1990 Codex Orientalis 393

CAPUT IV

DE AMISSIONE STATUS CLERICALIS


394

Can. 394 -
Sacra ordinatio semel valide suscepta numquam irrita fit; clericus tamen statum clericalem amittit:
1. sententia iudiciali aut decreto administrativo, quo invaliditas sacrae ordinationis declaratur;
2. poena depositionis legitime irrogata;
3. rescripto Sedis Apostolicae vel ad normam
can. 397 Patriarchae; hoc vero rescriptum diaconis sine gravibus, presbyteris vero sine gravissimis causis a Patriarcha licite concedi non potest nec a Sede Apostolica conceditur.


395

Can. 395 -
Clericus, qui statum clericalem ad normam iuris amittit, cum eo amittit iura statui clericali propria nec ullis iam tenetur obligationibus status clericalis firmo tamen
can. 396 ; potestatem ordinis exercere prohibetur salvis can. 725 et can. 735 , p2; ipso iure privatur omnibus officiis, ministeriis, muneribus et qualibet potestate delegata.


396

Can. 396 -
Praeter casus, in quibus invaliditas sacrae ordinationis declarata est, amissio status clericalis non secumfert dispensationem ab obligatione caelibatus, quae a solo Romano Pontifice conceditur.


397

Can. 397 -
Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel, si periculum in mora est, Synodi permanentis, amissionem status clericalis concedere potest clericis intra fines territorii propriae Ecclesiae patriarchalis domicilium vel quasi-domicilium habentibus, qui obligatione caelibatus non tenentur aut, si tenentur, dispensationem ab hac obligatione non petunt; in ceteris casibus res ad Sedem Apostolicam deferatur.


398

Can. 398 -
Qui rescripto Sedis Apostolicae statum clericalem amisit, inter clericos a sola Sede Apostolica denuo admitti potest; qui vero a Patriarcha amissionem status clericalis obtinuit, etiam a Patriarcha inter clericos denuo admitti potest.





TITULUS XI

DE LAICIS



399

Can. 399 -
Nomine laicorum in hoc Codice intelleguntur christifideles, quibus indoles saecularis propria ac specialis est quique in saeculo viventes missionem Ecclesiae participant neque in ordine sacro constituti neque statui religioso ascripti sunt.


400

Can. 400 -
Laici praeter ea iura et obligationes, quae cunctis christifidelibus sunt communia et ea, quae in aliis canonibus statuuntur, eadem iura et obligationes habent ac in canonibus huius tituli recensentur.


401

Can. 401 -
Laicorum imprimis est ex vocatione propria res temporales gerendo et secundum Deum ordinando Regnum Dei quaerere ideoque in vita privata, familiari et politico-sociali testes Christo esse ac ipsum aliis manifestare, leges iustas in societate propugnare atque fide, spe et caritate fulgentes fermenti instar ad mundi sanctificationem conferre.


402

Can. 402 -
Ius est laicis, ut ipsis agnoscatur ea in rebus civitatis terrenae libertas, quae omnibus civibus competit; eadem tamen libertate utentes curent, ut suae actiones spiritu evangelico imbuantur, et ad doctrinam attendant ab Ecclesiae magisterio propositam caventes tamen, ne in quaestionibus opinabilibus propriam sententiam ut doctrinam Ecclesiae proponant.


403

Can. 403 -
1. Firmo iure et obligatione proprium ritum ubique servandi laici ius habent actuose in celebrationibus liturgicis cuiuscumque Ecclesiae sui iuris participandi secundum praescripta librorum liturgicorum.
2. Si Ecclesiae necessitates vel vera utilitas id suadent et ministri sacri desunt, possunt laicis quaedam ministrorum sacrorum functiones committi ad normam iuris.


404

Can. 404 -
1. Praeter institutionem catecheticam inde ab infantia habendam laici ius et obligationem habent acquirendi cognitionem uniuscuiusque ingenii dotibus et condicioni aptatam doctrinae a Christo revelatae et a magisterio authentico Ecclesiae traditae non solum, ut secundum eiusdem doctrinam vivere valeant, sed etiam, ut ipsi eam enuntiare atque, si opus est, defendere possint.
2. Ius quoque habent acquirendi pleniorem illam cognitionem in scientiis sacris, quae in ecclesiasticis studiorum universitatibus vel facultatibus aut in institutis scientiarum religiosarum traduntur, ibidem lectiones frequentando et gradus academicos consequendo.
3. Item servatis praescriptis circa idoneitatem requisitam statutis habiles sunt ad mandatum docendi disciplinas sacras ab auctoritate competenti ecclesiastica recipiendum.


