doloribus in Cruce, prodigium pacis patrare valet potestque aequabiliter ipse semitam saepius angustam dispicere inter animum pusillum malis cedentem hinc et illinc vim quae mala illa duplicat cum sese decipiat eadem vincere posse.

Attamen praeteriri haud innumerabiles possunt condiciones inter quas singulorum hominum operari debet libertas: adficiunt certo, sed non vinciunt, libertatem; eius etiam exsecutionem faciliorem reddunt minusve facilem, at delere illam nequeunt. Non ideo solum non licet hominis naturam ethica ratione transire, quae in libertatem est nata, sed ne fieri quidem istud reapse potest. Quotiens enim ita disponitur societas ut temere imminuatur aut etiam exstinguatur tota regio ea, in qua iure exercetur libertas, consequitur ut socialis sensim vita dissuatur ac dilabatur.

Praeterea ad libertatem conditus homo in sese vulnus originalis portat peccati quod in malum usque eum allicit facitque ut redemptione indigeat. Doctrina haec quidem non sola pars christianae Revelationis necessaria est, sed magnam quoque explicatricem virtutem secum infert, quatenus multum adiuvat ut humana perspiciatur veritas. In bonum namque tendit homo, mali tamen item capax est; proximum quidem potest commodum suum transgredi sed eo simul deligari. Eo igitur solidior erit societatis ordo, quo magis huius rei rationem duxerit renueritque commoditates singulorum bonis anteponere societatis totius simul sumptae, ac vias potius quaesiverit fructuosae eorum compositionis. Etenim ubicumque hominis cuiusque commodum vi opprimitur, in ipsius locum ponderosum sufficitur institutum publicae officiorum gubernationis quae fontes liberae industriae atque creatricis virtutis exsiccat. Cum homines se arbitrantur ultimam tenere rationem secretam absolutae ordinationis socialis quae malum prorsus inefficax reddat, licere aequabiliter credunt quaelibet usurpare instrumenta, vel ipsa mendacia aut crudelitatis consilia, ut illa ad effectum deducatur. Evadit tunc politica doctrina quaedam « saecularis religio » quae se falso existimat paradisum constituere posse hisce in terris. Verum tamen quaevis politica societas, cui propriae sunt sui iuris condicio suaeque leges (55), non poterit commisceri umquam cum Dei Regno. Evangelii parabola de herba bona ac zizaniis (cf. Mt
Mt 13,24-30 Mt Mt 13,36-43) luculenter docet Dei esse solius sodales Regni et sodales Maligni segregare taleque iudicium ad temporum finem esse eventurum. Si quis audeat homo iam nunc illud praeoccupare iudicium, in Dei se locum subroget eiusque patientiae adversetur.

Propter Christi in Cruce sacrificium semel in perpetuum reportata est Regni Dei victoria; christianorum tamen condicio pugnam postulat contra illecebras viresque mali. Historiae dumtaxat sub finem in gloria Dominus revertetur extremum peracturus iudicium (cf. Mt Mt 25,31), integratis scilicet caelis novis novaque terra (cf. 2P 3,13 Apg 2P 21,1); sed perdurante ipso tempore boni malique luctatio in medio fervet hominis animo.

Quae omnia tradunt Sacrae Litterae de Regni Dei novissima sorte, suum pariter exserunt impulsum in societatum temporalium vitam quae — perinde ac nomen indicat earum — ad verum temporis statum pertinent cum omnibus imperfectis temporariisque illius rationibus. In mundo Regnum Dei ita exstans, quin de mundo sit, humanae ordinem societatis collustrat, cum gratiae vires pervadunt illum atque vivum reddunt. Hoc nimirum modo animadvertuntur melius postulata alicuius societatis homine dignae; errores castigantur; fortitudo ipsa corroboratur nempe operandi ad bonum. Quod ad officium evangelicae animationis rerum humanarum advocantur christiani ac praesertim laici (56) una sane cum universis voluntatis bonae hominibus.


26 Potissimum intercesserunt anni MCMLXXXIX eventa in Europae orientalis mediaeque Civitatibus; universale tamen prae se ferunt momentum ac pondus, cum ex iis bona ac mala proficiscantur consectaria quibus omnis adficitur hominum familia. Hae quidem consecutiones non naturam demonstrant machinariam nec fatalem; sunt opportunitates potius hominum libertati tributae ut cum misericordi operentur Dei consilio inter humanam historiam agentis.

Prima videlicet consecutio fuit quibusdam in Nationibus congressio Ecclesiae cum opificum Motu, qui enatus pridem erat ex contraria quadam impulsione indolis ethicae nominatimque christianae adversus passim diffusam iniustitiae condicionem. Integrum ferme per saeculum idem Motus partim subiacuerat marxismi dominatui cum persuasum haberetur, ut efficienter possent proletarii contra tyrannidem pugnare, debere eos opinationes materiales atque oeconomicas facere omnino suas.

Intra ipsam marxismi dissolutionem exempla voluntaria erumpunt opificum conscientiae qui postulationem iustitiae pronuntiant atque agnitionis illius dignitatis quae operi humano insidet secundum socialem Ecclesiae doctrinam (57). Operariorum Motus ampliorem influit in coetum hominum labori addictorum bonaeque voluntatis ut persona humana liberetur eiusque vindicentur iura; ille Motus complures hodie amplexatur Nationes tantumque abest ut catholicae adversetur Ecclesiae, ut ad eam studiose omnino respiciat.

Marxismi placitorum occasus ex orbe haudquaquam tollit iniustitiae oppressionisque condiciones, unde ipse marxismus immodice iis condicionibus abutens hauriebat alimoniam. Illis autem, a quibus hodie nova ac vera conquiritur liberationis doctrina et usus, offert Ecclesia non suum modo sociale magisterium in universumque praecepta sua de hominis persona a Christo redempta, verum solidum suum adiuvandi officium ut exclusio hominum suppliciumque devincantur.

Recentiore hac aetate avida illa voluntas, qua quidam cupiverunt a parte stare oppressorum nec ab historiae ipsius seiungi curriculo, plures adduxit credentes ut multiplici modo inter rem marxistam et christianam quaerant compromissum quod effici minime potest. Suadet potius praesens hoc tempus, cum ea omnia supervaduntur quae iis in conatibus debilia fuerunt, ut bonitas iterum praedicetur integrae theologiae respicientis universam hominis liberationem." Hac quidem iudicandi ratione aestimati eventus anni mcmLxxxix praebent tandem pondus proprium etiam Tertii Mundi Nationibus quae suarum progressionum viam inquirunt haud secus ac fecerunt ante Europae mediae orientalisque Civitates.


