Ezequiel (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


EZECHIEL (NV)




Capitulum 1

1 1 Et factum est in tricesimo anno, in quarto mense, in quinta mensis, cum essem in medio captivorum iuxta fluvium Chobar, aperti sunt caeli, et vidi visiones Dei.


2 In quinta mensis, ipse est annus quintus transmigrationis regis Ioachin, 3 factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini.
4
Et vidi: et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis conglobatus, et splendor in circuitu eius, et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis; 5 et ex medio eius similitudo quattuor animalium, et hic aspectus eorum: similitudo hominis erat eis.


6 Quattuor facies uni et quattuor pennae uni; 7 pedes eorum pedes recti, et planta pedis eorum quasi planta pedis vituli, et scintillabant quasi aspectus aeris candentis. 8 Et manus hominis erant sub pennis eorum in quattuor partibus. Facies autem et pennae illorum quattuor: 9 iunctae erant pennae eorum altera ad alteram; non revertebantur, cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. 10 Similitudo autem vultus eorum: facies hominis et facies leonis a dextris ipsorum quattuor, facies autem bovis a sinistris ipsorum quattuor et facies aquilae ipsorum quattuor. 11 Et pennae eorum extentae desuper; duae pennae singulorum iungebantur, et duae tegebant corpora eorum. 12 Et unumquodque coram facie sua ambulabat: ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur nec revertebantur, cum ambularent. 13 Et in medio animalium, aspectus quasi carbonum ignis ardentium, quasi aspectus lampadarum discurrentium in medio animalium; et splendor erat ignis, et de igne fulgur egrediens. 14 Et animalia ibant et revertebantur in similitudinem fulguris coruscantis.
15
Cumque aspicerem animalia, apparuit rota una super terram iuxta singula animalia. 16 Et aspectus rotarum et opus earum quasi species chrysolithi, et una similitudo ipsarum quattuor; et aspectus earum et opera, quasi sit rota in medio rotae. 17 Per quattuor partes earum euntes ibant et non revertebantur, cum ambularent. 18 Canthis autem earum erat altitudo et horribilis aspectus; et canthi earum erant oculis pleni in circuitu ipsarum quattuor. 19 Cumque ambularent animalia, ambulabant pariter et rotae iuxta ea; et cum elevarentur animalia de terra, elevabantur simul et rotae. 20 Quocumque impellebat spiritus ut irent, ibant, et rotae pariter levabantur sequentes eum; spiritus enim animalium erat in rotis. 21 Cum euntibus ibant et cum stantibus stabant; et cum elevatis a terra pariter elevabantur, et rotae sequentes ea, quia spiritus animalium erat in rotis. 22 Et similitudo super capita animalium firmamenti quasi aspectus crystalli horribilis et extenti super capita eorum desuper. 23 Sub firmamento autem pennae eorum rectae altera ad alteram; unumquodque duabus alis velabat corpus suum.


24 Et audiebam sonum alarum quasi sonum aquarum multarum, quasi sonum Omnipotentis: cum ambularent, erat strepitus vehemens ut sonus castrorum; cumque starent, demittebantur pennae eorum. 25 Nam cum fieret vox supra firmamentum, quod erat super caput eorum, stabant et submittebant alas suas.
26
Et super firmamentum, quod erat imminens capiti eorum, quasi aspectus lapidis sapphiri similitudo throni; et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper. 27 Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu. 28 Velut aspectus arcus, cum fuerit in nube in die pluviae: sic erat aspectus splendoris per gyrum. Haec visio similitudinis gloriae Domini. Et vidi et cecidi in faciem meam et audivi vocem loquentis.


2 1 Et dixit ad me: " Fili hominis, sta super pedes tuos, et loquar tecum ".


2 Et ingressus est in me spiritus, postquam locutus est mihi et statuit me supra pedes meos, et audivi loquentem ad me
3
et dicentem: " Fili hominis, mitto ego te ad filios Israel, ad gentes apostatrices, quae recesserunt a me; ipsi et patres eorum praevaricati sunt in me usque ad diem hanc. 4 Et filii dura facie et obstinato corde sunt, ad quos ego mitto te; et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. 5 Ipsi sive audiant, sive contemnant - quoniam domus exasperans est - sciant tamen quia propheta fuerit in medio eorum.