405

Can. 405 -
Patrimonio liturgico, theologico, spirituali et disciplinari etiam laici sedulo studeant ita tamen, ut mutua benevolentia ac aestimatio atque unitas actionis inter laicos diversarum Ecclesiarum sui iuris foveantur nec varietas rituum noceat bono communi societatis, in qua vivunt, sed potius ad idem bonum in dies magis conducat.


406

Can. 406 -
Laici memores obligationis, de qua in
can. 14 , sciant illam eo magis urgere in eis adiunctis, in quibus nonnisi per ipsos Evangelium audire et Christum cognoscere homines possunt.


407

Can. 407 -
Laici, qui in statu coniugali vivunt, secundum propriam vocationem speciali obligatione tenentur per matrimonium et familiam ad aedificationem populi Dei allaborandi.


408

Can. 408 -
1. Habiles sunt laici debita scientia, experientia et honestate praestantes, ut tamquam periti aut consultores ab auctoritatibus ecclesiasticis audiantur sive singuli sive ut membra variorum consiliorum et conventuum, ut paroecialium, eparchialium, patriarchalium.
2. Praeterquam ad munera ecclesiastica, ad quae laici iure communi admittuntur, ipsi ab auctoritate competenti ad alia quoque munera assumi possunt eis exceptis, quae ordinem sacrum requirunt vel quae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris laicis expresse vetantur.
3. Circa muneris ecclesiastici exercitium laici plene subduntur auctoritati ecclesiasticae.


409

Can. 409 -
1. Laici, qui permanenter aut ad tempus speciali Ecclesiae servitio addicuntur, obligatione tenentur, ut aptam acquirant formationem ad munus suum debite implendum requisitam utque hoc munus conscie, impense et diligenter impleant.
2. Ipsi ius habent ad iustam remunerationem suae condicioni aptatam, qua decenter, servatis quoque iuris civilis praescriptis, necessitatibus propriis ac familiae providere possint; itemque ius habent, ut sui suaeque familiae congruenti praecaventiae et securitati sociali necnon assistentiae sanitariae provideatur.



TITULUS XII

DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS

ET DE SODALIBUS ALIORUM

INSTITUTORUM VIAE CONSECRATAE





CAPUT I

DE MONACHIS CETERISQUE RELIGIOSIS


ART I CANONES GENERALES


410
Can. 410 -
Status religiosus est stabilis in communi vivendi modus in aliquo instituto ab Ecclesia approbato, quo christifideles Christum, Magistrum et Exemplum Sanctitatis, sub actione Spiritus Sancti pressius sequentes novo ac speciali titulo consecrantur per vota publica oboedientiae, castitatis et paupertatis sub legitimo Superiore ad normam statutorum servanda, saeculo renuntiant ac totaliter se devovent caritatis perfectioni assequendae in servitium Regni Dei pro Ecclesiae aedificatione et mundi salute utpote signa coelestem gloriam praenuntiantia.


411

Can. 411 - Status religiosus ab omnibus fovendus et promovendus est.


1 DE DEPENDENTIA RELIGIOSORUM AB EPISCOPO EPARCHIALI, A

PATRIARCHA, A SEDE APOSTOLICA


412

Can. 412 -
1. Religiosi omnes subduntur Romano Pontifici ut suo supremo Superiori, cui obligatione parendi tenentur etiam vi voti oboedientiae.
2. Quo melius institutorum bono atque apostolatus necessitatibus provideatur, Romanus Pontifex ratione sui primatus in universam Ecclesiam intuitu utilitatis communis instituta vitae consecratae ab Episcopi eparchialis regimine eximere potest sibique soli vel alii auctoritati ecclesiasticae subicere.


