Ecclesia de Eucharistia 25


CAPUT III

Eucharistiae Ecclesiaeque apostolica indoles


26 Si, sicut antea memoravimus, Ecclesiam aedificat Eucharistia et Ecclesia Eucharistiam efficit, inde consequitur, ut coniunctio inter utramque est artissima. Tam verum illud est ut liceat eucharistico Mysterio dictionem illam adhibere, quam de Ecclesia proferimus cum in Symbolo Nicaeno-Constantinopolitano eam "unam sanctam, catholicam et apostolicam" confitemur. Una et catholica etiam Eucharistia est. Sancta etiam est, quin immo, est Sanctissimum Sacramentum. At nunc in primis mentem Nostram convertere interest ad apostolicam eius indolem.


27 Catechismus Catholicae Ecclesiae, cum explanat quo pacto sit Ecclesia apostolica, sive super Apostolos fundata, triplicem sensum illius locutionis distinguit. Ex una parte "ipsa fuit et permanet aedificata "super fundamentum Apostolorum" (Ep 2,20), testium ab ipso Christo electorum et missorum" (51). Etiam veluti fundamentum Eucharistiae sunt Apostoli, non quod sacramentum ad Christum ipsum non reducatur, sed quia Apostolis a Iesu concreditum est et ab iis eorumque successoribus usque ad nos traditum. Ergo cum Apostolorum actione consentiens et Domini praeceptis oboediens Ecclesia saeculorum decursu Eucharistiam celebrat.

Altero sensu, quem Catechismus indicat, apostolica Ecclesiae indoles etiam significatur quod "ipsa, adiutorio Spiritus habitantis in ea, doctrinam, bonum depositum, sana verba ab Apostolis audita custodit et transmittit" (52). Etiam hoc altero sensu Eucharistia est apostolica, quoniam Apostolorum ad fidem celebratur. Pluribus datis occasionibus, per duo milia annorum historiae novi Foederis Populi, Magisterium Ecclesiae definivit subtilius doctrinam eucharisticam, etiam quod attinet ad accuratam terminologiam, ut sane apostolicam fidem de hoc excelso Mysterio tueatur. Permanet immutata haec fides, et Ecclesiae essentiale est, ut talis pemaneat.


28 Ecclesia tandem est apostolica, eo quod "ipsa doceri, sanctificari et dirigi pergit ab Apostolis usque ad Christi reditum ope eorum qui illos in eorum munere pastorali succedunt: ope collegii Episcoporum, "cui assistunt presbyteri, una cum Successore Petri Ecclesiaeque Summo Pastore"" (53). Apostolorum successio pastorali in missione necessario sacramentum Ordinis secum fert, continuatam scilicet seriem, retro usque ad initia, Ordinationum episcopalium validarum (54). Successio haec omnino est essentialis, ut adsit proprio sensu plenoque Ecclesia.

Hunc etiam apostolicae indolis sensum exprimit Eucharistia. Etenim, quemadmodum docet Concilium Vaticanum II, quamquam "fideles [...], vi regalis sui sacerdotii, in oblationem Eucharistiae concurrunt" (55), tamen est sacerdos ministerialis qui "Sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit illudque nomine totius populi Deo offert" (56). Quocirca in Missali Romano praescribitur ut unicus sacerdos precem eucharisticam pronuntiet, populo ibi sese ex fide consociante atque in silentio (57).


29 A Concilio Vaticano II crebro adhibita locutio, secundum quam "sacerdos ministerialis [...] Sacrificium eucharisticum in persona Christi conficit" (58), iam in doctrinam pontificiam suas radices bene insertas habuit (59). Sicut alibi potuimus explicare rem, in persona Christi "plus sane significat, quam "nomine Christi" vel etiam "vice Christi". Offertur in persona Christi: cum celebrans ratione peculiari et sacramentali idem prorsus sit ac summus aeternusque Sacerdos, qui Auctor est princepsque Actor huius proprii sui Sacrificii, in quo nemo re vera in eius locum substitui potest" (60). Sacerdotum ministerium, qui Ordinis sacramentum receperunt, in salutis disciplina a Christo instituta, Eucharistiam ab iis celebratam comprobat donum esse quod auctoritatem communitatis funditus excedat et profecto substitui non potest ulla alia re ut eucharistica consecratio valide cum Crucis sacrificio coniungatur et Ultima Cena.

Communitati sese colligenti ad Eucharistiam celebrandam opus omnino est ordinato sacerdote, qui ei praesideat ut re vera eucharistica convocatio esse possit. Aliunde sibi ex se sola communitas non potest concedere ministrum ordinatum. Hoc enim donum est quod ipsa per successionem episcopalem recipit usque retro ad Apostolorum tempus. Per sacramentum quidem Ordinis Episcopus novum presbyterum constituit eique potestatem Eucharistiae consecrandae tribuit. Quapropter "Mysterium eucharisticum nulla in communitate celebrari potest nisi a sacerdote ordinato, ut palam docuit Concilium Lateranense IV" (61).