6 Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos neque sermones eorum metuas, etsi cardui et spinae te circumdant, et cum scorpionibus habitas. Verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides, quia domus exasperans est. 7 Loqueris ergo verba mea ad eos, sive audiant, sive contemnant, quoniam exasperantes sunt.


8 Tu autem, fili hominis, audi, quaecumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est; aperi os tuum et comede, quaecumque ego do tibi ".
9
Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae.

3 1 Et dixit ad me: " Fili hominis, quodcumque inveneris, comede; comede volumen istud et vadens loquere ad filios Israel ". 2 Et aperui os meum, et cibavit me volumine illo
3
et dixit ad me: " Fili hominis, venter tuus comedet, et viscera tua complebuntur volumine isto, quod ego do tibi ". Et comedi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
4
Et dixit ad me: " Fili hominis, vade ad domum Israel et loqueris verba mea ad eos.


5 Non enim ad populum profundi sermonis et ignotae linguae tu mitteris, ad domum Israel; 6 neque ad populos multos profundi sermonis et ignotae linguae, quorum non possis audire sermones; et si ad illos mittereris, ipsi audirent te. 7 Domus autem Israel nolunt audire te, quia nolunt audire me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstinato corde. 8 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum et frontem tuam duriorem frontibus eorum; 9 ut adamantem et duriorem silice dedi faciem tuam: ne timeas eos neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est ".
10
Et dixit ad me: " Fili hominis, omnes sermones meos, quos loquor ad te, assume in corde tuo et auribus tuis audi. 11 Et vade, ingredere ad transmigrationem, ad filios populi tui, et loqueris ad eos et dices eis: Haec dicit Dominus Deus; sive audiant, sive contemnant ".
12
Et assumpsit me spiritus, et audivi post me vocem commotionis magnae, cum elevaretur gloria Domini de loco suo; 13 et vocem alarum animalium percutientium alteram ad alteram et vocem rotarum sequentium animalia et vocem commotionis magnae. 14 Spiritus quoque levavit me et assumpsit me; et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat super me gravis. 15 Et veni ad transmigrationem, ad Telabib, ad eos, qui habitabant iuxta flumen Chobar; et sedi, ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus obstupefactus in medio eorum.


16 Cum autem pertransissent septem dies, factum est verbum Domini ad me dicens: 17 " Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel; et audies de ore meo verbum et commonebis eos ex me. 18 Si, dicente me ad impium: Morte morieris, non commonueris eum neque locutus fueris ei, ut avertatur a via sua impia et vivat, ipse impius in iniquitate sua morietur, sanguinem autem eius de manu tua requiram. 19 Si autem tu commonueris impium, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia, ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti. 20 Sed et si conversus iustus a iustitia sua, fecerit iniquitatem, ponam offendiculum coram eo; ipse morietur, quia non commonuisti eum: in peccato suo morietur, et non erunt in memoria iustitiae eius, quas fecit; sanguinem vero eius de manu tua requiram. 21 Si autem tu commonueris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccaverit, vivens vivet, quia commonuisti eum et tu animam tuam liberasti ".


22 Et facta est super me manus Domini, et dixit ad me: " Surgens egredere in campum, et ibi loquar tecum ". 23 Et surgens egressus sum in campum, et ecce ibi gloria Domini stabat quasi gloria, quam vidi iuxta fluvium Chobar, et cecidi in faciem meam. 24 Et ingressus est in me spiritus et statuit me super pedes meos et locutus est mihi et dixit ad me: " Ingredere et includere in medio domus tuae. 25 Et tu, fili hominis, ecce data sunt super te vincula, et ligabunt te in eis, et non egredieris in medio eorum; 26 et linguam tuam adhaerere faciam palato tuo, et eris mutus nec quasi vir obiurgans, quia domus exasperans est. 27 Cum autem locutus fuero tibi, aperiam os tuum, et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus. Qui audit, audiat; et, qui contemnit, contemnat, quia domus exasperans est ".


