Denzinger 3263

Resp. S. Officii ad episc. Massiliensem (sous Léon XIII),

30 juillet 1890; De vino ad Missam adhibendo

3264 1938 In pluribus Galliae partibus, maxime si eae ad meridiem sitae reperiantur, vinum album, quod incruento Missae sacrificio inservit, tam debile est ac impotens, ut diu conservari non valeat, nisi eidem quaedam spiritus vini ('spirito alcool') quantitas admisceatur. Qu.: l. An istiusmodi commixtio licita sit? 2. Et, si affirmative, quaenam quantitas huiusmodi materiae extraneae vino adiungi permittatur? 3. In casu affirmativo, requiriturne spiritus vini ex vino puro seu ex vitis fructu extractus? Resp. (cfirm. a S. P'ce 31 juillet): Dummodo spiritus ('alcool') extractus fuerit ex genimine vitis, et quantitas alcoholica addita una cum ea, quam vinum, de quo agitur, naturaliter continet, non excedat proportionem duodecim pro centum, et admixtio fiat, quando vinum est valde recens, nihil obstare, quominus idem vinum in Missae sacrificio adhibeatur.


Léon XIII, Litt. encycl. 'Rerum novarum', 15 mai 1891

3265 Possidere res privatim ut suas, ius est homini a natura datum. ... Neque est, cur providentia introducatur reipublicae: est enim homo, quam respublica, senior: quocirca ius ille suum ad vitam corpusque tuendum habere natura ante debuit, quam civitas ulla coisset. ... Res enim eas, quae ad conservandam vitam maximeque ad perficiendam requiruntur, terra quidem cum magna largitate fundit, sed fundere ex se sine hominum cultu et curatione non posset. Iamvero cum in parandis naturae bonis industriam mentis viresque corporis homo insumat, hoc ipso applicat ad sese eam naturae corporeae partem, quam ipse percoluit, in qua velut formam quandam personae suae impressam reliquit; ut omnino rectum esse oporteat, eam partem ab eo possideri uti suam, nec ullo modo ius ipsius violare cuiquam licere. ...

3266 Jura vero istiusmodi, quae in hominibus insunt singulis, multo validiora intelliguntur esse, si cum officiis hominurn in convictu domestico apta et connexa spectentur. ... Quod igitur demonstravimus ius dominii personis singularibus natura tributum, id, transferri in hominem, qua caput est familiae, oportet: immo tanto ius est illud validius quanto persona humana in convictu domestico plura complectitur. Sanctissima naturae lex est, ut victu omnique cultu paterfamilias tueatur, quos ipse procrearit: idemque illuc a natura ipsa deducitur, ut velit liberis suis, quippe qui paternam referunt et quodam modo producunt personam, acquirere et parare, unde se honeste possint in ancipiti vitae cursu a misera fortuna defendere. Id vero efficere non alia ratione potest, nisi fructuosarum possessione rerum, quas ad liberos hereditate transmittat...

3267 1938b Justa possessio pecuniarum a iusto pecuniarum usu distinguitur. Bona privatim possidere, quod paulo ante vidimus ius est homini naturale : eoque uti iure, maxime in societate vitae, non fas modo est, sed plane necessarium. ... At vero si illud quaeratur, qualem esse usum bonorum necesse sit, Ecclesia quidem sine ulla dubitatione respondet: 'Quantum ad hoc, non debet homo habere res exteriores ut proprias, sed ut communes, ut scilicet de facili aliquis eas communicet in necessitate aliorum. Unde Apostolus dicit: 'Divitibus huius saeculi praecipe ... facile tribuere, communicare' (I Tim 6, 17s)'. Nemo certe opitulari aliis de eo iubetur, quod ad usus pertineat cum suos tum suorum necessarios: immo nec tradere aliis, quo ipse egeat ad id servandum, quod personae conveniat, quodque deceat. ... Sed ubi necessitati satis et decoro datum, officium est de eo, quod superat, gratificari indigentibus. 'Quod superest, date eleemosynam' (Lc 11, 41). Non iustitiae, excepto in rebus extremis, officia ista sunt, sed caritatis christianae, quam profecto lege agendo petere ius non est. Sed legibus iudiciisque hominum lex antecedit iudiciumque Christi Dei, qui multis modis suadet consuetudinem largiendi... et collatam negatamve iudicaturus (Mt 25, 34s).

3268 Duas velut notas habet in homine labor natura insitas, nimirum ut personalis sit, quia vis agens adhaeret personae, atque eius omnino est propria, a quo exercetur, et eius est utilitati nata: deinde ut sit necessarius, ob hanc causam, quod fructus laboris est homini opus ad vitam tuendam: vitam autem tueri ipsa rerum, cui maxime parendum, natura iubet.