413

Can. 413 -
Ad regimen internum et disciplinam religiosam quod attinet, instituta religiosa, nisi aliter iure cavetur, si sunt iuris pontificii, immediate et exclusive Sedi Apostolicae subiecta sunt; si vero sunt iuris patriarchalis vel eparchialis, immediate subiecta sunt Patriarchae vel Episcopo eparchiali firmo
can. 418 , p2.


414

Can. 414 -
1. Ad monasteria et congregationes iuris eparchialis quod attinet, Episcopo eparchiali competit:
- 1) typica monasteriorum et statuta congregationum atque immutationes in ea ad normam iuris introductas approbare salvis eis, quae ab auctoritate superiore approbata sunt;
- 2) dispensationes ab eisdem typicis vel statutis, quae potestatem Superiorum religiosorum excedunt et ab ipso legitime petuntur, singulis in casibus et per modum actus dare;
- 3) visitare monasteria, etiam dependentia, necnon singulas domos congregationum in suo territorio, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties rationes vere speciales eius iudicio id suadent.
2. Haec iura Patriarchae competunt circa ordines et congregationes iuris patriarchalis, quae intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, domum principem habent; secus eadem iura circa ordines omnes necnon circa monasteria et congregationes, quae non sunt iuris eparchialis, competunt soli Sedi Apostolicae.
3. Si congregatio iuris eparchialis ad alias eparchias propagatur, nihil in ipsis statutis valide mutari potest nisi de consensu Episcopi eparchialis eparchiae, in qua sita est domus princeps, consultis tamen Episcopis eparchialibus, in quorum eparchiis ceterae domus sitae sunt.


415

Can. 415 -
1. Religiosi omnes subsunt potestati Hierarchae loci in eis, quae spectant ad publicam celebrationem cultus divini, ad verbi Dei praedicationem populo tradendam, ad christifidelium praesertim puerorum religiosam et moralem educationem, ad institutionem catecheticam et liturgicam, ad status clericalis decorem necnon ad varia opera in eis, quae apostolatum respiciunt.
2. Episcopo eparchiali ius et obligatio est singula monasteria atque domos ordinum et congregationum in eius territorio sita visitare his in rebus, quoties visitationem canonicam ibi peragit aut quoties graves causae eius iudicio id suadent.
3. Episcopus eparchialis nonnisi de consensu Superiorum competentium potest religiosis opera apostolatus vel munera eparchiae propria committere firmo iure communi ac servata institutorum disciplina religiosa, indole propria atque fine specifico.
4. Religiosi, qui extra domum delictum commiserunt nec a proprio Superiore ab Hierarcha loci praemonito puniuntur, ab hoc puniri possunt, etsi domo legitime exierunt et domum reversi sunt.


416

Can. 416 -
Patriarchae necnon Hierarchae loci conventus promoveant cum Superioribus religiosorum, statis temporibus et quoties id opportunum videtur, ut pro operibus apostolatus, quae a sodalibus exercentur, collatis consiliis concorditer procedant.


417

Can. 417 -
Si in domus institutorum iuris patriarchalis vel pontificii eorumve ecclesias abusus irrepserunt et Superior ab Hierarcha loci monitus prospicere neglexit, idem Hierarcha loci obligatione tenetur rem statim deferendi ad auctoritatem, cui institutum ipsum immediate subiectum est.


2 DE SUPERIORIBUS ET DE SODALIBUS INSTITUTORUM RELIGIOSORUM


418

Can. 418 -
1. Superiores maiores sunt Praeses confoederationis monasticae, Superior monasterii sui iuris, Superior generalis ordinis vel congregationis, Superior provincialis, eorundem vicarii aliique ad instar provincialium potestatem habentes itemque ii, qui, si praedicti desunt, interim legitime succedunt in officium.
2. Nomine Superioris monachorum ceterorumque religiosorum non venit Hierarcha loci nec Patriarcha firmis canonibus, qui Patriarchae vel Hierarchae loci potestatem in ipsos tribuunt.


419

Can. 419 -
1. Praeses confoederationis monasticae, Superior monasterii sui iuris non confoederati et Superior generalis ordinis vel congregationis relationem de statu institutorum, quibus praesunt, quinto saltem quoque anno ad auctoritatem, cui immediate subditi sunt, mittere debent secundum formulam ab eadem auctoritate statutam.
2. Superiores institutorum iuris eparchialis vel patriarchalis exemplar relationis etiam Sedi Apostolicae mittant.