27 Altera dein spectat consecutio ad ipsos Europae populos. Sunt enim plurimae iniuriae admissae tum in singulos homines et societatem tum in regiones et nationes istis omnino annis quibus communismus dominabatur, quin et antea; odia tunc multa et inimicitiae increverunt. Periculum ita nunc verum exsistit ne intereunte dittatura recrudescant ea eliciantque contentiones doloresque graves, si moralis illa pugna def ecerit et conscia ipsa conatio testimonium veritati reddendi, quae omnia superioris temporis conamina incitaverunt. Optandum ideo est ne hominum in animis odium visque vincant eorum potissimum qui pro iustitia luctantur, sed ut pacis veniaeque studium in omnibus crescat.

Opus tamen est solidis quibusdam consiliis quibus gignantur vel stabiliantur aliquae inter nationes structurae quae congruae disceptationis causa intercedant ipsis litibus apud Civitates coortis, unde earum quaeque perficere possit ut propria valeant iura et aequa impetretur consensio necnon placata conspiratio cum ceterarum Nationum iuribus. Quod totum necessarium praesertim Europae restat Civitatibus, inter se arctis vinculis quae iunguntur communis cultus humani et multorum saeculorum historiae. Permagnum flagitatur opus ut morali et oeconomica parte illae Nationes renoventur quae communismum reiecerunt. Diutius enim fundamentales rerum nummariarum rationes distortae deflexaeque sunt atque virtutes primariae cum oeconomica industria haerentes, cuius generis sunt veracitas fides navitas, immutatae sunt. Necesse est patientem effici rerum morumque renovationem, poscentibus nempe diutina destitutione miseris gentibus ut gubernatores sui effecta solida et proxima proferant alicuius prosperitatis utque legitimis suis optationibus convenienter satisfiat.

Lapsus marxismi maximos intulit impulsus ad orbis partitionem in clausos quosdam circulos, alium alii resistentem atque cunctos inter se invidia aliqua aemulantes. Clarius is etiam illuminavit ipsam veritatem communis populorum coniunctionis tum illud quoque verum: hominum laborem suapte natura intendi ad congregandas nec iam segregandas gentes. Pax enim et prosperitas bona sunt totius hominum generis propria, sic profecto ut iis recte ac longe perfrui non liceat si obtineantur aut retineantur aliis populis Nationibusque laesis, cum eorum violata sint iura vel ipsae a prosperitatis fontibus sint exclusae.


28 Certas apud Europae gentes incohatur quodam modo verum tempus 'post bellum'. Intima enim refectio institutorum oeconomicorum ad recentiorem usque aetatem `collectivorum' secum importat difficultates et iacturas, quae comparari etiam possunt cum sacrificiis et damnis quibus sese oneraverunt Nationes occidentales Continentis ut post mundanum illud alterum bellum redintegrarentur. Aequum proin est hisce in impedimentis Nationes quondam communistarum gubernio temperatas, consentienti adiumento aliarum Civitatum sustentari; at pariter paret eas esse ipsas debere suorum progressuum auctrices. Concedatur tamen iis oportet rationabilis quaedam facultas ut id consequantur, quod sine reliquarum Civitatum sussidio contingere haud potest. Ceterum hodierna asperitatum ac indigentiae condicio ex quodam historico processu manavit, cuius Nationes olim communistae saepius obiectum fuerunt non subiectum: quam ob causam illo versantur in statu non libera sua voluntate nec ob errores a se admissos, verum propter consectaria luctuosorum eventuum quos vis ipsa iniecerat, unde sunt praepeditae quominus progressionis oeconomicae civilisque tramitem diutius persequerentur.

Civitatum aliarum, in primis Europaearum, adiutorium quae scilicet iisdem in rerum eventibus partes egerunt ideoque onus earum in sese recipiunt, certo iustitiae respondet debito. At commodo etiam emolumentoque universali Europae congruit quae in pace vivere minime poterit si variae indolis certamina, ex prioribus temporibus veluti consectaria profluentia, multo acriora evaserint ob statum oeconomicae perturbationis, interioris inquietis ac desperationis.

Necessitas vero haec efficere non debet ut consilia et incepta in auxilium ac praesidium « Tertii Mundi » Nationum tardentur, utpote quae saepius inopiae egestatisque condicionibus laborent multo nimirum gravioribus." Singulare quoddam postulabitur conamen ut cunctae copiae viresque colligantur, quibus indiget orbis universus, ad metam incrementi oeconomici communisque progressionis, illustratis prius potioribus rebus necnon bonorum gradibus secundum quos oeconomica et politica capienda sunt consilia. Opes immensae praesto esse poterunt, apparatibus disiectis militaribus qui erant ad contentionem inter Orientem Occidentemque confecti. Eaedem vero opes multo etiam maiores fient, si conventa omnino fide digna fatta erunt, quibus lites dissolvantur pro bellis consuetis, ac si propterea principium moderandi et diminuendi arma in Nationibus quoque Tertii Mundi invaluerit, initis rationibus opportunis contra eorundem mercaturam (60). Ante omnia autem erit necesse totam illam relinqui mentem quae pauperes — homines ac nationes — esse censeat onus quoddam et ingratas molestias, a quibus id omne absumatur quod alii peperint. Ius enim sibi egeni vindicant bonis concretis perfruendi atque convertendi suam operis potestatem in utilem fructum, dum omnem orbem sic reddunt iustiorem omnibusque simul prosperiorem . Pauperum levatio permagna est occasio moralis et culturalis et ipsius oeconomici progressus omnium hominum.


29 Progressio denique non concipi debet aliqua ratione dumtaxat nummaria verum aestimatione prorsus humana (61). Non id solum hic interest ut populi cuncti eum tollantur ad prosperitatis gradum, quo ditiores hodie fruuntur Nationes, sed in hominum labore consociato ut dignior instituatur vita, ut insuper reapse dignitas navitasque creatrix cuiusque hominis succrescat necnon eius facultas respondendi vocationi propriae ideoque Dei ipsius appellationi in ea reconditae. In progressionis vero cacumine exercitatio consistit illius iuris-officii Deum quaerendi eumque cognoscendi ac secundum eam cognitionem vivendi (62).

