Centesimus annus LA 59

59 Iustitia igitur ut compleatur feliciterque cedant hominum conatus ad eam exsequendam, gratiae manus a Deo profluens postulatur. Ea nempe agente et hominum simul operante libertate contingit arcana illa Dei praesentia in rebus gestis terrarum quae Providentia est.

Novitatis experimentum, quae in Christi sequela fit, cum aliis est communicandum hominibus in cotidiana concretaque veritate eorum difficultatum et contentionum, quaestionum et provocationum ut fidei lumine collustrentur humanioresque evadant. Ea enim non adiuvat tantummodo ut remedia reperiantur sed tolerabiles etiam hominibus reddit condiciones doloris ne iis homo suffocetur neve suae ipsius dignitatis obliviscatur ac vocationis.

Magni deinde momenti rationem prae se fert doctrina socialis quae ad omnes simul iunctas disciplinas pertinet. Quo namque melius unica de nomine veritas veluti concorporetur in eventibus socialibus oeconomicis politicis sane diversis semperque variantibus, ingreditur haec doctrina diverbium variis cum illis disciplinis quae hominem pertractant, dum earum fructus in se perficit eisque subvenit ut in latiorem patescant provinciam ministerii erga quamque humanam personam quae cognoscitur ac diligitur in vocationis suae plenitudine.

Iuxta hanc coniunctionem reliquis cum disciplinis commemoretur oportet utilitas liuius socialis doctrinae et quadamtenus experimentalis indoles. Ibi enim sistit ubi vita christianorum conscientiaque offendunt mundi condiciones ac se demonstrandam dat in ipsis nisibus quos singuli fideles et f amiliae, ministri culturales et sociales, politici et Statuum moderatores complent ut eidem doctrinae certam addant figuram et usum in historia.


60 Principia iiisa recensens ad opificum solvendam quaestionem scripsit Leo XIII « Profecto aliorum quoque operam et contentionem tanta haec causa desiderat »(114). Persuasum scilicet ei erat, nisi omnium virium et copiarum consensio haberetur, graves difficultates ex industriarum fabrilium societate profectas expediri non posse. Haec deinceps adfirmatio pars socialis Ecclesiae magisterii perpetua est facta unde explicatur quoque quam ob rem Pontifex loannes XXIII Litteras suas Encyclicas de pace omnium gentium inscripserit simul « universis bonae voluntatis hominibus ».

Dolens tamen Leo XIII animum advertebat magnas opinationum scholas eiusdem aetatis, liberalismum praesertim ac marxismum, consociatam hanc repudiare operam. Interea vero complura, hisce potissimum recentioribus annis, sunt mutata. Sibi magis est magisque conscius hodiernus orbis sanationem magnarum difficultatum in nationibus et inter nationes minime reponi in oeconomica dumtaxat rerum effectione aut iuridica quadam socialive ordinatione societatis, sed definita exposcere principia ethica et religiosa necnon animorum conversionem et morum et structurarum. Se particulatim officio obstringi videt Ecclesia has agendi partes ac — sicut in Litteris Encyclicis Sollicitudo rei socialis perscripsimus — solida elucet spes futurum ut permagnus eorum hominum numerus qui nullam profiteantur religionem aliquid conferre valeat ut sociali quaestioni necessarium ethicae naturae fundamentum subiciant (115).

Iisdem praeterea in Litteris christianas etiam compellavimus Ecclesias cunctasque orbis religiones diffusas ut concors redderent testimonium iam sententiarum communium de hominis dignitate a Deo conditi (116) .Certo enim novimus praestantes fore religionum partes hodie ac deinceps pacem ad servandam hominisque dignam constituendam societatem.

Ceterum promptus in collocutionem et cooperationem animus ad omnes spectat bonae voluntatis homines maximeque singulos et eorum manipulus quibus proprium est tale officium in regione politica sociali nummaria tum intra tum inter nationes.


