Denzinger 1981

Saint Pie V, Const. 'In eam pro nostro', 28 janvier 1571

1981 1081 Primum (igitur) damnamus ea omnia cambia, quae ficta (al. sicca) nominantur et ita confinguntur, ut contrahentes ad certas nundinas seu ad alia loca cambia celebrare simulent, ad quae loca ii, qui pecuniam recipiunt, litteras quidem suas cambii tradunt, sed non mittuntur, vel ita mittuntur, ut transacto tempore, unde processerant, inanes referantur, aut etiam nullis huiusmodi litteris traditis, pecunia ibi denique cum interesse reposcitur, ubi contractus fuerat celebratus : nam inter dantes et recipientes usque a principio ita convenerat, vel certe talis intentio erat, neque quisquam est, qui in nundinis, aut locis supradictis, huiusmodi litteris receptis solutionem faciat. Cui malo simile etiam illud est, cum pecuniae sive depositi sive alio nomine ficti cambii traduntur, ut postea eodem in loco vel alibi cum lucro restituantur.

1982 1082 Sed et in ipsis cambiis, quae realia appellantur, interdum, ut ad nos perfertur, campsores praestitutum solutionis terminum, lucro ex tacita vel expressa conventione recepto seu etiam tantummodo promisso, differulnt. Quae omnia nos usuraria esse declaramus et, ne fiant, districtius prohibemus.


Saint Pie V, Const. 'Romani Pontificis', 2 août 1571

1983 Cum... Indis in sua infidelitate manentibus plures permittantur uxores, quas ipsi etiam levissimis de causis repudiant, hinc factum est quod recipientibus baptismum permissum sit permanere cum ea uxore, quae simul cum marito baptizata exsistit; et quia saepenumero contingit illam non esse primam coniugem, unde tam ministri (sacramentorum) quam episcopi gravissimis scrupulis torquentur, existimantes illud non esse verum matrimonium: sed quia durissimum est separare eos ab uxoribus, cum quibus ipsi Indi baptismum susceperunt, maxime quia difficillimum foret primam coniugem reperire: ideo Nos, statui dictorum Indorum paterno affectu benigne consulere atque ipsos episcopos et ministros ab huiusmodi scrupulis eximere volentes, motu proprio et ex certa scientia Nostra ac Apostolicae potestatis plenitudine, ut Indi, sicut praemittitur, baptizati et in futurum baptizandi cum uxore, quae cum ipsis fuerit baptizata et baptizabitur, remanere valeant, tamquam cum uxore legitima, aliis dimissis, Apostolica auctoritate tenore praesentium, declaramus, matrimoniumque huiusmodi inter eos legitime consistere.


Grégoire XIII, Décret pour l'Eglise gréco-russe, 1575;

Profession de foi prescrite aux grecs

1985 1083 Ego N. firma fide credo et profiteor omnia et singula quae continentur in Symbolo fidei, quo sancta Romana Ecclesia utitur, videlicet: Credo in unum Deum . . . (ut in Symbolo Constantinopolitano, DS 150).

1986 1084 Credo etiam, suscipio atque profiteor ea omnia, quae sacra oecumenica Synodus Florentina super unione occidentalis et orientalis Ecclesiae definivit et declaravit, videlicet quod Spiritus Sanctus a Patre et Filio aeternaliter est; et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit; cum id, quod sancti Doctores et Patres dicunt, ex Patre per Filium procedere Spiritum Sanctum, ad hanc intelligentiam tendat, ut per hoc significetur, Filium quoque esse secundum Graecos quidem causam secundum Latinos vero principium subsistentiae Spiritus Sancti, sicut et Patrem. Cumque omnia quae Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo gignendo dederit, praeter esse Patrem, hoc ipsum quod Spiritus Sanctus procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo aeternaliter etiam genitus est. Illamque verborum illorum " Filioque " explicationem, veritatis declarandae gratia, et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam... (Sequitur textus ex Decr. unionis Graecorum DS 1303 1307 Conc. Florentini.).

1987 1085 Insuper profiteor ac recipio alia omnia, quae ex decretis sacrae oecumenicae generalis Synodi Tridentinae sacrosancta Romana et Apostolica Ecclesia, etiam ultra contenta in supradictis fidei Symbolis, profitenda ac recipienda proposuit atque praescripsit, ut sequitur. Apostolicas... (et cetera omnia, ut in Professione fidei Tridentina DS 1863ss).