3269 Iamvero si ex ea dumtaxat parte spectetur, quod personalis est, non est dubium, quin integrum opifici sit pactae mercedis angustius finire modum: quemadmodum enim operas dat ille voluntate, sic et operarum mercede vel tenui vel plane nulla contentus esse voluntate potest.

3270 Sed longe aliter iudicandum, si cum ratione personalitatis ratio coniungitur necessitatis, cogitatione quidem, non re, ab illa separabilis. Reapse manere in vita, commune singulis officium est, cui scelus est deesse. Hinc ius reperiendarum rerum, quibus vita sustentatur, necessario nascitur: quarum rerum facultatem infimo cuique non nisi quaesita labore merces suppeditat. Esto igitur, ut opifex atque herus libere in idem placitum, ac nominatim in salarii modum consentiant: subest tamen semper aliquid ex iustitia naturali, idque libera paciscentium voluntate maius et antiquius, scilicet alendo opifici, frugi quidem et bene morato, haud imparem esse mercedem oportere. Quod si necessitate opifex coactus, aut mali peioris metu permotus duriorem condicionem accipiat, quae, etiamsi nolit, accipienda sit, quod a domino vel a redemptore operum imponitur, istud quidem est subire vim, cui iustitia reclamat. ...

3271 Mercedem si ferat opifex satis amplam, ut ea se uxoremque et liberos tueri commodum queat, facile studebit parsimoniae, si sapit, efficietque, quod ipsa videtur natura monere, ut detractis sumptibus, aliquid etiam redundet, quo sibi liceat ad modicum censum pervenire. ... Non tamen ad haec commoda perveniri nisi ea condicione potest, ut privatus census ne exhauriatur immanitate tributorum et vectigalium. Ius enim possidendi privatim bona cum non sit lege hominum, sed natura datum, non ipsum abolere, sed tantummodo ipsius usum temperare et cum communi bono componere auctoritas publica potest. Faciat ergo iniuste atque inhumane, si de bonis privatorum plus aequo, tributorum nomine, detraxerit...


1938d Vulgo coiri ejus generis societates, sive tota ex opificibus conflatas, sive ex utroque ordine mixtas gratum est : optandum vero, ut numero et actuosa virtute crescant. ... Privatas enim societates inire concessum est homini iure naturae: est autem ad praesidium iuris naturalis instituta civitas, non ad interitum ; eoque si civium coetus sociari vetuerit, plane secum pugnantia agat propterea, quod tam ipsa quam coetus privati uno hoc e principio nascuntur, quod homines sunt natura congregabiles. - Incidunt aliquando tempora, cum ei generi communitatum rectum sit leges obsistere : scilicet si quidquam ex instituto persequantur, quod cum probitate, cum iustitia, cum reipublicae salute aperte dissideat.


Léon XIII, Ep. 'Pastoralis officii' ad episcopos Germaniae et

Austriae, 12 septembre 1891

3272 1939 Utraque divina lex, tum ea quae naturalis rationis lumine, tum quae Litteris divino afflatu perscriptis promulgata est, districte vetant ne quis extra causam publicam hominem interimat aut vulneret, nisi salutis suae defendendae causa, necessitate coactus. At qui ad privatum certamen provocant vel oblatum suscipiunt, hoc agunt, huc animum viresque intendunt, nulla necessitate adstricti, ut vitam eripiant aut saltem vulnus inferant adversario. Utraque porro divina lex interdicit, ne quis temere vitam proiciat suam, gravi et manifesto obiciens discrimini, cum id nulla officii aut caritatis magnanimae ratio suadeat; haec autem caeca temeritas, vitae contemptrix, plane inest in natura duelli. Quare obscurum nemini aut dubium esse potest, in eos, qui privatim proelium conserunt singulare, utrumque cadere et scelus alienae cladis et vitae propriae discrimen voluntarium. Demum vix ulla pestis est, quae a civilis vitae disciplina magis abhorreat et iustum civitatis ordinem pervertat, quam permissa civibus licentia, ut sui quisque assertor iuris privata vi manuque et honoris, quem violatum putet, ultor exsistat. ...

