Exodo (NV) 20

20 1 Locutusque est Deus cunctos sermones hos: 2 " Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 3 Non habebis deos alienos coram me.


4 Non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra deorsum et quae in aquis sub terra. 5 Non adorabis ea neque coles, quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, 6 et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt praecepta mea.


7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra. 8 Memento, ut diem sabbati sanctifices.


9 Sex diebus operaberis et facies omnia opera tua; 10 septimus autem dies sabbatum Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas tuas. 11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum.


12 Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. 13 Non occides. 14 Non moechaberis. 15 Non furtum facies. 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 17 Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt ".


18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt procul 19 dicentes Moysi: " Loquere tu nobis, et audiemus; non loquatur nobis Deus, ne moriamur ". 20 Et ait Moyses ad populum: " Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset in vobis, ne peccaretis ". 21 Stetitque populus de longe; Moyses autem accessit ad caliginem, in qua erat Deus.
22
Dixit praeterea Dominus ad Moysen: " Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim vobis. 23 Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. 24 Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. 25 Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. 26 Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.

Capitulum 21

21 1 Haec sunt iudicia, quae propones eis: 2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. 3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. 5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", 6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. 8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. 9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. 10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. 11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
12
Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. 14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur. 17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
18
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, 19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat. 20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. 23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
28
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. 30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. 31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. 32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur. 33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, 34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit. 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. 36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.
37
Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.

Capitulum 22

22 1 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et, accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 2 Quod si orto sole hoc fecerit, erit reus sanguinis. Fur plene restituet. Si non habuerit, quod reddat, venumdabitur pro furto. 3 Si inventum fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis, duplum restituet.
4
Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit, quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet. 5 Si egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit.
6
Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet. 7 Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui. 8 In omni causa fraudis tam de bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre potest, si quis dixerit: " Hoc est! ", ad Deum utriusque causa perveniet, et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. 9 Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit, 10 iusiurandum per Dominum erit in medio quod non extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et ille reddere non cogetur. 11 Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; 12 si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet. 13 Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente, reddere compelletur. 14 Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem operis sui. 15 Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio acquiret eam sibi uxorem. 16 Si pater virginis eam dare noluerit, appendet ei pecuniam iuxta pretium pro virginibus dandum.
17
Maleficam non patieris vivere. 18 Qui coierit cum iumento, morte moriatur. 19 Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli.


20 Advenam non opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. 21 Viduae et pupillo non nocebitis. 22 Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum; 23 et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et filii vestri pupilli. 24 Si pecuniam mutuam dederis in populo meo pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei usuram. 25 Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis occasum reddes ei; 26 ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum.


27 Deo non detrahes et principi populi tui non maledices. 28 Abundantiam areae tuae et torcularis tui non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. 29 De bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua, die octavo reddes illum mihi. 30 Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus.

Capitulum 23

23 1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio, ut dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum; nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. 3 Pauperis quoque non misereberis in iudicio. 4 Si occurreris bovi inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. 6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. 7 Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. 8 Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba iustorum. 9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti.
10
Sex annis seminabis terram tuam et congregabis fruges eius. 11 Anno autem septimo dimittes eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto tuo. 12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. 13 Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non invocabitis, neque audietur ex ore tuo.
14
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. 15 Sollemnitatem Azymorum custodies: septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus. 16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo. 18 Non immolabis super fermento sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque mane. 19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae.


20 Ecce ego mittam angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem paravi. 21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. 22 Quod si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero inimicis tuis et affligam affligentes te. 23 Praecedet enim te angelus meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram.


24 Non adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed destrues eos et confringes lapides eorum. 25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de medio tui. 26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum dierum tuorum implebo. 27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. 29 Non eiciam eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et multiplicentur contra te bestiae agri. 30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. 31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. 32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum. 33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ".

24 1 Moysi quoque dixit: " Ascende ad Dominum, tu et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. 2 Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec populus ascendet cum eo ".


3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: " Omnia verba Domini, quae locutus est, faciemus ". 4 Scripsit autem Moyses universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. 5 Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta; immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. 6 Tulit itaque Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem residuam respersit super altare. 7 Assumensque volumen foederis legit, audiente populo, qui dixerunt: " Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus et erimus oboedientes ". 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait: " Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus his ".


9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus Israel. 10 Et viderunt Deum Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum caelum, cum serenum est. 11 Nec in electos filiorum Israel misit manum suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt.
12
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ". 13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in montem Dei 14 senioribus ait: " Exspectate hic, donec revertamur ad vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis, referetis ad eos ". 15 Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit nubes montem; 16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. 17 Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum Israel. 18 Ingressusque Moyses medium nebulae ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibus.


Capitulum 25

25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 " Loquere filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert ultroneus, accipietis ea. 3 Haec sunt autem, quae accipere debetis: aurum et argentum et aes, 4 hyacinthum et purpuram coccumque et byssum, pilos caprarum 5 et pelles arietum rubricatas pellesque delphini et ligna acaciae, 6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata in unguentum et in thymiama boni odoris, 7 lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac pectorale. 8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum. 9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud.
10
Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum similiter ac semissem. 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris; faciesque supra coronam auream per circuitum 12 et conflabis ei quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo circuli sint in latere uno et duo in altero. 13 Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro; 14 inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis; 15 qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis. 16 Ponesque in arcam testimonium, quod dabo tibi. 17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo. 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii, 19 cherub unus sit in latere uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte eius. 20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium; respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, 21 quo operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. 22 Et conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te filiis Israel.
23
Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. 24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam auream per circuitum. 25 Facies quoque ei limbum altum quattuor digitis per circuitum et super illum coronam auream. 26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. 27 Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28 Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa. 29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31
Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et sphaerulae ac flores in unum efformentur. 32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero. 33 Tres scyphi quasi in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili. 34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores. 35 Singulae sphaerulae sub binis calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno. 36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de auro purissimo. 37 Facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. 38 Emunctoria quoque et vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo. 39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi. 40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.