61 Enata modo industriarum societate impulit Decessorem Nostrum « prope servile iugum » ut prohominis defensione eloqueretur. Eidem dein muneri centum annos continuos fidelis perstitit Ecclesia! Re enim vera, turbatis iis temporibus, cum civium ordines inter se dimicarent, post primum omnium gentium bellum intercessit ipsa ut ab oeconomica hominem abusione et tyrannide regiminum absolutorum defenderet. In media autem parte nuntiorum socialium suorum post alterum universale bellum collocavit personae dignitatem, dum universalem bonorum corporeorum destinationem inculcabat necnon socialem aliquem ordinem qui oppressione careret consisteretque in adiutricis operae et mutuae necessitudinis voluntate. Postmodum sine intermissione praedicabat non opus his solis bonis esse ipsi personae ac societati, verum etiam spiritalibus ac religiosis thesauris. Tum etiam, cum melius usque comprehendat nimium multos versari homines non in orbis occidentis prosperitate sed progredientium paulatim Nationum in egestate eosque fortunam perpeti quae etiamnum eadem sit i ac « prope servile ugum », necesse sibi esse sensit ac sentit hanc rerum condicionem veram omni pronuntiare cum perspicuitate et libertate, licet hunc suum clamorem noverit non ab omnibus benigne semper exceptum iri.

Centum itaque annis elapsis, ex quo Litterae Rerum novarum prodiere, adhuc « rebus novis » novisque provocationibus obvia fit Ecclesia. Qua de causa confirmare decet centenariam hanc recordationem officium bonae voluntatis hominum omnium in primisque credentium.


62 Ad praeteritam videlicet aetatem hae Nostrae respexerunt Litterae, at praesertim in venturam protenduntur. Perinde ac suo tempore Rerum novarum Litterae, sic profecto hae Nostrae in limine novi sistunt saeculi ad cuius introitum viam, opitulante Deo, munire contendunt.

Vera quidem ac sempiterna « rerum novitas » quolibet tempore ex divina exoritur potestate quae adfirmat : « Ecce nova facio omnia » (
Ap 21,5). Dieta haec ad historia referuntur consummationem, cum Christus « tradiderit regnum Deo et Patri ..., ut sit Deus omnia in omnibus » (1Co 15,24 1Co 15,28). Exploratum autem habet christianus « novitatem », quam plenam exspectemus revertente Domino, iam inde adesse ab orbe condito, sive potius ex quo in Christo Iesu homo sit factus Deus et cum ipso ac per ipsum effecta sit « nova creatura » .(2Co 5,17).

Finem ita facientes Nos scribendi rursus Omnipotenti ref erimus grates Deo ut qui lucem suae Ecclesiae tribuerit ac virtutem ut terrestri in itinere hominem comitetur ad aevum sempiternum. Haud minus Tertio procedente Mille annorum spatio sese fidelem praebebit Ecclesia, cum suam hominis viam faciet, neque ignorabit non solam progredi se, verum cum Christo una Domino suo. Ipse enim suam hominis viam fecit eumque ducit quamvis eiusdem ductus ignarum.

Redemptoris Mater Maria, Christo continenter adhaerens in via ad homines cumque hominibus atque Ecclesiam in fidei peregrinatione antecedens, hominum genus materna sua prosequatur precatione proximum ad Millenium, fidissima ipsius administra qui « heri et hodie idem, et in saecula (He 13,8) est Iesus Christus, Dominus noster, cuius demum nomine singulis ex animo benedicimus Nos.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, Kalendis Maiis, in memoria Sancti Iosephi Opificis, anno MCMXCI Pontificatus Nostri tertio decimo.


IOANNES PAULUS PP. II



(1) Leo PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum (15 Maii 1891): Leonis XIII P. M. Acta, XI, Romae 1892, 97-144.

(2) Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno (15 Maii 1931): AAS 23 (1931), 177-228; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus die 1 Iunii 1941 datus: AAS 33 (1941), 195-205; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra (15 Maii 1961): AAS 53 (1961), 401-464; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima adveniens (14 Maii 1971): AAS 63 (1971), 401-441.