In regiminibus vero tyrannidis et auctoritatis imperiosae principium est deductum ad extrema usque consectaria ipsius principatus violentiae prae ratione mentis. Coactus scilicet est homo ut rerum speciem pateretur vi iniunctam non adeptam suae rationis virtute nec libertatis suae usu. Illud itaque subverti oportet principium atque piane iura agnosci humanae conscientiae quae veritate sola vinciatur tam naturali quam revelata. His enim in agnitis iuribus princeps constat fundamentum omnis politici ordinis revera liberi (63). Magnopere igitur refert illud inculcari principium et varias quidem ob causas :

a) quoniam vetustae regiminis universalis auctoritatisque plenae figurae nondum sunt penitus superatae, quin immo periculum subsistit ne reviviscant; id quod renovatum studium suadet cooperationis et coniunctionis inter Nationes cunctas;

b) quoniam in progressis iam Civitatibus interdum nimia peragitur propagatio et praedicatio bonorum tantummodo ad commoditatem spectantium, excitatis naturae instinctibus ac propensionibus ad subitam voluptatem, unde difficulter agnoscitur et observatur ordo verorum humanae vitae bonorum:

c) quoniam quibusdam in Nationibus novae exoriuntur formae religiosi fundamentalismi quae, tecto vel etiam aperto modo, denegant civibus alterius religionis ac maioris civium partis plenam civilium vel religiosorum iurium illorum exercitationem, dum prohibent eos ne in culturae disceptationem ingrediantur atque circumscribunt ius Ecclesiae praedicandi Evangelium iusque hominum, audientium illam praedicationem, ut suscipiant eam et ad Christum sese convertant. Nulla veri nominis progressio effici potest nisi naturale ipsum primariumque servatur ius veritatis cognoscendae et secundum illam vivendi. Hoc iungitur cum iure naturali, tamquam exercitium eius altiorque persecutio, ius reperiendi et suscipiendi libere Iesum Christum qui verum est hominis bonum (64).



CAPUT IV

POSSESSIO PRIVATA

ET

UNIVERSALIS BONORUM ADDICTIO


30 In Encyclicis Litteris Rerum novarum valide Leo XIII affirmabat variisque argumentis contra temporis sui socialismum iuris possessionis privatae indolem naturalem (65). Quod ius ad autonomiam et profectum personae pernecessarium est ab Ecclesia usque ad hanc nostram aetatem semper defensum. Item Ecclesia docet bonorum possessionem non esse ius absolutum sed in sua iuris humani natura terminum suum gerere inscriptum.

Dum ius possessionis privatae enuntiabat Pontif ex pari cum planitate affirmabat bonorum « usum » commissum libertati esse obnoxium ipsorum primigeniae bonorum creatorum communi destinationi et etiam lesu Christi voluntati in Evangelio significatae. Scripsit enim: « Fortunati monentur ...: terrori locupletibus esse debere Iesu Christi minas rationem de usu fortunarum Deo iudici severissime aliquando reddendam »; et memorans Sanctum Thomam Aquinatem addidit: « At vero si illud quaeratur, qualem esse usum bonorum necesse sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione respondet quantum ad hoc, non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes », quia « legibus iudiciisque hominum lex antecedit iudiciumque Christi » (66).

Leonis XIII Successores duplicem affirmationem iteraverunt : possessionem privatam esse necessariam ideoque licitam, simul autem eandem esse circumscriptam (67). Concilium quoque Vaticanum II diligenter translaticiam doctrinam proposuit verbis quae ref erri utile est : « Homo, illis bonis utens, res exteriores quas legitime possidet non tantum tamquam sibi proprias, sed etiam tamquam communes habere debet, eo sensu ut non sibi tantum sed etiam aliis prodesse queant ». Et paulo ulterius : « Proprietas privata aut dominium quoddam in bona exteriora spatium piane necessarium ad personalem et familiarem autonomiam unicuique conferunt, et velut libertatis humanae extensio considerari debent Ipsa autem proprietas privata et indolem socialem natura sua habet, quae in communis destinationis bonorum lege fundatur » (68). Eandem doctrinam repetivimus Nos, primum in allocutione ad III Coetum Episcopatus Latino-Americani Pueblae collecti, deinde in Litteris Encyclicis Laborem exercens et Sollicitudo rei socialis (69).


31 Cum haec relegitur institutio de iure possessionis deque communi bonorum destinatione respectu aetatis nostrae, quaeri potest de origine bonorum quae vitam hominis sustentant, eius necessitatibus satis faciunt et sunt eius iurium obiectum.

Omnium, quae bona sunt, origo prima est ipsius Dei actus qui terram creavit et hominem hominique terram dedit ut in eam dominaretur labore suo eiusque frueretur fructibus (cf. Gn
Gn 9,28-29). Deus terram dedit universo humano generi ut ea omnia huius membra sustentaret, nullo excluso nullo anteposito. Hic radix reperitur universalis destinationis bonorum terrae. Terra quidem, quoniam fecunda est et par necessitatibus hominis explendis, primum Dei donum est ad vitam humanam sustentandam. Terra autem suos non fert fructus sine peculiari hominis ad Dei donum responsione id est sine labore: per laborem homo utens intellegentia et liberiate sua in eam dominatur eamque suam facit dignam sedem. Hoc modo is suam facit eam terrae partem quam sibi opere comparavit. Ibi est possessionis privatae origo. Is, ut patet, etiam officio astringitur ne impediat quin alii homines suam doni Dei habeant partem; immo vero cum iis operam suam consociare debet ut universae terrae simul dominentur.

In historia semper haec duo, labor et terra, inveniuntur, cuiusque humanae societatis initio. Non semper tamen haec duo eandem habent inter se necessitudinem. Olim naturalis terrae fecunditasapparebat et reapse erat divitiarum pars praecipua, opus autem eiusmodi fecunditatis auxilium erat et columen. Nostra aetate laboris hominum plus plusque in dies partes excellunt, nempe ut idem adferat divitias corporeas et incorporeas; insuper evidens fit hominis cuiusque laborem natura sua cum labore aliorum hominum necti. Hodie praesertim laborare est cum aliis laborare et laborare pro aliis; est aliquid facere pro aliquo. Opus eo fecundius est et fertilius, quo homo intellegentior in cognoscenda vi feracitatis terrae est inque necessitatibus pernoscendis alterius hominis pro quo ipse operatur.