3273 1940 Neque illis, qui oblatum certamen suscipiunt, iusta suppetit excusatio metus, quod timeant se vulgo segnes haberi, si pugnam detrectent. Nam si officia hominum ex falsis vulgi opinionibus dimetienda essent, non ex aeterna recti iustique norma, nullum esset naturale ac verum inter honestas actiones et flagitiose facta discrimen. Ipsi sapientes ethnici et norunt et tradiderunt, fallacia vulgi iudicia spernenda esse a forti et constanti viro. Iustus potius et sanctus timor est, qui avertit hominem ab iniqua caede eumque facit de propria et fratrum salute sollicitum. Immo qui inania vulgi aspernatur iudicia, qui contumeliarum verbera subire mavult, quam ulla in re officium deserere, hunc longe maiore atque excelsiore animo esse perspicitur, quam qui ad arma procurrit lacessitus iniuria. Quin etiam, si recte diiudicari velit, ille est unus, in quo solida fortitudo eluceat, illa, inquam, fortitudo, quae virtus vere nominatur et cui gloria comes est non fucata, non fallax. Virtus enim in bono consistit rationi consentaneo, et nisi quae in iudicio nitatur approbantis Dei, stulta omnis est gloria.


Léon XIII, Ep. encycl. 'Octobri mense', 22 septembre 1891

3274 1940a Filius Dei aeternus, cum ad hominis redemptionem et decus, hominis naturam vellet suscipere, eaque re mysticum quoddam cum universo humano genere initurus esset conubium, non id ante perfecit, quam liberrima consensio accessisset designatae matris, quae ipsius generis humani personam quodammodo agebat, ad eam illustrem verissimamque Aquinatis sententiam: 'Per annuntiationem exspectabatur consensus Virginis loco totius humanae naturae'. Ex quo non minus vere proprieque affirmare licet, nihil prorsus de permagno illo omnis gratiae thesauro, quem attulit Dominus, siquidem 'gratia et veritas per Jesum Christum facta est' (Jo 1, 17), nihil nobis, nisi per Mariam, Deo sic volente, impertiri; ut, quo modo ad summum Patrem nisi per Filium nemo potest accedere, ita fere nisi per matrem accedere nemo possit ad Christum.

3275 2271 Talem (Mariam) nobis praestitit Deus, cui, hoc ipso, quod Unigenae sui matrem elegit, maternos plane indidit sensus, aliud nihil spirantes nisi amorem et veniam; talem facto suo Iesus Christus ostendit, cum Mariae subesse et obtemperare ut matri filius sponte voluit; talem de cruce praedicavit, cum universitatem humani generis in Joanne discipulo, curandam ei fovendamque commisit (Jo 19, 26s); talem denique se dedit ipsa, quae eam immensi laboris hereditatem, a moriente Filio relictam, magno complexa animo, materna in omnes officia confestim coepit impendere.



Resp. S. Officii ad archiep. Friburg. (sous Léon XIII),

27 juillet 1892

3276 Qu.: 1. Utrum liceat sacramenta morientium ministrare fidelibus, qui massonicae quidem sectae non adhaerent nec eius ducti principiis, sed aliis rationibus moti corpora sua post mortem cremanda mandarunt, si hoc mandatum retractare nolint? Resp.: Ad 1. Si moniti renuant, negative. Ut vero fiat aut omittatur monitio, serventur regulae a probatis auctoribus traditae, habita praesertim ratione scandali vitandi.

3277 2. Utrum liceat pro fidelibus, quorum corpora non sine ipsorum culpa cremata sunt, Missae sacrificium publice offerre vel etiam privatim applicare, itemque fundationes ad hunc finem acceptare? Ad 2. Circa publicam s. Missae applicationem negative; circa privatam, affirmative.

3278 3. Utrum liceat cadaverum cremationi cooperari, sive mandato ac consilio, sive praestita opera, ut medicis, officialibus, operariis in crematorio inservientibus? Et utrum hoc liceat saltem, si fiat in quadam necessitate aut ad evitandum magnum damnum? Ad 3. Numquam licere formaliter cooperari mandato vel consilio. Tolerari autem aliquando posse materialem cooperationem, dummo 1. crematio non habeatur pro signo protestativo massonicae sectae; 2 non aliquid in ipsa contineatur, quod per se directe atque unice exprimat reprobationem catholicae doctrinae et approbationem sectae; 3 neque constet, officiales et operarios catholicos ad opus adstringi vel vocari in contemptum catholicae religionis. Ceterum quamvis in hisce casibus relinquendi sunt in bona fide, semper tamen monendi sunt, ne cremationi cooperari intendant.

3279 4. Utrum liceat taliter cooperantibus ministrare sacramenta, si ab hac cooperatione desistere nolunt aut desistere non posse affirmant? Ad 4. Provisum in praecedenti. Et detur Decr. 15 décembre 1886 (DS 3195s).


