Juan (NV) 8

Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat

8 1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti.
2
Diluculo autem iterum venit in templum, et omnis populus veniebat ad eum, et sedens docebat eos. 3 Adducunt autem scribae et pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio 4 et dicunt ei: " Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio. 5 In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis? ". 6 Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra. 7 Cum autem perseverarent interrogantes eum, erexit se et dixit eis: " Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat "; 8 et iterum se inclinans scribebat in terra. 9 Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. 10 Erigens autem se Iesus dixit ei: " Mulier, ubi sunt? Nemo te condemnavit? ". 11 Quae dixit: " Nemo, Domine ". Dixit autem Iesus: " Nec ego te condemno; vade et amplius iam noli peccare ".


12 Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: " Ego sum lux mundi; qui sequitur me, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae ".
13
Dixerunt ergo ei pharisaei: " Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum ". 14 Respondit Iesus et dixit eis: " Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
15
Vos secundum carnem iudicatis, ego non iudico quemquam.
16
Et si iudico ego, iudicium meum verum est, quia solus non sum, sed ego et, qui me misit, Pater.
17
Sed et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
18
Ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater ".
19
Dicebant ergo ei: " Ubi est Pater tuus? ". Respondit Iesus: " Neque me scitis neque Patrem meum; si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis ".
20
Haec verba locutus est in gazophylacio docens in templo; et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora eius.


21 Dixit ergo iterum eis: " Ego vado, et quaeretis me et in peccato vestro moriemini! Quo ego vado, vos non potestis venire ".
22
Dicebant ergo Iudaei: " Numquid interficiet semetipsum, quia dicit: "Quo ego vado, vos non potestis venire"? ". 23 Et dicebat eis: " Vos de deorsum estis, ego de supernis sum; vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
24
Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris; si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccatis vestris ".
25
Dicebant ergo ei: " Tu quis es? ". Dixit eis Iesus: " In principio: id quod et loquor vobis!
26
Multa habeo de vobis loqui et iudicare; sed, qui misit me, verax est, et ego, quae audivi ab eo, haec loquor ad mundum ".
27
Non cognoverunt quia Patrem eis dicebat. 28 Dixit ergo eis Iesus: " Cum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum et a meipso facio nihil, sed, sicut docuit me Pater, haec loquor.
29
Et qui me misit, mecum est; non reliquit me solum, quia ego, quae placita sunt ei, facio semper ".
30
Haec illo loquente, multi crediderunt in eum.


31 Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: " Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis
32
et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos ".
33
Responderunt ei: " Semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam! Quomodo tu dicis: "Liberi fietis"? ". 34 Respondit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Omnis, qui facit peccatum, servus est peccati.
35
Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum.
36
Si ergo Filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
37
Scio quia semen Abrahae estis; sed quaeritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
38
Ego, quae vidi apud Patrem, loquor; et vos ergo, quae audivistis a patre, facitis ".
39
Responderunt et dixerunt ei: " Pater noster Abraham est ". Dicit eis Iesus: " Si filii Abrahae essetis, opera Abrahae faceretis.
40
Nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo; hoc Abraham non fecit.
41
Vos facitis opera patris vestri ". Dixerunt itaque ei: " Nos ex fornicatione non sumus nati; unum patrem habemus Deum! ". 42 Dixit eis Iesus: " Si Deus pater vester esset, diligeretis me; ego enim ex Deo processi et veni; neque enim a meipso veni, sed ille me misit.


43 Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
44
Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio et in veritate non stabat, quia non est veritas in eo. Cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est et pater eius.
45
Ego autem quia veritatem dico, non creditis mihi.
46
Quis ex vobis arguit me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi?
47
Qui est ex Deo, verba Dei audit; propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis ".
48
Responderunt Iudaei et dixerunt ei: " Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et daemonium habes? ". 49 Respondit Iesus: " Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum, et vos inhonoratis me.
50
Ego autem non quaero gloriam meam; est qui quaerit et iudicat.

Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum

51 Amen, amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in aeternum ".
52
Dixerunt ergo ei Iudaei: " Nunc cognovimus quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: "Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in aeternum".
53
Numquid tu maior es patre nostro Abraham, qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt! Quem teipsum facis? ". 54 Respondit Iesus: " Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est; est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis: "Deus noster est!",
55
et non cognovistis eum. Ego autem novi eum. Et si dixero: Non scio eum, ero similis vobis, mendax; sed scio eum et sermonem eius servo.
56
Abraham pater vester exsultavit, ut videret diem meum; et vidit et gavisus est ".
57
Dixerunt ergo Iudaei ad eum: " Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti? ". 58 Dixit eis Iesus: " Amen, amen dico vobis: Antequam Abraham fieret, ego sum ".
59
Tulerunt ergo lapides, ut iacerent in eum; Iesus autem abscondit se et exivit de templo.