Grégoire XIII, Const. 'Populis ac nationibus', 25 janvier 1585

1988 Populis ac nationibus nuper ex gentilitatis errore ad fidem catholicam conversis expedit indulgere circa libertatem contrahendi matrimonia, ne homines, continentiae servandae minime assueti, propterea minus libenter in fide persistant, et alios illorum exemplo ab eius perceptione deterreant. Quoniam igitur saepe contingit multos utriusque sed praecipue virilis sexus infideles, post contracta gentili ritu matrimonia, ... ab hostibus captos, a patriis finibus et propriis coniugibus in remotissimas regiones exterminari, adeo ut tam ipsi, captivique, qui in patria remanent, si postea ad fidem convertantur, coniuges infideles tam longo locorum intervallo disiunctos, an sine contumelia Creatoris secum cohabitare velint, ut par est, monere nequeant, vel quia interdum ad hostiles et barbaras provincias ne nuntiis quidem accessus pateat, vel quia ignorent prorsus in quas regiones fuerint transvecti, vel quia itineris longitudo magnam afferat difficultatem: idcirco Nos, attendentes huiusmodi connubia inter infideles contracta, vera quidem, non tamen adeo rata censeri, ut necessitate suadente dissolvi non possint, ... locorum Ordinariis et parochis ... concedimus facultatem dispensandi (super interpellatione) cum quibuscumque utriusque sexus Christifidelibus incolis dictarum regionum et serius ad fidem conversis, qui ante baptisma susceptum matrimonium contraxerunt, ut eorum quilibet, superstite coniuge infideli, et eius consensu minime requisito, aut responso non exspectato, matrimonia cum quovis fideli alterius etiam ritus contrahere et in facie Ecclesiae sollemnizare et in eis postea carnali copula consummatis quoad vixerint remanere licite valeant : dummodo constet etiam summarie et extraiudicialiter, coniugem, ut praefertur, absentem moneri legitime non posse, aut monitum intra tempus in eadem monitione praefixum suam voluntatem non significasse; quae quidem matrimonia, etiamsi postea innotuerit coniuges priores infideles suam voluntatem iuste impeditos declarare non potuisse, et ad fidem etiam tempore transacti secundi matrimonii conversos fuisse, nihilominus rescindi numquam debere, sed valida et firma prolemque inde suscipiendam legitimam fore decernimus.


Clément VIII, Decr. ad omnes Superiores regulares, 26 mai 1593

1989 (c. 4) Tam Superiores pro tempore exsistentes quam confessarii, qui postea ad superioritatis gradum fuerint promoti, caveant diligentissime, ne ea notitia, quam de aliorum peccatis in confessione habuerunt, ad exteriorem gubernationem utantur. Atque ita per quoscumque Regularium Superiores, quicumque illi sint, observari mandamus.


Clément VIII, Instr. 'Presbyteri Graeci', 30 août 1595

1990 Presbyteri Graeci baptizatos chrismate in fronte non consignent, et ideo ab ipsis in ordine baptismi apud eorum Euchologium praetermittantur, quae sequuntur post illa verba... 'Et post orationem', etc. ubi habetur forma huius consignationis...

1991 1. Episcopi Latini infantes seu alios baptizatos a presbyteris Graecis de facto chrismate in fronte consignatos confirment, et tutius videtur, ut cum cautela et sub condicione id faciant, videlicet: N., si es confirmatus, ego te non confirmo, sed si non es confirmatus, ego consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti; praesertim vero, cum verisimiliter dubitari potest, quod ab episcopis Graecis fuerint baptizati.

1992 1086 3... Non sunt cogendi presbyteri Graeci, olea sancta praeter chrisma ab episcopis Latinis dioecesanis accipere, cum huiusmodi olea ab eis in ipsa oleorum et sacramentorum exhibitione, ex vetere ritu, conficiantur seu benedicantur.... Chrisma autem quod non nisi ab episcopo, etiam iuxta eorum ritum, benedici potest, cogantur accipere.

1993 1087 ( 4) Ordinati ab episcopis schismaticis, a1ias rite ordinatis, servata debita forma, recipiunt quidem ordinem, sed non exsecutionem.


