Génesis (NV) 12

Vocatio Abraham, patris Populi Dei - Egressus est Abram sicut praeceperat ei Dominus

12 1 Dixit autem Dominus ad Abram: " Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui in terram, quam monstrabo tibi. 2 Faciamque te in gentem magnam et benedicam tibi et magnificabo nomen tuum, erisque in benedictionem. 3 Benedicam benedicentibus tibi et maledicentibus tibi maledicam, atque in te benedicentur universae cognationes terrae! ".
4
Egressus est itaque Abram, sicut praeceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot. Septuaginta quinque annorum erat Abram, cum egrederetur de Charran.


5 Tulitque Sarai uxorem suam et Lot filium fratris sui universamque substantiam, quam acquisiverant, et animas, quas fecerant in Charran, et egressi sunt, ut irent in terram Chanaan; et venerunt in terram Chanaan.
6
Pertransivit Abram terram usque ad locum Sichem, usque ad Quercum Moreh. Chananaeus autem tunc erat in terra. 7 Apparuit autem Dominus Abram et dixit ei: " Semini tuo dabo terram hanc ". Qui aedificavit ibi altare Domino, qui apparuerat ei.


8 Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini. 9 Perrexitque Abram de mansione in mansionem usque ad Nageb.


10 Facta est autem fames in terra; descenditque Abram in Aegyptum, ut peregrinaretur ibi; praevaluerat enim fames in terra. 11 Cumque prope esset, ut ingrederetur Aegyptum, dixit Sarai uxori suae: " Novi quod pulchra sis mulier 12 et quod, cum viderint te Aegyptii, dicturi sunt: "Uxor ipsius est"; et interficient me et te reservabunt. 13 Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui ".
14
Cum itaque ingressus esset Abram Aegyptum, viderunt Aegyptii mulierem quod esset pulchra nimis, 15 et viderunt eam principes pharaonis et laudaverunt eam apud illum; et sublata est mulier in domum pharaonis. 16 Abram vero bene usus est propter illam; fueruntque ei oves et boves et asini et servi et famulae et asinae et cameli. 17 Flagellavit autem Dominus pharaonem plagis maximis et domum eius propter Sarai uxorem Abram. 18 Vocavitque pharao Abram et dixit ei: " Quidnam est hoc quod fecisti mihi? Quare non indicasti mihi quod uxor tua esset? 19 Quam ob causam dixisti esse sororem tuam, ut tollerem eam mihi in uxorem? Nunc igitur, ecce coniux tua: accipe eam et vade! ". 20 Praecepitque pharao super Abram viris; et deduxerunt eum et uxorem illius et omnia, quae habebat.

13 1 Ascendit ergo Abram de Aegypto ipse et uxor eius et omnia, quae habebat, et Lot cum eo ad Nageb.


2 Abram autem erat dives valde in pecoribus, argento et auro.


3 Et profectus est de mansione in mansionem a Nageb in Bethel usque ad locum, ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai, 4 in loco altaris, quod fecerat prius, et invocavit ibi nomen Domini.

Ne sit iurgium inter me et te: fratres enim sumus

5 Sed et Lot, qui ibat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula; 6 nec poterat eos capere terra, ut habitarent simul: erat quippe substantia eorum multa, et nequibant habitare communiter. 7 Unde et facta est rixa inter pastores gregum Abram et pastores gregum Lot. Eo autem tempore Chananaeus et Pherezaeus habitabant in illa terra. 8 Dixit ergo Abram ad Lot: " Ne, quaeso, sit iurgium inter me et te et inter pastores meos et pastores tuos: fratres enim sumus. 9 Nonne universa terra coram te est? Recede a me, obsecro: si ad sinistram ieris, ego dexteram tenebo; si tu dexteram elegeris, ego ad sinistram pergam ".
10
Elevatis itaque Lot oculis, vidit omnem circa regionem Iordanis, quae universa irrigabatur, antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorram, sicut paradisus Domini et sicut Aegyptus usque in Segor. 11 Elegitque sibi Lot omnem regionem circa Iordanem et recessit ad orientem; divisique sunt alterutrum a fratre suo. 12 Abram habitavit in terra Chanaan; Lot vero moratus est in oppidis, quae erant circa Iordanem, et tabernacula movit usque ad Sodomam. 13 Homines autem Sodomitae pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
14
Dixitque Dominus ad Abram, postquam divisus est Lot ab eo: " Leva oculos tuos et vide a loco, in quo nunc es, ad aquilonem et ad meridiem, ad orientem et ad occidentem: 15 omnem terram, quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum; 16 faciamque semen tuum sicut pulverem terrae: si quis potest hominum numerare pulverem terrae, semen quoque tuum numerare poterit. 17 Surge et perambula terram in longitudine et in latitudine sua, quia tibi daturus sum eam ".
18
Movens igitur tabernaculum suum, Abram venit et habitavit iuxta Quercus Mambre, quae sunt in Hebron, aedificavitque ibi altare Domino.