30 Simul haec doctrina Ecclesiae catholicae de sacerdotali ministerio ad Eucharistiam relato, simul etiam doctrina de eucharistico Sacrificio fuerunt proximis his decennis argumentum fructuosi colloquii in actionis oecumenicae provincia.Sanctissimae Trinitati gratias referamus oportet quod hac in re progressiones maiores factae sunt et appropinquationes, quae sperare nos sinunt venturam aliquando plenam fidei consentionem. Valet autem etiam nunc plane admonitio a Concilio prolata de ecclesialibus Communitatibus in Occidente saeculo XVI ac deinceps exortis et ab Ecclesia catholica seiunctis: "Communitates ecclesiales a nobis seiunctae, quamvis deficiat earum plena nobiscum unitas ex baptismate profluens, et quamvis credamus illas, praesertim propter sacramenti Ordinis defectum, genuinam atque integram substantiam Mysterii eucharistici non servasse, tamen, dum in Sancta Cena mortis et resurrectionis Domini memoriam faciunt, vitam in Christi communione significari profitentur atque gloriosum eius adventum exspectant" (62).

Catholici fideles idcirco licet religiosas persuasiones horum suorum fratrum separatorum revereantur, sibi temperare debent ne communionem eorum in ritibus percipiant, ne quid ambiguitatis afferant de natura Eucharistiae neve propterea in officio suo desint veritatem luculenter testandi. Hoc enim nisi fiet, iter ad plenam visibilemque unitatem tardabit. Similiter nemo cogitare potest sanctam diei dominici Missam celebrationes oecumenicas Verbi substituere vel conventus precationis communis cum christianis pertinentibus ad praedictas Communitates ecclesiales, vel etiam communicationem eorum liturgici ritus. Tales enim celebrationes et congressiones, quantumvis in se laudabiles, opportunis occasionibus datis, praeparant homines quidem ad plenam exoptatam eucharisticam communionem, verum non possunt eius occupare locum.

Quod autem potestas Eucharistiae consecrandae solis commissa est Episcopis et presbyteris, nihil minuit pro reliquo Populo Dei, quandoquidem in communione unius corporis Christi, quod est Ecclesia, hoc donum recidit in omnium commoditatem.


31 Si vitae Ecclesiae et media pars et summa est Eucharistia, aequabiliter id valet de ministerio sacerdotali. Qua de causa Nos, gratias Iesu Christo Domino nostro agentes, id iterum inculcamus: Eucharistia "ipsa videlicet princeps summaque ratio est cur omnino sit sacerdotii Sacramentum, quod nempe ortum simul sit instituta Eucharistia unaque cum ea" (63).

Multiplices quidem sunt presbyteri pastorales actuositates. Praeterea si orbis hodierni ponderamus sociales et culturales condiciones, facile intellegitur quantum presbyteros praematpericulum dissipationis ob magnum operum diversorum numerum. In caritate pastorali defixit Concilium Vaticanum II vinculum quod eorum vitam operamque colligit. Ipsa - addit item Concilium - "maxime profluit a Sacrificio eucharistico, quod ideo centrum et radix totius vitae presbyteri exstat" (64). Comprehenditur itaque quantum habeat momentum in spiritali vita sacerdotis, nec non pro totius Ecclesiae et mundi emolumento, ut propositum conciliare Eucharistiae quotidie celebrandae exsequatur, "quae quidem etiam si praesentia fidelium haberi non possit, actus est Christi et Ecclesiae" (65). Hoc pacto potest sacerdos omnem vincere tensionem dispersivam suos per dies, dum in eucharistico Sacrificio, vero vitae suo centro suique ministerii, necessarias detegit spiritales vires ut variis pastoralibus occurrat muneribus. Ita dies ipsius revera fient eucharistici.

Ex principatu Eucharistiae in vita ac ministerio sacerdotum defluit etiam primatus eius in pastorali industria pro vocationibus sacerdotalibus. In primis quoniam precatio pro vocationibus ibi deprehendit praecipuum locum maximae coniunctionis cum Christi summi et aeterni sacerdotis prece; sed etiam quia sollicita ministerii eucharistici curatio ab ipsis sacerdotibus, consociata cum cohortatione ad consciam, actuosam et fructuosam christifidelium ipsius Eucharistiae participationem, exemplum efficax constituit et invitamentum ad magnanimam iuvenum responsionem Dei appellationi. Utitur enim saepenumero Deus exemplo ferventis pastoralis caritatis in uno sacerdote ut inserat et fecundet in iuvenis animo semen vocationis ad sacerdotium.


32 Id ipsum omne ostendit quam dolenda sit atque extra normam cuiusdam communitatis christianae condicio, quae quamvis pro numero varietateque fidelium se praebeat paroeciam, sacerdotem tamen desiderat qui eandem temperet. Paroecia namque baptizatorum est communitas qui suam identitatem per Sacrificii eucharistici potissimum celebrationem exprimunt et confirmant. Sed id requirit presbyteri praesentiam, ad quem pertinet unum Eucharistiam offerre in persona Christi. Cum communitas sacerdote caret, iusta de causa aliquo modo suppletur ut dominicae celebrationes producantur, atque religiosi laicique, qui suos fratres ac sorores in precatione dirigunt, laudabiliter commune omnium fidelium sacerdotium sustinent, quod in Baptismi gratia nititur. Sed haec remedia sunt temporaria habenda, dum communitas sacerdotem opperitur.