Léon XIII, Ep. encycl. 'Providentissimus Deus',

18 novembre 1893

3280 1941 (Magister ad docendum sumet exemplar) versionem Vulgatam, quam Concilium Tridentinum 'in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica' habendam decrevit (cf. DS 1506) atque etiam commendat quotidiana Ecclesiae consuetudo. Neque tamen non sua habenda erit ratio reliquarum versionum, quas christiana laudavit usurpavitque antiquitas, maxime codicum primigeniorum. Quamvis enim, ad summam rei quod spectat, ex dictionibus Vulgatae hebraea et graeca bene eluceat sententia, attamen si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, 'inspectio praecedentis linguae', suasore Augustino, proficiet. ...

3281 1942 ...Patrum doctrinam Synodus Vaticana amplexa est, quando Tridentinum decretum de divini verbi scripti interpretatione renovans hanc illius mentem esse declaravit, ut 'in rebus fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium, is pro vero sensu sacrae Scripturae habendus sit, quem tenuit ac tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum sanctarum; atque ideo nemini licere contra hunc sensum aut etiam contra unanimem consensum Patrum ipsam Scripturam sacram interpretari' (vd DS 1507 3007).

3282 1942 Qua plena sapientiae lege nequaquam Ecclesia pervestigationem scientiae biblicae retardat aut coercet; sed eam potius ab errore integram praestat, plurimumque ad veram adiuvat progressionem. Nam privato cuique doctori magnus patet campus, in quo, tutis vestigiis, sua interpretandi industria praeclare certet Ecclesiaeque utiliter. In locis quidem divinae Scripturae, qui expositionem certam et definitam adhuc desiderant, effici ita potest ex suavi Dei providentis consilio, ut quasi praeparato studio iudicium Ecclesiae maturetur; in locis vero iam definitis potest privatus doctor aeque prodesse, si eos vel enucleatius apud fidelium plebem et ingeniosius apud doctos edisserat vel insignius evincat ab adversariis. ...

3283 1943 In ceteris analogia fidei sequenda est, et doctrina catholica qualis ex auctoritate Ecclesiae accepta, tamquam Summa norma est adhibenda. ...

3284 1944 Iamvero sanctorum Patrum, quibus 'post Apostolos sancta Ecclesia plantatoribus, rigatoribus, aedificatoribus, pastoribus, nutritoribus crevit', summa auctoritas est, quotiescumque testimonium aliquod biblicum, ut ad fidei pertinens morumve doctrinam uno eodemque modo explicant omnes: nam ex ipsa eorum consensione, ita ab Apostolis secundum catholicam fidem traditum esse nitide eminet. ... Neque ideo tamen viam sibi (exegeta) putet obstructam, quominus, ubi iusta causa adfuerit, inquirendo et exponendo vel ultra procedat, modo praeceptioni illi ab Augustino sapienter propositae religiose obsequatur, videlicet a litterali et veluti obvio sensu minime discedendum nisi qua eum vel ratio tenere prohibeat vel necessitas cogat dimittere.

3285 1945 Ceterorum interpretum catholicorum est minor quidem auctoritas; attamen, quoniam Bibliorum studia continuum quendam progressum in Ecclesia habuerunt, istorum pariter commentariis suus tribuendus est honor, ex quibus multa opportune peti liceat ad refellenda contraria, ad difficiliora enodanda.

3286 1946 Sacrae Scripturae magistris necesse est atque theologos addecet eas linguas cognitas habere, quibus libri canonici sunt primitus ab hagiographis exarati. ... Hos autem ipsos eiusdem rei gratia doctiores esse oportet atque exercitatiores in vera artis criticae disciplina: perpera enim et cum religionis damno inductum est artificium, nomine honestatum criticae sublimioris, quo ex solis internis, uti loquuntur, rationibus cuiuspiam libri origo, integritas, auctoritas diiudicata emergant. Contra perspicuum est, in quaestionibus rei historicae, cuiusmodi origo et conservatio librorum, historiae testimonia valere prae ceteris eaque esse quam studiosissime et conquirenda et excutienda: illas vero rationes internas plerumque non esse tanti, ut in causam, nisi ad quandam confirmationem, possint advocari. ...

3287 1947 Scripturae sacrae doctori cognitio naturalium rerum bono erit subsidio, quo huius quoque modi captiones in divinos libros instructas facilius detegat et refellat. - Nulla quidem theologum inter et physicum vera dissensio intercesserit, dum suis uterque finibus se contineant, id caventes secundum S. Augustini monitum, 'ne aliquid temere et incognitum pro cognito asserant'. Sin tamen dissenserint, quemadmodum se gerat theologus, summatim est regula ab eodem oblata: 'Quidquid, inquit, ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium : quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris Litteris, id est catholicae fidei, contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum'.