14 1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Sennaar et Arioch rex Ellasar et Chodorlahomor rex Elam et Thadal rex gentium 2 inirent bellum contra Bara regem Sodomae et contra Bersa regem Gomorrae et contra Sennaab regem Adamae et contra Semeber regem Seboim contraque regem Belae; ipsa est Segor. 3 Omnes hi convenerunt in vallem Siddim, quae nunc est mare Salis. 4 Duodecim annis servierant Chodorlahomor et tertio decimo anno recesserunt ab eo. 5 Igitur anno quarto decimo venit Chodorlahomor et reges, qui erant cum eo, percusseruntque Raphaim in Astharothcarnaim et Zuzim in Ham et Emim in Savecariathaim 6 et Chorraeos in montibus Seir usque ad Elpharan, quae est in deserto.
7
Reversique sunt et venerunt ad fontem Mesphat; ipsa est Cades. Et percusserunt omnem regionem Amalecitarum et etiam Amorraeum, qui habitabat in Asasonthamar. 8 Et egressi sunt rex Sodomae et rex Gomorrae rexque Adamae et rex Seboim necnon et rex Belae, quae est Segor; et direxerunt contra eos aciem in valle Siddim, 9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elam et Thadal regem gentium et Amraphel regem Sennaar et Arioch regem Ellasar: quattuor reges adversus quinque. 10 Vallis autem Siddim habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomae et Gomorrae terga verterunt cecideruntque illuc; et, qui remanserant, fugerunt ad montem. 11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomae et Gomorrae et universa, quae ad cibum pertinent, et abierunt; 12 ceperunt et Lot et substantiam eius, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodoma.
13
Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebraeo, qui habitabat iuxta Quercus Mambre Amorraei fratris Eschol et fratris Aner; hi enim pepigerant foedus cum Abram. 14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan; 15 et, divisis sociis, irruit super eos nocte percussitque eos et persecutus est eos usque Hoba, quae est ad laevam Damasci; 16 reduxitque omnem substantiam, necnon et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.
17
Egressus est autem rex Sodomae in occursum eius, postquam reversus est a caede Chodorlahomor et regum, qui cum eo erant, in vallem Save, quae est vallis Regis.

Panem et vinum obtulit

18 At vero Melchisedech rex Salem proferens panem et vinum erat enim sacerdos Dei altissimi
19
benedixit ei et ait: " Benedictus Abram a Deo excelso, qui creavit caelum et terram
20
et benedictus Deus excelsus, qui tradidit hostes tuos in manus tuas ". Et dedit ei decimas ex omnibus.


21 Dixit autem rex Sodomae ad Abram: " Da mihi animas; substantiam tolle tibi ". 22 Qui respondit ei: " Levo manum meam ad Dominum, Deum excelsum, creatorem caeli et terrae, 23 a filo subteminis usque ad corrigiam caligae non accipiam ex omnibus, quae tua sunt, ne dicas: "Ego ditavi Abram"; 24 exceptis his, quae comederunt iuvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Eschol et Mambre: isti accipient partes suas ".

Qui egreditur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem

15 1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: "Noli timere, Abram! Ego protector tuus sum, et merces tua magna erit nimis". 2 Dixitque Abram: " Domine Deus, quid dabis mihi? Ego vadam absque liberis, et heres domus meae erit Damascenus Eliezer ". 3 Addiditque Abram: " En mihi non dedisti semen, et ecce vernaculus meus heres meus erit ". 4 Sed ecce sermo Domini factus est ad eum: "Non erit hic heres tuus, sed qui egredietur de visceribus tuis, ipsum habebis heredem ".

Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam

5 Eduxitque eum foras et ait illi: " Suspice caelum et numera stellas, si potes ". Et dixit ei: " Sic erit semen tuum ". 6 Credidit Domino, et reputatum est ei ad iustitiam.


7 Dixitque ad eum: " Ego Dominus, qui eduxi te de Ur Chaldaeorum, ut darem tibi terram istam, et possideres eam ". 8 Et ille ait: " Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? ". 9 Respondens Dominus: " Sume, inquit, mihi vitulam triennem et capram trimam et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam ". 10 Qui tollens universa haec divisit ea per medium et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
12
Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et ecce horror magnus et tenebrosus invasit eum.


13 Dictumque est ad eum: " Scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subicient eos servituti et affligent quadringentis annis. 14 Verumtamen et gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo, et post haec egredientur cum magna substantia. 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. 16 Generatione autem quarta revertentur huc; necdum enim completae sunt iniquitates Amorraeorum usque ad praesens tempus ".


17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

Deus cum Abraham fideli foedus init

18 In illo die pepigit Dominus cum Abram foedus dicens: " Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Aegypti usque ad magnum fluvium Euphraten,


19 Cinaeos et Cenezaeos, Cedmonaeos 20 et Hetthaeos et Pherezaeos, Raphaim quoque 21 et Amorraeos et Chananaeos et Gergesaeos et Iebusaeos ".


16 1 Sarai autem uxor Abram non genuerat ei liberos; sed habens ancillam Aegyptiam nomine Agar, 2 dixit marito suo: " Ecce conclusit me Dominus, ne parerem; ingredere ad ancillam meam, si forte saltem ex illa suscipiam filios ". Cumque ille acquiesceret deprecanti, 3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan, et dedit eam viro suo uxorem.
4
Qui ingressus est ad eam. At illa concepisse se videns despexit dominam suam. 5 Dixitque Sarai ad Abram: " Inique agis contra me; ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quae videns quod conceperit, despectui me habet. Iudicet Dominus inter me et te ".


6 Cui respondens Abram: " Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet ". Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
7
Cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in deserto, ad fontem in via Sur, 8 dixit: " Agar, ancilla Sarai, unde venis et quo vadis? ". Quae respondit: " A facie Sarai dominae meae ego fugio ". 9 Dixitque ei angelus Domini: " Revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius ". 10 Et dixit ei angelus Domini: " Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non numerabitur prae multitudine ".
11
Et dixit ei angelus Domini: " Ecce, concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismael, eo quod audierit Dominus afflictionem tuam.
12
Hic erit homo onagro similis; manus eius contra omnes, et manus omnium contra eum; et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula ".


13 Vocavit autem nomen Domini, qui loquebatur ad eam: " Tu Deus, qui vidisti me ". Dixit enim: " Profecto hic vidi posteriora videntis me ". 14 Propterea appellatur puteus ille Lahairoi (id est Viventis et Videntis me); ipse est inter Cades et Barad.

Peperit Agar Abrahae filium, qui vocavit nomen eius Ismael

15 Peperitque Agar Abrae filium; qui vocavit nomen filii sui, quem pepererat Agar, Ismael. 16 Octoginta et sex annorum erat Abram, quando peperit ei Agar Ismaelem.

Statuam pactum meum inter me et te

17 1 Postquam Abram nonaginta et novem annorum factus est, apparuit ei Dominus dixitque ad eum: " Ego Deus omnipotens, ambula coram me et esto perfectus.


2 Ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis ".

Eris pater multarum gentium

3 Cecidit Abram pronus in faciem. 4 Dixitque ei Deus: " Ecce pactum meum tecum. Erisque pater multarum gentium, 5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. 6 Faciamque te crescere vehementissime et ponam te in gentes; regesque ex te egredientur. 7 Et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno, ut sim Deus tuus et seminis tui post te. 8 Daboque tibi et semini tuo post te terram peregrinationis tuae, omnem terram Chanaan in possessionem aeternam; eroque Deus eorum ".


9 Dixit iterum Deus ad Abraham: " Tu autem pactum meum custodies, et semen tuum post te in generationibus suis.

Circumcidetur omne masculinum in signum foederis

10 Hoc est pactum meum, quod observabitis, inter me et vos et semen tuum post te. Circumcidetur ex vobis omne masculinum,


11 et circumcidetis carnem praeputii vestri, ut sit in signum foederis inter me et vos. 12 Infans octo dierum circumcidetur in vobis: omne masculinum in generationibus vestris, tam vernaculus quam empticius ex omnibus alienigenis, quicumque non fuerit de stirpe vestra. 13 Circumcidetur vernaculus et empticius, eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum.
14
Masculus, cuius praeputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo; pactum meum irritum fecit ".