Capitulum 4

4 1 " Et tu, fili hominis, sume tibi laterem et pones eum coram te et describes in eo civitatem Ierusalem. 2 Et ordinabis adversus eam obsidionem et aedificabis munitiones et comportabis aggerem et dabis contra eam castra et pones arietes in gyro. 3 Et tu sume tibi sartaginem ferream et pones eam in murum ferreum inter te et inter civitatem; et obfirmabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem, et circumdabis eam: signum est domui Israel.
4
Et tu recumbes super latus tuum sinistrum et pones iniquitates domus Israel super eo; numero dierum, quibus recumbes super illud, assumes iniquitatem eorum. 5 Ego autem dedi tibi annos iniquitatis eorum numero dierum trecentos et nonaginta dies, et portabis iniquitatem domus Israel. 6 Et cum compleveris haec, recumbes super latus tuum dextrum secundo et assumes iniquitatem domus Iudae quadraginta diebus; diem pro anno, diem, inquam, pro anno dedi tibi. 7 Et ad obsidionem Ierusalem convertes faciem tuam, et brachium tuum erit exsertum, et prophetabis adversus eam. 8 Ecce circumdedi te vinculis, et non te convertes a latere tuo in latus aliud, donec compleas dies obsidionis tuae.
9
Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. 10 Cibus autem tuus, quo vesceris, erit in pondere viginti stateres in die; a tempore usque ad tempus comedes illud. 11 Et aquam in mensura bibes, sextam partem hin; a tempore usque ad tempus bibes illud. 12 Et quasi subcinericium hordeaceum comedes illud; et stercore, quod egreditur de homine, coques illud in oculis eorum". 13 Et dixit Dominus: " Sic comedent filii Israel panem suum pollutum inter gentes, ad quas eiciam eos ".
14
Et dixi: " Heu, Domine Deus, ecce anima mea non est polluta, et morticinum et laceratum a bestiis non comedi ab infantia mea usque nunc, et non est ingressa in os meum caro immunda ". 15 Et dixit ad me: " Ecce dedi tibi fimum boum pro stercoribus humanis, et facies panem tuum in eo ". 16 Et dixit ad me: " Fili hominis, ecce ego conteram baculum panis in Ierusalem, et comedent panem in pondere et in sollicitudine et aquam in mensura et in desolatione bibent, 17 ut, deficientibus pane et aqua, desoletur unusquisque cum fratre suo, et contabescant in iniquitatibus suis.


Capitulum 5

5 1 Et tu, fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos et assumes eum et duces per caput tuum et per barbam tuam et assumes tibi stateram ponderis et divides eos. 2 Tertiam partem igne combures in medio civitatis, post completionem dierum obsidionis; et assumens tertiam partem, concides gladio in circuitu eius; tertiam vero aliam disperges in ventum, et gladium nudabo post eos. 3 Et sumes inde parvum numerum et ligabis eos in summitate pallii tui; 4 et ex eis rursum tolles et proicies eos in medio ignis et combures eos igne; ex eo egredietur ignis. Et dices ad omnem domum Israel:
5
Haec dicit Dominus Deus: Ista est Ierusalem! In medio gentium posui eam et in circuitu eius terras. 6 Et contempsit iudicia mea, ut plus esset impia quam gentes, et praecepta mea ultra quam terrae, quae in circuitu eius sunt: iudicia enim mea proiecerunt et in praeceptis meis non ambulaverunt. 7 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Quia tumultuati estis magis quam gentes, quae in circuitu vestro sunt, et in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis et iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, non estis operati, 8 ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium 9 et faciam in te, quae non feci et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas. 10 Ideo patres comedent filios in medio tui, et filii comedent patres suos, et faciam in te iudicia et ventilabo universas reliquias tuas in omnem ventum. 11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et non miserebor. 12 Tertia tui pars peste morietur et fame consumetur in medio tui, et tertia tui pars in gladio cadet in circuitu tuo, tertiam vero partem tuam in omnem ventum dispergam et gladium evaginabo post eos.
13
Et complebo furorem meum et requiescere faciam indignationem meam in eis et consolabor; et scient quia ego Dominus locutus sum in zelo meo, cum implevero indignationem meam in eis. 14 Et dabo te in desertum et in opprobrium in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, in conspectu omnis praetereuntis; 15 et eris opprobrium et blasphemia, exemplum et stupor in gentibus, quae in circuitu tuo sunt, cum fecero in te iudicia in furore et in indignatione et in castigationibus irae. 16 Ego Dominus locutus sum. Quando misero sagittas famis pessimas in vos, quae erunt mortiferae, et quas mittam, ut destruam vos, et famem congregabo super vos et conteram vobis baculum panis; 17 et immittam in vos famem et bestias pessimas, et absque liberis facient te, et pestilentia et sanguis transibunt per te, et gladium inducam super te. Ego Dominus locutus sum ".


