Juan (NV) 15

Capitulum 15

15 1 Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
2
Omnem palmitem in me non ferentem fructum tollit eum; et omnem, qui fert fructum, purgat eum, ut fructum plus afferat.
3
Iam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis.
4
Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
5
Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
6
Si quis in me non manserit, missus est foras sicut palmes et aruit; et colligunt eos et in ignem mittunt, et ardent.


7 Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis, petite, et fiet vobis.
8
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum multum afferatis et efficiamini mei discipuli.


9 Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos; manete in dilectione mea.
10
Si praecepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione.
11
Haec locutus sum vobis, ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.


12 Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos;


13 maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam quis ponat pro amicis suis.
14
Vos amici mei estis, si feceritis, quae ego praecipio vobis.
15
Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia, quae audivi a Patre meo, nota feci vobis.
16
Non vos me elegistis, sed ego elegi vos et posui vos, ut vos eatis et fructum afferatis, et fructus vester maneat, ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.


17 Haec mando vobis, ut diligatis invicem.


18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
19
Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
20
Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
21
Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me.


22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
23
Qui me odit et Patrem meum odit.
24
Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum.
25
Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: "Odio me habuerunt gratis".


26 Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
27
sed et vos testimonium perhibetis, quia ab initio mecum estis.


16 1 Haec locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
2
Absque synagogis facient vos; sed venit hora, ut omnis, qui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
3
Et haec facient, quia non noverunt Patrem neque me.
4
Sed haec locutus sum vobis, ut, cum venerit hora eorum, reminiscamini eorum, quia ego dixi vobis. Haec autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram.


5 At nunc vado ad eum, qui me misit, et nemo ex vobis interrogat me: "Quo vadis?".
6
Sed quia haec locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7
Sed ego veritatem dico vobis: Expedit vobis, ut ego vadam. Si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.


8 Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio:
9
de peccato quidem, quia non credunt in me;
10
de iustitia vero, quia ad Patrem vado, et iam non videtis me;
11
de iudicio autem, quia princeps mundi huius iudicatus est.


12 Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
13
Cum autem venerit ille, Spiritus veritatis, deducet vos in omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet, loquetur et, quae ventura sunt, annuntiabit vobis.


14 Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis.
15
Omnia, quaecumque habet Pater, mea sunt; propterea dixi quia de meo accipit et annuntiabit vobis.


16 Modicum, et iam non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me ".
17
Dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem: " Quid est hoc, quod dicit nobis: "Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me" et: "Vado ad Patrem"? ". 18 Dicebant ergo: " Quid est hoc, quod dicit: "Modicum"? Nescimus quid loquitur ". 19 Cognovit Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis: " De hoc quaeritis inter vos, quia dixi: "Modicum, et non videtis me; et iterum modicum, et videbitis me"?


20 Amen, amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.


21 Mulier, cum parit, tristitiam habet, quia venit hora eius; cum autem pepererit puerum, iam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
22
Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis; iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollit a vobis.


23 Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.


24 Usque modo non petistis quidquam in nomine meo. Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25
Haec in proverbiis locutus sum vobis; venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis.
26
Illo die in nomine meo petetis, et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis;
27
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi.
28
Exivi a Patre et veni in mundum; iterum relinquo mundum et vado ad Patrem ".


29 Dicunt discipuli eius: " Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis. 30 Nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi, ut quis te interroget; in hoc credimus quia a Deo existi ". 31 Respondit eis Iesus: " Modo creditis?
32
Ecce venit hora et iam venit, ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis; et non sum solus, quia Pater mecum est.
33
Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis; in mundo pressuram habetis, sed confidite, ego vici mundum ".

Capitulum 17

17 1 Haec locutus est Iesus; et, sublevatis oculis suis in caelum, dixit: " Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius clarificet te,
2
sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam aeternam.
3
Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum.
4
Ego te clarificavi super terram; opus consummavi, quod dedisti mihi, ut faciam;
5
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum claritate, quam habebam, priusquam mundus esset, apud te.


6 Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant, et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.


7 Nunc cognoverunt quia omnia, quae dedisti mihi, abs te sunt,
8
quia verba, quae dedisti mihi, dedi eis; et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti.
9
Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui sunt;
10
et mea omnia tua sunt, et tua mea; et clarificatus sum in eis.


11 Et iam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, ut sint unum sicut nos.


12 Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo, quod dedisti mihi, et custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
13
Nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.


