Exodo (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


EXODUS (NV)




Capitulum 1

1 1 Haec sunt nomina filiorum Israel, qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt: 2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda, 3 Issachar, Zabulon et Beniamin, 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser. 5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. 6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, 7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.


8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; 9 et ait ad populum suum: " Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; 10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ". 11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. 13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.


15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, 16 praecipiens eis: " Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ". 17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. 18 Quibus ad se accersitis rex ait: " Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ". 19 Quae responderunt: " Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ". 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; 21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.


22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: " Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ".


2 1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae; 2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus. 3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis, 4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei.
5
Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam 6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: " De infantibus Hebraeorum est hic ". 7 Cui soror pueri: " Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum? ". 8 Respondit: " Vade ". Perrexit puella et vocavit matrem infantis. 9 Ad quam locuta filia pharaonis: " Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ". Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. 10 Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: " Quia de aqua tuli eum ".
11
In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. 12 Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo. 13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: " Quare percutis proximum tuum? ". 14 Qui respondit: " Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ". Timuit Moyses et ait: " Quomodo palam factum est verbum istud? ". 15 Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum.


16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui. 17 Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. 18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: " Cur velocius venistis solito? ". 19 Responderunt: " Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus ". 20 At ille: " Ubi est? ", inquit. " Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem ". 21 Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem. 22 Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: " Advena sum in terra aliena ".
23
Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. 24 Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; 25 et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.


3 1 Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb. 2 Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur. 3 Dixit ergo Moyses: " Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus ". 4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: " Moyses, Moyses ". Qui respondit: " Adsum ". 5 At ille: " Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est ". 6 Et ait: " Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ". Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.


7 Cui ait Dominus: " Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum. 8 Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei.


9 Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur; 10 sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto ".


11 Dixitque Moyses ad Deum: " Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto? ". 12 Qui dixit ei: " Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum ".


13 Ait Moyses ad Deum: " Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis? ". 14 Dixit Deus ad Moysen: " Ego sum qui sum ". Ait: " Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos ". 15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: " Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.


16 Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto; 17 et dixi: Educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. 18 Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. 19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam. 20 Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos.


21 Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et, cum egrediemini, non exibitis vacui. 22 Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum ".

4 1 Respondens Moyses ait: " Quid autem, si non credent mihi ne que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ". 2 Dixit ergo ad eum: " Quid est quod tenes in manu tua? ". Respondit: " Virga ". 3 Dixitque Dominus: " Proice eam in terram! ". Proiecit, et versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. 4 Dixitque Dominus: " Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ". Extendit et tenuit, versaque est in virgam. 5 " Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ". 6 Dixitque Dominus rursum: " Mitte manum tuam in sinum tuum! ". Quam cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. 7 " Retrahe, ait, manum tuam in sinum tuum! ". Retraxit et protulit iterum, et erat similis carni reliquae. 8 " Si non crediderint, inquit, tibi, neque audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. 9 Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ".
10
Ait Moyses: " Obsecro, Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ". 11 Dixit Dominus ad eum: " Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? 12 Perge igitur, et ego ero in ore tuo; doceboque te quid loquaris ". 13 At ille: " Obsecro, inquit, Domine, mitte quem missurus es ". 14 Iratus Dominus in Moysen ait: " Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. 15 Loquere ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore illius et ostendam vobis quid agere debeatis. 16 Ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. 17 Virgam quoque hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ".
18
Abiit Moyses et reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: " Vadam, quaeso, et revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ". Cui ait Iethro: " Vade in pace ". 19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in Madian: " Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui quaerebant animam tuam ". 20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua. 21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: " Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego indurabo cor eius, et non dimittet populum. 22 Dicesque ad eum: Haec dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. 23 Dico tibi: Dimitte filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego interficiam filium tuum primogenitum ".
24
Cumque esset in itinere, in deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. 25 Tulit ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui; tetigitque pedes eius et ait: " Sponsus sanguinum tu mihi es ". 26 Et dimisit eum, postquam dixerat: " Sponsus sanguinum ", ob circumcisionem.
27
Dixit autem Dominus ad Aaron: " Vade in occursum Moysi in desertum ". Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est eum. 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat eum, et signa, quae mandaverat. 29 Veneruntque simul et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israel. 30 Locutusque est Aaron omnia verba, quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. 31 Et credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.