Capitulum 6

6 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2
" Fili hominis, pone faciem tuam ad montes Israel et prophetabis ad eos
3
et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra;
4
et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos vestros ante idola vestra.
5
Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras;
6
in omnibus habitationibus vestris urbes desertae erunt, et excelsa demolientur, ut dissipentur et intereant arae vestrae, et confringantur et cessent idola vestra, et conterantur delubra vestra, et deleantur opera vestra.
7
Et cadet interfectus in medio vestri, et scietis quia ego Dominus.
8
Et relinquam in vobis eos, qui fugerint gladium in gentibus, cum dispersero vos in terris;
9
et recordabuntur mei liberati vestri in gentibus, ad quas captivi ducti sunt, quia contrivi cor eorum fornicans et recedens a me, et oculos eorum fornicantes post idola sua; et displicebunt sibimet super malis, quae fecerunt in universis abominationibus suis,
10
et scient quia ego Dominus non frustra locutus sum, ut facerem eis malum hoc.
11
Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt!
12
Qui longe est, peste morietur; qui autem prope, gladio corruet; et, qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur, et complebo indignationem meam in eis.
13
Et scietis quia ego Dominus, cum fuerint interfecti eorum in medio idolorum suorum, in circuitu ararum suarum, in omni colle excelso, in cunctis summitatibus montium et subtus omne lignum nemorosum et subtus universam quercum frondosam, locum ubi obtulerunt tura redolentia universis idolis suis.
14
Et extendam manum meam super eos et faciam terram desolatam et destitutam a deserto usque Rebla in omnibus habitationibus eorum, et scient quia ego Dominus ".


Capitulum 7

7 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2
" Et tu, fili hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terrae;
3
nunc finis super te, et immittam furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et ponam super te omnes abominationes tuas.
4
Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor, sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
5
Haec dicit Dominus Deus: Afflictio super afflictionem ecce venit.
6
Finis venit, venit finis; evigilavit adversum te, ecce venit.
7
Venit contractio super te, qui habitas in terra; venit tempus, prope est dies turbationis et non iubilationis in montibus.
8
Nunc de propinquo effundam iram meam super te et complebo furorem meum in te et iudicabo te iuxta vias tuas et imponam tibi omnia scelera tua;
9
et non parcet oculus meus, nec miserebor, sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuae in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
10
Ecce dies, ecce venit; egressa est contractio, floruit iniustitia, germinavit superbia;
11
violentia surrexit, ut esset virga impietatis: non ex eis et non ex pompa eorum neque ex sonitu eorum; et non erit requies in eis.
12
Venit tempus, appropinquavit dies: qui emit, non laetetur; et, qui vendit, non lugeat, quia ira super omnem pompam eius.
13
Quia, qui vendit, ad id quod vendidit non revertetur, cum adhuc sit in viventibus vita eorum. Visio enim ad omnem pompam eius non regredietur, et unusquisque in iniquitate sua vitam suam non confortabit.
14
Canite tuba, praeparentur omnia, sed non est qui vadat ad proelium; ira enim mea super universam pompam eius.
15
Gladius foris, pestis et fames intrinsecus. Qui in agro est, gladio morietur; et, qui in civitate, fame et pestilentia devorabuntur.
16
Et salvabuntur, qui fugerint ex eis, et erunt in montibus quasi columbae convallium omnes gementes, unusquisque in iniquitate sua.
17
Omnes manus dissolventur, et omnia genua fluent aquis.
18
Et accingent se ciliciis, et operiet eos formido; et in omni facie confusio, et in universis capitibus eorum calvitium.
19
Argentum suum foras proicient, et aurum eorum in immunditiam erit; argentum eorum et aurum eorum non valebit liberare eos in die furoris Domini; animam suam non saturabunt, et ventres eorum non implebuntur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est,
20
et ornamentum monilium suorum in superbiam posuerunt et imagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex eo; propter hoc dedi eis illud in immunditiam.
21
Et dabo illud in manus alienorum ad diripiendum et impiis terrae in praedam, et contaminabunt illud.
22
Et avertam faciem meam ab eis, et violabunt thesaurum meum absconditum; et introibunt in illud praedones et contaminabunt illud
23
et facient ex illo catenas; quoniam terra plena est iudicio sanguinum, et civitas plena iniquitate.
24
Et adducam pessimos de gentibus, et possidebunt domos eorum; et quiescere faciam superbiam potentium, et possidebunt sanctuaria eorum.
25
Angustia superveniente, requirent pacem, et non erit.
26
Calamitas super calamitatem veniet, et auditus super auditum; et quaerent visionem de propheta, et lex peribit a sacerdote, et consilium a senioribus.
27
Rex lugebit, et princeps induetur horrore, et manus populi terrae conturbabuntur. Secundum viam eorum faciam eis et secundum iudicia eorum iudicabo eos, et scient quia ego Dominus ".