(3) Cf. Plus PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: i. mem., 228.

(4) Litt. Enc. Laborem exercens (14 Septembris 1981): AAS 73 (1981), 577-647; Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis (30 Decembris 1987): AAS 80 (1988), 513-586.

(5) Cf. S. IRENAEUS, Adversus haereses, 1, 10, 1; 3, 4, 1: PG 7, 549 s. ; 855 s. ; S. Ch. 264, 154 s. ; 211, 44-46.

(6) LEO PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum: 1. mem., 132.

(7) Cf. ex. gr., LEO PP. XIII, Ep. Enc. Arcanum divinae sapientiae (10 Februarii 1880): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 10-40; Ep. Enc. Diuturnum illud (29 Iunii 1881): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 269-287; Litt. Enc. Libertas praestantissimum (20 Iunii 1888):Leonis XIII P. M. Acta, VIII, Romae 1889, 212-246; Ep. Enc. Graves de communi (18 Ianuarii 1901): Leonis XIII P. M. Acta, XXI, Romae 1902, 3-20.

(8) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 97.

(9) Ibid.: l. mem., 98.

(10) Cf. Ibid.: l. mem., 109 s.

(11) Cf. Ibid.: descriptio condicionum laboris; opificum consociationes Christianae religioni non consentaneae : l. mem., 110 s. ; 136 s.

(12) Ibid.: l. mem., 130; cf. 114 s.

(13) Ibid.: l. mem., 130.

(14) Ibid., 27: l. mem., 123.

(15) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 1, 2, 6: l. mem., 578-583; 589-592.

(16) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99-107.

(17) Cf. Ibid.: l. mem., 102 s.

(18) Cf. Ibid.: l. mem., 101-104.

(19) Cf. Ibid.: l. mem., 134 s., 137 s.

(20) Ibid.: l. mem., 135.

(21) Cf. Ibid.: l. mem., 128-129.

(22) Ibid.: l. mem., 129.

(23) Ibid.: l. mem., 129.

(24) Ibid.: l. mem., 130 s.

(25) Ibid.: l. mem., 131.

(26) Cf. Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita.

(27) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 121-123.

(28) Cf. Ibid.: l. mem., 127.

(29) Ibid.: l. mem., 126 s.

(30) Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita; Declaratio de abolenda quavis forma intolerantiae et discriminis, quae innituntur in religione vel in propria opinione.

(31) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa; IOANNES PAULUS PP. II, Epistula ad Moderatores Nationum (1 Septembrls 1980): AAS 72 (1980), 1252-1260; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1988: AAS 80 (1988), 278-286.

(32) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99-105; 130 s.; 135.

(33) Ibid.: l. mem., 125.

(34) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 38-40: l. mem., 564-569; cf. quoque IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: l. mem., 407.

(35) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 114-116; PIUS PP. XI, Litt. Enc.Quadragesimo anno, III: l. mem., 208; PAULUS PP. VI, Homilia exeunte Anno Iubilaei (25 Decembris 1975): AAS 68 (1976), 145; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1977:AAS 68 (1976), 709.

(36) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 42: l. mem., 572.

(37) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 101 s.; 104 s.; 130 s.; 136.

(38) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in tumido hulus temporis, 24.

(39) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 99.

(40) Cf. LItt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 15, 28: l. mem., 530; 548 s.

(41) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 11-15: l. mem., 602-618.

(42) PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: l. mem., 213.

(43) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 121-125.

(44) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 20: l. mem., 629-632; Allocutio ad Consilium Internationale Laboris (O.I.T.) habita Genavae (15 Iunii 1982): Insegnamenti V/2 (1982), 2250-2266; PAULUS PP. VI, Allocutio ad idem Consilium (10 Iunli 1969): AAS 61 (1969), 491-502.

(45) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 8: l. mem., 594-598.

(46) PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno: l. mem., 178-181.