Decr. S. Officii, (sous Clément VIII); 20 juin 1602

1994 1088 Sanctissimus Dn. ... propositionem, scilicet 'licere per litteras seu internuntium confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri et ab eodem absente absolutionem obtinere', uti falsam, temerariam et scandalosam damnavit ac prohibuit, praecepitque, ne deinceps ista propositio publicis privatisve lectionibus, concionibus et congressibus doceatur, neve umquam tamquam aliquo casu probabilis defendatur, imprimatur aut ad praxim quovis modo deducatur.


Decr. S. Officii, 7 juin 1603

1995 1089 Qu.: An doctrina Patris Suarez, contenta in tomo IV Commentariorum suorum in 3am Partem D. Thomae disp. 21, sect. 4, ubi post publicationem decreti a Sanctissimo D. N. anno elapso de mense Iunii emanati, circa materiam confessionis sacramentalis, de eadem materia ac de sensu dicti decreti disputat, sit aperte contraria dispositioni eiusdem decreti? Resp: Cum verba praecitati decreti clare ac ex ipsorum forma ostendant, Sanctissimum damnasse non solum sententiam asserentem licere ab absente sacerdote absolutionem obtinere, sed etiam licere confessario absenti peccata sacramentaliter confiteri, verbumque 'licere' ex adiunctis aliis dilucide contrahatur ad significandum illicitum quod est contra institutionem et essentiam sacramenti (ut ipsemet Suarez veritate coactus fatetur), merumque figmentum sit, nullum habens in verbis decreti verisimile fundamentum, dicere quod ibi damnatur tota illa hypothetica solum copulatim, videlicet per modum unius, debueritque eadem hypothetica damnanda concipi cum particula copulativa, et non disiunctiva, ut ex proprietate sermonis utrumque membrum subiiceret censurae ae damnationi, et non tantum unum vel aliud, et inanis sit praetextus arguere ab eo casu, dum super solis signis datis paenitentiae, relatis sacerdoti advenienti, datur iamiam morituro absolutio ad confessionem peccatorum absenti sacerdoti factam, cum omnino diversam contineat difficultatem: ideo praefati domini censuerunt praedictam P. Suarez doctrinam aperte pugnare cum definitione Sanctissimi.


Paul V, Formula pro finiendis disputationibus de auxiliis ad

Praepositos Generales O. Pr. et S. I. missa, 5 septembre 1607

1997 1090 In negotio de auxiliis facta est potestas a Summo Pontifice cum disputantibus tum consultoribus redeundi in patrias aut domus suas : additumque est, fore, ut Sua Sanctitas declarationem et determinationem, quae exspectabatur, opportune promulgaret. Verum ab eodem Ss. Domino serio admodum vetitum est, in quaestione hac pertractanda ne quis partem suae oppositam aut qualificaret aut censura quapiam notaret... Quin optat etiam, ut verbis asperioribus amaritiem animi significantibus invicem abstineant.


Decr. S. Off., (sous Urbain VIII); 23 juillet 1639

1998 Circa baptismum datum Alegretae annorum trium circiter filiae hebraeae... invitis parentibus, ... (cardinales) censuerunt parvulam puellam esse vere baptizatam, concurrente materia, forma et intentione, baptismum probari unico teste, et quamvis filii Hebraeorum non possint invitis parentibus baptizari, si tamen de facto baptizentur, valet baptismus et character imprimitur; filiam baptizatam penes Christianos alendam; mulierem baptizantem acriter monendam, ut in posterum caveat a similibus; notificandum vero populo, non licere invitis parentibus filios Hebraeorum baptizare, quia, licet finis sit bonus, media autem non licita, potissimum stante Bulla Iulii III imponente poenam 1000 ducatorum et suspensionis baptizantibus filios Hebraeorum invitis parentibus.

