Juan (NV) 1


Sacrosancti Oecumenici Concilii Vaticani II

Ratione habita iussu Pauli PP. VI recognita

Auctoritate Ioannis Pauli PP. II promulgata


NOVA VULGATA

EDITIO TYPICA ALTERA


IOANNES (NV)





1 1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.
2
Hoc erat in principio apud Deum.
3
Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est;
4
in ipso vita erat, et vita erat lux hominum,
5
et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.


6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;
7
hic venit in testimonium, ut testimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.
8
Non erat ille lux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.


9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.
10
In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.
11
In propria venit, et sui eum non receperunt.
12
Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his, qui credunt in nomine eius,
13
qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
14
Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.


15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: " Hic erat, quem dixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ".


16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;
17
quia lex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.
18
Deum nemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.


19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: " Tu quis es? ". 20 Et confessus est et non negavit; et confessus est: " Non sum ego Christus ". 21 Et interrogaverunt eum: " Quid ergo? Elias es tu? ". Et dicit: " Non sum ". " Propheta es tu? ". Et respondit: " Non ". 22 Dixerunt ergo ei: " Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ". 23 Ait: " Ego vox clamantis in deserto: "Dirigite viam Domini", sicut dixit Isaias propheta ".
24
Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis; 25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: " Quid ergo baptizas, si tu non es Christus neque Elias neque propheta? ". 26 Respondit eis Ioannes dicens: " Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis, 27 qui post me venturus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ". 28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.


29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: " Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi. 30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factus est, quia prior me erat.
31
Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel, propterea veni ego in aqua baptizans ". 32 Et testimonium perhibuit Ioannes dicens: " Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit super eum; 33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: "Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto". 34 Et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei ".


35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo, 36 et respiciens Iesum ambulantem dicit: " Ecce agnus Dei ". 37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum. 38 Conversus autem Iesus et videns eos sequentes se dicit eis: " Quid quaeritis? ". Qui dixerunt ei: " Rabbi - quod dicitur interpretatum Magister - ubi manes? ". 39 Dicit eis: " Venite et videbitis ". Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima.
40
Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanne et secuti fuerant eum. 41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei: " Invenimus Messiam " - quod est interpretatum Christus C; 42 adduxit eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: " Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberis Cephas " - quod interpretatur Petrus C.


43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit ei Iesus: " Sequere me ". 44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreae et Petri.


45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: " Quem scripsit Moyses in Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ". 46 Et dixit ei Nathanael: " A Nazareth potest aliquid boni esse? ". Dicit ei Philippus: " Veni et vide ".


47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: " Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ". 48 Dicit ei Nathanael: " Unde me nosti? ". Respondit Iesus et dixit ei: " Priusquam te Philippus vocaret, cum esses sub ficu, vidi te ". 49 Respondit ei Nathanael: " Rabbi, tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ". 50 Respondit Iesus et dixit ei: " Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ". 51 Et dicit ei: " Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis ".

Capitulum 2

2 1 Et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae, et erat mater Iesu ibi; 2 vocatus est autem et Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3 Et deficiente vino, dicit mater Iesu ad eum: " Vinum non habent ". 4 Et dicit ei Iesus: " Quid mihi et tibi, mulier? Nondum venit hora mea ". 5 Dicit mater eius ministris: " Quodcumque dixerit vobis, facite ".
6
Erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum, capientes singulae metretas binas vel ternas. 7 Dicit eis Iesus: " Implete hydrias aqua ". Et impleverunt eas usque ad summum. 8 Et dicit eis: " Haurite nunc et ferte architriclino ". Illi autem tulerunt. 9 Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui haurierant aquam, vocat sponsum architriclinus 10 et dicit ei: " Omnis homo primum bonum vinum ponit et, cum inebriati fuerint, id quod deterius est; tu servasti bonum vinum usque adhuc ". 11 Hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius.