Eo quod mancae sunt hae celebrationes, tota communitas ad ferventiorem precationem impellitur, ut Dominus operarios mittat in messem suam (cfr Mt
Mt 9,38); quae incitatur praeterea ut omnia instrumenta adhibeat ad congruam vocationum pastoralem efficiendam apta, quae tamen per morales institutionisque qualitates imminutas, quae a sacerdotii candidatis requiruntur, difficultates haud expedire conetur.


33 Cum, sacerdotum propter paucitatem, fidelibus sacro ordine carentibus quaedam paroeciae pastoralis curae participatio committur, illud ob oculos habeant hi, sicut Concilium Vaticanum II docet: "Nulla [...] communitas christiana aedificatur nisi radicem cardinemque habeat in Sanctissimae Eucharistiae celebratione" (66). Eorum idcirco erit cura ut vera Eucharistiae "fames" servetur, quae efficiat ut nulla Missam celebrandi amittatur occasio, adhibito etiam sacerdote per occasionem interveniente, qui iure Ecclesiae quominus celebret non impeditur.



CAPUT IV

Eucharistia et communio ecclesialis


34 Extraordinaria Synodi Episcoporum congressio, anno MCMLXXXV, "ecclesiologiam communionis" agnovit uti praecipuam fundamentalemque ideam Concilii Vaticani II (67). Dum hic in terra peregrinatur Ecclesia, ad tenendam ac promovendam tum communionem cum Deo Trinitate tum inter fideles communionem vocatur. Hoc ut consequatur, possidet ipsa Verbum et Sacramenta, Eucharistiam potissimum, "qua continuo vivit et crescit" (68) et qua eodem tempore se ipsam patefacit. Haud casu et fortuito communionis vocabulum praecipuum in quoddam nomen excelsi huius versum est Sacramenti.

Omnium igitur Sacramentorum principem locum obtinet Eucharistia, ut cum Deo Patre communio per Filii Unigeniti aequationem Spiritus Sancti virtute consummetur. Fidei subtilitate hanc veritatem significavit praeclarus Byzantinae traditionis scriptor: in Eucharistia "prae omnibus sacramentis, [communionis] mysterium sic est perfectum ut ad fastigium omnium sacramentorum perducat: hic novissimus est finis omnium hominum desideriorum, quia hic Deum consequimur Deusque nobiscum in perfecta coniunctione iugatur" (69). Hanc propter rationem opportunum est continuatum Sacramenti eucharistici desiderium alere. Inde "communionis spiritualis" orta est consuetudo, quae feliciter complura iam saecula in Ecclesia viget quaeque a vitae spiritalis Sanctis magistris commendatur. Sancta Teresia a Iesu scripsit: "Cum communionem non sumitis neque Missae estis participes potestis spiritaliter communicare, id quod est valde frugiferum... Sic Domini nostri amor multum in vobis imprimitur" (70).


35 Eucharistiae celebratio tamen non potest esse principium communionis, quandoquidem illam iam veluti exsistentem praeponit, ut eam confirmet et ad perfectionem perducat. Vinculum huiusmodi communionis exprimit Sacramentum tum ratione invisibili, quae per Spiritus Sancti motum in Christo nos cum Patre alligat atque inter nos, tum visibili ratione quae communicationem in Apostolorum doctrina, in Sacramentis, in hierarchico ordine secum infert. Necessitudo intima inter invisibilia atque visibilia communionis ecclesialis elementa Ecclesiam veluti salutis sacramentum constituit (71). Tantummodo his in rerum adiunctis accidit legitima Eucharistiae celebratio veraque eius participatio. Quapropter intrinseca emergit necessitas ut in communione Eucharistia celebretur atque in solida vinculorum suorum integritate.


36 Quantumvis suapte natura semper crescat communio invisibilis, gratiae vitam necessariam semper supponit, ex qua efficimur "divinae consortes naturae" (2P 1,4), et virtutum fidei, spei et caritatis exercitationem. Sic enim solum vera efficitur communio cum Patre et Filio et Spiritu Sancto. Fides non sufficit, sed perseverandum est in gratia sanctificante et caritate, dum quis in "Ecclesiae sinu corpore quidem... et corde remanet" (72); opus videlicet est, ut sancti Pauli dicatur verbis "fides, quae per caritatem operatur" (Ga 5,6).

Invisibilium vinculorum integritas est christiani officium omnino morale, qui plene Eucharistiam participare cupit Corpus et Sanguinem Christi communicans. Hoc commemorat idem Apostolus officium dum admonet: "Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat" (1Co 11,28). Eloquentiae suae virtute sanctus Ioannes Chrysostomus fideles adhortatus est: "Ideo nunc etiam ex hoc tempore clara voce denuntio, obtestor, precor et obsecro ne cum macula, ne cum prava conscientia ad sacram hanc mensam accedamus: neque enim hoc accessus, neque communio dici potest, quamvis millies sanctum illud corpus attingamus, sed condemnatio, supplicium et poenarum accesio" (73).