Una cum relatione de ultima Congregatione de auxiliis repertum est etiam manuscriptum allocutionis Pauli V destinatae legato regis Hispaniae die 26. Iul. 1611, quae apprime ad eandem libertatem docendi spectat ideoque meretur, ut magis in extenso adnotetur (ed. G. Schneemann, op. supra cit., 295s) - retinetur modus scribendi originalis italicus antiquior quandoque permixtus cum latino - : ... Che si e sopraseduto in esso (scl. decidendi aliguid in qu. de auxiliis) per tre ragioni: La prima per accertare bene et perche il tempo insegna et mostra la verita delle cose, come quello che e gran giudice et censore delle cose.
La seconda perche si l'una et l'altra parte conviene nella sostanza con la verita cattolica, cioe che Dio con la efficacia della sua grazia ci fa fare et facit de nolentibus volentes et flectit et immutat hominum voluntates, del che ci e questione, ma solo sono discrepanti nel modo, perche i Dominicani dicono che predetermina la nostra volonta fisice, hoc est realiter et efficienter, et i Gesuiti tengono che lo fa congrue et moraliter, opinioni che l'una et l'altera si possono defendere. La terza perche in questi tempi in che ci sono tante heresie conviene molto conservare et mantenere la riputazione et credito di queste due religioni, e con discreditare una puo seguire gran danno. Se si dicesse che converra sapere qual fede si ha da tenere in questa materia, si risponde che sia da seguitare et tenere la dottrina del Concilio Tridentino nella sessione VI de iustificatione che e chiara et dilucida et in che consiste l'errore et heresia dei Pelagiani et Semipelagiani et quello di Calvino et insegna la dottrina cattolica che e necessario che il libero arbitrio sia mosso, eccitato et adjuvato dalla gratia di Iddio et puo liberamente assentire et dissentire et non entra in questa questione del modo che opera la gratia, la quale fu tocca dal Concilio et fu lasciata come inutile et non necessaria, imitando in cio Celestino primo, che avendo difinito alcuni questioni o proposizioni in questa materia disse, che alcune altre difficilioris et subtilioris (naturae) sicuti non audebat condemnare ita et nolebat adstruere (cf. DS 249).


Decr. S. Officii, (sous Innocent X); 24 janvier 1647

1999 1091 Sanctissimus Dn. ... propositionem hanc: 'S. Petrus et S. Paulus sunt duo Ecclesiae principes, qui unicum efficiunt', vel : 'sunt duo Ecclesiae catholicae coryphaei ac supremi duces summa inter se unitate coniuncti', vel : 'sunt geminus universalis Ecclesiae vertex, qui in unum divinissime coaluerunt', vel : 'sunt duo Ecclesiae summi pastores ac praesides, qui unicum caput constituunt', ita explicatam, ut ponat omnimodam aequalitatem inter S. Petrum et S. Paulum sine subordinatione et subiectione S. Pauli ad S. Petrum in potestate suprema et regimine universalis Ecclesiae, haereticam censuit et declaravit.


Innocent X, Const. 'Cum occasione' ad univ. fideles,

31 mai 1653; Errores Cornelii Jansenii de gratia

2001 1092 1. Aliqua Dei praecepta hominibus iustis volentibus et conantibus, secundum praesentes quas habent vires, sunt impossibilia; deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant (cf: DS 1954).

2002 1093 2. Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur.

2003 1094 3. Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione.

2004 1095 4. Semipelagiani admittebant praevenientis gratiae interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant haeretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere vel obtemperare.

2005 1096 5. Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse.

2006 (Censura) Propos. 1: temerariam, impiam, blasphemam, anathemate damnatam et haereticam declaramus et uti talem damnamus. - 2: haereticam... - 3: haereticam ... - 4: falsam et haereticam ... - 5: falsam, temerariam, scandalosam, et intellectam eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit, impiam, blasphemam, contumeliosam, divinae pietati derogantem et haereticam ...

2007 Non intendentes tamen per hanc declarationem et definitionem super praedictis quinque propositionibus factam approbare ullatenus alias opiones quae continentur in praedicto libro Cornelii Iansenii.


Decr. S. Officii, (sous Innocent X); 23 avril 1654

2008 1097 Cum tam Romae quam alibi circumferantur quaedam asserta, acta, manuscripta et forsitan typis excusa Congregationum habitarum coram fel. rec. Clemente VIII et Paulo V super quaestione de auxiliis divinae gratiae tam sub nomine Francisci Pegnae, olim Rotae Romanae decani, quam Fr. Thomae de Lemos O. Praed. aliorumque praelatorum et theologorum, qui ut asseritur, praedictis interfuerunt Congregationibus, necnon quoddam autographum seu exemplar assertae Constitutionis eiusdem Pauli V super definitione praedictae quaestionis de auxiliis, ac damnationis sententiae seu sententiarum Ludovici Molinae Soc. Iesu : eadem Sanctitas sua praesenti hoc decreto declarat ac decernit, praedictis assertis, actis, tam pro sententia Fratrum Ord. S. Dominici quam Ludovici Molinae aliorumque Soc. Iesu religiosorum, et autographo sive exemplari praedictae assertae Constitutionis Pauli V nullam omnino esse fidem adhibendam ; neque ab alterutra parte seu a quocumque alio allegari posse vel debere : sed super quaestione praedicta observanda esse decreta Pauli V et Urbani VIII suorum praedecessorum (cf. DS 19970).