32 Sed aliud possessionis genus est huius aetatis peculiare nec minus habet momentum quam terrae: possessio haec est cognitionis, technicae artis, totius scientiae. In hoc possessionis genere divitiae consistunt Nationum ad quaestuosae industriae incrementa provectarum, multo magis quam in possessione opum naturalium.

Dictum est nuper hominem cum aliis hominibus laborare, « sociale opus » participantem, quod circulos gradatim ampliores ipsamque universam terram comprehendit. Qui aliquid efficit praeterquam in usum suum, id facit plerumque ut alii eadem re utantur iusto pretio soluto communibus consiliis definito per liberam pactionem. Ipsa piane tempestive cognoscendi facultas aliorum hominum necessitates et concursiones earum rerum, quae quaestui sunt et aptiores ad illis satisfaciendum, alius est divitiarum fons in hodierna societate. Ceterum multa bona gigni non possunt efficaciter industria unius personae sed postulant ut multi eandem operam in idem communicent. Hunc nisum conciliare, eius diuturnitati cavere, curare ut vere is respondeat necessitatibus quas debet explere, pericula suscipere quae requiruntur hoc quoque est in hodierna societate fons divitiis fecundus. Ita evidentiores et usque praestantiores fiunt rationes laboris humani ordinati et efficientis et, sicut est huius laboris pars praecipua, facultatis consilia capiendi et opera conducendi (70).

Haec via, quae in lucem profert veritatem de persona quam Christiana fides numquam affirmare destitit, est attente et studiose consideranda. Revera praecipua hominis copia ipse homo est una cum terra. Eius intellegentia efficit ut perspiciantur potentia feracitatis terrae et multiformes modi quibus humanis necessitatibus satisfieri possit. Eius bene temperatus labor in conspiranti cooperatione facit ut consortiones laboris constituantur ampliores et fiducia dignae ad naturalem et humanum ambitum mutandum. Hac ratione graves implicantur virtutes, quales diligentia sunt, sedulitas prudentia in aequis periculis suscipiendis, auctoritas et fidelitas in officiis inter personas, fortitudo in exsequendis difficilibus et acerbis propositis necessariis tamen ad administrationis opus commune et ad occurrendum fortunae vitiis quae accidere possunt.

Hodierna oeconomia administrationis utiles admittit aspectus, quorum fundamentum est personae libertas quae in regione oeconomica significatur sicut et in tot aliis. Etenim oeconomia pars est multiformis industriae humanae inque eam, sicut in quamlibet aliam regionem, ius valet libertatis sicut et officium ea utendi ex animi conscientia. Sed notari refert hodiernae societatis et praeteriti temporis etiam recentioris propensiones proprie differre inter se. Si olim proventuum causa potissima terraerat et postea pecuniae caput, acceptum tamquam acervus machinarum et bonorum ex instrumentis constantium, nulle causa praecipua usque magis ipse est homo, hoc est eius cognoscendi facultas quae apparet per cognitionem et disciplinas, facultas se ordinandi consociata voluntate, facultas necessitatem alterius intellegendi eandemque explendi.


33 Attamen fieri non potest quin reprehendantur pericula et incommoda cum eiusmodi processu coniuncta. Re multi homines, fortasse eorum maior pars, instrumentis carent quae potestatem f aciunt ingrediendi modo certo et humaniter digno figuram conductionis et operis, in qua ipse labor locum obtinet principem. Hi sibi parere nequeunt primas cognitiones quibus possint suam efficiendi vim exprimere suamque augere potentiam. Nec habent facultatem se mutuo cognoscendi et secum communicandi, quae efficeret ut eorum dotes existimarentur et in usum converterentur. Hi ad summam, si non omnino quaestui sunt, large segregantur, et progressus oeconomicus fit, ut ita dicamus, super eorum capita, nisi forte prorsus iam angusta spatia contrahit veterum oeconomiarum ad victum solum pertinentium. Inhabiles ad obsistendum mercium aemulationi modis novis effectarum et postulatis bene respondentium, quibus ipsi antea prospicere solebant usitata rerum ordinationis forma, ostentatae opulentiae illecti splendore quam tamen assequi non possunt et simul egestate pressi, eiusmodi homines urbes Tertii Mundi frequentant, ubi saepe sunt quoad culturam eradicati et in violentae mutabilitatis condicionibus versantur, copiam habentes nullam se cum aliis consociandi; non iis dignitas attribuitur et interdum curatur ut de historia tollantur per vires cogentes ad imminuendam subolem humanae dignitati contrariam.

Multi alii homines, etsi non omnino seiuncti, in rebus locisque vivunt, ubi omnino primaria est contentio de necessariis ubi adhuc regulae vigent capitalismi pristini tali in « crudelitate », ut haec nullo patto sit atrocitate minor quam duritia turbidissimorum temporum initialis processus quaestuosarum industriarum invectionis. Aliis in casibus adhuc terra est progressus oeconomici pars potissima et qui eam colunt, a possessione exclusi, rediguntur in dimidiatae servitutis condiciones (71). Hisce in casibus etiamnum, sicut tempore Encyclicarum Rerum novarum, loqui licet de abusione inhumana. Quamvis magnae mutationes factae sint in societatibus excultioribus, humana capitalismi vitia cum conseguenti dominatu rerum in homines minime defecerunt; immo, quod ad pauperes spectat, ad bonorum corporeorum penuriam addita est egestas doctrinae et educationis quae eos impedit ne se liberent sua indecora servitute.

Incommode occidit quod talibus in condicionibus maior incolarum « Tertii Mundi » pars adhuc vivit. At non recte « Tertius Mundus » sola significatione geographica intellegi debet. In huius « Mundi » nonnullis regionibus et socialibus in eius partibus instituti sunt progressionis cursus qui innituntur non tam aestimatione opum corporearum quam « f acultatis humanae ».

Annis non remotis affirmatum est progressionem pendere ex separatione Nationum pauperiorum a totius orbis commercio et ex earum spe in propriis viribus posita. Recentiorum annorum experientia contra ostendit Nationes seclusas languisse et regressas esse, cum quae ingredi potuerint generalem negotiorum inter se conexionem in gradu internationali, fioruerint. Maxime igitur incomrnodum videtur aequum accessum adipisci ad mercaturam internationalem, positum quidem non in principio illo — unam tantum partem spectante — opibus naturalibus abutendi, sed potius in aestimatione opum humanarum (72).