12 Post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius, et ibi manserunt non multis diebus.


13 Et prope erat Pascha Iudaeorum, et ascendit Hierosolymam Iesus. 14 Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas, et nummularios sedentes; 15 et cum fecisset flagellum de funiculis, omnes eiecit de templo, oves quoque et boves, et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit; 16 et his, qui columbas vendebant, dixit: " Auferte ista hinc! Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis ". 17 Recordati sunt discipuli eius quia scriptum est: " Zelus domus tuae comedit me ".
18
Responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei: " Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? ". 19 Respondit Iesus et dixit eis: " Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud ". 20 Dixerunt ergo Iudaei: " Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu tribus diebus excitabis illud? ". 21 Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22 Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat, et crediderunt Scripturae et sermoni, quem dixit Iesus.


23 Cum autem esset Hierosolymis in Pascha, in die festo, multi crediderunt in nomine eius, videntes signa eius, quae faciebat. 24 Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25 et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine; ipse enim sciebat quid esset in homine.

Capitulum 3

3 1 Erat autem homo ex pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Iudaeorum; 2 hic venit ad eum nocte et dixit ei: " Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister; nemo enim potest haec signa facere, quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo ". 3 Respondit Iesus et dixit ei: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei ".
4
Dicit ad eum Nicodemus: " Quomodo potest homo nasci, cum senex sit? Numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci? ". 5 Respondit Iesus: " Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei.
6
Quod natum est ex carne, caro est; et, quod natum est ex Spiritu, spiritus est.


7 Non mireris quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo.
8
Spiritus, ubi vult, spirat, et vocem eius audis, sed non scis unde veniat et quo vadat; sic est omnis, qui natus est ex Spiritu ".


9 Respondit Nicodemus et dixit ei: " Quomodo possunt haec fieri? ". 10 Respondit Iesus et dixit ei: " Tu es magister Israel et haec ignoras?
11
Amen, amen dico tibi: Quod scimus, loquimur et, quod vidimus, testamur; et testimonium nostrum non accipitis.
12
Si terrena dixi vobis, et non creditis, quomodo, si dixero vobis caelestia, credetis?


13 Et nemo ascendit in caelum, nisi qui descendit de caelo, Filius hominis.


14 Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis,
15
ut omnis, qui credit, in ipso habeat vitam aeternam ".


16 Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis, qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.
17
Non enim misit Deus Filium in mundum, ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum.


18 Qui credit in eum, non iudicatur; qui autem non credit, iam iudicatus est, quia non credidit in nomen Unigeniti Filii Dei.


19 Hoc est autem iudicium: Lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem; erant enim eorum mala opera.
20
Omnis enim, qui mala agit, odit lucem et non venit ad lucem, ut non arguantur opera eius;
21
qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur eius opera, quia in Deo sunt facta.


22 Post haec venit Iesus et discipuli eius in Iudaeam terram, et illic demorabatur cum eis et baptizabat. 23 Erat autem et Ioannes baptizans in Enon iuxta Salim, quia aquae multae erant illic, et adveniebant et baptizabantur; 24 nondum enim missus fuerat in carcerem Ioannes.
25
Facta est ergo quaestio ex discipulis Ioannis cum Iudaeo de purificatione. 26 Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: " Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum! ". 27 Respondit Ioannes et dixit: " Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de caelo.
28
Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim: Non sum ego Christus, sed: Missus sum ante illum.
29
Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est.
30
Illum oportet crescere, me autem minui ".


31 Qui de sursum venit, supra omnes est; qui est de terra, de terra est et de terra loquitur. Qui de caelo venit, supra omnes est;
32
et quod vidit et audivit, hoc testatur, et testimonium eius nemo accipit.
33
Qui accipit eius testimonium, signavit quia Deus verax est.
34
Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur; non enim ad mensuram dat Spiritum.
35
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius.
36
Qui credit in Filium, habet vitam aeternam; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.


4 1 Ut ergo cognovit Iesus quia audierunt pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Ioannes 2 - quamquam Iesus ipse non baptizaret sed discipuli eius - 3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam. 4 Oportebat autem eum transire per Samariam.