420

Can. 420 -
1. Superiores maiores, quos ad munus visitatoris typicum monasterii aut statuta ordinis vel congregationis designant, temporibus in eisdem determinatis omnes domos sibi subiectas visitent per se vel per alios, si sunt legitime impediti.
2. Sodales cum visitatore fiducialiter agant, cui legitime interroganti respondere tenentur secundum veritatem in caritate; nemini vero licet quoquo modo sodales ab hac obligatione avertere aut visitationis finem aliter impedire. 3. Hierarcha loci debet omnes domos religiosas visitare, si Superior maior, cui visitatio iure competit, intra quinque annos eas non visitavit et monitus ab Hierarcha loci eas visitare neglexit.


421

Can. 421 - Superiores gravi obligatione tenentur curandi, ut sodales sibi commissi vitam secundum typicum vel statuta propria componant; Superiores sodales exemplo et hortatione iuvent in fine status religiosi assequendo, eorum necessitatibus personalibus convenienter subveniant, infirmos sedulo curent ac visitent, corripiant inquietos, consolentur pusillanimes, patientes sint erga omnes.


422

Can. 422 -
1. Superiores permanens habeant consilium ad normam typici vel statutorum constitutum, cuius opera in officio exercendo utantur; in casibus iure praescriptis eius consensum aut consilium ad normam can. 934 exquirere tenentur.
2. Iure particulari statuatur, utrum in domibus, in quibus minus quam sex sodales degunt, consilium haberi debeat necne.


423

Can. 423 -
Monasterium, confoederatio monastica, ordo et congregatio eorumque provinciae et domus legitime erecta ipso iure sunt personae iuridicae; capacitatem vero eorum acquirendi, possidendi, administrandi et alienandi bona temporalia typicum vel statuta excludere aut coartare possunt.


424

Can. 424 -
In typico vel statutis normae statuantur de usu et administratione bonorum ad propriam paupertatem fovendam, exprimendam et tuendam.


425

Can. 425 -
Bona temporalia institutorum religiosorum reguntur
can. 1007-1054 , nisi aliter iure communi cavetur vel ex natura rei constat.


426

Can. 426 -
Omnes et singuli religiosi, Superiores aeque ac subditi, debent non solum, quae emiserunt vota, fideliter integreque servare, sed etiam secundum typicum vel statuta mente et propositis fundatoris fideliter servatis vitam componere atque ita ad perfectionem sui status contendere.


427

Can. 427 -
Omnes et singuli religiosi tenentur obligationibus, quae clericis iure communi praescribuntur, nisi aliter iure cavetur vel ex natura rei constat.


428

Can. 428 -
Instituto religioso sodalis a votis perpetuis ut clericus ascribitur ordinatione diaconali vel in casu clerici alicui eparchiae iam ascripti professione perpetua.


429

Can. 429 -
Litterae religiosorum ad Superiores eorum necnon ad Hierarcham loci, Patriarcham, Legatum Romani Pontificis et Sedem Apostolicam missae itemque litterae, quas ipsi ab eisdem recipiunt, nulli inspectioni obnoxiae sunt.


430

Can. 430 -
Non licet titulos mere honorificos dignitatum vel officiorum religiosis conferre, nisi agitur typico vel statutis id permittentibus de titulis officiorum Superiorum maiorum, quae religiosi iam exercuerunt.