Capitulum 5

5 1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto ". 2 At ille responclit: " Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ".
3
Dixeruntque: " Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius ". 4 Ait ad eos rex Aegypti: " Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra ". 5 Dixitque pharao: " Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus? ". 6 Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens: 7 " Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas. 8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro". 9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ".
10
Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: " Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas. 11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" ". 12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas. 13 Exactores quoque instabant dicentes: " Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae ". 14 Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: " Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie? ".
15
Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: " Cur ita agis contra servos tuos? 16 Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa ". 17 Qui ait: " Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino". 18 Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum ". 19 Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: " Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies "; 20 occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone, 21 et dixerunt ad eos: " Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos ". 22 Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: " Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me? 23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos ".


Capitulum 6

6 1 Dixitque Dominus ad Moysen: " Nunc videbis quae facturus sim pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet illos de terra sua ".
2
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: " Ego Dominus, 3 qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et nomen meum Dominum non indicavi eis. 4 Pepigique cum eis foedus, ut darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt advenae. 5 Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. 6 Ideo dic filiis Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. 7 Et assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum 8 et induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham, Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ". 9 Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter angustiam spiritus et opus durissimum.
10
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 11 " Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti, ut dimittat filios Israel de terra sua ". 12 Respondit Moyses coram Domino: " Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao, praesertim cum incircumcisus sim labiis? ". 13 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti.
14
Isti sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben. 15 Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon.
16
Et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem. 17 Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes suas. 18 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque vitae Caath centum triginta tres. 19 Filii Merari: Moholi et Musi; hae cognationes Levi per familias suas. 20 Accepit autem Amram uxorem Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem. 21 Filii quoque Isaar: Core et Napheg et Zechri. 22 Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et Sethri. 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. 24 Filii quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes Coritarum. 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum per cognationes suas. 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas. 27 Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron
28
in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in terra Aegypti. 29 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: " Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego loquor tibi ". 30 Et ait Moyses coram Domino: " En incircumcisus labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ".


Capitulum 7

7 1 Dixitque Dominus ad Moysen: " Ecce constitui te deum pharaonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2 Tu loqueris omnia, quae mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel de terra sua. 3 Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti. 4 Et non audiet vos; immittamque manum meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de terra Aegypti per iudicia maxima. 5 Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios Israel de medio eorum ". 6 Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus; ita egerunt. 7 Erat autem Moyses octoginta annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem.
8
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: 9 " Cum dixerit vobis pharao: "Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram pharaone, ac vertetur in colubrum ". 10 Ingressi itaque Moyses et Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum. 11 Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi Aegypti per incantationes suas similiter. 12 Proieceruntque singuli virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
13
Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
14
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ingravatum est cor pharaonis: non vult dimittere populum. 15 Vade ad eum mane. Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis. Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua 16 dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire noluisti. 17 Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus: ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in sanguinem. 18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis ".
19
Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis ".
20
Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa est in sanguinem. 21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt, computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et fuit sanguis in tota terra Aegypti. 22 Feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec audivit eos, sicut dixerat Dominus. 23 Avertitque se et ingressus est domum suam nec ad hoc apposuit cor suum. 24 Foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant bibere de aqua fluminis. 25 Impletique sunt septem dies, postquam percussit Dominus fluvium. 26 Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 27 Sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. 28 Et ebulliet fluvius ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in furnos tuos et in pistrina tua; 29 et ad te et ad populum tuum et ad omnes servos tuos intrabunt ranae ".