Ad hanc sententiam recte statuit Catechismus Catholicae Ecclesiae: "Qui peccati gravis est conscius, Sacramentum Reconciliationis recipere debet antequam ad Communionem accedat" (74). Hinc repetere volumus semper in Ecclesia vigere vigoremque suum habituram illam nempe normam qua Concilium Tridentinum gravem apostoli Pauli concorporavit monitionem, quaeque ad digne suscipiendam Eucharistiam praecipit "illis, quos conscientia peccati mortalis gravat, [...] necessario praemittendam esse confessionem sacramentalem" (75).


37 Duo sunt sacramenta valde inter se vincta, Eucharistia scilicet et Paenitentia. Si redimens Sacrificium Crucis repraesentat Eucharistia, quod sacramentali ratione perpetuat, inde sequitur ut continuata necessitas conversionis defluat, responsionis nempe uniuscuiusque illi cohortationi, quam sanctus Paulus christianis Corinthiis protulit: "Obsecramus pro Christo: reconciliamini Deo" (2Co 5,20). Si porro sua in conscientia christianus onus gerit peccati gravis, paenitentiae iter per Reconciliationis sacramentum necessaria omnino fit via ad plenam Sacrificii eucharistici participationem.

De gratiae statu, ut patet, iudicium solum ad singulos homines spectat, cum de conscientiae aestimatione agatur. Quotiens vero de moribus exterioribus agitur graviter et manifesto et perpetuo contra normam moralem, Ecclesia, pro sua pastorali cura boni ordinis communitatis et ex observantia ipsius Sacramenti, non potest quin se etiam appellari sentiat. De hac condicione manifestae moralis impraeparationis loquitur norma Codicis Iuris Canonici ad eucharisticam communionem non admittens quotquot "in manifesto gravi peccato obstinate perseverantes" inveniuntur (76).


38 Quemadmodum iam meminimus, ecclesialis communio est etiam visibilis, et in vinculis illis exprimitur quod idem Concilium recenset docens: "Illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, Sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis" (77).

Cum Ecclesiae communionis maxima sit sacramentalis declaratio, oportet Eucharistiam in adiunctis integritatis in vinculis quoque exterioribus communionis celebrari. Praecipue vero, quoniam ipsa "est quasi consummatio spiritualis vitae, et omnium sacramentorum finis" (78), postulat ut vera sint communionis vincula in Sacramentis, praesertim Baptismi atque sacerdotalis Ordinis. Non licet communionem cuipiam largiri, qui non baptizatus est aut totam fidei veritatem de Mysterio Eucharistico accipere recusat. Veritas enim Christus est et veritatis testimonium reddit (cfr Io
Jn 14,6 Jn 18,37); corporis eius et sanguinis Sacramentum figmenta non permittit.


39 Praeterea propter ipsam naturam ecclesialis communionis et necessitudinis quam sacramentum Eucharistiae cum ea sustinet, hoc est recordandum: "Sacrificium eucharisticum, quamvis celebretur semper in communitate particulari, numquam tamen est celebratio a sola istiusmodi communitate peracta: ipsa enim, recipiens praesentiam eucharisticam Domini, totum recipit donum salutis, ideoque, etsi in sua permanenti particularitate visibili, sese ostendit ut imago veraque praesentia Ecclesiae, quae est una, sancta, catholica et apostolica" (79). Hinc sequitur ut communitas re vera eucharistica in se non possit revolvi, tamquam si ex se sola sufficiat, sed debet cum omni alia catholica communitate consentientem se conservare.

Eucharisticae communitatis ipse congressus communis est etiam coniunctio cum proprioEpiscopo et cum Pontifice Romano. Episcopus enim visibile principium est et fundamentum unitatis ipsius in Ecclesia particulari (80). Hinc incongruum quiddam maxime accideret si Sacramentum per excellentiam Ecclesiae unitatis sine vera cum Episcopo consociatione celebraretur. Scripsit enim Ignatius Antiochenus: "Valida eucharistia habeatur, illa quae sub episcopo peragitur, vel sub eo, cui ipse concesserit" (81). Aequabiliter quandoquidem "Romanus Pontifex, ut successor Petri, est unitatis, tum Episcoporum tum fidelium multitudinis, perpetuum ac visibile principium et fundamentum" (82), coniunctio cum eo intrinseca est celebrationis Sacrificii eucharistici necessitas. Hinc maxima veritas, quae variis modis exprimitur in Liturgia: "Quamlibet Celebrationem eucharisticam fieri in unione non modo cum Episcopo proprio, sed etiam cum Papa, cum ordine episcopali, cum universo clero et cum omni populo. Quaevis igitur valida celebratio Eucharistiae prae se fert hanc universalem cum Petro cumque tota Ecclesia communionem, seu obiective ipsam requirit, ut apud Ecclesias christianas a Roma seiunctas contingit" (83).