431

Can. 431 -
1. Religiosus sine consensu scripto dato proprii Superioris maioris non potest inde a prima professione ad dignitatem vel officium extra proprium institutum promoveri eis exceptis, quae per electionem a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis peractam conferuntur, et firmo
can. 89 , p2; expleto munere ad monasterium, ordinem vel congregationem redire debet.
2. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus:
- 1) manet votis ligatus ceterisque suae professionis obligationibus adhuc tenetur eis exceptis, quae cum sua dignitate ipse prudenter iudicat componi non posse; voce activa et passiva in proprio monasterio, ordine vel congregatione caret; a potestate Superiorum eximitur et vi voti oboedientiae soli Romano Pontifici manet obnoxius;
- 2) expleto munere vero, qui ad monasterium, ordinem vel congregationem firmis de cetero can. 62 et can. 211 redit, vocem activam et passivam habere potest, si typicum vel statuta id permittunt.
3. Religiosus, qui fit Patriarcha, Episcopus vel Exarchus:
- 1) si per professionem capacitatem acquirendi dominii bonorum amisit, bonorum, quae ipsi obveniunt, habet usum, usumfructum et administrationem; proprietatem vero Patriarcha, Episcopus eparchialis, Exarchus acquirit Ecclesiae patriarchali, eparchiae, exarchiae; ceteri monasterio vel ordini;
- 2) si per professionem dominium bonorum non amisit, bonorum, quae habebat, recuperat usum, usumfructum et administrationem; quae postea ipsi obveniunt, sibi plene acquirit;
- 3) in utroque casu de bonis, quae ipsi obveniunt non intuitu personae, debet disponere secundum offerentium voluntatem.


432

Can. 432 - Monasterium dependens, domus vel provincia instituti religiosi cuiusvis Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, quod de consensu Sedis Apostolicae alii Ecclesiae sui iuris ascribitur, ius huius Ecclesiae servare debet salvis praescriptis typici vel statutorum, quae internum regimen eiusdem instituti respiciunt, et privilegiis a Sede Apostolica concessis.




ART II DE MONASTERIIS


433

Can. 433 -
1. Monasterium dicitur domus religiosa, in qua sodales ad evangelicam perfectionem tendunt servatis regulis et traditionibus vitae monasticae.
2. Monasterium sui iuris est illud, quod ab alio monasterio non dependet et regitur proprio typico ab auctoritate competenti approbato.


434

Can. 434 -
Monasterium est iuris pontificii, si a Sede Apostolica erectum aut per eiusdem decretum ut tale agnitum est; iuris patriarchalis, si est stauropegiacum; iuris eparchialis, si ab Episcopo erectum, decretum agnitionis Sedis Apostolicae consecutum non est.




1 DE ERECTIONE ET DE SUPPRESSIONE MONASTERIORUM


435

Can. 435 -
1. Episcopi eparchialis est erigere monasterium sui iuris consulto intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis Patriarcha aut in ceteris casibus consulta Sede Apostolica.
2. Patriarchae reservatur erectio monasterii stauropegiaci.


436

Can. 436 -
1. Quodvis monasterium sui iuris monasteria dependentia habere potest, quorum alia sunt filialia, si ex ipso actu erectionis vel ex decreto secundum typicum lato ad condicionem monasterii sui iuris tendere possunt, alia vero sunt subsidiaria.
2. Ad valide erigendum monasterium dependens requiritur consensus scripto datus auctoritatis, cui monasterium sui iuris subiectum est, et Episcopi eparchialis loci, ubi hoc monasterium erigitur.


437

Can. 437 -
1. Licentia erigendi monasterium, etiam dependens, secumfert ius habendi ecclesiam et ministeria sacra peragendi itemque pia opera, quae monasterii ad normam typici sunt propria, exercendi salvis clausulis legitime appositis.
2. Ut aedificentur et aperiantur schola, hospitium vel similis aedes separata a monasterio, requiritur pro quovis monasterio consensus scripto datus Episcopi eparchialis.
3. Ut monasterium in alios usus convertatur, eadem sollemnia requiruntur ac ad erigendum illud, nisi agitur de conversione, quae ad internum regimen et disciplinam religiosam dumtaxat refertur.


438

Can. 438 -
1. Patriarchae est supprimere intra fines territorii Ecclesiae, cui praeest, monasterium sui iuris vel filiale iuris eparchialis vel stauropegiacum gravi de causa, de consensu Synodi permanentis et rogante vel consulto Episcopo eparchiali, si monasterium est iuris eparchialis, et consulto Superiore monasterii et Praeside confoederationis, si monasterium est confoederatum, salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem.
2. Cetera monasteria sui iuris vel filialia sola Sedes Apostolica supprimere potest.
3. Monasterium subsidiarium supprimi potest decreto dato a Superiore monasterii, a quo dependet, ad normam typici et de consensu Episcopi eparchialis.
4. Bona monasterii sui iuris suppressi cedunt confoederationi, si fuit confoederatum; secus eparchiae vel, si fuit stauropegiacum, Ecclesiae patriarchali; bona autem monasterii dependentis suppressi cedunt monasterio sui iuris; de bonis vero suppressi monasterii iuris pontificii Sedi Apostolicae reservatur statuere salva omni in casu offerentium voluntate.