5 Venit ergo in civitatem Samariae, quae dicitur Sichar, iuxta praedium, quod dedit Iacob Ioseph filio suo; 6 erat autem ibi fons Iacob. Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem; hora erat quasi sexta.
7
Venit mulier de Samaria haurire aquam. Dicit ei Iesus: " Da mihi bibere "; 8 discipuli enim eius abierant in civitatem, ut cibos emerent. 9 Dicit ergo ei mulier illa Samaritana: " Quomodo tu, Iudaeus cum sis, bibere a me poscis, quae sum mulier Samaritana? ". Non enim coutuntur Iudaei Samaritanis. 10 Respondit Iesus et dixit ei: " Si scires donum Dei, et quis est, qui dicit tibi: "Da mihi bibere", tu forsitan petisses ab eo, et dedisset tibi aquam vivam ".
11
Dicit ei mulier: " Domine, neque in quo haurias habes, et puteus altus est; unde ergo habes aquam vivam? 12 Numquid tu maior es patre nostro Iacob, qui dedit nobis puteum, et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius? ". 13 Respondit Iesus et dixit ei: " Omnis, qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum;
14
qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua, quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam ".


15 Dicit ad eum mulier: " Domine, da mihi hanc aquam, ut non sitiam neque veniam huc haurire ". 16 Dicit ei: " Vade, voca virum tuum et veni huc ". 17 Respondit mulier et dixit ei: " Non habeo virum ". Dicit ei Iesus: " Bene dixisti: "Non habeo virum"; 18 quinque enim viros habuisti, et nunc, quem habes, non est tuus vir. Hoc vere dixisti ".


19 Dicit ei mulier: " Domine, video quia propheta es tu. 20 Patres nostri in monte hoc adoraverunt, et vos dicitis quia in Hierosolymis est locus, ubi adorare oportet ". 21 Dicit ei Iesus: " Crede mihi, mulier, quia venit hora, quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem.
22
Vos adoratis, quod nescitis; nos adoramus, quod scimus, quia salus ex Iudaeis est.
23
Sed venit hora, et nunc est, quando veri adoratores adorabunt Patrem in Spiritu et veritate; nam et Pater tales quaerit, qui adorent eum.
24
Spiritus est Deus, et eos, qui adorant eum, in Spiritu et veritate oportet adorare ".


25 Dicit ei mulier: " Scio quia Messias venit - qui dicitur Christus C; cum venerit ille, nobis annuntiabit omnia ". 26 Dicit ei Iesus: " Ego sum, qui loquor tecum ".
27
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: " Quid quaeris aut quid loqueris cum ea? ". 28 Reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus: 29 " Venite, videte hominem, qui dixit mihi omnia, quaecumque feci; numquid ipse est Christus? ". 30 Exierunt de civitate et veniebant ad eum.
31
Interea rogabant eum discipuli dicentes: " Rabbi, manduca ". 32 Ille autem dixit eis: " Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis ". 33 Dicebant ergo discipuli ad invicem: " Numquid aliquis attulit ei manducare? ".
34
Dicit eis Iesus: " Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius, qui misit me, et ut perficiam opus eius.
35
Nonne vos dicitis: "Adhuc quattuor menses sunt, et messis venit"? Ecce dico vobis: Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt ad messem! Iam 36 qui metit, mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam, ut et qui seminat, simul gaudeat et qui metit.
37
In hoc enim est verbum verum: Alius est qui seminat, et alius est qui metit.
38
Ego misi vos metere, quod vos non laborastis; alii laboraverunt, et vos in laborem eorum introistis ".
39
Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis: " Dixit mihi omnia, quaecumque feci! ". 40 Cum venissent ergo ad illum Samaritani, rogaverunt eum, ut apud ipsos maneret; et mansit ibi duos dies. 41 Et multo plures crediderunt propter sermonem eius; 42 et mulieri dicebant: " Iam non propter tuam loquelam credimus; ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere Salvator mundi! ".