40 Communionem efficit Eucharistia et ad communionem instruit. Fidelibus Corinthiis scripsit sanctus Paulus monstravitque quantum dissentiones eorum, quae in Eucharisticis conventibus ostendebantur, ab ea ipsa re dissiderent quam celebrabant, scilicet Cena Domini. Eos propterea hortabatur Apostolus ut veritatem Eucharistiae ponderarent ut ad communionis fraternae affectum redirent (cfr 1Co 11,17-34). Hanc necessitatem quasi vocis imagine efficaciter inculcavit sanctus Augustinus, qui verba Apostoli repetens "vos autem estis corpus Christi et membra" (1Co 12,27), animadvertit: "Si ergo vos estis corpus Christi et membra, mysterium vestrum in mensa Dominica positum est: mysterium vestrum accipitis" (84). Qua ex ratione etiam illud collegit: "Dominus Christus [...] mysterium pacis et unitatis nostrae in sua mensa consecravit. Qui accipit mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se" (85).


41 Haec peculiaris facultas communionis provehendae, quae ad Eucharistiam pertinet, una est causarum ipsius momenti Missae dominicalis. De ea aliisque simul rationibus, quae pro Ecclesiae vita ac singulorum fidelium eam praecipuam reddunt, plura diximus in Epistula Apostolica de die dominico sanctificando, cui titulus est Dies Domini (86) atque inter alia commonuimus officium fidelibus esse Missam participare, nisi difficultate gravi impedirentur, ita ut congruum Pastoribus officium imponeretur praebendi omnibus fidelibus veram possibilitatem huic praecepto satisfaciendi (87). Recentius autem in Epistula Apostolica Novo Millennio ineunte, pastorale Ecclesiae iter designantes incipiente tertio millennio, singulare quoddam pondus tribuere voluimus Eucharistiae dominicali, cum efficaciam eius actuosam communionis efficiendae extolleremus: "Locus insuper praeoptatus illa est, ubi annuntiatur communio atque constanter frequentatur. Plane per eucharisticam participationem dies Domini etiam Ecclesiae dies evadit, quae sic tam efficaciter potest suum munus uti sacramenti unitatis explere" (88).


42 Uniuscuiusque christifidelis officium est ipsa tutela et communionis ecclesialis provectio, quod in Eucharistia, tamquam unitatis Ecclesiae sacramento, locum invenit peculiaris curae. Hoc officium - ut accuratius loquamur - incidit praecipua cum gravitate in Ecclesiae Pastores, secundum singulorum gradum munusque ecclesiale. Hac de causa normas iam edidit Ecclesia eo spectantes ut frequens et fructuosus adiuvetur fidelium aditus ad Mensam eucharisticam et ut condiciones definiantur quibus a communione subministranda omnino abstineatur. Cura illa ut hae normae fideliter observentur significatio solida evadit amoris erga Eucharistiam et erga Ecclesiam.


43 Contemplantibus nobis Eucharistiam uti sacramentum communionis ecclesialis aliud superest argumentum haud neglegendum suum ob momentum: de coniunctione loquimur cum opere oecumenico. Sanctissimae Trinitati gratias nos omnes agamus oportet quandoquidem proximis his decenniis plurimi in omni orbis parte christifideles permoti sunt fervido quodam desiderio unitatis inter christianos universos. Principio decreti sui super oecumenismo peculiare Dei donum hac in re agnoscit Concilium Vaticanum II (89). Gratia efficiens haec erat, quae in oecumenicam viam tum nos Catholicae Ecclesiae filios tum fratres ac sorores aliarum Ecclesiarum et Communitatum ecclesialium introduxit.

Contentio ad unitatis metam impellit Nos ut oculos ad Eucharistiam convertamus, quae supremum est Populi Dei unitatis Sacramentum, quoniam eius est apta declaratio et insuperabilis origo (90). Precationem suam in eucharistici Sacrificii celebratione tollit Ecclesia ad Deum Patrem misericordiae, ut filiis suis Spiritus Sancti largiatur plenitudinem ita ut in Christo unum corpus unusque evadant spiritus (91). Hanc suam precem Patri luminis exhibens, ex quo descendit "omne datum optimum et omne donum perfectum" (
Jc 1,17), credit Ecclesia efficaciae ipsius, quandoquidem cum Christo capite et sponso precatur, qui sponsae suae precem suam efficit dum eam cum Sacrificio redimente coniungit.


44 Cum prorsus Ecclesiae unitas, quam per sacrificium atque communionem corporis et sanguinis Domini Eucharistia complet, necessarium omnino habeat postulatum integrae communionis in vinculis professionis fidei, Sacramentorum et ecclesiastici regiminis, fieri non potest ut eadem liturgia eucharistica celebretur donec universitas talium vinculorum restituatur. Huiusmodi concelebratio non esset validum instrumentum, immo vero, posset se velutiobstaculum consecutionis plenae communionis demonstrare, sensum diminuens longinquitatis metae et inducens vel comprobans ambiguitatem de hac vel illa fidei veritate. Nonnisi in veritate iter peragi potest ad plenam unitatem. Qua in quaestione vetitum legum Ecclesiae non aperit incertitudinibus spatium (92), secundum normam moralem a Concilio Vaticano II propositam (93).