439

Can. 439 -
1. Plura eiusdem eparchiae monasteria sui iuris Episcopo eparchiali subiecta confoederationem inire possunt de consensu scripto dato eiusdem Episcopi eparchialis, cuius est etiam confoederationis statuta approbare.
2. Confoederatio inter plura monasteria sui iuris diversarum eparchiarum vel stauropegiaca intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sita iniri potest consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, et de consensu Patriarchae, cui reservatur quoque confoederationis statuta approbare.
3. In ceteris casibus de confoederatione ineunda Sedes Apostolica adeatur.


440

Can. 440 -
1. Monasterii sui iuris non confoederati aggregatio et confoederati a confoederatione separatio eidem auctoritati reservatur, de qua in
can. 439 .
2. Confoederatio autem intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis supprimi non potest nisi a Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, consultis Episcopis eparchialibus, quorum interest, ac Praeside confoederationis salvo recursu in suspensivo ad Romanum Pontificem; ceterarum confoederationum suppressio reservatur Sedi Apostolicae.
3. De bonis, quae ad ipsam confoederationem suppressam pertinent, statuere reservatur auctoritati, quae confoederationem suppressit, salva offerentium voluntate; Patriarcha hoc in casu indiget consensu Synodi permanentis.




2 DE MONASTERIORUM SUPERIORIBUS, SYNAXIBUS ET OECONOMIS


441

Can. 441 -
1. In monasteriis Superiores et Synaxes eam potestatem habent, quae iure communi et typico determinatur.
2. Superiores in monasteriis sui iuris habent potestatem regiminis, quatenus ipsis a iure vel ab auctoritate, cui subditi sunt, expresse conceditur, firmo
can. 979 .
3. Potestas Praesidis confoederationis monasticae praeter ea, quae iure communi determinata sunt, in statutis eiusdem confoederationis determinanda est.


442

Can. 442 - Firmo monasterii sui iuris typico, quod potiora exigit, ut quis habilis sit ad officium Superioris monasterii sui iuris suscipiendum, requiritur, ut professionem perpetuam emiserit, per decem saltem annos professus sit et annos quadraginta expleverit.


443

Can. 443 -
1. Superior monasterii sui iuris eligitur in Synaxi ad normas typici coadunata et servatis
cann. 947-960 , salvo iure Episcopi eparchialis ut Synaxi electionis per se vel per alium praesit.
2. In electione vero Superioris monasterii sui iuris confoederati Synaxi electionis praeest per se vel per alium Praeses eiusdem confoederationis.


444

Can. 444 -
1. Officium Superioris monasterii sui iuris confertur ad tempus indeterminatum, nisi aliud fert typicum.
2. Nisi typicum aliud praescribit, Superiores monasteriorum dependentium constituuntur ad tempus in ipso typico determinatum a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii, si monasterium est filiale, consulto vero eodem consilio, si est subsidiarium.
3. Superiores vero, qui septuagesimum quintum aetatis annum expleverunt vel qui ob infirmam valetudinem aliave gravi de causa officio suo implendo minus apti evaserunt, renuntiationem ab officio Synaxi, cuius est eam acceptare, exhibeant.


445

Can. 445 -
Sodales Synaxis electionis eos eligere satagant, quos in Domino vere dignos et idoneos ad officium Superioris agnoscunt, se abstinentes a quovis abusu et praesertim a suffragiorum procuratione tam pro se ipsis quam pro aliis.


446
Can. 446 -
In proprio monasterio Superior resideat neque ab eodem discedat nisi ad normam typici.


447
Can. 447 -
1. Pro administratione bonorum temporalium sit in monasterio oeconomus, qui officio suo fungatur sub moderamine Superioris.
2. Superior monasterii sui iuris officium oeconomi eiusdem monasterii simul ne gerat; officium vero oeconomi monasterii dependentis, etsi melius ab officio Superioris distinguitur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigit.
3. Oeconomus nominatur a Superiore monasterii sui iuris de consensu sui consilii, nisi typicum aliud fert.