Alexandre VII, Const. 'Ad sanctam beati Petri sedem',

16 octobre 1656

2010 5. Cum ... nonnulli iniquitatis filii praedictas quinque propositiones vel in libro praedicto eiusdem Cornelii Iansenii non reperiri, sed ficte et pro arbitrio compositas esse, vel non in sensu ab eodem intento damnatas fuisse asserere magno cum Christi fidelium scandalo non reformident,

2011 6. Nos, qui omnia quae hac in re gesta sunt sufficienter et attente perspeximus, utpote qui (qua cardinalis et commissarius) ... omnibus illis congressibus interfuimus, in quibus Apostolica auctoritate eadem causa discussa est, ea profecto diligentia, qua maior desiderari non posset, quamcumque dubitationem super praemissis in posterum auferre volentes, ... praeinsertam Innocentii praedec. Nostri constitutionem, declarationem et definitionem harum serie confirmamus, approbamus et innovamus,

2012 1098 et quinque illas propositiones ex libro praememorati Cornelii Jansenii episcopi Iprensis, cui titulus est Augustinus, excerptas ac in sensu ab eodem Cornelio Iansenio intento damnatas fuisse, declaramus et definimus, ac uti tales, inusta scilicet eadem singulis nota, quae in pradicta declaratione et definitione unicuique illarum si(n)gillatim inuritur, iterum damnamus...


Resp. S. Officii, (sous Alexandre VII); 11 février 1661

2013 5005 Qu.: An confessarius sollicitando propter parvitatem materiae sit denuntiandus ? Resp.: Cum in rebus venereis non detur parvitas materiae, et, si daretur, in re praesenti non dari (detur?), censuerunt esse denuntiandum, et opinionem contrariam non esse probabilem.


Alexandre VII, Breve 'Sollicitudo omnium ecclesiarum';

8 décembre 1661

2015 1100 I. Vetus est Christi fidelium erga eius beatissimam matrem Virginem Mariam pietas sentientium, eius animam in primo instanti creationis atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Iesu Christi eius filii, humani generis Redemptoris, a macula peccati originalis praeservatam immunem, atque in hoc sensu eius conceptionis festivitatem sollemni ritu colentium et celebrantium; crevitque horum numerus post editas a fel. rec. Sixto pp. IV ... constitutiones (DS 1400 1425 a Conc. Trid. innovatas: DS 1516). ... Aucta rursus et propagata fuit pietas haec, ... ita ut, accedentibus quoque plerisque celebrioribus academiis ad hanc sententiam, iam fere omnes catholici eam complectantur.

2016 1100 2. Et quia ex occasione contrariae assertionis in contionibus, lectionibus, conclusionibus et actibus publicis, quod nempe eadem beatissima Virgo Maria fuerit concepta cum peccato originali, oriebantur in populo christiano cum magna Dei offensa scandala, iurgia et dissensiones, recol. mem. Paulus pp. V etiam praedecessor Noster vetuit horum opinionem praefatae sententiae contrariam publice doceri aut praedicari. Quam prohibitionem piae mem. Gregorius pp. XV similiter praedecessor Noster ad privata etiam colloquia extendit, mandans insuper in favorem eiusdem sententiae, ut in sacrosanctae Missae sacrificio ac divino Officio celebrandis tam publice quam privatim non alio quam 'conceptionis' nomine uti quicumque debeant.


2017 1100 4. Nos, considerantes quod sancta Romana Ecclesia de intemeratae semperque Virginis Mariae Conceptione festum sollemniter celebrat et speciale ac proprium super hoc Officium olim ordinavit ... volentesque laudabili huic pietati et devotioni et festo ac cultui ... favere, ... (Decreta) edita in favorem sententiae asserentis, animam beatae Mariae Virginis in sui creatione et in corpus infusione Spiritus Sancti gratia donatam et a peccato originali praeservatam fuisse ... innovamus.