Aspectus tamen « Tertii Mundi » proprii etiam in Nationibus cultis exstant ubi continua modorum efficiendi et consumendi mutatio dignitatem imminuit quarundam notionum iam adeptarum et professionum confirmatarum postulatque ideo continuum conatum recuperandae praestantiae et adcommodationis. Illi qui gradum temporum aequare nequeunt facile possunt segregari; cum iis sunt grandes natu, iuvenes qui non valent se bene inserere vitae sociali et generatim tenuiores et « Quartus Mundus » qui dicitur. Mulieris quoque condicio hoc in statu rerum est minime facilis.


34 Simul quod ad singulas Nationes spectat simul quod rationes internationales, liberum commercium videtur efficacissima via ad opes collocandas et ad necessitatibus feliciter respondendum. Hoc tamen solum valet de eis necessitatibus, quae « ad solvendum sunt » quae pondus emptionis habent, et de opibus quae « ad vendendum » sunt quanti aequum est. Sed quaedam exsistunt postulata humana quae ad mercaturam non attinent. Grave est caritatis et iustitiae officium prohibere ne fundamentales humanae necessitates non satiatae maneant et homines qui iis premuntur pereant. Est praeterea necesse hos homines indigentes adiuvari ad consequendas cognitiones, ad ineundas mutuas conexiones, ad excolendas suas dotes et habilitates quibus possint suarum opum et f acultatum virtutem augere. Ante rationem permutationis rerum parium et ante iustitiae genera quae eius sunt propria, aliquid viget quod homini debetur quia homo est ob eius eminentem dignitatem. Hoc aliquid, quod debetur, potestatem flagitat qua quis superstes vivat et reapse ad bonum commune totius generis humani conducat.

In « Tertii Mundi » adiunctis totam suam servant vim, immo sunt quibusdam in casibus persequenda, ipsa proposita quae Encyclicae Rerum novarum indicaverunt ad impediendum ne hominis opus minueretur ipseque homo nuda fieret merx : salarium nempe quod vitae familiae sufficeret; publicas cautiones senectuti tutandae et operis vacationi vitandae ; aptam condicionum laboris tutelam.


35 Magnus fecundusque campus patescit navitatis et contentionis, iustitiae nomine, pro opificum collegiis ceterisque operariorum consociationibus, quae eorum iura defendunt et subiectivam eorum indolem tuentur simulque munus potissimum sustinent spectans ad culturam, ut ii plenius et dignius vit.am Nationis communicent eiusque iter ad progressionem foveant.

Hoc sensu iure loqui licet de certamine contra rationem oeconomicam acceptam tamquam modum qui in tuto collocat principatum absolutum pecuniae capitis, possessionis instrumentorum, quibus bona gignuntur, et terrae, respectu liberae laboris hominis subiectivae indolis (73). Huic contra talem rationem certamini non proponitur, uti exemplar alternum, formula socialista, quae reapse esse videtur capitalismus reipublicae, sed societas liberi operis, conductionis et participationis. Ea scilicet me rcatui non opponitur sed convenienter est Reipublicae auctoritatibus temperanda ut totius societatis expleat necessitates.

Ecclesia probat iustas quaestus partes, tamquam administrationis prosperae indicem. Cum enim administratio lucrum gignit, constat vias bona efficiendi esse adhibitas apte et respondentibus humanis necessitatibus esse iuste satisfactum. Quaestus tamen non est solus condicionum administrationis index. Fieri potest ut computationes oeconomicae sapienter ordinatae sint et simul homines, qui administrationis sunt patrimonium praestantissimum, indigne afficiantur iniuria. Istud non solum est ratione morali reiciendum, sed praevideri certe potest id efficientiae quoque oeconomicae administrationis nociturum. Etenim eo spectat alicuius negotii administratio ut non modo quaestum gignat, verum etiam ut ipsa administratio supersit veluti hominem communitas qui diversis viis fundamentales suas necessitates explendas curant et coetum peculiarem constituunt toti societati servientem. Quaestus est vitae administrationis temperator, sed non unicus ; praeter illum enim alia humana elementa et moralia consideranda sunt quae, procedente tempore, saltem par momentum habent pro totius incepti vita.

Iam vidimus improbandam esse affirmationem ex qua, vieto « socialismo reali » uti aiebant, capitalismus unicum exstimetur exemplar constitutionis oeconomicae. Frangantur oportet eiusmodi obstacula et monopolia quae non sinunt tot populos progressus facere, omnibus praeterea personis et Nationibus caveatur de praecipuis condicionibus per quas progressio participetur. Eiusmodi propositum a tota communitate internationali postulat nisus praestitutos et conscios. Oportet Nationes fortiores opportunitatem tenuioribus dent se vitae internationali inserendi, et tenuiores talem amplectantur occasionem, necessariis coeptis et incommodis se dedendo, providendo stabilitati conspectus politici et nummarii necnon certae exspectationi in futurum, tum auctae propriorum opificum peritiae, formationi conductorum efficientium et sui officii consciorum (74).

Impraesentiarum utilia incepta ad hoc propositum assequendum difficultate gravantur, quae magnam partem nondum est dirempta, debiti videlicet externi Nationum pauperiorum. Est quidem iustum illud: debita esse solvenda; sed non licebit exsolutionem petere vel exigere, si illa inducet revera ad tales electiones politicas, ut ingentes humanas multitudines ad famem agat et desperationem. Illicitum est postulare ut aes alienum contractum intolerabilibus cum incommodis solvatur. His in casibus necesse est — uti ceteroqui partim iam fit — modi inveniantur ad oneris debiti deminutionem, dilationem et etiam exstinctionem, congruentes cum fundamentali iure populorum ad victum et progressionem.


36 Decet nulle peculiares quaestiones et minationes, quae exsistunt in oeconomiis provectioribus quaeque cum propriis earum notis coniunctae sunt, animadvertere. Anteactis progressus temporibus homo semper vixit re necessaria coactus. Pauca erant eius postulata, quodammodo eius corporis constitutione definita; et industria oeconomica inclinabat ad illa procuranda. Patet autem hodie non solum agi de bonorum sufficientium danda copia, sed etiam responsione reddenda postulationi bonitatis: haec est bonitas mercium conficiendarum et consumendarum; bonitas publicorum munerum, quibus homo fruitur, rerum locorumque adiunctorum et vitae universae bonitas.