(47) Cf. Ep. Apost. Arcanum divinae sapientiae (10 Februarii 1880): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 10-40; Ep. Enc. Diuturnum illud (29 Iunii 1881): Leonis XIII P. M. Acta, II, Romae 1882, 269-287; Ep. Enc. Immortale Dei (1 Novembris 1885): Leonis XIII P. M. Acta, V, Romae 1886, 118-150; Litt. Enc. Sapientiae Christianae (10 Ianuarii 1890): Leonis XIII P. M. Acta, X, Romae 1891, 10-41; Ep. Enc. Quod Apostolici muneris (28 Decembris 1878): Leonis XIII P. M. Acta, I, Romae 1881, 170-183; Litt. Enc. Libertas praestantissimum (20 Iunii 1888): Leonis XIII P. M. Acta, VIII, Romae 1889, 212-246.

(48) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: I. mem., 224-226.

(49) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1980: AAS 71 (1979), 1572-1580.

(50) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 20: l. mem., 536 s.

(51) Cf. IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris (11 Aprilis 1963), III: AAS 55 (1963), 286-289.

(52) Cf. Declaratio Universalis de Hominis Iuribus, anno 1948 habita; IOANNES XXIII Litt. Enc.Pacem in terris, IV: l. mem., 291-296; « Actus Finalis » Conferentiae pro Securitate et Cooperatione in Europa (CSCE), Helsinkii, anno 1975.

(53) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio (26 Maii 1967), 61-65: AAS 59 (1967), 287-289.

(54) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1980: l. mem., 1572-1580.

(55) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 36; 39.

(56) Cf. Adhort. Apost. post-synodalis Christifideles laici (30 Decembris 1988), 3244: AAS 81 (1989), 431-481.

(57) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 20: l. mem., 629-632.

(58) Cf. CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Libertatis conscientia de libertate Christiana et liberatione (22 Martii 1986): AAS 79 (1987), 554-599.

(59) Cf. Allocutio in aedibus Consilii compendiariis litteris C.E.A.O. nuncupati elapso anno a Sumrni Pontificis « Adhortatione pro Sahelia » (Uagadugi, in Burkina Fasana Natione, 29 Ianuarii 1990): AAS 82 (1990), 816-821.

(60) Cf. IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris, III: l. mem., 286-288.

(61) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 27-28: l. mem., 547-550; PAULUS PP. VI, Litt. Enc.Populorum progressio, 43-44: l. mem., 278 s.

(62) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 29-31: l. mem., 550-556.

(63) Cf. Documentum Helsinkii et Pactio Vindobonensis; LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: l. mem., 215-217.

(64) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio (7 Decembris 1990), 7: diurnarium «L'Osservatore Romano », 23 Ianuarii 1991.

(65) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: I. mem., 99-107; 131-133.

(66) Ibid.: l. mem., 111-113 s.

(67) Cf. Pius PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, II: l. mem., 191; PIUS PP. XII, Nuntius radiophonicus die 1 Iunii 1941 datus: l. mem., 199; IOANNE8 PP. XXIII, Litt. Enc. Mater et Magistra: l. mem., 428-429; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, 22-24: l. mem., 268 s.

(68) Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 69; 71.

(69) Cf. Allocutio habita Pueblae ad episcopos Americae Latinae (28 Ianuarii 1979), III, 4: AAS71 (1979), 199-201; Litt. Enc. Laborem exercens, 14: l. mem., 612-616; Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 42: l. mem., 572-574.

(70) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 15: l. mem., 528-531.

(71) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 21: l. mem., 632-634.

(72) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum progressio, 33-42: l. mem., 273-278.

(73) Cf. Litt. Enc. Laborem exercens, 7: l. mem., 592-594.

(74) Cf. Ibid., 8: I. mem., 594-598.

(75) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 35; PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorum prog ressio, 19: l. mem., 266 s.

(76) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 34: l. mem., 559 s.; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1990: AAS 82 (1990), 147-156.

(77) Cf. Adhort. Apost. post-synodalis Reconciliatio et Paenitentia (2 Decembris 1984), 16:AAS 77 (1985), 213-217; PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, III: l. mem., 219.