3288 1947 De cuius aequitate regulae in consideratione sit primum, scriptores sacros seu verius 'Spiritum Dei, qui per ipsos loquebatur, noluisse ista (videlicet intimam adspectabilium rerum constitutionem) docere homines, nulli saluti profutura'; quare eos, potius quam explorationem naturae recta persequantur, res ipsas aliquando describere et tractare aut quodam translationis modo aut sicut communis sermo per ea ferebat tempora hodieque de multis fert rebus in quotidiana vita ipsos inter homines scientissimos. Vulgari autem sermone cum ea primo proprieque efferantur, quae cadant sub sensus, non dissimiliter scriptor sacer (monuitque et Doctor Angelicus) 'ea secutus est, quae sensibiliter apparent', seu quae Deus ipse, homines alloquens, ad eorum captum significavit humano more.

3289 1948 Quod vero defensio Scripturae sanctae agenda strenue est, non ex eo omnes aeque sententiae tuendae sunt, quas singuli Patres aut qui deinceps interpretes in eadem declaranda ediderint: qui prout erant opiniones aetatis, in locis edisserendis, ubi physica aguntur, fortasse non ita semper iudicaverunt ex veritate, ut quaedam posuerint, quae nunc minus probentur. Quocirca studiose dignoscendum in illorum interpretationibus, quaenam reapse tradant tamquam spectantia ad fidem aut cum ea maxime copulata, quaenam unanimi tradant consensu; namque 'in his quae de necessitate fidei non sunt licuit Sanctis diversimode opinari, sicut et nobis', ut est S. Thomae sententia. Qui et alio loco prudentissime habet: 'Mihi videtur tutius esse, huiusmodi, quae philosophi communiter senserunt et nostrae fidei non repugnant, nec sic esse asserenda ut dogmata fidei, etsi aliquando sub nomine philosophorum introducantur, nec sic esse neganda tamquam fidei contraria, ne sapientibus huius mundi occasio contemnendi doctrinam fidei praebeatur'. Sane, quamquam ea, quae speculatores naturae certis argumentis certa iam esse (EnchB.-!) affirmarint, interpres ostendere debet nihil Scripturis recte explicatis obsistere. ...

3290 1949 Haec ipsa deinde ad cognatas disciplinas, ad historiam praesertim, iuvabit transferri.

3291 1950 Fieri quidem potest, ut quaedam librariis in codicibus describendis minus recte exciderint; quod considerate iudicandum est nec facile admittendum, nisi quibus locis rite sit demonstratum; fieri etiam potest, ut germana alicuius loci sententia permaneat anceps; cui enodandae multum afferent optimae interpretandi regulae: at nefas omnino fuerit aut inspirationem ad aliquas tantum sacrae Scripturae partes coangustare aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Nec enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil praeterea, pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate sententiarum cum agitur, non adeo exquirendum, quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur, quam ob causam ea dixerit.

3292 1951 Etenim libri omnes atque integri, quos Ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus, Spiritu Sancto dictante conscripti sunt; tantum vero abest, ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat quam necessarium est, Deum, summam Veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse.

3293 1952 Haec est antiqua et constans fides Ecclesiae, sollemni etiam sententia in Conciliis definita Florentino (vd. DS 1334) et Tridentino (vd. DS 1501ss), confirmata denique atque expressius declarata in Concilio Vaticano, a quo absolute edictum: 'Veteris et Novi Testamenti libri Deum habent auctorem' (DS 3006)- Quare nihil admodum refert, Spiritum Sanctum assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum, quasi, non quidem primario auctori, sed Scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit. Nam supernaturali ipse virtute ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse iuberet, et recte mente conciperent et fideliter conscribere vellent et apte infallibili veritate exprimerent : secus non ipse esset auctor sacrae Scripturae universae. ... Atque adeo Patribus omnibus et Doctoribus persuasissimum fuit, divinas Litteras, quales ab hagiographis editae sunt, ab omni omnino errore esse immunes, ut propterea non pauca illa, quae contrarii aliquid vel dissimile viderentur afferre ..., non subtiliter minus quam religiose componere inter se et conciliare studuerint; professi unanimes, libros eos et integros et per partes a divino aeque esse afflatu, Deumque ipsum per sacros auctores elocutum nihil admodum a veritate alienum Ponere potuisse. Ea valeant universe quae idem Augustinus ad Hieronymum scripsit : '...Si aliquid in eis offendero Litteris, quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vel interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam'. ...