9 1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate.


2 Et interrogaverunt eum discipuli sui dicentes: " Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, ut caecus nasceretur? ". 3 Respondit Iesus: " Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo.
4
Nos oportet operari opera eius, qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari.
5
Quamdiu in mundo sum, lux sum mundi ".

Abiit, et lavit, et venit videns

6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecit lutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius 7 et dixit ei: " Vade, lava in natatoria Siloae! " - quod interpretatur "Missus". Abiit ergo et lavit et venit videns.
8
Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat, dicebant: " Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? "; 9 alii dicebant: " Hic est! "; alii dicebant: " Nequaquam, sed similis est eius! ". Ille dicebat: " Ego sum! ".


10 Dicebant ergo ei: " Quomodo igitur aperti sunt oculi tibi? ". 11 Respondit ille: " Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi: "Vade ad Siloam et lava! ". Abii ergo et lavi et vidi ". 12 Et dixerunt ei: " Ubi est ille? ". Ait: " Nescio ".


13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. 14 Erat autem sabbatum, in qua die lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. 15 Iterum ergo interrogabant et eum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: " Lutum posuit super oculos meos, et lavi et video ". 16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: " Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! "; alii autem dicebant: " Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ". Et schisma erat in eis. 17 Dicunt ergo caeco iterum: " Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos? ". Ille autem dixit: " Propheta est! ".


18 Non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, qui viderat. 19 Et interrogaverunt eos dicentes: " Hic est filius vester, quem vos dicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ". 20 Responderunt ergo parentes eius et dixerunt: " Scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est. 21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuit oculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ". 22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverant Iudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. 23 Propterea parentes eius dixerunt: " Aetatem habet; ipsum interrogate! ".
24
Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: " Da gloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ". 25 Respondit ergo ille: " Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ". 26 Dixerunt ergo illi: " Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ". 27 Respondit eis: " Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire? Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ". 28 Et maledixerunt ei et dixerunt: " Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ". 30 Respondit homo et dixit eis: " In hoc enim mirabile est, quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos! 31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed, si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. 32 A saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; 33 nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam ".


34 Responderunt et dixerunt ei: " In peccatis tu natus es totus et tu doces nos? ". Et eiecerunt eum foras.
35
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: " Tu credis in Filium hominis? ". 36 Respondit ille et dixit: " Et quis est, Domine, ut credam in eum? ". 37 Dixit ei Iesus: " Et vidisti eum; et, qui loquitur tecum, ipse est ". 38 At ille ait: " Credo, Domine! "; et adoravit eum.


39 Et dixit Iesus: " In iudicium ego in hunc mundum veni, ut, qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ".
40
Audierunt haec ex pharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: " Numquid et nos caeci sumus? ". 41 Dixit eis Iesus: " Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: "Videmus!"; peccatum vestrum manet ".


10 1 " Amen, amen dico vobis: Qui non intrat per ostium in ovile ovium, sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; 2 qui autem intrat per ostium, pastor est ovium. 3 Huic ostiarius aperit, et oves vocem eius audiunt, et proprias oves vocat nominatim et educit eas. 4 Cum proprias omnes emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur, quia sciunt vocem eius; 5 alienum autem non sequentur, sed fugient ab eo, quia non noverunt vocem alienorum ". 6 Hoc proverbium dixit eis Iesus; illi autem non cognoverunt quid esset, quod loquebatur eis.
7
Dixit ergo iterum Iesus: " Amen, amen dico vobis: Ego sum ostium ovium.
8
Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves.
9
Ego sum ostium; per me, si quis introierit, salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet.
10
Fur non venit, nisi ut furetur et mactet et perdat; ego veni, ut vitam habeant et abundantius habeant.


11 Ego sum pastor bonus; bonus pastor animam suam ponit pro ovibus;
12
mercennarius et, qui non est pastor, cuius non sunt oves propriae, videt lupum venientem et dimittit oves et fugit - et lupus rapit eas et dispergit -
13
quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus.
14
Ego sum pastor bonus et cognosco meas, et cognoscunt me meae,
15
sicut cognoscit me Pater, et ego cognosco Patrem; et animam meam pono pro ovibus.
16
Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient et fient unus grex, unus pastor.