Sara pariet tibi filium

15 Dixit quoque Deus ad Abraham: " Sarai uxorem tuam non vocabis nomen eius Sarai, sed Sara erit nomen eius. 16 Et benedicam ei; et ex illa quoque dabo tibi filium. Benedicturus sum eam, eritque in nationes; reges populorum orientur ex ea ". 17 Cecidit Abraham in faciem suam et risit dicens in corde suo: " Putasne centenario nascetur filius? Et Sara nonagenaria pariet? ". 18 Dixitque ad Deum: " Utinam Ismael vivat coram te ". 19 Et ait Deus: " Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen eius Isaac; et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum. 20 Super Ismael quoque exaudivi te: ecce benedicam ei et crescere faciam et multiplicabo eum vehementissime; duodecim duces generabit, et faciam illum in gentem magnam. 21 Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero ". 22 Cumque cessasset loqui cum eo, ascendit Deus ab Abraham.


23 Tulit ergo Abraham Ismael filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque, quos emerat: cunctos mares ex omnibus viris domus suae; et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die, sicut praeceperat ei Deus. 24 Abraham nonaginta novem erat annorum, quando circumcisus est in carne praeputii sui; 25 et Ismael filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae. 26 Eadem die circumcisus est Abraham et Ismael filius eius; 27 et omnes viri domus illius, tam vernaculi quam empticii ex alienigenis, circumcisi sunt cum eo.

Domine, ne transeas servum tuum

18 1 Apparuit autem ei Dominus iuxta Quercus Mambre se denti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei. 2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum. Quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terram 3 et dixit: " Domine mi, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum; 4 afferatur pauxillum aquae, et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore. 5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum, postea transibitis; idcirco enim declinastis ad servum vestrum ". Qui dixerunt: " Fac ut locutus es ".
6
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram dixitque: " Accelera, tria sata similae commisce et fac subcinericios panes ". 7 Ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero; qui festinavit et coxit illum. 8 Tulit quoque butyrum et lac et vitulum, quem coxerat, et posuit coram eis. Ipse vero stabat iuxta eos sub arbore; et comederunt.
9
Dixeruntque ad eum: " Ubi est Sara uxor tua? ". Ille respondit: " Ecce in tabernaculo est ". 10 Cui dixit: " Revertens veniam ad te tempore isto, et habebit filium Sara uxor tua ". Quo audito, Sara risit ad ostium tabernaculi, quod erat post eum.

Numquid Domino est quidquam difficile! Revertar ad te, et habebit Sara filium

11 Erant autem ambo senes provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria. 12 Quae risit occulte dicens: " Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptas mihi erit? ". 13 Dixit autem Dominus ad Abraham: " Quare risit Sara dicens: "Num vere paritura sum anus?"". 14 Numquid Domino est quidquam difficile? Revertar ad te hoc eodem tempore, et habebit Sara filium ". 15 Negavit Sara dicens: " Non risi ", timore perterrita. Ille autem dixit: " Non; sed risisti ".


16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam; et Abraham simul gradiebatur deducens eos. 17 Dixitque Dominus: " Num celare potero Abraham, quae gesturus sum, 18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae? 19 Nam elegi eum, ut praecipiat filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium, ut adducat Dominus super Abraham omnia, quae locutus est ad eum ".