14 Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus odio eos habuit, quia non sunt de mundo, sicut ego non sum de mundo.
15
Non rogo, ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex Malo.
16
De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.


17 Sanctifica eos in veritate; sermo tuus veritas est.
18
Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum;
19
et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate.


20 Non pro his autem rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt per verbum eorum in me,
21
ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti.
22
Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut nos unum sumus;
23
ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum; ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexisti eos, sicut me dilexisti.


24 Pater, quod dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
25
Pater iuste, et mundus te non cognovit; ego autem te cognovi, et hi cognoverunt quia tu me misisti;
26
et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis ".

Capitulum 18

18 1 Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius. 2 Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.
3
Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis. 4 Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: " Quem quaeritis? ". 5 Responderunt ei: " Iesum Nazarenum ". Dicit eis: " Ego sum! ". Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis. 6 Ut ergo dixit eis: " Ego sum! ", abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. 7 Iterum ergo eos interrogavit: " Quem quaeritis? ". Illi autem dixerunt: " Iesum Nazarenum ". 8 Respondit Iesus: " Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire ", 9 ut impleretur sermo, quem dixit: " Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam ".
10
Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Iesus Petro: " Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? ".
12
Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum 13 et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius. 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: " Expedit unum hominem mori pro populo ".
15
Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis; 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum. 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: " Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? ". Dicit ille: " Non sum! ". 18 Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se. 19 Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius. 20 Respondit ei Iesus: " Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego ". 22 Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: " Sic respondes pontifici? ". 23 Respondit ei Iesus: " Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis? ".
24
Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25
Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: " Numquid et tu ex discipulis eius es? ". Negavit ille et dixit: " Non sum! ". 26 Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: " Nonne ego te vidi in horto cum illo? ". 27 Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
28
Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: " Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? ". 30 Responderunt et dixerunt ei: " Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum ". 31 Dixit ergo eis Pilatus: " Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum! ". Dixerunt ei Iudaei: " Nobis non licet interficere quemquam ", 32 ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.


33 Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: " Tu es rex Iudaeorum? ". 34 Respondit Iesus: " A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? ". 35 Respondit Pilatus: " Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti? ". 36 Respondit Iesus: " Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc ".
37
Dixit itaque ei Pilatus: " Ergo rex es tu? ". Respondit Iesus: " Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem ".


38 Dicit ei Pilatus: " Quid est veritas? ". Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: " Ego nullam invenio in eo causam. 39 Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum? ". 40 Clamaverunt ergo rursum dicentes: " Non hunc sed Barabbam! ". Erat autem Barabbas latro.

19 1 Tunc ergo apprehendit Pilatus Iesum et flagellavit. 2 Et milites, plectentes coronam de spinis, imposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum; 3 et veniebant ad eum et dicebant: " Ave, rex Iudaeorum! ", et dabant ei alapas.
4
Et exiit iterum Pilatus foras et dicit eis: " Ecce adduco vobis eum foras, ut cognoscatis quia in eo invenio causam nullam ". 5 Exiit ergo Iesus foras, portans spineam coronam et purpureum vestimentum. Et dicit eis: " Ecce homo! ". 6 Cum ergo vidissent eum pontifices et ministri, clamaverunt dicentes: " Crucifige, crucifige! ". Dicit eis Pilatus: " Accipite eum vos et crucifigite; ego enim non invenio in eo causam ". 7 Responderunt ei Iudaei: " Nos legem habemus, et secundum legem debet mori, quia Filium Dei se fecit ".
8
Cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem, magis timuit 9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum: " Unde es tu? ". Iesus autem responsum non dedit ei. 10 Dicit ergo ei Pilatus: " Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo dimittere te et potestatem habeo crucifigere te? ". 11 Respondit Iesus: " Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi esset datum desuper; propterea, qui tradidit me tibi, maius peccatum habet ".
12
Exinde quaerebat Pilatus dimittere eum; Iudaei autem clamabant dicentes: " Si hunc dimittis, non es amicus Caesaris! Omnis, qui se regem facit, contradicit Caesari ". 13 Pilatus ergo, cum audisset hos sermones, adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum, qui dicitur Lithostrotos, Hebraice autem Gabbatha. 14 Erat autem Parasceve Paschae, hora erat quasi sexta. Et dicit Iudaeis: " Ecce rex vester! ". 15 Clamaverunt ergo illi: " Tolle, tolle, crucifige eum! ". Dicit eis Pilatus: " Regem vestrum crucifigam? ". Responderunt pontifices: " Non habemus regem, nisi Caesarem ".
16
Tunc ergo tradidit eis illum, ut crucifigeretur. Susceperunt ergo Iesum.