Alexandre VII, Const. 'Regiminis apostolici', 15 février 1665

('1664' st. cur.)

2020 1099 'Ego N. Constitutioni Apostolicae Innocentii X, datae die 31. maii 1653, et Constitutioni Alexandri VII, datae die 16. Octobris 1656, Summorum Pontificum, me subicio, et quinque propositiones ex Cornelii Jansenii libro, cui nomen Augustinus, excerptas, et in sensu ab eodem auctore intento, prout illas per dictas Constitutiones Sedes Apostolica damnavit, sincero animo reicio ac damno, et ita iuro: Sic me Deus adiuvet, et haec sancta Dei evangelia.'

Propositiones XLV damnatae in Decretis S. Officii (sous

Alexandre VII); Errores doctrinae moralis laxioris;

prop. 1-28, décret V du 24 sept. 1665; 29-45, du 18 mars 1666

2021 1101 1. Homo nullo umquam vitae suae tempore tenetur elicere actum fidei, spei et caritatis ex vi praeceptorum divinorum ad eas virtutes pertinentium.

2022 1102 2. Vir equestris ad duellum provocatus potest illud acceptare, ne timiditatis notam apud alios incurrat.

2023 1103 3. Sententia asserens, Bullam 'Coenae' solum prohibere absolutionem haeresis et aliorum criminum, quando publica sunt, et id non derogare facultati Tridentini, in qua de occultis criminibus sermo est, anno 1629, 18. Iulii in Consistorio sacrae Congregationis Eminentissimorum Cardinalium visa et tolerata est.

2024 1104 4. Praelati regulares possunt in foro conscientiae absolvere quoscumque saeculares ab haeresi occulta et ab excommunicatione propter eam incursa.

2025 1105 5. Quamvis evidenter tibi constet, Petrum esse haereticum, non teneris denuntiare, si probare non possis.

2026 1106 6. Confessarius, qui in sacramentali confessione tribuit paenitenti chartam postea legendam, in qua ad venerem incitat, non censetur sollicitasse in confessione, ac proinde non est denuntiandus.

2027 1107 7. Modus evadendi obligationem denuntiandae sollicitationis est, si sollicitatus confiteatur cum sollicitante: hic potest ipsum absolvere absque onere denuntiandi.

2028 1108 8. Duplicatum stipendium potest sacerdos pro eadem Missa licite accipere, applicando petenti partem etiam specialissimam fructus ipsimet celebranti correspondentem, idque post decretum Urbani VIII.

2029 1109 9. Post decretum Urbani potest sacerdos, cui Missae celebrandae traduntur, per alium satisfacere, collato illi minori stipendio, alia parte stipendii sibi retenta.

2030 1110 10. Non est contra iustitiam, pro pluribus sacrificiis stipendium accipere, et sacrificium unum offerre. Neque etiam est contra fidelitatem etiamsi promittam promissione, etiam iuramento firmata, danti stipendium, quod pro nullo alio offeram.

2031 1111 11. Peccata in confessione omissa seu oblita ob instans periculum vitae aut ob aliam causam, non tenemur in sequenti confessione exprimere.

2032 1112 12. Mendicantes possunt absolvere a casibus episcopis reservatis, non obtenta ad id episcoporum facultate.

2033 1113 13. Satisfacit praecepto annuae confessionis, qui confitetur regulari episcopo praesentato, sed ab eo iniuste reprobato.

2034 1114 14. Qui facit confessionem voluntarie nullam, satisfacit praecepto Ecclesiae (cf. DS 2155).

2035 1115 15. Paenitens propria auctoritate substituere sibi alium potest, qui loco ipsius paenitentiam adimpleat.

2036 1116 16. Qui beneficium curatum habent, possunt sibi eligere in confessarium simplicem sacerdotem non approbatum ab Ordinario.

2037 1117 17. Est licitum religioso vel clerico, calumniatorem gravia crimina de se vel de sua religione spargere minantem occidere, quando alius modus defendendi non suppetit: uti suppetere non videtur, si calumniator sit paratus vel ipsi religioso, vel eius religioni publice et coram gravissimis viris praedicta impingere, nisi occidatur.

2038 1118 18. Licet interficere falsum accusatorem, falsos testes ac etiam iudicem, a quo iniqua certo imminet sententia, si alia via non potest innocens damnum evitare.