17 Propterea me Pater diligit, quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam.
18
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ".


19 Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos. 20 Dicebant autem multi ex ipsis: " Daemonium habet et insanit! Quid eum auditis? ". 21 Alii dicebant: " Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire? ".


22 Facta sunt tunc Encaenia in Hierosolymis. Hiems erat; 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis. 24 Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: " Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam! ". 25 Respondit eis Iesus: " Dixi vobis, et non creditis; opera, quae ego facio in nomine Patris mei, haec testimonium perhibent de me.
26
Sed vos non creditis, quia non estis ex ovibus meis.
27
Oves meae vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me;
28
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea.
29
Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est, et nemo potest rapere de manu Patris.
30
Ego et Pater unum sumus ".

Quaerebant eum apprehendere, et exivit de manibus eorum

31 Sustulerunt iterum lapides Iudaei, ut lapidarent eum. 32 Respondit eis Iesus: " Multa opera bona ostendi vobis ex Patre; propter quod eorum opus me lapidatis? ". 33 Responderunt ei Iudaei: " De bono opere non lapidamus te sed de blasphemia, et quia tu, homo cum sis, facis teipsum Deum ". 34 Respondit eis Iesus: " Nonne scriptum est in lege vestra: "Ego dixi: Dii estis?".
35
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura,
36
quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis: "Blasphemas!", quia dixi: Filius Dei sum?
37
Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi;
38
si autem facio, et si mihi non vultis credere, operibus credite, ut cognoscatis et sciatis quia in me est Pater, et ego in Patre ".
39
Quaerebant ergo iterum eum prehendere; et exivit de manibus eorum.
40
Et abiit iterum trans Iordanem in eum locum, ubi erat Ioannes baptizans primum, et mansit illic. 41 Et multi venerunt ad eum et dicebant: " Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant ". 42 Et multi crediderunt in eum illic.


11 1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariae et Marthae sororis eius. 2 Maria autem erat, quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis, cuius frater Lazarus infirmabatur.


3 Miserunt ergo sorores ad eum dicentes: " Domine, ecce, quem amas, infirmatur ". 4 Audiens autem Iesus dixit: " Infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam ".
5
Diligebat autem Iesus Martham et sororem eius et Lazarum.
6
Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in loco, in quo erat, duobus diebus; 7 deinde post hoc dicit discipulis: " Eamus in Iudaeam iterum ".


8 Dicunt ei discipuli: " Rabbi, nunc quaerebant te Iudaei lapidare, et iterum vadis illuc? ". 9 Respondit Iesus: " Nonne duodecim horae sunt diei? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem huius mundi videt;
10
si quis autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo ".
11
Haec ait et post hoc dicit eis: " Lazarus amicus noster dormit, sed vado, ut a somno exsuscitem eum ". 12 Dixerunt ergo ei discipuli: " Domine, si dormit, salvus erit ". 13 Dixerat autem Iesus de morte eius, illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo dixit eis Iesus manifeste: " Lazarus mortuus est, 15 et gaudeo propter vos, ut credatis, quoniam non eram ibi; sed eamus ad eum ". 16 Dixit ergo Thomas, qui dicitur Didymus, ad condiscipulos: " Eamus et nos, ut moriamur cum eo! ".


17 Venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem.


18 Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam quasi stadiis quindecim. 19 Multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam, ut consolarentur eas de fratre.

Ego sum resurrectio et vita

20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit, occurrit illi; Maria autem domi sedebat. 21 Dixit ergo Martha ad Iesum: " Domine, si fuisses hic, frater meus non esset mortuus! 22 Sed et nunc scio quia, quaecumque poposceris a Deo, dabit tibi Deus ". 23 Dicit illi Iesus: " Resurget frater tuus ". 24 Dicit ei Martha: " Scio quia resurget in resurrectione in novissimo die ". 25 Dixit ei Iesus: " Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet;
26
et omnis, qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. Credis hoc? ".
27
Ait illi: " Utique, Domine; ego credidi quia tu es Christus Filius Dei, qui in mundum venisti ".


28 Et cum haec dixisset, abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens: " Magister adest et vocat te ". 29 Illa autem ut audivit, surrexit cito et venit ad eum; 30 nondum enim venerat Iesus in castellum, sed erat adhuc in illo loco, ubi occurrerat ei Martha. 31 Iudaei igitur, qui erant cum ea in domo et consolabantur eam, cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit, secuti sunt eam putantes: " Vadit ad monumentum, ut ploret ibi ".
32
Maria ergo, cum venisset ubi erat Iesus, videns eum cecidit ad pedes eius dicens ei: " Domine, si fuisses hic, non esset mortuus frater meus! ".