Postulatio ipsius vitae, natura sua acceptioris et ditioris, est per se legitima; tamen non possunt non in luce poni nova officia et pericula huic historico tempori cohaerentia. Modis, quibus novae necessitates oriuntur et definiuntur, semper subest notio plus minusve homini eiusque vero bono consentanea: ex delectibus bonorum efficiendorum et consumendorum certa se patefacit cultura, uti universalis vitae notio. Hinc oritur nimium rerum consumendarum studium. In deprehendendis novis necessitatibus novisque viis satisfaciendi eis, oportet quemque sinere se integra hominis imagine dirigi, quae observet momenta eius uti hominis et materialia ac naturalia interioribus et spiritalibus subiciat. Si quis autem suos directo spectat appetitus et praetermittit naturam personae suae consciae et liberae, importari possunt mores consumptionis et vitae consuetudines ipsae per se vitiosae aut eius corporis et animi sanitati nocentes. Institutum oeconomicum in se normas non habet quibus possit recte discernere modos novos et altiores satiandi necessitates humanas ab ipsis novis necessitatibus invectis, quae personae maturae formationi obstant. Necessarium igitur est, et urget magnum opus institutorium et culturale, quod comprehendat emptorum formationem ad prudentem usum potestatis suae seligendi ac formationem ipsorum effectorum ad acrem officii conscientiam et imprimis eorum qui artem exercent utendi instrumentis communicationis socialis, iam praeter necessarium civilium Auctoritatum interventum.

Magnum exemplum consumptionis artificiosae, saluti et dignitati hominis contrariae, et certe non facilis inspectionis, est exemplum medicamenti stupefattivi. Eius diffusio signum est gravis vitii ordinis socialis eique etiam subiacet necessitatum humanarum « interpretatio » materialistica et quodammodo usuum humanorum destructiva. Potentia igitur novationis liberae oeconomiae ad effectum adducitur ab una parte tantum neque apte. Medicamentum stupefactivum perinde ac obscenitates aliaque genera nimiae rerum consumptionis, cum debilium abutuntur infirmitate, vacuum compiere spiritate volunt quod interea factum est.

Malum non est melius vivere cupere sed mala est constitutio vitae, quae melior esse iudicatur, cum id spectat ut quis habeat non ut sit, et cum is plus habere vult non ut plus ipse sit sed ut vita absumatur supervacanea voluptate (75). Curandum est idcirco ut vitae rationes constituantur, in quibus conquisitio veri pulchri boni et communio cum ceteris hominibus propter communem progressionem electiones efficiant consumptionum, compendiorum, pecuniae collocationum. Quod ad hoc pertinet, non possumus solummodo monere de officio caritatis, id est de officio subveniendi per id « quod superest », et interdum etiam per id quod est « necessarium », ut res suppetant quae opus sunt ad pauperum vitam. Etiam significamus consilium pecuniam collocandi potius hic quam illic, in hac parte frugifera potius quam in alia, electionem esse semper moralem et culturalem. Certis definitisque condicionibus positis et rei oeconomicae et stabilitatis politicae quae praeteriri non possunt, propositum pecuniam collocandi, id est alicui populo occasionem dandi ut ex suo labore commoditatem percipiat, oritur etiam ex sensu benevolentiae et ex fiducia Providentiae, quae humanam indolem ostendunt illius qui consilium capit.


37 Praeter consumptionis quaestionem, aliquid sollicitudinis habet estque illi arcte iuncta, quaestio oecologica. Homo enim magis habere cupiens et gaudere quam esse et crescere, immodice et sine moderatione opes terrae et suae ipsius vitae absorbet. Stultae locorum naturalium destructioni error subest anthropologicus nostra aetate sane diffusus. Homo, qui intellegit se posse suo opere mundum mutare et quodammodo « creare », obliviscitur hoc opus semper exerceri supra fundamentum primigeniae donationis rerum a Deo factae. Iste cogitat sibi licere arbitrio suo terra uti et frui eam sine condicione voluntati suae subicienti, ac si ea suam non habeat formam et destinationem priorem sibi a Deo tributam, quam homo potest quidem excolere non autem prodere debet. Nedum suo fungatur munere cooperatoris Dei in mundo, non recte homo in Dei locum succedit sicque abit ad concitandam naturae detrectationem quam is potius vexat quam gubernat (76).

Hac in re animadvertitur ante omnia egestas vel illiberalitas obtutus ac prospectus hominis, studentis nempe res potius possidere quam ad veritatem ref erre et destituti illo habitu sui immemore gratuito aesthetico, qui manat ab admiratione rerum quae sunt et pulchritudinis quique spectandum praebet in rebus aspectabilibus nuntium Dei invisibilis qui eas condidit. Quod ad hoc attinet, genus humanum conscium esse debet suorum munerum et officiorum erga futura saecula.


38 Praeter insanam locorum naturalium destructionem illa sane gravior est hic commemoranda quae ad hominem ambitum pertinet in quam tamen rem longe abest ut necessaria consideratio intendatur. Dum enim iuste profecto, etsi multo minus quam oportet, cogitatur de areis naturalibus diversorum generum animalium, quae ne exstinguantur periculum est, quoniam intellegitur eorum unumquodque peculiariter conf erre ad terrae generalem temperationem, parum curatur de « oecologiae humanae» condicionibus moralibus tutandis. Non solum terra a Deo homini data est, qui ea uti debet primigenium propositum observans pro quo ei tamquam bonum est data; sed etiam homo sibi ipsi a Deo datus est eique est ideo observanda structura naturalis et moralis qua est donatus. Quod ad haec spectat, mentio est facienda gravium quaestionum urbanae vitae nuperius inductae ac necessitatis prospiciendi ut in eiusmodi studio urbanitatis consulatur vitae personarum, atque attentionis ad « oecologiam socialem laboris ».

Homo suam essentialem a Deo accipit dignitatem simulque potestatem transcendendi omne societatis institutum usque ad veritatem et ad bonum. Is tamen condicionibus adstringitur structurae socialis in qua vivit, tum accepta educatione et locis exterioribusque rebus. Haec possunt efficere ut secundum veritatem aut facilius aut difficilius vivat. Consilia, quibus ambitus humanus constituitur, possunt ergo structuras proprias peccati parere, quae impediunt ne, qui iisdem varie premuntur, piene se qua homines perficiant. Tales structuras demoliri et pro illis veriores convictionis formas substituere, negotium est quod firmum postulat animum et patientiam (77).