Capitulum 8

8 1 Dixitque Dominus ad Moysen: " Dic ad Aaron: Extende manum tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas super terram Aegypti ". 2 Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti, et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. 3 Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram Aegypti. 4 Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: " Orate Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut sacrificet Domino ". 5 Dixitque Moyses ad pharaonem: " Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant ". 6 Qui respondit: " Cras ". At ille: " Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. 7 Et recedent ranae a te et a domo tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt ".
8
Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni. 9 Fecitque Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis et de agris; 10 congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. 11 Videns autem pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus.
12
Dixitque Dominus ad Moysen: " Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti ". 13 Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti. 14 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in iumentis; 15 et dixerunt malefici ad pharaonem: " Digitus Dei est hic ". Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat Dominus.
16
Dixit quoque Dominus ad Moysen: " Consurge diluculo et sta coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 17 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint. 18 Et segregabo in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae, et scias quoniam ego Dominus in medio terrae; 19 ponamque divi sionem inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud ".
20
Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab huiuscemodi muscis. 21 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: " Ite, sacrificate Deo vestro in terra ". 22 Et ait Moyses: " Non potest ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro; quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos obruent. 23 Viam trium dierum pergemus in solitudinem et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis ". 24 Dixitque pharao: " Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto, verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ". 25 Et ait Moyses: " Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino ".
26
Egressusque Moyses a pharaone oravit Dominum; 27 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem. 28 Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice dimitteret populum.


Capitulum 9

9 1 Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ingredere ad pharaonem et loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 2 Quod si adhuc renuis et retines eos, 3 ecce manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos et camelos et boves et oves, pestis valde gravis; 4 et distinguet Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. 5 Constituitque Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra ". 6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. 7 Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quae possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit populum.
8
Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: " Tollite plenas manus cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone; 9 sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti ". 10 Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in hominibus et iumentis. 11 Nec poterant malefici stare coram Moyse propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti. 12 Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est Dominus ad Moysen.
13
Dixitque Dominus ad Moysen: " Mane consurge et sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; 14 quia in hac vice mittam omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15 Nunc enim extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de terra. 16 Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem meam, et narretur nomen meum in omni terra. 17 Adhuc retines populum meum et non vis dimittere eum? 18 En pluam cras, hac ipsa hora, grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est, usque in praesens tempus. 19 Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et morientur ". 20 Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit confugere servos suos et iumenta in domos; 21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris. 22 Et dixit Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem herbam agri in terra Aegypti ". 23 Extenditque Moyses virgam in caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. 24 Et grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis, quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa condita est. 25 Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit. 26 Tantum in terra Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit. 27 Misitque pharao et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: " Nunc peccavi; Dominus iustus, ego et populus meus rei. 28 Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis ". 29 Ait Moyses: " Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra. 30 Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum ". 31 Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam folliculos germinaret; 32 triticum autem et far non sunt laesa, quia serotina erant. 33 Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur pluvia super terram. 34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et grando et tonitrua, auxit peccatum; 35 et ingravatum est cor eius et servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut dixerat Dominus per manum Moysi.


Capitulum 10

10 1 Et dixit Dominus ad Moysen: " Ingredere ad pharaonem: ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in medio eorum, 2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego Dominus ". 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt ei: " Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi? Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis et non vis dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in agris. 6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum, quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram usque in praesentem diem ". Avertitque se et egressus est a pharaone. 7 Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: " Usquequo patiemur hoc scandalum? Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Aegyptus? ". 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit eis: " Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt? ". 9 Ait Moyses: " Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis ". 10 Et respondit eis: " Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita, sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis ". Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. 12 Dixit autem Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit grandini ". 13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto, ventus urens levavit locustas; 14 quae ascenderunt super universam terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles, quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt. 15 Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra. Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis et in herbis terrae in cuncta Aegypto. 16 Quam ob rem festinus pharao vocavit Moysen et Aaron et dixit eis: " Peccavi in Dominum Deum vestrum et in vos. 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ". 18 Egressusque Moyses de conspectu pharaonis oravit Dominum, 19 qui flare fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. 20 Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel.
21
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ". 22 Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat. 24 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: " Ite, sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli vestri eant vobiscum ". 25 Ait Moyses: " Etiamsi tu hostias et holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro, 26 tamen et greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri; praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus ". 27 Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit dimittere eos. 28 Dixitque pharao ad eum: " Recede a me. Cave, ne ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris ". 29 Respondit Moyses: " Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra faciem tuam ".



Exodo (NV) 1