3 DE ADMISSIONE IN MONASTERIUM SUI IURIS ET DE NOVITIATU


448
Can. 448 -
Ut quis in monasterium sui iuris admittatur, requiritur, ut recta intentione moveatur, ad vitam monasticam ducendam sit idoneus nec ullo detineatur impedimento iure statuto.


449
Can. 449 -
Candidatus, antequam ad novitiatum admittitur, per temporis spatium in typico determinatum in monasterio degere debet sub speciali cura probati sodalis.


450
Can. 450 -
Firmis praescriptis typici, quae potiora exigunt, ad novitiatum valide admitti non possunt:
1. acatholici;
2. qui poena canonica puniti sunt exceptis poenis, de quibus in
can. 1426 p1;
3. ii, quibus imminet gravis poena ob delictum, de quo legitime accusati sunt;
4. qui duodevicesimum aetatis annum nondum expleverunt, nisi agitur de monasterio, in quo habetur professio temporaria, quo in casu sufficit aetas septemdecim annorum;
5. qui monasterium ingrediuntur vi, metu gravi aut dolo inducti vel ii, quos Superior eodem modo inductus recipit;
6. coniuges durante matrimonio;
7. qui ligantur vinculo professionis religiosae vel alio sacro vinculo in instituto vitae consecratae, nisi de legitimo transitu agitur.


451
Can. 451 - Nemo licite ad novitiatum monasterii alterius Ecclesiae sui iuris admitti potest sine licentia Sedis Apostolicae, nisi de candidato agitur, qui destinatus est monasterio dependenti, de quo in
can. 432 , propriae Ecclesiae.


452
Can. 452 -
1. Clerici eparchiae ascripti ad novitiatum licite admitti non possunt nisi consulto proprio Episcopo eparchiali; nec licite admitti possunt, si Episcopus eparchialis contradicit ex eo, quod eorum discessus in grave animarum detrimentum cedit, quod aliter vitari minime potest, aut si de iis agitur, qui ad ordines sacros in monasterio destinati aliquo impedimento iure statuto detinentur.
2. Item licite in monasterium admitti non possunt parentes, quorum opera est ad filios alendos et educandos necessaria, aut filii, qui patri vel matri, avo vel aviae in gravi necessitate constitutis subvenire debent, nisi monasterium aliter de re providit.


453
Can. 453 -
1. Superioris monasterii sui iuris est admittere ad novitiatum consulto suo consilio.
2. Ipsi Superiori constare debet opportunis mediis adhibitis de idoneitate atque de plena libertate candidati in statu monastico eligendo.
3. Circa documenta a candidatis praestanda necnon circa diversa testimonia de eorum bonis moribus et idoneitate colligenda serventur praescripta typici.


454
Can. 454 -
In typico determinandae sunt normae circa dotem, si requiritur, a candidatis praestandam et sub speciali vigilantia Hierarchae loci administrandam necnon de integra dote sine fructibus iam maturis quavis de causa a monasterio discedenti restituenda.


455
Can. 455 -
Novitiatus incipit a susceptione habitus monastici vel alio modo in typico praescripto.



456
Can. 456 -
1. Monasterium sui iuris habere potest proprios novitios, qui in eodem monasterio sub ductu idonei sodalis vitae monasticae initiantur.
2. Novitiatus, ut validus sit, peragi debet in ipso monasterio sui iuris aut Superioris decisione consulto eius consilio in alio monasterio sui iuris eiusdem confoederationis.
3. Si vero aliquod monasterium sui iuris sive confoederatum sive non confoederatum praescripta de institutione novitiorum implere non potest, Superior tenetur obligatione novitios mittendi in aliud monasterium, in quo eadem praescripta religiose servantur.


457
Can. 457 -
1. Novitiatus, ut validus sit, per triennium integrum et continuum peragi debet; in monasteriis vero, in quibus professio temporaria praemittitur professioni perpetuae, sufficit unus annus novitiatus.
2. In unoquoque anno novitiatus absentia tribus mensibus sive continuis sive intermissis brevior validitatem non afficit, sed tempus deficiens, si quindecim dies superat, suppleri debet.
3. Novitiatus ultra triennium ne extendatur firmo
can. 461 , p2.