17 Et baiulans sibi crucem exivit in eum, qui dicitur Calvariae locum, quod Hebraice dicitur Golgotha, 18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum.


19 Scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem; erat autem scriptum: " Iesus Nazarenus Rex Iudaeorum ". 20 Hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum, quia prope civitatem erat locus, ubi crucifixus est Iesus; et erat scriptum Hebraice, Latine, Graece. 21 Dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum: " Noli scribere: Rex Iudaeorum, sed: Ipse dixit: "Rex sum Iudaeorum" ". 22 Respondit Pilatus: " Quod scripsi, scripsi! ".
23
Milites ergo cum crucifixissent Iesum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, et tunicam. Erat autem tunica inconsutilis, desuper contexta per totum. 24 Dixerunt ergo ad invicem: " Non scindamus eam, sed sortiamur de illa,cuius sit ", ut Scriptura impleatur dicens: " Partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem ". Et milites quidem haec fecerunt.


25 Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius, Maria Cleopae, et Maria Magdalene. 26 Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem, quem diligebat, dicit matri: " Mulier, ecce filius tuus ". 27 Deinde dicit discipulo: " Ecce mater tua ". Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua.


28 Post hoc sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: " Sitio ".
29
Vas positum erat aceto plenum; spongiam ergo plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori eius. 30 Cum ergo accepisset acetum, Iesus dixit: " Consummatum est! ". Et inclinato capite tradidit spiritum.


31 Iudaei ergo, quoniam Parasceve erat, ut non remanerent in cruce corpora sabbato, erat enim magnus dies illius sabbati, rogaverunt Pilatum, ut frangerentur eorum crura, et tollerentur. 32 Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; 33 ad Iesum autem cum venissent, ut viderunt eum iam mortuum, non fregerunt eius crura, 34 sed unus militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis et aqua. 35 Et qui vidit, testimonium perhibuit, et verum est eius testimonium, et ille scit quia vera dicit, ut et vos credatis.


36 Facta sunt enim haec, ut Scriptura impleatur: " Os non comminuetur eius ",
37
et iterum alia Scriptura dicit: " Videbunt in quem transfixerunt ".


38 Post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathaea, qui erat discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum, ut tolleret corpus Iesu; et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus eius. 39 Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.


40 Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt illud linteis cum aromatibus, sicut mos Iudaeis est sepelire. 41 Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. 42 Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum.

Capitulum 20

20 1 Prima autem sabbatorum Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento.


2 Currit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: " Tulerunt Dominum de monumento, et nescimus, ubi posuerunt eum! ".


3 Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus, et veniebant ad monumentum. 4 Currebant autem duo simul, et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum; 5 et cum se inclinasset, videt posita linteamina, non tamen introivit. 6 Venit ergo et Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum; et videt linteamina posita 7 et sudarium, quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. 8 Tunc ergo introivit et alter discipulus, qui venerat primus ad monumentum, et vidit et credidit.


9 Nondum enim sciebant Scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere.


10 Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli.


11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, inclinavit se in monumentum 12 et videt duos angelos in albis sedentes, unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. 13 Et dicunt ei illi: " Mulier, quid ploras? ". Dicit eis: " Tulerunt Dominum meum, et nescio, ubi posuerunt eum ". 14 Haec cum dixisset, conversa est retrorsum et videt Iesum stantem; et non sciebat quia Iesus est. 15 Dicit ei Iesus: " Mulier, quid ploras? Quem quaeris? ". Illa, existimans quia hortulanus esset, dicit ei: " Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam ". 16 Dicit ei Iesus: " Maria! ". Conversa illa dicit ei Hebraice: " Rabbuni! " - quod dicitur Magister C. 17 Dicit ei Iesus: " Iam noli me tenere, nondum enim ascendi ad Patrem; vade autem ad fratres meos et dic eis: Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, et Deum meum et Deum vestrum ". 18 Venit Maria Magdalene annuntians discipulis: " Vidi Dominum! ", et quia haec dixit ei.