Capitulum 8

8 1 Et factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedebam in domo mea, et senes Iudae sedebant coram me, et cecidit super me ibi manus Domini Dei,
2
et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri. 3 Emisit similitudinem manus et apprehendit me in cincinno capitis mei; et elevavit me spiritus inter terram et caelum et adduxit in Ierusalem, in visionibus Dei, iuxta ostium interius, quod respiciebat aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam aemulationem. 4 Et ecce ibi gloria Dei Israel secundum visionem, quam videram in campo;
5
et dixit ad me: " Fili hominis, leva oculos tuos ad viam aquilonis ". Et levavi oculos meos ad viam aquilonis, et ecce ab aquilone portae altaris hoc idolum zeli in introitu. 6 Et dixit ad me: " Fili hominis, putasne vides tu, quid isti faciunt, abominationes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? Et adhuc conversus videbis abominationes maiores ".
7
Et duxit me ad ostium atrii, et vidi: et ecce foramen unum in pariete. 8 Et dixit ad me: "Fili hominis, fode parietem"; et cum perfodissem parietem, apparuit ostium unum. 9 Et dixit ad me: " Ingredere et vide abominationes pessimas, quas isti faciunt hic ". 10 Et ingressus vidi: et ecce omnis similitudo reptilium et animalium abominatio et universa idola domus Israel depicta erant in pariete in circuitu per totum; 11 et septuaginta viri de senioribus domus Israel, et Iezonias filius Saphan stabat in medio eorum stantium ante picturas, et unusquisque habebat turibulum in manu sua, et vapor nebulae de ture consurgebat. 12 Et dixit ad me: " Certe vides, fili hominis, quae seniores domus Israel faciunt in tenebris, unusquisque in cubiculo simulacri sui; dicunt enim: "Non videt Dominus nos, dereliquit Dominus terram"". 13 Et dixit ad me: " Adhuc videbis abominationes maiores, quas isti faciunt ".
14
Et duxit me ad ostium portae domus Domini, quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Thammuz. 15 Et dixit ad me: "Certe vidisti, fili hominis; adhuc videbis abominationes maiores his ".
16
Et introduxit me in atrium domus Domini interius, et ecce in ostio templi Domini, inter vestibulum et altare, quasi viginti quinque viri dorsa habentes contra templum Domini et facies ad orientem, et adorabant ad ortum solis. 17 Et dixit ad me: " Certe vidisti, fili hominis; numquid parum est hoc domui Iudae, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate iterum irritaverunt me et ecce applicant ramum ad nares suas. 18 Ergo et ego faciam in furore: non parcet oculus meus, nec miserebor et, cum clamaverint ad aures meas voce magna, non exaudiam eos ".


9 1 Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: " Appropinquaverunt visitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ".
2
Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem, et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorum vestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt et steterunt iuxta altare aereum. 3 Et gloria Dei Israel elevata est de cherub, super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis. 4 Et dixit Dominus ad eum: " Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt in medio eius ". 5 Et illis dixit, audiente me: " Transite per civitatem sequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini: 6 senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque ad internecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite ". Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant ante faciem domus.
7
Et dixit ad eos: "Contaminate domum et implete atria interfectis. Egredimini ". Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant in civitate.