Nihilominus id inculcare volumus, quod in Litteris Encyclicis Ut unum sint addidimus, cum nullam communicationem eucharisticam fieri posse notavissemus: "Et tamen ardenter exoptamus unicam Domini Eucharistiam celebrare coniunctim, et haec optatio iam laus communis fit, eadem imploratio. Simul nos ad Patrem convertimus, idque magis usque "uno corde" facimus" (94).


45 Si numquam concelebratio permittitur, deficiente plena communione, hoc non idem accidit in Eucharistiae administratione, quibusdam in peculiaribus adiunctis, pro hominibus singulis ad Ecclesias aut Communitates ecclesiales pertinentibus quae non habent cum Ecclesia Catholica plenam communionem. His enim in casibus propositum est gravi spirituali necessitati prospicere de aeterna singulorum fidelium salute, non constituere aliquam intercommunionem, quae fieri non potest nisi plene visibilia vincula ecclesialis communionis iam contracta sunt.

Hanc in partem sese Concilium Vaticanum II movit, cum mores statueret cum Orientalibus observandos, qui bona quidem fide ab Ecclesia Catholica separati sua sponte Eucharistiam a ministro catholico recipere cupiunt et bene sunt dispositi (95). Haec agendi via deinceps rata habita est in utroque Codice, in quo etiam aptandis aptatis casus aliorum christianorum non orientalium respicitur, qui non fruuntur plena cum Ecclesia Catholica communione (96).


46 In Litteris Encyclicis Ut unum sint magni aestimavimus Nos Ipsi hanc regulam quae animarum saluti opportuno iudicio consulere sinit: "Quae cum ita sint, iuvat commemorare ministros catholicos, aliquibus in certis definitisque casibus peculiaribus, sacramenta Eucharistiae, Paenitentiae, Unctionis Infirmorum aliis christianis posse ministrare, qui non in plena sunt communione cum Ecclesia catholica, sed qui ardenter cupiunt illa recipere, ea libere petunt et fidem ostendunt quam Ecclesia catholica in haec confitetur sacramenta. Vicissim in peculiaribus casibus catholici quoque petere possunt eadem sacramenta a ministris earum Ecclesiarum, in quibus ea valida sunt" (97).

Has condiciones oportet bene extollere, quibus nihil detrahi potest, etiamsi de peculiaribus certis agitur casibus, quoniam repudiatio unius aut alterius veritatis fidei de his Sacramentis, et inter quas veritates invenitur etiam necessitas Sacerdotii ministerialis ut sint valida, iam petentem reddit haud idoneum ad legitimam eorum administrationem. Et ex contrario, non valebit catholicus fidelis communionem percipere apud communitatem cui deest validum Ordinis sacramentum (98).

Omnium harum hac in re statutarum regularum (99) fidelis observantia monstrat simulque in tuto collocat amorem tum erga Iesum Christum in Sanctissimo Sacramento tum in fratres ac sorores alterius confessionis christianae, quibus veritatis testificatio debetur, ac postremo etiam erga ipsam causam unitatis promotionis.

CAPUT V

Celebrationis eucharisticae decus


47 Quicumque narrationem institutionis eucharisticae apud Evangelia synoptica perlegit, commovetur ipsa simplicitate atque "gravitate", qua Iesus illo tempore Ultimae Cenae magnum Sacramentum instituit. Eventus autem quidam aliquo modo praeludium confert: nempe unctio apud Bethaniam. Mulier quaedam, a Ioanne uti Maria Lazari soror designata, infundit in Iesu caput vasculum pretiosi nardi, cum inter discipulos - praesertim in Iuda (cfr Mt 26,8 Mc 14,4 Jn 12,4) - reclamationes excitaret, tamquam si actus ille, pauperum inspectis necessitatibus, "detrimentum" intollerandum prae se ferret. At Iesu existimatio omnino alia est. Nihil quidem detrectans de caritatis officio erga indigentes, quibus discipuli se debebunt semper dedere - "semper pauperes habetis vobiscum" (Mt 26,11 Mc 14,7 cfr Jn 12,8) - eventum potius Ipse respicit mortis suae et sepulturae imminentem et idcirco unctionem magni aestimat quae adhibita est ei tamquam illius honoris anticipatio quo corpus eius dignum esse perget etiam post obitum, ligatum vinculo indissolubili cum personae eius mysterio.

Prosequitur in synopticis Evangeliis narratio cum Iesus discipulis officium concreditpraeparationis accuratae "magni cenaculi", ad cenam Paschalem celebrandam necessarii (cfr Mc 14,15 Lc Lc 22,12), nec non cum Eucharistiae institutionis enarratione. Dum partim saltem narratio permittit ut rationes rituum Hebraicorum cenae Paschalis usque ad canticum Hallel (cfr Mt 26,30 Mc Mc 14,26) percipiantur, simul nobis offert modo conciso atque sollemni, etiam secundum variantes traditiones diversas, verba ipsa a Christo pronuntiata super pane et vino, ab Eo accepta veluti indicationes solidas corporis eius donati sanguinisque ipsius effusi. Minutiae hae omnes ab Evangelistis commemorantur iam sub lumine consuetudinis "fractionis panis" pridem in Ecclesia pristina confirmatae. At iam ab ipsis Iesu temporibus eventus Feriae Quintae in Cena Domini manifesto ostentat modos alicuius liturgicae "affectationis", secundum traditum morem Veteris Testamenti conformatae atque praeparatae ad sese aliter reformandam in celebratione christiana secundum novam doctrinam Paschatis et persuasionem.