19 Cum esset ergo sero die illa prima sabbatorum, et fores essent clausae, ubi erant discipuli, propter metum Iudaeorum, venit Iesus et stetit in medio et dicit eis: " Pax vobis! ". 20 Et hoc cum dixisset, ostendit eis manus et latus. Gavisi sunt ergo discipuli, viso Domino. 21 Dixit ergo eis iterum: " Pax vobis! Sicut misit me Pater, et ego mitto vos ".
22
Et cum hoc dixisset, insufflavit et dicit eis: " Accipite Spiritum Sanctum.
23
Quorum remiseritis peccata, remissa sunt eis; quorum retinueritis, retenta sunt ".


24 Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. 25 Dicebant ergo ei alii discipuli: " Vidimus Dominum! ". Ille autem dixit eis: " Nisi videro in manibus eius signum clavorum et mittam digitum meum in signum clavorum et mittam manum meam in latus eius, non credam ". 26 Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: " Pax vobis! ". 27 Deinde dicit Thomae: " Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum; et noli fieri incredulus sed fidelis! ". 28 Respondit Thomas et dixit ei: " Dominus meus et Deus meus! ". 29 Dicit ei Iesus: " Quia vidisti me, credidisti. Beati, qui non viderunt et crediderunt! ".


30 Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum, quae non sunt scripta in libro hoc; 31 haec autem scripta sunt, ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius.

Capitulum 21

21 1 Postea manifestavit se iterum Iesus discipulis ad mare Tiberiadis; manifestavit autem sic. 2 Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. 3 Dicit eis Simon Petrus: " Vado piscari ". Dicunt ei: " Venimus et nos tecum ". Exierunt et ascenderunt in navem; et illa nocte nihil prendiderunt.
4
Mane autem iam facto, stetit Iesus in litore; non tamen sciebant discipuli quia Iesus est. 5 Dicit ergo eis Iesus: " Pueri, numquid pulmentarium habetis? ". Responderunt ei: " Non ". 6 Ille autem dixit eis: " Mittite in dexteram navigii rete et invenietis ". Miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium. 7 Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: " Dominus est! ". Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; 8 alii autem discipuli navigio venerunt, non enim longe erant a terra, sed quasi cubitis ducentis, trahentes rete piscium.
9
Ut ergo descenderunt in terram, vident prunas positas et piscem superpositum et panem. 10 Dicit eis Iesus: " Afferte de piscibus, quos prendidistis nunc ". 11 Ascendit ergo Simon Petrus et traxit rete in terram, plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus; et cum tanti essent, non est scissum rete. 12 Dicit eis Iesus: " Venite, prandete ". Nemo autem audebat discipulorum interrogare eum: " Tu quis es? ", scientes quia Dominus est. 13 Venit Iesus et accipit panem et dat eis et piscem similiter. 14 Hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis, cum resurrexisset a mortuis.


15 Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro Iesus: " Simon Ioannis, diligis me plus his? ". Dicit ei: " Etiam, Domine, tu scis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce agnos meos ". 16 Dicit ei iterum secundo: " Simon Ioannis, diligis me? ". Ait illi: " Etiam, Domine, tu scis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce oves meas ". 17 Dicit ei tertio: " Simon Ioannis, amas me? ". Contristatus est Petrus quia dixit ei tertio: " Amas me? ", et dicit ei: " Domine, tu omnia scis, tu cognoscis quia amo te ". Dicit ei: " Pasce oves meas.


18 Amen, amen dico tibi: Cum esses iunior, cingebas teipsum et ambulabas, ubi volebas; cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget et ducet, quo non vis ".
19
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum. Et hoc cum dixisset, dicit ei: " Sequere me ".


20 Conversus Petrus videt illum discipulum, quem diligebat Iesus, sequentem, qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit: " Domine, quis est qui tradit te? ". 21 Hunc ergo cum vidisset Petrus, dicit Iesu: " Domine, hic autem quid? ". 22 Dicit ei Iesus: " Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? Tu me sequere ". 23 Exivit ergo sermo iste in fratres, quia discipulus ille non moritur. Non autem dixit ei Iesus: " Non moritur ", sed: " Si eum volo manere donec veniam, quid ad te? ".
24
Hic est discipulus, qui testimonium perhibet de his et scripsit haec; et scimus quia verum est testimonium eius.
25
Sunt autem et alia multa, quae fecit Iesus; quae, si scribantur per singula, nec ipsum arbitror mundum capere eos, qui scribendi sunt, libros.



Juan (NV) 15