2039 1119 19. Non peccat maritus occidens propria auctoritate uxorem in adulterio deprehensam.

2040 1120 20. Restitutio a Pio V imposita beneficiatis non recitantibus non debetur in conscientia ante sententiam declaratoriam iudicis, eo quod sit poena.

2041 1121 21. Habens capellaniam collativam, aut quodvis aliud beneficium ecclesiasticum, si studio litterarum vacet, satisfacit suae obligationi, si officium per alium recitet.

2042 1122 22. Non est contra iustitiam, beneficia ecclesiastica non conferre gratis: quia collator conferens illa beneficia ecclesiastica pecunia interveniente non exigit illam pro collatione beneficii, sed veluti pro emolumento temporali, quod tibi conferre non tenebatur.

2043 1123 23. Frangens ieiunium Ecclesiae, ad quod tenetur, non peccat mortaliter, nisi ex contemptu vel inoboedientia hoc faciat, puta quia non vult se subicere praecepto.

2044 1124 24. Mollities, sodomia et bestialitas sunt peccata eiusdem speciei infimae; ideoque sufficit dicere in confessione, se procurasse pollutionem.

2045 1125 25. Qui habuit copulam cum soluta, satisfacit confessionis praecepto dicens : Commisi cum soluta grave peccatum contra castitatem, non explicando copulam.

2046 1126 26. Quando litigantes habent pro se opiniones aeque probabiles, potest iudex pecuniam accipere pro ferenda sententia in favorem unius prae alio.

2047 1127 27. Si liber sit alicuius iunioris et moderni, debet opinio censeri probabilis, dum non constet, reiectam esse a Sede Apostolica tamquam improbabilem.

2048 1128 28. Populus non peccat, etiamsi absque ulla causa non recipiat legem a principe promulgatam.

2049 1129 29. In die ieiunii qui saepius modicum quid comedit, etiamsi notabilem quantitatem in fine comederit, non frangit ieiunium.

2050 1130 30. Omnes officiales, qui in republica corporaliter laborant, sunt excusati ab obligatione ieiunii, nec debent se certificare an labor sit compatibilis cum ieiunio.

2051 1131 31. Excusantur absolute a praecepto ieiunii omnes illi, qui iter agunt equitando, utcumque iter agunt, etiamsi iter necessarium non sit et etiamsi iter unius diei conficiant.

2052 1132 32. Non est evidens, quod consuetudo non comedendi ova et lacticinia in Quadragesima obliget.

2053 1133 33. Restitutio fructuum ob omissionem Horarum suppleri potest per quascumque eleemosynas, quas antea beneficiarius de fructibus sui beneficii fecerit.

2054 1134 34. In die Palmarum recitans officium paschale satisfacit praecepto.

2055 1135 35. Unico officio potest quis satisfacere duplici praecepto pro die praesenti et crastino.

2056 1136 36. Regulares possunt in foro conscientiae uti privilegiis suis, quae sunt expresse revocata per Concilium Tridentinum.

2057 1137 37. Indulgentiae concessae regularibus et revocatae a Paulo V hodie sunt revalidatae.

2058 1138 38. Mandatum Tridentini, factum sacerdoti sacrificanti ex necessitate cum peccato mortali, confitendi 'quamprimum' (cf. DS 1647), est consilium, non praeceptum.

2059 1139 39. Illa particula 'quamprimum' intelligitur, cum sacerdos suo tempore confitebitur.

2060 1140 40. Est probabilis opinio, quae dicit, esse tantum veniale osculum habitum ob delectationem carnalem et sensibilem, quae ex osculo oritur, secluso periculo consensus ulterioris et pollutionis.

2061 1141 41. Non est obligandus concubinarius ad eiciendam concubinam, si haec nimis utilis esset ad oblectamentum concubinarii, vulgo 'regalo', dum, deficiente illa (Sanchez illo) nimis aegre ageret vitam, et aliae epulae taedio magno concubinarium afficerent, et alia famula nimis difficile inveniretur.

2062 1142 42. Licitum est mutuanti, aliquid ultra sortem exigere, si se obliget ad non repetendam sortem usque ad certum tempus.

2063 1143 43. Annuum legatum pro anima relictum non durat plus quam per decem annos.

2064 1144 44. Quoad forum conscientiae, reo correcto eiusque contumacia cessante, cessant censurae.