458
Can. 458 -
1. Novitiorum institutioni praeficiendus est ut magister ad normam typici sodalis prudentia, caritate, pietate, scientia et vitae monasticae observantia praestans, decem saltem annos professus.
2. Iura et obligationes huius magistri in eis praesertim, quae ad modum institutionis novitiorum necnon ad relationes ad Synaxim et Superiorem monasterii spectant, determinentur in typico.


459
Can. 459 -
1. Tempore novitiatus iugiter incumbendum est, ut sub ductu magistri informetur novitii animus studio typici, piis meditationibus assiduaque prece, eis perdiscendis, quae ad vota et ad virtutes pertinent, exercitationibus opportunis ad vitia extirpanda, ad compescendos animi motus, ad virtutes acquirendas.
2. Tempore novitiatus ne destinentur novitii operibus exterioribus monasterii nec dedita opera studiis vacent litterarum, scientiarum aut artium.


460
Can. 460 -
Novitius non potest valide suis bonis quovis modo renuntiare aut eadem obligare firmo
can. 467 , p1.


461
Can. 461 -
1. Novitius potest monasterium sui iuris libere deserere aut a Superiore vel a Synaxi secundum typicum iusta de causa dimitti.
2. Exacto novitiatu, si iudicatur idoneus, novitius ad professionem admittatur, secus dimittatur; si vero dubium superest de eius idoneitate, potest novitiatus tempus ad normam typici prorogari, non tamen ultra annum.



4 DE CONSECRATIONE SEU PROFESSIONE MONASTICA


462
Can. 462 -
1. Status monasticus definitive assumitur professione perpetua, in qua comprehenduntur tria vota perpetua oboedientiae, castitatis et paupertatis.
2. In emittenda professione serventur praescripta typici et librorum liturgicorum.


463
Can. 463 -
Quod attinet ad diversos professionis monasticae gradus, standum est typico monasterii salva vi iuridica professionis secundum ius commune.


464
Can. 464 -
Ad validitatem professionis monasticae perpetuae requiritur, ut:
1. novitiatus valide peractus sit;
2. novitius admittatur ad professionem a Superiore proprii monasterii sui iuris de consensu sui consilii necnon recipiatur professio ab eodem Superiore per se vel per alium;
3. professio sit expressa nec vi, metu gravi aut dolo emissa vel recepta;
4. cetera ad validitatem professionis in typico requisita impleantur.


465
Can. 465 -
Ea, quae iure communi de professione temporaria praescribuntur, valent etiam de monasteriis, in quibus talis professio secundum typicum professioni perpetuae praemittitur.


466
Can. 466 -
Professio monastica perpetua actus votis contrarios reddit invalidos, si actus irriti fieri possunt.


467
Can. 467 -
1. Candidatus ad professionem monasticam perpetuam debet intra sexaginta dies ante professionem omnibus bonis, quae actu habet, cui mavult, sub condicione secuturae professionis renuntiare; renuntiatio ante hoc tempus facta ipso iure nulla est.
2. Emissa professione ea omnia statim fiant, quae necessaria sunt, ut renuntiatio etiam iure civili effectum consequatur.


468
Can. 468 -
1. Quaecumque bona temporalia quovis titulo sodali post professionem perpetuam obveniunt, a monasterio acquiruntur.
2. De debitis et obligationibus, quae sodalis post professionem perpetuam contraxit de licentia Superioris, respondere debet monasterium; si vero sine licentia Superioris debita contraxit, ipse sodalis respondere debet.
3. Firmum tamen est contra eum, in cuius rem aliquid ex inito contractu versum est, semper posse actionem institui.


469
Can. 469 -
Sodalis emissa professione perpetua amittit ipso iure quaelibet officia, si quae habet, et propriam eparchiam atque pleno iure monasterio aggregatur.


470
Can. 470 -
Documentum emissae professionis perpetuae ab ipso sodali et ab eo, qui professionem etiam ex delegatione recepit, subscriptum asservetur in archivo monasterii; Superior proprii monasterii sui iuris debet de eadem quam primum certiorem facere parochum, apud quem baptismus sodalis adnotatus est.




1990 Codex Orientalis 393