39 Prima et fundamentalis « oecologiae humanae » serviens compages est familia, in qua homo primas et praecipuas notiones recipit de veritate deque bono, discit quid sit amare et amari et idcirco, quid sit re esse personam. Intellegenda est hic familia matrimonio innisa, in qua mutuum viri et mulieris sui donum condicionem gignit vitae, in qua infans nasci potest et suas educare facultates, suae dignitatis conscius fieri et se praeparare ad sortem suam obeundam unicam ut quae iterari non possit. Saepe contra accidit ut homo deterreatur ab implendis condicionibus humanae procreationis, et inducatur ad putandum seipsum suamque vitam potius summam esse sensuum experiendorum quam opus efficiendum. Oritur hinc quaedam lacuna libertatis, quae perducit ad respuendum officium quo se perpetuo quis coniungat cum alla persona et filios generet, aut perducit ad liberos aestimandos unam ex tot « rebus » quae haberi possunt aut non haberi secundum propriam libidinem, quaeque cum aliis opportunitatibus certant.

Oportet rursus familia existimetur vitae sacrarium. Ea enim sacra est ; locus est ubi vita Dei donum apte potest accipi et defendi contra multiplices incursiones quibus obicitur, et crescere valet prout verus humanus postulat auctus. Adversus culturam mortis, quae dicitur, familia culturae ipsius vitae est sedes.

Humana mens hac in re propendere potius videtur ad imminuendos tollendos vel delendos vitae fontes, etiam abortione adhibenda in mundo quidem diffusa, quam ad def endendas et aperiendas vias vitae. In Encyclicis Sollicitudo rei socialis vituperatae sunt constantes venditationes contra natorum numerum secundum falsam notionem quaestionis demographicae. Ibi namque « summa violatio patratur liberi eorum consilii, quorum interest, ... qui coercitionibus intolerabilibus haud raro sollicitantur, ut novae huic succumbant formae oppressionis » (78). Scilicet de agendi rationibus agitur quae per novas technicas ita se extendunt ut, quasi in « chemico bello », pluries centenorum milium hominum vitam corrumpant indefensorum.

Hae improbationes non tantum impugnant rationem oeconomicam, quantum rationem ethicam-culturalem. Oeconomia namque solummodo aspectus est et modus multiplicis humanae industriati. Si ea absoluta ducitur, si mercium confectio et consumptio principem locum tenent vitae socialis et evadunt unicum societatis bonum nulli alii obnoxium, hoc fit non solum nec tantopere propter rationem oeconomicam, quam ob id, quod ratio socialis-culturalis ignorans pondus ethicum et religiosum imminutum est et soli bonorum ac servitiorum effectioni vim tribuit (79).

Haec omnia contrahi possunt rursus si affirmatur libertatem oeconomicam solummodo esse libertatis humanae partem. Cum ea autonoma fit, cum scilicet homo censetur confector aut consumptor bonorum potius quam persona quae efficit res et consumit ut vivat, tunc suam amittit cum persona humana necessariam coniunctionem et tandem eam abalienat et opprimit (80).


40 Reipublicae est illa bona communia defendere et tueri, qualis sunt loca naturae et circumstantia resque exteriores hominis, quae protegi non possunt solis mercatus viis et rationibus. Sicut temporibus veteris capitalismi Respublica debebat iura laboris fundamentalia defendere, ita nunc novo in capitalismo et illa et universa societas bona communia defendere debent, quae ceteroquin saeptum sunt intra quod tantummodo potest quisque legitime sua ipsius consegui proposita.

Alius hic mercatus terminus invenitur necessitates exsistunt communes et qualitativae, quae istius modis et institutis expleri nequeunt. Humana postulata exsistunt quae eius logicam consecutionem effugiunt. Bona exsistunt quae ex sua natura nec possunt nec debent venire et emi. Haud dubie, viae rationesque mercatus multa praebent auxilia; adiuvant praeter cetera, ad melius opibus utendum ; mercium commutationem fovent, et imprimis maximi faciunt voluntates et proposita personae humanae, quae in pactione incidunt in voluntatem et proposita alterius personae; attamen pericula afferunt « idololatriae » mercatus, qui bona esse nescit quae suapte natura nec sint nec esse possint simplices merces.


41 Marxismus exprobravit societates medii ordinis civium possidentium, nominatim eas reprehendens quod vitam humanam mercem reddidissent et abalienassent. Haec obiurgatio nititur falsa et non sufficienti alienationis notione, quae eam promit e sola regione cognationum confectionis et possessionis, eam scilicet in materialismo ponens et insuper negans legitimas et utiles esse necessitudines mercatus etiam in sua ipsarum provincia. Ea doctrina ita demum affirmat una ordinatione sociali generis collectivi aboleri posse alienationem. At experientia historica Nationum socialistarum ostendit alienationem communismo non deleri sed augeri potius, addita rerum necessariarum penuria et oeconomica inefficacia.

Vicissim historica Occidentis experientia ostendit, si explicatio et fundamentum marxianum alienationis falsa sint, alienationem tamen cum veri sensus vitae amissione etiam in societatibus occidentalibus vigere. Haec in rebus consumendis fit, cum homo falsis levibusque voluptatibus implicatur potius quam adiuvatur ad suam humanitatem vere et reapse experiendam. Alienatio fit etiam in opere, cum hoc ita disponitur, ut suos fructus et reditus solos maximi ducat, nec curatur ut opifex suo labore plus aut minus se perficiat qua hominem, prout plus crescat concors communitatis promptae communicatio aut eius solitudo in acerrima commerciorum aemulatione et mutuae ignorationis, ubi eius humanitas instrumentum dumtaxat putatur non finis.

Oportet notio alienationis ad visionem christianam revocetur, pro qua instrumenta et proposita hominis invertuntur : cum non agnoscit praestantiam et magnitudinem personae in seipso et in altero, homo non potest sua humanitate frui nec illam necessitudinem et communionem cum ceteris hominibus participare ad quam Deus eum condidit. Per liberum enim sui donum homo vere is fit qui esse debet (81). Quod donum fieri potest ob essentialem facultatem transcendentiae personae humanae. Homo non potest humanae tantum rerum ordinationi se donare, abstractae cuidam cogitationi vel fucatae utopiae. Uti persona se ipsum potest donare alii personae vel aliis personis et denique Deo, qui auctor est illius rei quae ea est, et unus potest plene eius accipere donum (82). Alienatus est homo qui recusat se ipsum transcendere et donum sui experiri atque formationem verae communitatis humanae, directae ad sortem eius ultimam quae Deus est. Alienata est societas quae suis in formis ordinationis socialis et rerum confectionis atque consumptionis difficiliorem reddit traditionem huius doni et huius inter homines conspirationis constitutionem.