33 Iesus ergo, ut vidit eam plorantem et Iudaeos, qui venerant cum ea, plorantes, fremuit spiritu et turbavit seipsum 34 et dixit: " Ubi posuistis eum? ". Dicunt ei: " Domine, veni et vide ". 35 Lacrimatus est Iesus. 36 Dicebant ergo Iudaei: " Ecce quomodo amabat eum! ". 37 Quidam autem dixerunt ex ipsis: " Non poterat hic, qui aperuit oculos caeci, facere, ut et hic non moreretur? ". 38 Iesus ergo rursum fremens in semetipso, venit ad monumentum; erat autem spelunca, et lapis superpositus erat ei.


39 Ait Iesus: " Tollite lapidem! ". Dicit ei Martha, soror eius, qui mortuus fuerat: " Domine, iam foetet; quatriduanus enim est! ".


40 Dicit ei Iesus: " Nonne dixi tibi quoniam, si credideris, videbis gloriam Dei? ".


41 Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem, elevatis sursum oculis, dixit: " Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
42
Ego autem sciebam quia semper me audis, sed propter populum, qui circumstat, dixi, ut credant quia tu me misisti ".
43
Et haec cum dixisset, voce magna clamavit: " Lazare, veni foras! ". 44 Prodiit, qui fuerat mortuus, ligatus pedes et manus institis; et facies illius sudario erat ligata. Dicit Iesus eis: " Solvite eum et sinite eum abire ".


45 Multi ergo ex Iudaeis, qui venerant ad Mariam et viderant, quae fecit, crediderunt in eum;

Ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum

46 quidam autem ex ipsis abierunt ad pharisaeos et dixerunt eis, quae fecit Iesus. 47 Collegerunt ergo pontifices et pharisaei concilium et dicebant: " Quid facimus, quia hic homo multa signa facit? 48 Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem! ". 49 Unus autem ex ipsis, Caiphas, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: " Vos nescitis quidquam 50 nec cogitatis quia expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat! ". 51 Hoc autem a semetipso non dixit; sed, cum esset pontifex anni illius, prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente 52 et non tantum pro gente, sed et ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum.


53 Ab illo ergo die cogitaverunt, ut interficerent eum. 54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos, sed abiit inde in regionem iuxta desertum, in civitatem, quae dicitur Ephraim, et ibi morabatur cum discipulis.
55
Proximum autem erat Pascha Iudaeorum, et ascenderunt multi Hierosolymam de regione ante Pascha, ut sanctificarent seipsos. 56 Quaerebant ergo Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes: " Quid videtur vobis? Numquid veniet ad diem festum? ".


57 Dederant autem pontifices et pharisaei mandatum, ut, si quis cognoverit, ubi sit, indicet, ut apprehendant eum.

Sinite illam, ut in diem sepulturae meae servet illud

12 1 Iesus ergo ante sex dies Paschae venit Bethaniam, ubi erat Lazarus, quem suscitavit a mortuis Iesus. 2 Fecerunt ergo ei cenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi puri, pretiosi, et unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius; domus autem impleta est ex odore unguenti. 4 Dicit autem Iudas Iscariotes, unus ex discipulis eius, qui erat eum traditurus: 5 " Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis? ". 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat et, loculos habens, ea, quae mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Iesus: " Sine illam, ut in diem sepulturae meae servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum, me autem non semper habetis ".
9
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. 10 Cogitaverunt autem principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, 11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum.


12 In crastinum turba multa, quae venerat ad diem festum, cum audissent quia venit Iesus Hierosolymam, 13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant: " Hosanna! Benedictus, qui venit in nomine Domini, et rex Israel! ".
14
Invenit autem Iesus asellum et sedit super eum, sicut scriptum est:
15
" Noli timere, filia Sion. Ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae ".
16
Haec non cognoverunt discipuli eius primum, sed quando glorificatus est Iesus, tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo, et haec fecerunt ei.


17 Testimonium ergo perhibebat turba, quae erat cum eo, quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis. 18 Propterea et obviam venit ei turba, quia audierunt eum fecisse hoc signum. 19 Pharisaei ergo dixerunt ad semetipsos: " Videtis quia nihil proficitis? Ecce mundus post eum abiit! ".