Vade, filius tuus vivit

43 Post duos autem dies exiit inde in Galilaeam; 44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. 45 Cum ergo venisset in Galilaeam, exceperunt eum Galilaei, cum omnia vidissent, quae fecerat Hierosolymis in die festo; et ipsi enim venerant in diem festum.
46
Venit ergo iterum in Cana Galilaeae, ubi fecit aquam vinum. Et erat quidam regius, cuius filius infirmabatur Capharnaum; 47 hic, cum audisset quia Iesus advenerit a Iudaea in Galilaeam, abiit ad eum et rogabat, ut descenderet et sanaret filium eius; incipiebat enim mori. 48 Dixit ergo Iesus ad eum: " Nisi signa et prodigia videritis, non credetis ". 49 Dicit ad eum regius: " Domine, descende priusquam moriatur puer meus ". 50 Dicit ei Iesus: " Vade. Filius tuus vivit ". Credidit homo sermoni, quem dixit ei Iesus, et ibat. 51 Iam autem eo descendente, servi eius occurrerunt ei dicentes quia puer eius vivit. 52 Interrogabat ergo horam ab eis, in qua melius habuerit. Dixerunt ergo ei: " Heri hora septima reliquit eum febris ". 53 Cognovit ergo pater quia illa hora erat, in qua dixit ei Iesus: " Filius tuus vivit ", et credidit ipse et domus eius tota.
54
Hoc iterum secundum signum fecit Iesus, cum venisset a Iudaea in Galilaeam.

Statim sanus factus est homo ille

5 1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hierosolymam. 2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice Bethsatha, quinque porticus habens. 3 In his iacebat multitudo languentium, caecorum, claudorum, aridorum. 4 5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua. 6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, et cognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: " Vis sanus fieri? ". 7 Respondit ei languidus: " Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ". 8 Dicit ei Iesus: " Surge, tolle grabatum tuum et ambula ". 9 Et statim sanus factus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illo die. 10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatus fuerat: " Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ". 11 Ille autem respondit eis: " Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: "Tolle grabatum tuum et ambula" ". 12 Interrogaverunt eum: " Quis est ille homo, qui dixit tibi: "Tolle et ambula"? ". 13 Is autem, qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco. 14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: " Ecce sanus factus es; iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ". 15 Abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum. 16 Et propterea persequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.

Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat

17 Iesus autem respondit eis: " Pater meus usque modo operatur, et ego operor ". 18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
19
Respondit itaque Iesus et dixit eis: " Amen, amen dico vobis: Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enim ille faciat, haec et Filius similiter facit.
20
Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21
Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22
Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit Filio,
23
ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.


24 Amen, amen dico vobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam et in iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25
Amen, amen dico vobis: Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, qui audierint, vivent.
26
Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso;
27
et potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est.
28
Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui in monumentis sunt, audient vocem eius;
29
et procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.


30 Non possum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.

Est qui accusat vos, Moyses, in quo vos speratis

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;
32
alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.


33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati;
34
ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vos salvi sitis.
35
Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius.
36
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater me misit;


37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;
38
et verbum eius non habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.
39
Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt, quae testimonium perhibent de me.
40
Et non vultis venire ad me, ut vitam habeatis.
41
Gloriam ab hominibus non accipio,
42
sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43
Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44
Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, non quaeritis?
45
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est qui accuset vos: Moyses, in quo vos speratis. 46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.
47
Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ".


6 1 Post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae, quod est Tiberiadis. 2 Et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quae faciebat super his, qui infirmabantur. 3 Subiit autem in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis. 4 Erat autem proximum Pascha, dies festus Iudaeorum. 5 Cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo magna venit ad eum, dicit ad Philippum: " Unde ememus panes, ut manducent hi? ". 6 Hoc autem dicebat tentans eum; ipse enim sciebat quid esset facturus. 7 Respondit ei Philippus: " Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat! ". 8 Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri: 9 " Est puer hic, qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces; sed haec quid sunt propter tantos? ". 10 Dixit Iesus: " Facite homines discumbere ". Erat autem fenum multum in loco. Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia. 11 Accepit ergo panes Iesus et, cum gratias egisset, distribuit discumbentibus; similiter et ex piscibus, quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dicit discipulis suis: " Colligite, quae superaverunt, fragmenta, ne quid pereat ". 13 Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quae superfuerunt his, qui manducaverunt. 14 Illi ergo homines, cum vidissent quod fecerat signum, dicebant: " Hic est vere propheta, qui venit in mundum! ". 15 Iesus ergo, cum cognovisset quia venturi essent, ut raperent eum et facerent eum regem, secessit iterum in montem ipse solus.