Numquid perdes iustum cum impio - Ne indignetur Deus meus si loquar

20 Dixit itaque Dominus: " Clamor contra Sodomam et Gomorram multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. 21 Descendam et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint an non; sciam ".
22
Converteruntque se inde viri et abierunt Sodomam; Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
23
Et appropinquans ait: " Numquid vere perdes iustum cum impio? 24 Si forte fuerint quinquaginta iusti in civitate, vere perdes et non parces loco illi propter quinquaginta iustos, si fuerint in eo? 25 Absit a te, ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio, fiatque iustus sicut impius; absit a te. Nonne iudex universae terrae faciet iudicium? ". 26 Dixitque Dominus: " Si invenero Sodomae quinquaginta iustos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos ".
27
Respondensque Abraham ait: " Ecce coepi loqui ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis. 28 Quid, si forte minus quinquaginta iustis quinque fuerint? Delebis propter quinque universam urbem? ". Et ait: " Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque ". 29 Rursumque locutus est ad eum: " Si forte inventi fuerint ibi quadraginta? ". Ait: " Non percutiam propter quadraginta ".
30
" Ne, quaeso, inquit, indignetur Dominus meus, si loquar. Si forte ibi inventi fuerint triginta? ". Respondit: " Non faciam, si invenero ibi triginta ". 31 " Ecce, ait, coepi loqui ad Dominum meum. Si forte inventi fuerint ibi viginti? ". Dixit: " Non interficiam propter viginti ". 32 " Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem? ". Dixit: " Non delebo propter decem ".


33 Abiit Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham; et ille reversus est in locum suum.


19 1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram 2 et dixit: " Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram ". Qui dixerunt: " Minime, sed in platea pernoctabimus ". 3 Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
4
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul. 5 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: " Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos ".
6
Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait: 7 " Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere. 8 Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei ". 9 At illi dixerunt: " Recede illuc ". Et rursus: " Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus ". Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores. 10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium;
11
et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
12
Dixerunt autem viri ad Lot: " Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc: 13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam ". 14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: " Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem ". Et visus est eis quasi ludens loqui.

Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem

15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: " Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis ". 16 Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
17
Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: " Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas ". 18 Dixitque Lot ad eos: " Non, quaeso, Domine. 19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar. 20 Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea ". 21 Dixitque ad eum: " Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es. 22 Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc ". Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
23
Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor. 24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo 25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia. 26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
27
Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino, 28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
29
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat.


30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius.
31
Dixitque maior ad minorem: " Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. 32 Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen ". 33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit. 34 Altera quoque die dixit maior ad minorem: " Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro ". 35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit. 36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo. 37 Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem. 38 Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.

20 1 Profectus inde Abraham in terram Nageb, habitavit inter Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris. 2 Dixitque de Sara uxore sua: " Soror mea est ". Misit ergo Abimelech rex Gerarae et tulit eam. 3 Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte et ait illi: " En morieris propter mulierem, quam tulisti; habet enim virum ". 4 Abimelech vero non tetigerat eam. Et ait: " Domine, num gentem etiam iustam interficies? 5 Nonne ipse dixit mihi: "Soror mea est", et ipsa quoque ait: "Frater meus est"? In simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci hoc ". 6 Dixitque ad eum Deus per somnium: " Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. 7 Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt ".
8
Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. 9 Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: " Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi ". 10 Rursusque ait: " Quid vidisti, ut hoc faceres? ". 11 Respondit Abraham: " Cogitavi mecum: Certe non est timor Dei in loco isto, et interficient me propter uxorem meam. 12 Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. 13 Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim ".
14
Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas et dedit Abraham; reddiditque illi Saram uxorem suam 15 et ait: " Ecce terra mea coram te; ubicumque tibi placuerit, habita ". 16 Sarae autem dixit: " Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis ".
17
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; 18 concluserat enim Dominus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abraham.


21 1 Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est; 2 concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. 3 Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac


4 et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus.


5 Cum Abraham centum esset annorum, natus est ei Isaac filius eius.


6 Dixitque Sara: " Risum fecit mihi Deus; quicumque audierit, corridebit mihi ?. 7 Rursumque ait: ? Quis auditurum crederet Abraham quod Sara lactaret filios, quia peperit ei filium iam seni? ".

Non erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac

8 Crevit igitur puer et ablactatus est. Fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius. 9 Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae iocantem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: 10 " Eice ancillam hanc et filium eius; non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac ". 11 Dure accepit hoc Abraham propter filium suum. 12 Cui dixit Deus: " Non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua; omnia, quae dixerit tibi Sara, audi vocem eius, quia in Isaac vocabitur tibi semen. 13 Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est ". 14 Surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae imposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam. Quae cum abisset, errabat in deserto Bersabee. 15 Cumque consumpta esset aqua in utre, abiecit puerum subter unum arbustum 16 et abiit; seditque e regione procul, quantum potest arcus iacere. Dixit enim: " Non videbo morientem puerum ". Et sedens contra levavit vocem suam et flevit. 17 Exaudivit autem Deus vocem pueri; vocavitque angelus Dei Agar de caelo dicens: " Quid tibi, Agar? Noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco, in quo est. 18 Surge, tolle puerum et tene illum manu tua, quia in gentem magnam faciam eum ". 19 Aperuitque Deus oculos eius; quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere.
20
Et fuit Deus cum eo; qui crevit et moratus est in solitudine factusque est iuvenis sagittarius.