Si granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, multum fructum affert

20 Erant autem Graeci quidam ex his, qui ascenderant, ut adorarent in die festo; 21 hi ergo accesserunt ad Philippum, qui erat a Bethsaida Galilaeae, et rogabant eum dicentes: " Domine, volumus Iesum videre ". 22 Venit Philippus et dicit Andreae; venit Andreas et Philippus et dicunt Iesu.


23 Iesus autem respondet eis dicens: " Venit hora, ut glorificetur Filius hominis.


24 Amen, amen dico vobis: Nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit, ipsum solum manet; si autem mortuum fuerit, multum fructum affert.
25
Qui amat animam suam, perdit eam; et, qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam.
26
Si quis mihi ministrat, me sequatur, et ubi sum ego, illic et minister meus erit; si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater.


27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hora hac? Sed propterea veni in horam hanc.
28
Pater, glorifica tuum nomen! ". Venit ergo vox de caelo: " Et glorificavi et iterum glorificabo ".


29 Turba ergo, quae stabat et audierat, dicebat tonitruum factum esse; alii dicebant: " Angelus ei locutus est ". 30 Respondit Iesus et dixit: " Non propter me vox haec facta est sed propter vos.


31 Nunc iudicium est huius mundi, nunc princeps huius mundi eicietur foras;
32
et ego, si exaltatus fuero a terra, omnes traham ad meipsum ".
33
Hoc autem dicebat significans, qua morte esset moriturus.


34 Respondit ergo ei turba: " Nos audivimus ex Lege, quia Christus manet in aeternum; et quomodo tu dicis: "Oportet exaltari Filium hominis"? Quis est iste Filius hominis? ". 35 Dixit ergo eis Iesus: " Adhuc modicum tempus lumen in vobis est. Ambulate, dum lucem habetis, ut non tenebrae vos comprehendant; et, qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat.
36
Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis fiatis ". Haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis.


37 Cum autem tanta signa fecisset coram eis, non credebant in eum, 38 ut sermo Isaiae prophetae impleretur, quem dixit: " Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? ".
39
Propterea non poterant credere, quia iterum dixit Isaias:
40
" Excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor, ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur, et sanem eos ".
41
Haec dixit Isaias, quia vidit gloriam eius et locutus est de eo.
42
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum, sed propter pharisaeos non confitebantur, ut de synagoga non eicerentur; 43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei.


44 Iesus autem clamavit et dixit: " Qui credit in me, non credit in me sed in eum, qui misit me;
45
et, qui videt me, videt eum, qui misit me.
46
Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat.
47
Et si quis audierit verba mea et non custodierit, ego non iudico eum; non enim veni, ut iudicem mundum, sed ut salvificem mundum.
48
Qui spernit me et non accipit verba mea, habet, qui iudicet eum: sermo, quem locutus sum, ille iudicabit eum in novissimo die,
49
quia ego ex meipso non sum locutus, sed, qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
50
Et scio quia mandatum eius vita aeterna est. Quae ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor ".

In finem dilexit eos

13 1 Ante diem autem festum Paschae, sciens Iesus quia venit eius hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem, cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
2
Et in cena, cum Diabolus iam misisset in corde, ut traderet eum Iudas Simonis Iscariotis, 3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit et ad Deum vadit, 4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et, cum accepisset linteum, praecinxit se. 5 Deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo, quo erat praecinctus.
6
Venit ergo ad Simonem Petrum. Dicit ei: " Domine, tu mihi lavas pedes? ". 7 Respondit Iesus et dixit ei: " Quod ego facio, tu nescis modo, scies autem postea ". 8 Dicit ei Petrus: " Non lavabis mihi pedes in aeternum! ". Respondit Iesus ei: " Si non lavero te, non habes partem mecum ". 9 Dicit ei Simon Petrus: " Domine, non tantum pedes meos sed et manus et caput! ". 10 Dicit ei Iesus: " Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus; et vos mundi estis sed non omnes ". 11 Sciebat enim quisnam esset, qui traderet eum; propterea dixit: " Non estis mundi omnes ".
12
Postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: " Scitis quid fecerim vobis? 13 Vos vocatis me: "Magister" et: "Domine", et bene dicitis; sum etenim. 14 Si ergo ego lavi vestros pedes, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes. 15 Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis.