16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare 17 et, cum ascendissent navem, veniebant trans mare in Capharnaum. Et tenebrae iam factae erant, et nondum venerat ad eos Iesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri, et timuerunt. 20 Ille autem dicit eis: " Ego sum, nolite timere! ". 21 Volebant ergo accipere eum in navem, et statim fuit navis ad terram, in quam ibant.


22 Altera die turba, quae stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi, nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem, sed soli discipuli eius abiissent; 23 aliae supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum, ubi manducaverant panem, gratias agente Domino.


24 Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: " Rabbi, quando huc venisti? ".
26
Respondit eis Iesus et dixit: " Amen, amen dico vobis: Quaeritis me, non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
27
Operamini non cibum, qui perit, sed cibum, qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis vobis dabit; hunc enim Pater signavit Deus! ".
28
Dixerunt ergo ad eum: " Quid faciemus, ut operemur opera Dei? ". 29 Respondit Iesus et dixit eis: " Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille ".


30 Dixerunt ergo ei: " Quod ergo tu facis signum, ut videamus et credamus tibi? Quid operaris? 31 Patres nostri manna manducaverunt in deserto, sicut scriptum est: "Panem de caelo dedit eis manducare" ".
32
Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de caelo, sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum;
33
panis enim Dei est, qui descendit de caelo et dat vitam mundo ".
34
Dixerunt ergo ad eum: " Domine, semper da nobis panem hunc ".


35 Dixit eis Iesus: " Ego sum panis vitae. Qui venit ad me, non esuriet; et, qui credit in me, non sitiet umquam.


36 Sed dixi vobis, quia et vidistis me et non creditis.


37 Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet; et eum, qui venit ad me, non eiciam foras,
38
quia descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius, qui misit me.
39
Haec est autem voluntas eius, qui misit me, ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
40
Haec est enim voluntas Patris mei, ut omnis, qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et resuscitabo ego eum in novissimo die ".


41 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: " Ego sum panis, qui de caelo descendi ", 42 et dicebant: " Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem et matrem? Quomodo dicit nunc: "De caelo descendi"? ". 43 Respondit Iesus et dixit eis: " Nolite murmurare in invicem.


44 Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
45
Est scriptum in Prophetis: "Et erunt omnes docibiles Dei ". Omnis, qui audivit a Patre et didicit, venit ad me.
46
Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is qui est a Deo, hic vidit Patrem.
47
Amen, amen dico vobis: Qui credit, habet vitam aeternam.


48 Ego sum panis vitae.
49
Patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt.
50
Hic est panis de caelo descendens, ut, si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.


51 Ego sum panis vivus, qui de caelo descendi. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum; panis autem, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ".


52 Litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes: " Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? ".


53 Dixit ergo eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habetis vitam in vobismetipsis.
54
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissimo die.
55
Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus.
56
Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
57
Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, qui manducat me, et ipse vivet propter me.
58
Hic est panis, qui de caelo descendit, non sicut manducaverunt patres et mortui sunt; qui manducat hunc panem, vivet in aeternum ".


59 Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.


60 Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: " Durus est hic sermo! Quis potest eum audire? ". 61 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: " Hoc vos scandalizat? 62 Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?
63
Spiritus est, qui vivificat, caro non prodest quidquam; verba, quae ego locutus sum vobis, Spiritus sunt et vita sunt.
64
Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt ". Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. 65 Et dicebat: " Propterea dixi vobis: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre ". 66 Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant.
67
Dixit ergo Iesus ad Duodecim: " Numquid et vos vultis abire? ".
68
Respondit ei Simon Petrus: " Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes; 69 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Sanctus Dei ".