8 Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: "Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem? ". 9 Et dixit ad me: " Iniquitas domus Israel et Iudae magna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta est iniustitia. Dixerunt enim: "Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt"; 10 igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caput eorum reddam ".
11
Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: " Feci, sicut praecepisti mihi ".

10 1 Et vidi: et ecce super firmamentum, quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii apparuit super ea. 2 Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: " Ingredere in medio rotarum, quae sunt subtus cherub, et imple manus tuas prunis ignis, quae sunt inter cherubim, et effunde super civitatem ". Ingressusque est in conspectu meo.
3
Cherubim autem stabant a dextris domus, cum ingrederetur vir, et nubes implevit atrium interius. 4 Et elevata est gloria Domini desuper cherub ad limen domus, et repleta est domus nube, et atrium repletum est splendore gloriae Domini. 5 Et sonitus alarum cherubim audiebatur usque ad atrium exterius, quasi vox Dei omnipotentis loquentis.
6
Cumque praecepisset viro, qui indutus erat lineis, dicens: " Sume ignem de medio rotarum, de medio cherubim ", ingressus ille stetit iuxta rotam; 7 et extendit cherub manum de medio cherubim ad ignem, qui erat inter cherubim, et sumpsit et dedit in manus eius, qui indutus erat lineis; qui accipiens egressus est. 8 Et apparuit in cherubim similitudo manus hominis subtus pennas eorum,
9
et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi, 10 et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae. 11 Cumque ambularent in quattuor partes, gradiebantur et non convertebantur ambulantes, sed ad locum, ad quem ire declinabat quae prima erat, sequebantur et ceterae nec convertebantur, cum ambularent. 12 Et omne corpus eorum et terga et manus et pennae et rotae plena erant oculis in circuitu illis quattuor; 13 et rotae istae vocatae sunt Volubiles, audiente me. 14 Quattuor autem facies habebat unumquodque: facies prima facies cherub, et facies secunda facies hominis, et tertia facies leonis, et quarta facies aquilae. 15 Et elevati sunt cherubim: ipsum est animal, quod videram iuxta fluvium Chobar. 16 Cumque ambularent, cherubim ibant pariter, et rotae iuxta ea; et cum elevarent cherubim alas suas, ut exaltarentur de terra, non convertebantur rotae, sed et ipsae iuxta erant. 17 Stantibus illis, stabant et cum elevatis elevabantur; spiritus enim animalium erat in eis.


18 Et egressa est gloria Domini a limine templi et stetit super cherubim; 19 et elevantes cherubim alas suas exaltata sunt a terra coram me, et, illis egredientibus, rotae quoque subsecutae sunt; et stetit in introitu portae domus Domini orientalis, et gloria Dei Israel erat super eos. 20 Ipsum est animal, quod vidi subter Deum Israel iuxta fluvium Chobar, et intellexi quia cherubim essent. 21 Quattuor per quattuor vultus unicuique, et quattuor alae unicuique, et similitudo manus hominis sub alis eorum; 22 et similitudo vultuum eorum, ipsi vultus quorum aspectum videram iuxta fluvium Chobar. Et singuli ante faciem suam gradiebantur.


Capitulum 11

11 1 Et elevavit me spiritus et duxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum; et ecce in introitu portae viginti quinque viri, et vidi in medio eorum Iezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae, principes populi.
2
Dixitque ad me: " Fili hominis, hi sunt viri, qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista
3
dicentes: "Nonne dudum aedificatae sunt domus? Haec est lebes, nos autem carnes".
4
Idcirco vaticinare de eis; vaticinare, fili hominis ".
5
Et irruit in me spiritus Domini et dixit ad me: " Loquere. Haec dicit Dominus: Sic locuti estis, domus Israel, et cogitationes cordis vestri ego novi.
6
Plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis.
7
Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius.
8
Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus.
9
Et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia.
10
Gladio cadetis, in finibus Israel iudicabo vos, et scietis quia ego Dominus.
11
Haec non erit vobis in lebetem, et vos non eritis in medio eius in carnes: in finibus Israel iudicabo vos;
12
et scietis quia ego Dominus, qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis, sed iuxta iudicia gentium, quae in circuitu vestro sunt, estis operati ".
13
Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: " Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel! ".
14
Et factum est verbum Domini ad me dicens:
15
" Fili hominis, fratres tui, fratres tui, viri propinqui tui et omnis domus Israel, universi, quibus dixerunt habitatores Ierusalem: "Longe sunt a Domino; nobis data est terra in possessionem".
16
Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt.
17
Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel.
18
Et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa.
19
Et dabo eis cor aliud et spiritum novum tribuam in visceribus eorum; et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum,
20
ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum, et ego sim eis in Deum.
21
Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam ", dicit Dominus Deus.
22
Et elevaverunt cherubim alas suas, et rotae cum eis, et gloria Dei Israel erat super eos;
23
et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem, qui est ad orientem urbis.
24
Et spiritus levavit me adduxitque in Chaldaeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei; et sublata est a me visio, quam videram.
25
Et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini, quae ostenderat mihi.