3294 1953 ... Permulta enim ex omni doctrinarum genere sunt diu multumque contra Scripturam iactata, quae nunc, utpote inania, penitus obsolevere; item non pauca de quibusdam Scripturae locis (non proprie ad fidei morumque pertinentibus regulam) sunt quondam interpretando proposita, in quibus rectius postea vidit acrior quaedam investigatio. Nempe opinionum commenta delet dies; sed 'veritas manet et invalescit in aeternum'.


Resp. S. Officii ad episc. Krishnaghurensem (sous Léon XIII),

18 juillet 1894

3296 Q. (28 aout 1886): 1. An possint baptizari filii infidelium, in periculo, non vero in articulo mortis constituti? 2. An iidem possint saltem baptizari, quando non est spes eos denuo revisendi ? 3. Quid, si valde prudenter dubitetur, quod ex infirmitate, qua actu afficiuntur, non vivant, sed moriantur ante aetatem discretionis? 4. An baptizari possint filii infidelium in periculo vel articulo mortis constituti, de quibus dubitatur, an attigerint statum discretionis, et non adest opportunitas eos docendi in rebus fidei? Resp.: Ad 1-3: Affirmative; ad 4: Conentur missionarii eos instruere eo meliori modo quo fieri possit; secus baptizentur sub condicione.


Resp. S. Off. ad archiep. Camerac. (Cambrai) (sous Léon XIII),

24 juillet 1895

3298 1890a Expos.: Titius medicus, cum ad praegnantem graviter decumbentem vocabatur, passim animadvertebat, lethalis morbi causam aliam non subesse praeter ipsam praegnationem, hoc est fetus in utero praesentia. Una igitur, ut matrem a certa atque imminenti morte salvaret praesto ipsi erat via, procurandi scilicet abortum seu fetus eiectionem. Viam hanc consueto ipse inibat, adhibitis tamen mediis et operationibus per se atque immediate non quidem ad id tendentibus, ut in materno sinu fetum occiderent, sed solummodo ut vivus, si fieri posset, ad lucem ederetur, quamvis proxime moriturus, utpote qui immaturus omnino adhuc esset. Iamvero lectis, quae die 19. Augusti 1889 Sancta Sedes ad Cameracenses archiepiscopos rescripsit: 'tuto doceri non posse' licitam esse quamcumque operationem directe occisivam fetus, etiam si hoc necessarium foret ad matrem salvandam: dubius haeret Titius circa liceitatem operationum chirurgicarum, quibus non raro ipse abortum hucusque procurabat, ut praegnantes graviter aegrotantes salvaret. Qu.: Titius petit: Utrum enuntiatas operationes in repetitis dictis circumstantiis instaurare tuto possit. Resp. (cfirm. a S. P'ce 25 juillet): Negative, iuxta alia Decreta diei scl. 28 mai 1884 et 19 aout 1889.


Léon XIII, Ep. encycl. 'Satis cognitum', 29 juin 1896

3300 (Ecclesia) quidem, si extremum illud quod vult causaeque proximae sanctitatem efficientes spectentur, profecto est spiritualis; si vero eos consideres, quibus cohaeret, resque ipsas quae ad spiritualia dona perducunt, externa est necessarioque conspicua. ... Quibus de causis Ecclesiam cum corpus, tum etiam 'corpus Christi' tam crebro sacrae Litterae nominant: 'Vos autem estis corpus Christi' (I Cor 12, 27). Propter eam rem quod corpus est, oculis cernitur Ecclesia; propterea quod est Christi, vivum corpus est actuosum et vegetum, quia (Christus) eam tuetur ac sustentat. ... Quemadmodum autem in animantibus principium vitae in occulto est ac penitus abditum, indicatur tamen atque ostenditur motu actuque membrorum, sic in Ecclesia supernaturalis principium vitae perspicue ex iis, quae ab ipsa aguntur, apparet.

3301 Ex quo consequitur, in magno eodemque pernicioso errore versari, qui ad arbitrium suum fingunt Ecclesiam atque informant quasi latentem minimeque conspicuam; item qui perinde habent atque institutum quoddam humanum cum temperatione quadam disciplinae ritibusque externis, et sine perenni communicatione munerum gratiae divinae, sine rebus iis, quae haustam a Deo vitam quotidiana atque aperta significatione testentur. Nimirum alterutram esse posse Iesu Christi Ecclesiam tam repugnat, quam solo corpore vel anima sola constare hominem. Complexio copulatioque earum duarum velut partium prorsus est ad veram Ecclesiam necessaria, sic fere ut ad naturam humanam intima animae corporisque coniunctio. Non est Ecclesia intermortuum quiddam, sed Corpus Christi vita supernaturali praeditum. Sicut Christus Caput et exemplar, non omnis est, si in eo vel humana dumtaxat Spectetur natura visibilis... vel divina tantummodo natura invisibilis, ... sed unus est ex utraque et in utraque natura cum visibili tum invisibili sic corpus eius mysticum non vera Ecclesia est nisi propter eam rem quod eius partes conspicuae vim vitamque ducunt ex donis supernaturalibus rebusque ceteris, unde propria ipsarum ratio ac natura efflorescit.