70 Respondit eis Iesus: " Nonne ego vos Duodecim elegi? Et ex vobis unus Diabolus est ". 71 Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotis; hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex Duodecim.


7 1 Et post haec ambulabat Iesus in Galilaeam; non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
2
Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenopegia.


3 Dixerunt ergo ad eum fratres eius: " Transi hinc et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis. 4 Nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo ". 5 Neque enim fratres eius credebant in eum. 6 Dicit ergo eis Iesus: " Tempus meum nondum adest, tempus autem vestrum semer est paratum. 7 Non potest mundus odisse vos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt. 8 Vos ascendite ad diem festum; ego non ascendo ad diem festum istum, quia meum tempus nondum impletum est ". 9 Haec autem cum dixisset, ipse mansit in Galilaea.


10 Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto.


11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant: " Ubi est ille? ". 12 Et murmur multus de eo erat in turba. Alii quidem dicebant: " Bonus est! "; alii autem dicebant: " Non, sed seducit turbam! ". 13 Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.


14 Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat. 15 Mirabantur ergo Iudaei dicentes: " Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? ". 16 Respondit ergo eis Iesus et dixit: " Mea doctrina non est mea sed eius, qui misit me.
17
Si quis voluerit voluntatem eius facere, cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
18
Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit; qui autem quaerit gloriam eius, qui misit illum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.


19 Nonne Moyses dedit vobis legem? Et nemo ex vobis facit legem. Quid me quaeritis interficere? ".
20
Respondit turba: " Daemonium habes! Quis te quaerit interficere? ". 21 Respondit Iesus et dixit eis: " Unum opus feci, et omnes miramini. 22 Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem - non quia ex Moyse est sed ex patribus - et in sabbato circumciditis hominem. 23 Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysis, mihi indignamini, quia totum hominem sanum feci in sabbato? 24 Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate ".

Quaerebant eum apprehendere, sed nondum venerat hora eius

25 Dicebant ergo quidam ex Hierosolymitis: " Nonne hic est, quem quaerunt interficere? 26 Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? 27 Sed hunc scimus unde sit, Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit ". 28 Clamavit ergo docens in templo Iesus et dicens: " Et me scitis et unde sim scitis. Et a meipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos non scitis.
29
Ego scio eum, quia ab ipso sum, et ipse me misit ".
30
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.


31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant: " Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic fecit? ". 32 Audierunt pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt pontifices et pharisaei ministros, ut apprehenderent eum. 33 Dixit ergo Iesus: " Adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum, qui misit me.
34
Quaeretis me et non invenietis; et ubi sum ego, vos non potestis venire ".
35
Dixerunt ergo Iudaei ad seipsos: " Quo hic iturus est, quia nos non inveniemus eum? Numquid in dispersionem Graecorum iturus est et docturus Graecos? 36 Quis est hic sermo, quem dixit: "Quaeretis me et non invenietis" et: "Ubi sum ego, vos non potestis venire"? ".


37 In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamavit dicens: " Si quis sitit, veniat ad me et bibat, 38 qui credit in me. Sicut dixit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae ".
39
Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant qui crediderant in eum. Nondum enim erat Spiritus, quia Iesus nondum fuerat glorificatus.

Numquid a Galilaea venit Christus?

40 Ex illa ergo turba, cum audissent hos sermones, dicebant: " Hic est vere propheta! "; 41 alii dicebant: " Hic est Christus! "; quidam autem dicebant: " Numquid a Galilaea Christus venit? 42 Nonne Scriptura dixit: "Ex semine David et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus"? ". 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum. 44 Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus.
45
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: " Quare non adduxistis eum? ". 46 Responderunt ministri: " Numquam sic locutus est homo ". 47 Responderunt ergo eis pharisaei: " Numquid et vos seducti estis? 48 Numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex pharisaeis? 49 Sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt! ". 50 Dicit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum antea, qui unus erat ex ipsis: 51 " Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat? ". 52 Responderunt et dixerunt ei: " Numquid et tu ex Galilaea es? Scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit! ".
53
Et reversi sunt unusquisque in domum suam.


Juan (NV) 1