(78) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 25: l. mem., 544.

(79) Cf. Ibid., 34: l. mem., 559 s.

(80) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis (4 Martii 1979), 15: AAS 71 (1979), 286-289.

(81) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 24.

(82) Cf. Ibid., 41.

(83) Cf. Ibid., 26.

(84) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 36; PAULUS PP. VI, Ep. Apost. Octogesima adveniens, 2-5: l. mem., 402-405.

(85) CL Litt. Enc. Laborem exercens, 15: l. mem., 616-618.

(86) Cf. Ibid., 10: l. mem., 600-602.

(87) Cf. Ibid., 14: l. mem., 612-616.

(88) Cf. Ibid., 18: l. mem., 622-625.

(89) Cf. Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 126-128.

(90) Cf. Ibid.: 1. mem., 121 s.

(91) Cf. LEO PP. XIII, Litt. Enc. Libertas praestantissimum: l. mem., 224-226.

(92) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 76.

(93) Cf. Ibid., 29; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus natalicius die 24 Decembris 1944 datus: AAS 37 (1945), 10-20.

(94) Cf. CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa.

(95) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio, 11: diurnarium « L'Osservatore Romano », 23 Ianuarii 1991.

(96) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis, 17: l. mem., 270-272.

(97) Cf. Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1988: l. mem., 1572-1580; Nuntius pro Mundiali Die Paci fovendae dicato 1991: diurnarium « L'Osservatore Romano », 19 Decembris 1990; CONC. OEC. VAT. II, Declaratio Dignitatis humanae de Libertate religiosa, 1-2.

(98) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 26.

(99) Cf. Ibid., 22.

(100) Cf. PIUS PP. XI, Litt. Enc. Quadragesimo anno, I: l. mem., 184-186.

(101) Cf. Adhort. Apost. Familiaris consortio (22 Novembris 1981), 45: AAS 74 (1982), 136s.

(102) Cf. Allocutio ad Unitarum Nationum Consilium cui nomen «UNESCO» (2 Iunii 1980): AAS72 (1980), 735-752.

(103) Cf. Litt. Enc. Redemptoris missio, 39; 52: diurnarium « L'Osservatore Romano », 23 lanuarii 1991.

(104) Cf. BENEDICTUS PP. XV, Adhort. Ubi primum (8 Septembris 1914): AAS 6 (1914), 501 s.; Pius PP. XI, Nuntius radiophonicus universis fidelibus catholicis totique orbi (29 Septembris 1938): AAS 30 (1938), 309 s.; Pius PP. XII, Nuntius radiophonicus toti orbi (24 Augusti 1939):AAS 31 (1939), 333-335; IOANNES PP. XXIII, Litt. Enc. Pacem in terris, III: l. mem., 285-289; PAULUS PP. VI, Allocutio ad Nationnum Unitarum Coetum (4 Octobris 1965): AAS 57 (1965), 877-885.

(105) Cf. PAULUS PP. VI, Litt. Enc. Populorunt progressio, 76-77: l. mem., 294 s.

(106) Cf. Adhort. Apost. Farniliaris consortio, 48: l. mem., 139 s.

(107) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 107.

(108) Cf. Litt. Enc. Redemptor hominis, 13: l. mem., 283.

(109) Ibid., 14: l. mem., 284 s.

(110) PAULUS PP. VI, Homilia habita in ultima publica Sessione Concilii Oecumenici Vaticani II (7 Decembris 1965): AAS 58 (1966), 58.

(111) Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 41: l. mem., 571.

(112) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 76; cf. IOANNES PAULUS PP. II, Lltt. Enc. Redemptor hominis, 13: l. mem., 283.

(113) Litt. Enc. Rerum novarum: l. mem., 143.

(114) Ibid.: l. mem., 107.

(115) Cf. Litt. Enc. Sollicitudo rei socialis, 38: l. mem., 564-566.

(116) Cf. Ibid., 47: l. mem., 582.







Centesimus annus LA 59