3302 1954 In diiudicanda statuendaque natura unitatis multos varius error de via deflectit. Ecclesiae quidem non solum ortus, sed tota constitutio ad rerum voluntate libera effectarum pertinet genus: quocirca ad id, quod revera gestum est, iudicatio est omnis revocanda, exquirendumque non sane, quo pacto una esse Ecclesia queat, sed quo unam esse is voluit, qui condidit.

3303 1955 Iamvero, si ad id respicitur, quod gestum est, Ecclesiam Jesus Christus non talem finxit formavitque, quae communitates plures complecteretur genere similes, sed distinctas neque iis vinculis alligatas, quae Ecclesiam individuam atque unicam efficerent eo plane modo, quo 'Credo unam ... Ecclesiam' in Symbolo fidei profitemur ... Sane Jesus Christus de aedificio eiusmodi mystico cum loqueretur, Ecclesiam non commemorat nisi unam quam appellat suam: 'aedificabo Ecclesiam meam' (Mt 16,18). Quaecumque praeter hanc cogitetur alia, cum non sit per Jesum Christum condita, Ecclesia Christi vera esse non potest ... Itaque partam per Iesum Christum salutem simulque beneficia omnia, quae inde proficiscuntur, late fundere in omnes homines atque ad omnes propagare aetates debet Ecclesia. Quocirca ex voluntate auctoris sui unicam in omnibus terris in perpetuitate temporum esse necesse est...

3304 Illud accedit, quod Ecclesiam Filius Dei mysticum corpus suum decrevit fore, quocum ipse velut Caput coniungeretur, ad similitudinem corporis humani quod suscepit. ... Sicut igitur mortale corpus sibi sumpsit unicum, quod obtulit ad cruciatus et necem, ut liberationis humanae pretium exsolveret, sic pariter unum habet corpus mysticum, in quo et cuius ipsius opera facit sanctitatis salutisque aeternae homines compotes : 'Ipsum (Christum) dedit (Deus) caput supra omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius' (Ep 1,22s.). Dispersa membra atque seiuncta non possunt eodem cum capite, unum simul effectura corpus, cohaerere. Atqui Paulus 'omnia autem' inquit 'membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt : ita et Christus' (1Co 12,12). Propterea corpus istud mysticum 'compactum' ait esse 'et connexum ... Caput Christus: ex quo totum corpus compactum, et connexum per omnem iuncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri' (Ep 4,15s.). Quamobrem dispersa a membris ceteris siqua membra vagantur, cum eodem atque unico capite conglutinata esse nequeunt. ... Est igitur Ecclesia Christi unica et perpetua : quicumque seorsum eant, aberrant a voluntate et praescriptione Christi Domini relictoque salutis itinere ad interitum digrediuntur.

3305 At vero qui unicam condidit, is idem condidit unam : videlicet eiusmodi, ut quotquot in ipsa futuri essent, arctissimis vinculis sociati tenerentur ita prorsus, ut unam gentem, unum regnum, corpus unum efficerent : 'unum corpus et unus spiritus ...' (Eph 4, 4). ... Tantae autem inter homines ac tam absolutae concordiae necessarium fundamentum est convenientia coniunctioque mentium. ...

(In hunc finem) instituit Jesus Christus in Ecclesia vivum, authenticum, idemque perenne magisterium, quod suapte potestate auxit, spiritu veritatis instruxit, miraculis confirmavit, eiusque praecepta doctrinae aeque accipi ac sua voluit gravissimeque imperavit. - Quoties igitur huius verbo magisterii edicitur, traditae divinitus doctrinae complexu hoc contineri vel illud, id quisque debet certo credere verum esse : si falsum esse ullo modo posset, illud consequatur, quod aperte repugnat, erroris in homine ipsum esse auctorem Deum: 'Domine, si error est, a te decepti sumus'. ...

3306 1957 Sicut ad unitatem Ecclesiae, quatenus est coetus fidelium necessario unitas fidei requiritur, ita ad ipsius unitatem, quatenus est divinitus constituta societas, requiritur iure divino unitas regiminis, quae unitatem communionis efficit. ...