Capitulum 26

26 1 Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. 2 Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae. 3 Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt. 4 Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura altera. 5 Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat. 6 Facies et quinquaginta fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum fiat. 7 Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super habitaculum. 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium. 9 E quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices. 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae alterius. 11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat. 12 Quod autem superfuerit in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora habitaculi; 13 et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens. 14 Facies et operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini.
15
Facies et tabulas stantes habitaculi de lignis acaciae, 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem. 17 In tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur. 18 Quarum viginti erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum; 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus singularum tabularum subiciantur. 20 In latere quoque secundo habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, 21 quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis supponentur. 22 Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies sex tabulas; 23 et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post tergum habitaculi. 24 Eruntque geminae a deorsum usque sursum in compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt. 25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis. 26 Facies et vectes de lignis acaciae, quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam; 28 vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum. 29 Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis. 30 Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
31
Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere polymito, cum cherubim intextis. 32 Quod appendes in quattuor columnis de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos aureos, sed bases argenteas. 33 Inseres autem velum subter fibulas, intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum dividentur. 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancto sanctorum 35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
36
Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii. 37 Et quinque columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt unci aurei et bases aeneae.


Capitulum 27

27 1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres cubitos in altitudine. 2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt, et operies illud aere. 3 Faciesque in usus eius lebetes ad suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. 4 Craticulamque facies ei in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei, 5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque ad altaris medium. 6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos, quos operies laminis aeneis, 7 et induces per anulos; eruntque ex utroque latere altaris ad portandum. 8 Cavum ex tabulis facies illud; sicut tibi in monte monstratum est, sic facient.
9
Facies et atrium habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque earum argenteos. 11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. 12 In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. 13 In ea quoque atrii latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem; 15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. 16 In introitu vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus totidem. 17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. 18 In longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta, altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit bases aeneas. 19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies.
20
Praecipe filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.


Capitulum 28

28 1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar. 2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in gloriam et decorem; 3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi. 4 Haec autem erunt vestimenta, quae facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi; 5 accipientque aurum et hyacinthum et purpuram coccumque et byssum.
6
Facient autem ephod de auro et hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito. 7 Duas fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum copulabitur cum eis. 8 Et balteus super ephod ad constringendum, eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. 9 Sumesque duos lapides onychinos et sculpes in eis nomina filiorum Israel: 10 sex nomina in lapide uno et sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel, inclusos textura aurea; 12 et pones duos lapides super fascias umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. 13 Facies ergo margines textas ex auro 14 et duas catenulas ex auro purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas marginibus.
15
Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta. 16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine. 17 Ponesque in eo quattuor ordines lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus; 18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; 19 in tertio hyacinthus, achates et amethystus; 20 in quarto chrysolithus, onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21 Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22 Facies in pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo; 23 et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate; 24 catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius; 25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius anteriore. 26 Facies et duos anulos aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae respicit ephod. 27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, 28 et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari. 29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in aeternum. 30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper.
31
Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, 32 in cuius medio supra erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne rumpatur. 33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum, quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio tintinnabulis aureis; 34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula mala punica. 35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.
36
Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". 37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram 38 super frontem Aaron. Portabitque Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius, ut placatus eis sit Dominus.
39
Texesque tunicam bysso et tiaram byssinam facies et balteum opere plumarii. 40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; 41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi. 42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suae a renibus usque ad femora; 43 et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.


Capitulum 29

29 1 Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur: tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos 2 panesque azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies 3 et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes.
4
Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, 5 indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod; 6 et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram 7 et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur. 8 Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque balteo 9 et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius,
10
applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et filii eius manus super caput illius, 11 et mactabis eum in conspectu Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus. 12 Sumptumque de sanguine vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem fundes iuxta basim eius. 13 Sumes et adipem totum, qui operit intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos est, et offeres comburens super altare; 14 carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit. 15 Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et filii eius manus; 16 quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et fundes super altare per circuitum. 17 Ipsum autem arietem secabis in frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et super caput illius. 18 Et adolebis totum arietem super altare: holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. 19 Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius ponent manus; 20 quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per circuitum. 21 Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et vestimenta eorum cum ipso. 22 Tollesque adipem de ariete et caudam et arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries consecrationis, 23 tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini; 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut agitent ea coram Domino. 25 Suscipiesque universa de manibus eorum et incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu Domini; quia incensum est Domino. 26 Sumes quoque pectusculum de ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet in partem tuam. 27 Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum oblatum, quem de ariete separasti, 28 quo initiatus est Aaron et filii eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum pacificis, oblatio eorum Domino.
29
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum. 30 Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.
31
Arietem autem consecrationis tolles et coques carnes eius in loco sancto. 32 Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus. 33 Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur ex eis, quia sancta sunt. 34 Quod si remanserit de carnibus consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non comedentur, quia sancta sunt. 35 Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum
36
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque altare expians illud et unges illud in sanctificationem. 37 Septem diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur. 38 Hoc est quod facies in altari: agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, 39 unum agnum mane et alterum vespere; 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae in agno uno. 41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino, 42 holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad te. 43 Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria mea. 44 Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi. 45 Et habitabo in medio filiorum Israel eroque eis Deus; 46 et scient quia ego Dominus Deus eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus Deus ipsorum.



Exodo (NV) 20