In societatibus occidentalibus est superatus quaestus immitis, saltem secundum illas formas, quas Carolus Marx inquirit et describit. Attamen superata non est alienatio in formis abutentis quaestus multiplicibus, cum homines sibi ipsis vicissim quaestui sunt et, dum usque exquisitius satisf aciunt peculiaribus et secundariis necessitatibus, necessitates praecipuas et veras spernunt quae etiam modos dirigere debent satisfaciendi ceteris postulatis (83). Homo qui solum curat ut potiatur rebus et fruatur, nec iam aptus ad cupiditates et impetus suos refrenandos atque per oboedientiam veritati subiciendos, liber esse non potest. Oboedientia veritati etiam veritati quoad Deum et hominem, est prima libertatis condicio. Nam efficit ut proprii usus, appetitus et modi ad eos sedandos secundum iustum ordinem disponantur ita sane ut rerum possessio ratio fiat qua homo crescat. Huic incremento obesse potest callida usurpatio instrumentorum communicationis socialis, quae bene dispositae pertinaciae vi pariunt consuetudines motusque opinionum, cum considerari non possint fundamenta quibus illa nituntur.


42 Initialem quaestionem nunc repetentibus licetne nobis affermare, collapso communismo, capitalismum esse rationem socialem vincentem et ad illam spectare debere Nationum conatus quae operam dant suis oeconomiis reficiendis suisque societatibus? Estne hoc exemplar Nationibus Tertii Mundi proponendum quae verae progressionis oeconomicae et civilis quaerunt viam?

Responsio sane implicata est. Si « capitalismus » existimatur ratio oeconomica, quae pondus praecipuum et positivum agnoscit administrationis, mercatus, possessionis privatae et hinc consequentis responsalis officii de instrumentis confectionis, liberae hominis facultatis moliendi in oeconomiae regione, responsio est certe adfirmans, etsi forte magis proprium est loqui de « oeconomia administrationis », vel « oeconomia mercatus », vel simpliciter « oeconomia libera ». At si « capitalismus » existimatur ratio, ubi libertas in provincia oeconomiae, non in solidum contextum politicum tamquam in formam stabilem includitur, qui eam immittat ad ministerium integrae libertatis humanae eamque putet peculiarem mensuram libertatis cuius cardo ethicus est et religiosus, tum responsio tantundem negans est.

Marxismi solutio male cessit sed manent in mundo quaedam condiciones derelictionis et abusionis (praesertim in Tertio Mundo), necnon alienationis humanae (praecipue in Nationibus excultioribus), contra quas Ecclesia vocem suam fortiter attollit. Tot multitudines etiam nunc in miseria versantur cum corporum tum animorum. Marxismi casus in tot Nationibus aufert certe impedimentum in his quaestionibus apte et ad rerum veritatem obeundis sed eas non dirimit. Quin immo periculum est ne radicalis diffundatur ideologia capitalismo consentanea, quae renuit eas etiam tractandas suscipere, cum iam in antecessum putet irritum fore omnem nisum eis occurrendi, easque temere credit componendas augescentibus mercatus viribus.


43 Ecclesia exempla non habet quae proponat. Exempla ad res attinentia et vere efficacia solum oriri possunt in diversis condicionibus historicis, si ii quorum est operam navant quaestionibus definite profligandis pro earum singulis aspectibus socialibus oeconomicis politicis et culturalibus quae mutuo nectuntur (84). Huic negotio Ecclesia praebet, tamquam necessariam directionem optimam, suam doctrinam socialem, qua — ut iam diximus — probatur utilitas mercatus et administrationis sed simul significatur necesse esse et illum et hanc in bonum intendi commune. Ea legitimos indicat conatus opificum, quibus plenam adipisci student suae dignitatis aestimationem et amplius vitam administrationis participare adeo ut, etsi cum aliis et sub aliis moderantibus, possint quodam modo, « in re propria laborare » (85), suam intellegentiam et libertatem exercentes.

Integer personae humanae progressus in labore non adversatur quin immo feracitati et efficaciae adstipulatur operis, quamvis in controversiam deducere possit ordines potestatis defixos. Administratio haberi non potest tantummodo « capitum pecuniarum societas » ; ea simul est « societas personarum », cuius participes sunt, modo diverso et propriis cum oneribus, simul illi qui caput suppeditant ad eius actionem necessarium, simul qui per suum laborem cooperantur. Ut haec proposita capiantur, opus est etiam magno opificum motu sociato pro personae humanae liberatione et piena progressione.

« Rebus novis » praelucentibus huius aetatis, est rursus ponderata necessidudo possessionis cuiusque seu privatae cum universali bonorum destinatione. Homo se perficit per suam intellegentiam et suam libertatem ; et hoc agens sumit uti obiectum et instrumentum res mundi easque suas facit. In hac ipsius industria nititur ius suscipiendi res easque privatim possidendi. Suo labore homo semper curam adhibet non de se solo, sed etiam de ceteris et cum ceteris eam suscipit quisque cooperatur alieno labori et bono. Homo laborat ut necessitatibus subveniat familiae suae, communitatis cuius est pars, Nationis et, ad summam, totius humani generis (86). Is insuper interest operibus aliorum qui in eadem administratione operantur, et etiam laboribus provisorum atque consumptioni clientium, instar coniunctionis continuae, quae gradatim se extendit. Etiam possessio instrumentorum bonis gignendis tum in quaestuosa industria, tum in agricultura iusta est et legitima, si labori utili servit; sed illicita evadit cum in profectum non vertitur, aut usurpatur ut labori alieno impedimento sit, ad lucrum consequendum, quod non oritur ex universali amplificatione operis et divitiarum socialium, sed potius ex horum coercitione, ex illicito lucro, ex quaestibus faciendis et ex abruptione illius necessitudinis in provincia laboris (87). Eiusmodi possessio nullam habet excusationem, sed est contra usus improbus coram Deo et hominibus.

Officium quaerendi victum in propriae frontis sudore simul ius quoddam praemittit. Societas, in qua hoc ius constanter negatur, in qua consilia rationis oeconomicae non sinunt opifices aptas adipisci operae condiciones, nec ut honesta probari potest nec iustam persequi pacem socialem (88). Sicut persona piene se perficit libero sui dono, ita possessio recte comprobatur si occasiones laboris et auctus humani pro omnibus generat ex modis temporibusque legitimis.



Centesimus annus LA 21