16 Amen, amen dico vobis: Non est servus maior domino suo, neque apostolus maior eo, qui misit illum.
17
Si haec scitis, beati estis, si facitis ea. 18 Non de omnibus vobis dico, ego scio, quos elegerim, sed ut impleatur Scriptura: "Qui manducat meum panem, levavit contra me calcaneum suum".
19
Amodo dico vobis priusquam fiat, ut credatis, cum factum fuerit, quia ego sum.
20
Amen, amen dico vobis: Qui accipit, si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum, qui me misit ".

Unus ex vobis tradet me

21 Cum haec dixisset Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: " Amen, amen dico vobis: Unus ex vobis tradet me ".
22
Aspiciebant ad invicem discipuli, haesitantes de quo diceret. 23 Erat recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu, quem diligebat Iesus. 24 Innuit ergo huic Simon Petrus, ut interrogaret: " Quis est, de quo dicit? ". 25 Cum ergo recumberet ille ita supra pectus Iesu, dicit ei: " Domine, quis est? ". 26 Respondet Iesus: " Ille est, cui ego intinctam buccellam porrexero ". Cum ergo intinxisset buccellam, dat Iudae Simonis Iscariotis. 27 Et post buccellam tunc introivit in illum Satanas. Dicit ergo ei Iesus: " Quod facis, fac citius ". 28 Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei; 29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas, quia dicit ei Iesus: " Eme ea, quae opus sunt nobis ad diem festum ", aut egenis ut aliquid daret. 30 Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo; erat autem nox.


31 Cum ergo exisset, dicit Iesus: " Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo;
32
si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
33
Filioli, adhuc modicum vobiscum sum; quaeretis me, et sicut dixi Iudaeis: Quo ego vado, vos non potestis venire, et vobis dico modo.


34 Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem; sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
35
In hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis: si dilectionem habueritis ad invicem ".

Non cantabit gallus, donec ter me neges

36 Dicit ei Simon Petrus: " Domine, quo vadis? ". Respondit Iesus: " Quo vado, non potes me modo sequi, sequeris autem postea ". 37 Dicit ei Petrus: " Domine, quare non possum te sequi modo? Animam meam pro te ponam ". 38 Respondet Iesus: " Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.


14 1 Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum et in me credite.
2
In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum?
3
Et si abiero et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad meipsum, ut, ubi sum ego, et vos sitis.
4
Et quo ego vado, scitis viam ".
5
Dicit ei Thomas: " Domine, nescimus quo vadis; quomodo possumus viam scire? ".


6 Dicit ei Iesus: " Ego sum via et veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per me.


7 Si cognovistis me, et Patrem meum utique cognoscetis; et amodo cognoscitis eum et vidistis eum ".
8
Dicit ei Philippus: " Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ".
9
Dicit ei Iesus: " Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovisti me, Philippe? Qui vidit me, vidit Patrem. Quomodo tu dicis: "Ostende nobis Patrem"?
10
Non credis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba, quae ego loquor vobis, a meipso non loquor; Pater autem in me manens facit opera sua.
11
Credite mihi quia ego in Patre, et Pater in me est; alioquin propter opera ipsa credite.
12
Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet et maiora horum faciet, quia ego ad Patrem vado.


13 Et quodcumque petieritis in nomine meo, hoc faciam, ut glorificetur Pater in Filio;
14
si quid petieritis me in nomine meo, ego faciam.


15 Si diligitis me, mandata mea servabitis;
16
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum,


17 Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum nec cognoscit. Vos cognoscitis eum, quia apud vos manet; et in vobis erit.


18 Non relinquam vos orphanos; venio ad vos.
19
Adhuc modicum, et mundus me iam non videt; vos autem videtis me, quia ego vivo et vos vivetis.
20
In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis.


21 Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me; qui autem diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum et manifestabo ei meipsum ".


22 Dicit ei Iudas, non ille Iscariotes: " Domine, et quid factum est, quia nobis manifestaturus es teipsum et non mundo? ".


23 Respondit Iesus et dixit ei: " Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus;


24 qui non diligit me, sermones meos non servat. Et sermo, quem auditis, non est meus, sed eius qui misit me, Patris.
25
Haec locutus sum vobis apud vos manens.


26 Paraclitus autem, Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia, quae dixi vobis.


27 Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis; non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum neque formidet.


28 Audistis quia ego dixi vobis: Vado et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem, quia Pater maior me est.
29
Et nunc dixi vobis, priusquam fiat, ut, cum factum fuerit, credatis.


30 Iam non multa loquar vobiscum, venit enim princeps mundi et in me non habet quidquam;
31
sed, ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.


Juan (NV) 8