1958 At vero quo modo doctrina caelestis nunquam fuit privatorum arbitrio ingeniove permissa, sed principio a Iesu tradita, deinceps ei separatim, de quo dictum est, commendata magisterio, sic etiam non singulis e populo christiano, verum delectis quibusdam data divinitus facultas est perficiendi atque administrandi divina mysteria una cum regendi gubernandique potestate. ...

1959 Quapropter mortales Iesus Christus, quotquot essent et quotquot essent futuri, universos advocavit, ut ducem se eundemque servatorem sequerentur, non tantum seorsum singuli, sed etiam consociati atque invicem re animisque iuncti, ut ex multitudine populus exsisteret iure sociatus; fidei, finis, rerum ad finem idonearum communione unus, uni eidemque subiectus potestati. ... Ergo Ecclesia societas est ortu divina: fine, rebusque fini proxime admoventibus supernaturalis : quod vero coalescit hominibus, humana communitas est. ...

3307 Si Petri eiusque successorum plena ac summa potestas est (quod loco antecedenti fuse demonstratum est), ea tamen ne putetur sola. Nam qui Petrum Ecclesiae fundamentum posuit, idem elegit 'duodecim ... quos et Apostolos nominavit' (Lc 6,13). Quo modo Petri auctoritatem in Romano Pontifice perpetuam manere necesse est, sic episcopi, quod succedunt Apostolis, horum potestatem ordinariam hereditate capiunt, ita ut intimam Ecclesiae constitutionem ordo episcoporum necessario attingat. Quamquam vero neque plenam neque universalem ii neque summam obtinent auctoritatem, non tamen vicarii Romanorum Pontificum putandi, quia potestatem gerunt sibi propriam, verissimeque populorum quos regunt, antistites ordinarii dicuntur.

3308 1960 Sed episcoporum ordo tunc (tantum) rite, ut Christus iussit, colligatus cum Petro putandus, si Petro subsit eique pareat; secus in multitudinem confusam ac perturbatam necessario delabitur. Fidei et communionis unitati rite conservandae, non gerere honoris causa priores partes, non curam agere satis est; sed omnino auctoritate est opus vera eademque summa, cui obtemperet tota communitas. ... Hinc illae de beato Petro singulares veterum locutiones, quae in summo dignitatis potestatisque gradu locatum luculenter praedicant. Appellant passim 'principem coetus discipulorum', 'sanctorum Apostolorum principem', 'chori illius coryphaeum', 'os Apostolorum omnium' 'caput illius familiae', 'orbis totius praepositum', 'inter Apostolos primum', 'Ecclesiae columen'. ...

3309 1961 Illud vero abhorret a veritate et aperte repugnat constitutioni divinae, iurisdictioni Romanorum Pontificum episcopos subesse singulos ius esse, universos ius non esse. Haec enim omnis est causa ratioque fundamenti, ut unitatem stabilitatemque toti potius aedificio quam partibus eius singulis tueatur. ... Hanc vero, de qua dicimus, (Romanorum Pontificum) in ipsum episcoporum collegium potestatem... agnoscere ac testari nullo tempore Ecclesia destitit (Allegantur inter alia DS 641 1445). ... Sane claves regni caelorum uni creditas Petro, item ligandi solvendique potestatem Apostolis una cum Petro collatam sacrae Litterae testantur; at vero summam potestatem sine Petro et contra Petrum unde Apostoli acceperint, nusquam est testatum. ... Neque vero potestati geminae eosdem subesse confusionem habet administrationis. Tale quicquam suspicari primum sapientia Dei prohibemur, cuius consilio est temperatio isthaec regiminis constituta. Illud praeterea animadvertendum, tum rerum ordinem mutuasque necessitudines perturbari, si bini magistratus in populo sint eodem gradu, neutro alteri obnoxio. Sed Romani Pontificis potestas summa est, universalis, planeque sui iuris: episcoporum vero certis circumscripta finibus nec plane sui iuris: 'Inconveniens est, quod duo aequaliter super eundem gregem constituantur. Sed quod duo, quorum unus alio principalior est, super eandem plebem constituantur, non est inconveniens, et secundum hoc super eandem plebem immediate sunt et sacerdos parochialis et episcopus et papa'.

3310 1962 Romani autem Pontifices, officii sui memores, maxime omnium conservari volunt, quidquid est in Ecclesia divinitus constitutum: propterea quemadmodum potestatem suam ea, qua par est, cura vigilantiaque tuentur, ita et dedere et dabunt constanter operam, ut sua episcopis auctoritas salva sit. Immo quidquid episcopis tribuitur honoris, quidquid obsequii, id omne sibimet ipsis tributum deputant.



Denzinger 3263