48 Quemadmodum unctionis Betaniae mulier, non dubitavit Ecclesia "profundere" optimas suas opes ut admirationem suam adoratricem coram dono Eucharistiae inaestimabili testaretur. Haud minus ac primi discipuli, quibus mandatum est ut "magnum cenaculum" disponerent, ipsa Ecclesia per saecula nec non per civitatum successiones, se impelli semper sensit ut Eucharistiam in adiunctis tanti Mysterii dignis celebraretur. Secundum verborum gestuumque Iesu impulsionem nata est christiana liturgia, traditum Iudaicae religionis ritum enodans.

Atque tandem aliquando quid umquam sufficere possit, ut convenienter donum recipiatur quod Sponsus divinus perpetuo sui facit Ecclesiae-Sponsae, cum singulis credentium generationibus pervium offert Sacrificium semel in Cruce oblatum seseque omnibus fidelibus nutrimentum exhibens? Etiamsi ratio ipsa "convictus" familiaritatem accendit, numquam Ecclesia invitamento concessit ut hanc "familiaritatem" suo cum Sponso vulgarem redderet aut oblivisceretur Eum simul ipsius esse Dominum atque restare "convivium" semper sacrificii alicuius convictum, sanguine in Calvaria versato signatum. "Sacer" semper convictus est eucharisticus, ubi signorum ipsa simplicitas sanctitatis Dei abscondit profundum: "O sacrum convivium, in quo Christus sumitur!". Qui nostris in aris frangitur panis, nobis in condicione peregrinantibus per huius orbis vias, est semper "panis angelorum", ad quem accedere nisi cum demissione centurionis in Evangelio non licet: "Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum" (
Mt 8,8 Lc Lc 7,6).


49 Secundum hunc sublimem mysterii sensum facile intellegitur quomodo Ecclesiae fides de Mysterio eucharistico per aetates non solum per interioris cuiusdam devotionis affectum declarata sit, sed etiam per complures exteriores demonstrationes, quae elicere et extollere debent eventus celebrati magnitudinem. Hinc natus est etiam cursus quidam quo paulatimspecialis regula liturgiae Eucharistiae est delineata, secundum varias traditiones ecclesiales iure constitutas. Hinc etiam ortum est abundans artis patrimonium. Architectura et sculptura, pictura et musica, quae mysterio christiano se dirigi siverunt, in Eucharistia recta vel obliqua via invenerunt magnae aspirationis causam.

Ita exempli causa architectura vidit transitum, cum primum istud fieri licuit, a pristinis eucharisticis sedibus in familiarum christianarum "domibus" usque ad sollemnes primorum saeculorum basilicas, ad magnificas Mediae Aetatis cathedrales sedes, usque ad magna aut parva templa quae paulatim terras exornaverunt christiana fide contactas. Altarium vero et tabernaculorum formae progressae sunt intra locorum liturgicorum spatia secundum non solum impulsionis causas, sed etiam postulationes certae Mysterii huius comprehensionis. Idem dici potest de musica sacra, etiamsi tantummodo cogitantur modi inspirati Gregoriani et respiciuntur tot tamque magni auctores, qui Sanctae Missae liturgicos sectati sunt textus. Nonne etiam forsitan ingens efferri potest multitudo operum artis, a fructibus domestici cuiusdam artificii usque ad vera artis opera, inter paramenta et ornamenta eucharisticae Celebrationi adhibita?

Ita Eucharistia dici ideo potest, Ecclesiam eiusque spiritualem doctrinam effingens, vehementer affecisse "culturam" Ecclesiae, praesertim in provincia artis.


50 In hoc adorandi Mysterii studio, quod percipitur in quodam rituali et esthetico prospectu, aliquo modo christiani Occidentis et Orientis inter se "contenderunt". Quis non Domino gratias praesertim idcirco agit, quod suam partem christianae arti magna opera architecturae et picturae contulerunt ex traditione Graeco-Byzantina omnique ex culturae Slavae regione? Affectum valde fortem mysterii ars sacra in Oriente servavit, qui artifices etiam impulit ut suum officium rebus in pulchris efficiendis non solum proprii ingenii haberent declarationem, sed etiam verum fidei ministerium. Longius ultra simplicem technicam artem progressi, sese dociles Spiritus Dei instinctui aperire potuerunt.