12 1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
2
" Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum et non vident, et aures ad audiendum et non audiunt, quia domus exasperans est.
3
Tu ergo, fili hominis, fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis; transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum, si forte aspiciant, quia domus exasperans est.
4
Et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum; tu autem egredieris vespere coram eis, sicut egreditur migrans.
5
Ante oculos eorum perfode tibi parietem et efferes per eum;
6
in conspectu eorum in umeris portabis, in caligine efferes: faciem tuam velabis et non videbis terram, quia portentum dedi te domui Israel ".
7
Feci ergo, sicut praeceperat mihi Dominus: vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu; et in caligine extuli in umeris portans in conspectu eorum.
8
Et factus est sermo Domini ad me mane dicens:
9
" Fili hominis, numquid non dixerunt ad te domus Israel, domus exasperans: "Quid tu facis?".
10
Dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Super ducem onus istud, qui est in Ierusalem, et super omnem domum Israel, quae est in medio eius.
11
Dic: Ego portentum vestrum. Quomodo feci, sic fiet illis: in transmigrationem et in captivitatem ibunt.
12
Et dux, qui est in medio eorum, in umeris portabit, in caligine, et egredietur; parietem perfodient, ut transitus fiat per eum; faciem suam operiet, ut non videat oculo terram.


13 Et extendam rete meum super illum, et capietur in tendicula mea; et adducam eum in Babylonem in terram Chaldaeorum, et ipsam non videbit ibique morietur.
14
Et omnes, qui circa eum sunt, praesidium eius et agmina eius, dispergam in omnem ventum; et gladium evaginabo post eos.
15
Et scient quia ego Dominus, quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris.
16
Et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia, ut narrent omnia scelera eorum in gentibus, ad quas ingredientur, et scient quia ego Dominus ".
17
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
18
" Fili hominis, panem tuum in conturbatione comede; sed et aquam tuam in trepidatione et sollicitudine bibe.
19
Et dices ad populum terrae: Haec dicit Dominus Deus ad eos, qui habitant in Ierusalem in terra Israel: Panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent, quia desolabitur terra a plenitudine sua propter violentiam omnium, qui habitant in ea;
20
et civitates, quae nunc habitantur, desolatae erunt, terraque deserta, et scietis quia ego Dominus ".
21
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
22
" Fili hominis, quod est proverbium istud vobis in terra Israel dicentibus: "In longum differentur dies, et peribit omnis visio"?
23
Ideo dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Quiescere faciam proverbium istud, neque vulgo dicetur ultra in Israel; et loquere ad eos quod appropinquaverint dies et sermo omnis visionis.
24
Non enim erit ultra omnis visio vana neque divinatio ambigua in medio filiorum Israel,
25
quia ego Dominus loquar; quodcumque locutus fuero verbum, et fiet: non prolongabitur amplius, sed in diebus vestris, domus exasperans, loquar verbum et faciam illud ", dicit Dominus Deus.
26
Et factus est sermo Domini ad me dicens:
27
" Fili hominis, ecce domus Israel dicentium: "Visio, quam hic videt, in dies multos et in tempora longa iste prophetat";
28
propterea dic ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Non differetur ultra omnis sermo meus; verbum, quod locutus fuero, complebitur ", dicit Dominus Deus.



Ezequiel (NV) 1