2065 1145 45. Libri prohibiti 'donec expurgentur', possunt retineri usque dum adhibita diligentia corrigantur.

(censura S. Off.) ut minimum scandalosae.


Decr. S. Officii, 5 mai 1667, (sous Alexandre VII)

2070 1146 (Circa controversiam:) an illa attritio, quae concipitur ex metu gehennae, excludens voluntatem peccandi, cum spe veniae, ad impetrandam gratiam in sacramento paenitentiae requirat insuper aliquem actum dilectionis Dei, asserentibus quibusdam, negantibus aliis, et invicem adversam sententiam censurantibus: ... Sanctitas Sua ... praecipit ... ut, si deinceps de materia attritionis praefatae scribent vel libros aut scripturas edent vel docebunt vel praedicabunt vel alio quovis modo paenitentes aut scholares ceterosque erudient, non audeant alicuius theologicae censurae alteriusve iniuriae aut contumeliae nota taxare alterutram sententiam, sive negantem necessitatem aliqualis dilectionis Dei in praefata attritione ex metu gehennae concepta, quae hodie inter scholasticos communior videtur, sive asserentem dictae dilectionis necessitatem, donec ab hac Sancta Sede fuerit aliquid hac in re definitum.


Decr. Cgr. S. Concilii , (sous Innocent XI), 12 février 1679

2090 1147 Etsi frequens quotidianusque sacrosanctae Eucharistiae usus a SS. Patribus fuerit semper in Ecclesia probatus: numquam tamen aut saepius illam percipiendi aut ab ea abstinendi certos singulis mensibus aut hebdomadis dies statuerunt, quos nec Concilium Tridentinum praescripsit, sed, quasi humanam infirmitatem secum reputaret, nihil praecipiens, quid cuperet tantum indicavit, cum inquit: 'Optaret quidem sacrosancta Synodus, ut in singulis Missis fideles adstantes sacramentali Eucharistiae perceptione communicarent' (DS 1747). Idque non immerito: multiplices enim sunt conscientiarum recessus, variae ob negotia spiritus alienationes; multae contra gratiae et Dei dona parvulis concessa, quae cum humanis oculis scrutari non possimus, nihil certe de cuiusque dignitate atque integritate et consequenter de frequentiore aut quotidiano vitalis panis esu potest constitui.

2091 1147 Et propterea quod ad negotiatores ipsos attinet, frequens ad sacram alimoniam percipiendam accessus confessariorum secreta cordis explorantium iudicio est relinquendus, qui ex conscientiarum puritate et frequentiae fructu et ad pietatem processu laicis negotiatoribus et coniugatis, quod prospicient eorum saluti profuturum, id illis praescribere debebunt.

2092 1147 In coniugatis autem hoc amplius animadvertant, cum beatus Apostolus nolit eos 'invicem fraudari, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacent orationi' (cf. l cor 7, 5), eos serio admoneant, tanto magis ob sacratissimae Eucharistiae reverentiam continentiae vacandum purioreque mente ad caelestium epularum communionem esse conveniendum.

2093 1148 In hoc igitur pastorum diligentia potissimum invigilabit, non ut a frequenti aut quotidiana sacrae communionis sumptione unica praecepti formula aliqui deterreantur, aut sumendi dies generaliter constituantur, sed magis quid singulis permittendum, per se aut parochos seu confessarios sibi decernendum putet; illudque omnino prohibeat ut nemo a sacro convivio, seu frequenter seu quotidie accesserit, repellatur...

2094 1149 Proderit etiam praeter parochorum et confessariorum diligentiam opera quoque concionatorum uti et cum eis constitutum habere, ut cum fideles ad sanctissimi Sacramenti frequentiam (quod facere debent) accesserint (al.: accenderint), statim de magna ad illud sumendum praeparatione orationem habeant, generatimque ostendant, eos, qui ad frequentiorem aut quotidianam salutiferi cibi sumptionem devoto studio excitantur, debere, sive laici negotiatores sint, sive coniugati, sive quicumque alii, suam agnoscere infirmitatem, ut dignitate Sacramenti ac divini iudicii formidine discant caelestem mensam, in qua Christus est, revereri; et si quando se minus paratos senserint, ab ea abstinere seque ad maiorem praeparationem accingere.

2095 1150 Porro episcopi et parochi seu confessarii redarguant asserentes, communionem quotidianam esse de iure divino...



Denzinger 1981