Patrimonium universale credentium sunt opera architecturae et musiva tum Orientis tum Occidentis christiani secumque optatum afferunt, ac dicere licet officium, plenitudinis desideratae communionis in fide et celebratione. Hoc praeponit et exigit, quemadmodum videtur in celebrata pictura Trinitatis Rublev, Ecclesiam penitus "eucharisticam", ubi communicatio Christi mysterii in pane fracto tamquam immergitur in unitatem ineffabilem trium Personarum divinarum, unde Ecclesia ipsa fit Trinitatis "icona".

In hoc prospectu, ubi ars suis ex omnibus elementis ad sensum Eucharistiae secundum Ecclesiae doctrinam intenditur, opus est omnem animi curam in normas dirigere quae disponunt aedificiorum sacrorum aedificationem et ornationem. Amplissimum quidem concessit semper artificibus Ecclesia creandi spatium, sicut et annales comprobant et Nos Ipsi in Epistula ad Artifices (100) extulimus. Tamen oportet sacra ars sese etiam facultate distinguat exprimendi convenienter Mysterii secundum fidei Ecclesiae plenitudinem recepti nec non secundum pastorales monitiones ab Auctoritatibus competentibus traditas. Haec ratio tam ad artes figurarum quam ad sacram musicam valet.


51 Id, quod in terris antiquae evangelizationis christianae accidit de arte sacra et disciplina liturgica, iam progreditur etiam in continentibus ubi nomen christianum adhuc iuvenescit.Omnino a Concilio Vaticano II haec facta est indicatio de necessitate sanae et debitae "inculturationis". Multis Nostris in pastoralibus itineribus potuimus in omnibus orbis partibus denotare quam vitalis esse posset Celebratio eucharistica coniuncta cum formis, moribus et diversarum culturarum sensibus. Sese accommodans variis temporis et loci condicionibus, nutrimentum praebet Eucharistiam non tantum singulis hominibus, sed ipsis etiam integris populis, et culturas christiana ratione institutas conformat.

Attamen oportet hoc magni momenti opus accommodationis cum perpetua conscientia compleatur ineffabilis Mysterii, cui unaquaeque aetas vocatur ut se aptet. Nimis magnus est hic "thesaurus" et pretiosus, quam ut vilescat aut in periculum adducatur per experimenta aut consuetudines inductas sine accurata comprobatione a competentibus Auctoritatibus ecclesiasticis. Praecipuus Mysterii eucharistici locus talis praeterea est, ut iubeat comprobationem semper cum Apostolica Sede arto vinculo effici. Haud secus ac scripsimus in Adhortatione Apostolica postsynodali cui titulus Ecclesia in Asia: "Haec adiutrix opera necessaria est, quoniam declarat celebratque Liturgia Sacra unicam fidem quam omnes profitentur, et quia est totius Ecclesiae hereditas, non potest a particularibus Ecclesiis, ab Ecclesia universali seiunctis, decerni" (101).


52 His ex omnibus dictis magnum officium intellegitur, quod habent in eucharistica Celebratione praesertim sacerdotes, quorum est praesidere eam in persona Christi et testificationem reddere et ministerium communionis non solum pro communitate perficere quae recta via particeps est celebrationis, verum etiam pro universali Ecclesia, quae in Eucharistiae causam semper involvitur. Necesse tamen est conqueri, potissimum ab annis liturgicae reformationis post Concilium Vaticanum II, non defuisse abusus propter male acceptum creationis et aptationis sensum, qui multis etiam causas attulerunt doloris. Quaedam opugnatio "formalismo" nonnullos, quibusdam praesertim in regionibus, adduxit ut "formas" magna liturgica Ecclesiae traditione eiusque Magisterio approbatas non obligare arbitrarentur et novationes non probatas, immo saepius omnino incongruas, inducerent.

Nostrum propterea esse censemus vehementer hortare, ut in eucharistica Celebratione magna quidem fidelitate liturgicae observentur regulae. Ipsae enim sunt significatio solida verae ecclesialis indolis Eucharistiae; hic eorum est altissimus sensus. Numquam privata alicuius proprietas est liturgia, neque ipsius celebrantis neque communitatis ubi Mysteria celebrantur. Debuit acriora verba apostolus Paulus communitati Corinthiae proferre ob graviora vitia eorum in eucharistica Celebratione, quae pepererunt divisiones (schismata) atque factionum constitutiones (haereses) (cfr
1Co 11,17-34). Nostris pariter temporibus oboeditio liturgicis normis iterum est detegenda et aestimanda veluti actus et testimonium unius universalisque Ecclesiae, quae in omni Eucharistiae celebratione praesens redditur. Tam sacerdos, qui Missam ex liturgicis normis fideliter celebrat, quam communitas, quae his se conformat, modo tacito sed eloquente suum testificantur erga Ecclesiam amorem. Ut alta sane haec aestimatio normarum liturgicarum roboretur, a ministeriis Curiae Romanae competentibus petivimus ut proprium apparent documentum cum monitionibus etiam generis iuridicialis de hoc tanti ponderis argumento. Nulli quidem parvi pendere licet Mysterium nostris manibus concreditum: maius quidem illud est quam ut quisquam sibi permittat proprio id arbitratu tractare, unde nec sacra eius natura observetur nec universalis ratio.



Ecclesia de Eucharistia 25