21 Habitavitque in deserto Pharan; et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti.
22
Eodem tempore dixit Abimelech et Phicol princeps exercitus eius ad Abraham: " Deus tecum est in universis, quae agis. 23 Iura ergo per Deum, ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae; sed iuxta fidem, quam feci tibi, facies mihi et terrae, in qua versatus es advena ". 24 Dixitque Abraham: " Ego iurabo ".
25
Et increpavit Abraham Abimelech propter puteum aquae, quem vi abstulerant servi eius. 26 Responditque Abimelech: " Nescivi quis fecerit hanc rem; sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie ". 27 Tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech; percusseruntque ambo foedus. 28 Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. 29 Cui dixit Abimelech: " Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? ". 30 At ille: " Septem, inquit, agnas accipies de manu mea, ut sint in testimonium mihi, quoniam ego fodi puteum istum ". 31 Idcirco vocatus est locus ille Bersabee, quia ibi uterque iuraverunt. 32 Et inierunt foedus in Bersabee.
33
Surrexit autem Abimelech et Phicol princeps militiae eius reversique sunt in terram Philisthim. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini, Dei aeterni. 34 Et fuit colonus in terra Philisthim diebus multis.

Sacrificium Patriarchae nostri Abrahae

22 1 Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham et dixit ad eum: " Abraham ". Ille respondit: " Adsum ". 2 Ait: " Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac et vade in terram Moria; atque offer eum ibi in holocaustum super unum montium, quem monstravero tibi ".


3 Igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes suos et Isaac filium suum. Cumque concidisset ligna in holocaustum, surrexit et abiit ad locum, quem praeceperat ei Deus. 4 Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul 5 dixitque ad pueros suos: " Exspectate hic cum asino. Ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos ".
6
Tulit quoque ligna holocausti et imposuit super Isaac filium suum; ipse vero portabat in manibus ignem et cultrum. Cumque duo pergerent simul, 7 dixit Isaac Abrahae patri suo: " Pater mi ". Ille respondit: " Quid vis, fili? ". " Ecce, inquit, ignis et ligna; ubi est victima holocausti? ". 8 Dixit Abraham: " Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi ". Pergebant ambo pariter;


9 et venerunt ad locum, quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit Abraham altare et desuper ligna composuit. Cumque colligasset Isaac filium suum, posuit eum in altari super struem lignorum 10 extenditque Abraham manum et arripuit cultrum, ut immolaret filium suum. 11 Et ecce angelus Domini de caelo clamavit: " Abraham, Abraham ". Qui respondit: " Adsum ". 12 Dixitque: " Non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quidquam. Nunc cognovi quod times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me ". 13 Levavit Abraham oculos suos viditque arietem unum inter vepres haerentem cornibus; quem assumens obtulit holocaustum pro filio.


14 Appellavitque nomen loci illius: " Dominus videt ". Unde usque hodie dicitur: " In monte Dominus videtur ".


15 Vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo et dixit: 16 " Per memetipsum iuravi, dicit Dominus: quia fecisti hanc rem et non pepercisti filio tuo unigenito, 17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut arenam, quae est in litore maris. Possidebit semen tuum portas inimicorum suorum,
18
et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, quia oboedisti voci meae ".


19 Reversus est Abraham ad pueros suos, et surrexerunt abieruntque Bersabee simul, et habitavit Abraham in Bersabee.


20 His ita gestis, nuntiatum est Abrahae quod Melcha quoque genuisset filios Nachor fratri suo: 21 Us primogenitum et Buz fratrem eius et Camuel patrem Aram 22 et Cased et Azau, Pheldas quoque et Iedlaph 23 ac Bathuel, de quo nata est Rebecca. Octo istos genuit Melcha Nachor fratri Abrahae. 24 Concubina vero illius, nomine Reuma, peperit Tabee et Gaham et Tahas et Maacha.


Génesis (NV) 12